Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Partitioneorat
CiceroOn Partition 36.123 · vulgataMore by Cicero
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
36.123
C. Scire mihi iam videor quem ad modum coniectura tractanda sit. Nunc de definitione audiamus. P. Communia dantur in isto genere accusatori defensorique praecepta. Vter enim definiendo describendoque verbo magis ad sensum iudicis opinionemque penetrarit et uter ad communem verbi vim et eandem, quam eius verbi prae- ceptionem incohatam habebunt in animis ei qui audient, magis et propius accesserit, is vincat necesse est. Non enim argumentando tractatur hoc genus,
36.124
sed tamquam expli- cando excutiendoque verbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationem accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reo, defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primum verborum, in quo, etiam si propius accedat ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis nitetur; negat enim probari oportere eos qui leges scripserint,
36.125
ne ratum haberetur iudicium, si totum corruptum sit, si unus accusator corruptus sit, non rescindere; nititur aequitate utilitate quasi scribenda lex sit, quaeque tum complecteretur in iudiciis corruptis, ea verbo uno praevaricationis compre- hendisse dicit;
36.126
defensor autem testatur consuetudinem sermonis verbique vim ex contrario repetit quasi converso accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris, et ex consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in con- trariis causis quasi vare positus esse videatur. Sed huic tamen ipsi confugiendum est ad aequitatis locos, ad rerum iudicatarum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; com- muneque sit hoc praeceptum, ut cum uterque definierit quam maxime potuerit ad communem sensum vimque verbi, tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sint suam definitionem sententiamque confirmet.
36.127
atque accusatori sit in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum, ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione defendat; defensor autem et ea quam proposui aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed depra- vatione verbi sese urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos; nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius.
36.128
amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a causa dicere volent aut cum perorabunt, ea vel ad odium vel ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.

Intertext edge

Open linked passage

Note