Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Partitioneorat
CiceroOn Partition 34.117 · vulgataMore by Cicero
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
34.117
atque haec quidem de argumentis. Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere non posse; deinde singuli laudentur— quae autem essent laudabilia dictum est—; deinde argumento etiam firmo, quia tamen saepe falsum est, posse recte non credi; viro bono et firmo sine vitio iudicis non posse non credi. Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque rei locupletissimos tests, qui id, quod agatur, facillime scire possint. Sin quaestiones habitae aut postulatio, ut habeantur, causam adiuvabunt, confirmandum primum ge- nus erit quaestionum; dicendum de vi doloris, de opinione maiorum, qui rem totam, nisi probassent, certe repudias- sent;
34.118
de institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum hominum, apud quos etiam— id quod acerbissimum est— liberi civesque torquentur, de nostrorum etiam prudentis- simorum hominum institutis, qui cum in dominos de servis quaeri noluissent, tamen de incestu et de coniuratione, quae facta me consule est, quaerendum putaverunt. Inridenda etiam disputatio est, qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda. Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda. Atque haec accusationis fere membra sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note