Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Partitioneorat
CiceroOn Partition 39.136 · vulgataMore by Cicero
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
39.136
ille autem qui se sententia legis et voluntate defendet in consilio atque in mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim legis positam esse defendet quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne deverticula peccatis darentur atque ut ex facto cuiusque iudex legis mentem interpretaretur. Deinde erit utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbetur, si verbis legum ac non sententiis pareatur.
39.137
deinde genus eius modi calliditatis et calumniae trahatur in odium iudicis cum quadam invidiosa querella. Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum. Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur.
39.138
nam quibus locis in ambiguo defendimus earn significatio nem quae nos adiuvat, eisdem in contrariis legibus nostra lex defendenda est. Deinde est efficiendum, ut alterius scripti sententiam alterius verba defendamus. Ita quae modo de scripto sententiaque praecepimus, eadem huc omnia transferemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note