Cicero
On the Laws
On the 2.15
Choose a text
More by Cicero
—
Vulgata
2.1
AtticusSed visne, quoniam et satis iam ambulatum est, et tibi aliud dicendi initium sumendum est, locum mutemus et in insula quae est in Fibreno( nam opinor hoc illi alteri flumini nomen esse) sermoni reliquo demus operam sedentes? MarcusSane quidem. Nam illo loco libentissime soleo uti, siue quid mecum ipse cogito, siue aliquid scribo aut lego.[ 2] AtticusEquidem, qui nunc potissimum huc venerim, satiari non queo, magnificasque uillas et pauimenta marmorea et laqueata tecta contemno. Ductus vero aquarum quos isti Nilos et Euripos voca vocant, quis non cum haec videat inriserit? Itaque, ut tu paulo ante de lege et de iure disserens ad naturam referebas omnia, sic in his ipsis rebus quae ad requietem animi delectationemque quaeruntur, natura dominatur. Quare antea mirabar— nihil enim his in locis nisi saxa et montis cogitabam, itaque ut facerem, et orationibus inducebar tuis et versibus— sed mirabar, ut dixi, te tam valde hoc loco delectari. Nunc contra miror te, cum Roma absis, usquam potius esse.[ 3] MarcusEgo vero, cum licet pluris dies abesse, praesertim hoc tempore anni, et amoenitatem et salubritatem hanc sequor; raro autem licet. Sed nimirum me alia quoque causa delectat, quae te non attingit, Tite. AtticusQuae tandem ista causa est? MarcusQuia, si verum dicimus, haec est mea et huius fratris mei germana patria. Hinc enim orti stirpe antiquissima sumus, hic sacra, hic genus, hic maiorum multa uestigia. Quid plura? Hanc vides uillam, ut nunc quidem est lautius aedificatam patris nostri studio, qui cum esset infirma ualetudine, hic fere aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, cum auos viveret et antiquo more parua esset uilla, ut illa Curiana in Sabinis, me scito esse natum. Quare inest nescio quid et latet in animo ac sensu meo, quo me plus aequo hic locus fortasse delectet, nec sine causa si quidem etiam ille sapientissimus uir, Ithacam ut videret, immortalitatem scribitur repudiasse.
2.2
[ 4] AtticusEgo vero tibi istam iustam causam puto, cur huc libentius uenias atque hunc locum diligas. Quin ipse, vere dicam, sum illi uillae amicior modo factus atque huic omni solo, in quo tu ortus et procreatus es. Mouemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum quos diligimus aut admiramur adsunt uestigia. Me quidem ipsae illae nostrae Athenae non tam operibus magnificis exquisitisque antiquorum artibus delectant, quam recordatione summorum uirorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus, studioseque eorum etiam sepulcra contemplor. Quare istum, ubi tu es natus, plus amabo posthac locum. MarcusGaudeo igitur me incunabula paene mea tibi ostendisse.[ 5] AtticusEquidem me cognosse admodum gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo ante dixisti, hunc locum— id est, ut ego te accipio dicere, Arpinum— germanam patriam esse uestram? Numquid duas habetis patrias, an est una illa patria communis? Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non Roma, sed Tusculum. MarcusEgo mehercule et illi et omnibus municipibus duas esse censeo patrias, unam naturae, alteram civitatis: ut ille Cato, quom esset Tusculi natus, in populi Romani civitatem susceptus est, ita, quom ortu Tusculanus esset, civitate Romanus, habuit alteram loci patriam, alteram iuris; ut uestri Attici, priusquam Theseus eos demigrare ex agris et in astu quod appellatur omnes conferre se iussit, et sui erant demi et Attici, sic nos et eam patriam dicimus, ubi nati, et illam qua excepti sumus. Sed necesse est caritate eam praestare e qua rei publicae nomen uniuersae civitatis est, pro qua mori et cui nos totos dedere et in qua nostra omnia ponere et quasi consecrare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea quae genuit quam illa quae excepit. Itaque ego hanc meam esse patriam prorsus numquam negabo, dum illa sit maior, haec in ea contineatur*** habet civitatis et unam illam civitatem putat.
2.3
[ 6] AtticusRecte igitur Magnus ille noster me audiente posuit in iudicio, quom pro Ampio tecum simul diceret, rem publicam nostram iustissimas huic municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui conseruatores exstitissent, ut iam videar adduci ad aestimandum, hanc quoque quae te procrearit esse patriam tuam. Sed uentum in insulam est. Hac vero nihil est amoenius. Etenim hoc quasi rostro finditur Fibrenus, et diuisus aequaliter in duas partes latera haec adluit, rapideque dilapsus cito in unum confluit, et tantum conplectitur quod satis sit modicae palaestrae loci. Quo effecto, tamquam id habuerit operis ac muneris, ut hanc nobis efficeret sedem ad disputandum, statim praecipitat in Lirem, et quasi in familiam patriciam venerit, amittit nomen obscurius Liremque multo gelidiorem facit. Nec enim ullum hoc frigidius flumen attigi, cum ad multa accesserim, ut uix pede temptare id possim, quod in Phaedro Platonis facit Socrates.[ 7] MarcusEst vero ita. Sed tamen huic amoenitati, quem ex Quinto saepe audio, Thyamis Epirotes tuus ille nihil, opinor, concesserit. QuintusEst ita ut dicis. Caue enim putes Attici nostri Amalthio platanisque illis quicquam esse praeclarius. Sed si videtur, considamus hic in umbra, atque ad eam partem sermonis ex qua egressi sumus reuertamur. MarcusPraeclare exigis, Quinte( at ego effugisse arbitrabar), et tibi horum nihil deberi potest. QuintusOrdire igitur, nam hunc tibi totum dicamus diem. Marcus' A Ioue Musarum primordia', sicut in Aratio carmine orsi sumus. QuintusQuorsum istuc? MarcusQuia nunc item ab eodem et a ceteris diis immortalibus sunt nobis agendi capienda primordia. QuintusOptime vero, frater, et fieri sic decet.
2.4
[ 8] MarcusVideamus igitur rursus, priusquam adgrediamur ad leges singulas, uim naturamque legis, ne quom referenda sint ad eam nobis omnia, labamur interdum errore sermonis, ignoremusque uim nominis eius quo iura nobis definienda sint. QuintusSane quidem hercle, et est ista recta docendi uia. MarcusHanc igitur video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod uniuersum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei. Ex quo illa lex quam di humano generi dederunt, recte est laudata: est enim ratio mensque sapientis ad iubendum et ad deterrendum idonea.[ 9] QuintusAliquotiens iam iste locus a te tactus est. Sed antequam ad populares leges uenias, uim istius caelestis legis explana, si placet, ne aestus nos consuetudinis absorbeat et ad sermonis morem usitati trahat. MarcusA paruis enim, Quinte, didicimus:“ si in ius vocat”, atque alia eius modi leges[ alias] nominare. Sed vero intellegi sic oportet, et hoc et alia iussa ac vetita populorum non uim habere ad recte facta vocandi et a peccatis auocandi, quae vis non modo senior est quam aetas populorum et civitatium, sed aequalis illius caelum atque terras tuentis et regentis dei.[ 10] Neque enim esse mens divina sine ratione potest, nec ratio divina non hanc uim in rectis prauisque sanciendis habere; nec quia nusquam erat scriptum, ut contra omnis hostium copias in ponte unus adsisteret a tergoque pontem interscindi iuberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus, nec si regnante L. Tarquinio nulla erat Romae scripta lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius uim Lucretiae Tricipitini filiae attulit. Erat enim ratio, profecta a rerum natura, et ad recte faciendum inpellens et a delicto auocans, quae non tum denique incipit lex esse quom scripta est, sed tum quom orta est. Orta autem est simul cum mente divina. Quam ob rem lex vera atque princeps, apta ad iubendum et ad vetandum, ratio est recta summi Iouis.
2.5
[ 11] QuintusAdsentior frater, ut quod est rectum verumque, aeternum quoque sit, neque cum litteris, quibus scita scribuntur, aut oriatur aut occidat. MarcusErgo ut illa divina mens summa lex est, item quom in homine est perfecta ratio, sedet in mente sapientis. Quae sunt autem uarie et ad tempus descriptae populis, fauore magis quam re legum nomen tenent. Omnem enim legem, quae quidem recte lex appellari possit, esse laudabilem quidam talibus argumentis docent. Constat profecto ad salutem ciuium civitatumque incolumitatem vitamque hominum quietam et beatam inuentas esse leges, eosque qui primum eiusmodi scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi adscitis susceptisque honeste beateque viverent, quaeque ita conposita sanctaque essent, eas leges videlicet nominarunt. Ex quo intellegi par est, eos qui perniciosa et iniusta populis iussa descripserint, quom contra fecerint quam polliciti professique sint, quiduis potius tulisse quam leges, ut perspicuum esse possit, in ipso nomine legis interpretando inesse uim et sententiam iusti et veri legendi.[ 12] Quaero igitur a te, Quinte, sicut illi solent: quo si civitas careat, ob eam ipsam causam quod eo careat, pro nihilo habenda sit, id estne numerandum in bonis? QuintusAc maxumis quidem. MarcusLege autem carens civitas estne ob id ipsum habenda nullo loco? QuintusDici aliter non potest. MarcusNecesse est igitur legem haberi in rebus optimis. QuintusProrsus adsentior.[ 13] MarcusQuid? quod multa perniciose, multa pestifere sciscuntur in populis, quae non magis legis nomen adtingunt, quam si latrones aliquas consensu suo sanxerint. Nam neque medicorum praecepta dici vere possunt, si quae inscii inperitique pro salutaribus mortifera conscripserint, neque in populo lex, cuicuimodi fuerit illa, etiam si perniciosum aliquid populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniustorumque distinctio, ad illam antiquissimam et rerum omnium principem expressa naturam, ad quam leges hominum diriguntur, quae supplicio improbos adficiunt, defendunt ac tuentur bonos.
2.6
QuintusPraeclare intellego, nec vero iam aliam esse ullam legem puto non modo habendam, sed ne appellandam quidem.[ 14] MarcusIgitur tu Titias et Apuleias leges nullas putas? QuintusEgo vero ne Liuias quidem. MarcusEt recte, quae praesertim uno versiculo senatus puncto temporis sublatae sint. Lex autem illa cuius uim explicaui, neque tolli neque abrogari potest. QuintusEas tu igitur leges rogabis videlicet, quae numquam abrogentur. MarcusCerte, si modo acceptae a duobus uobis erunt. Sed, ut uir doctissimus fecit Plato atque idem grauissimus philosophorum omnium, qui princeps de re publica conscripsit idemque separatim de legibus eius, item mihi credo esse faciundum, ut priusquam ipsam legem recitem, de eius legis laude dicam. Quod idem et Zaleucum et Charondam fecisse video, quom quidem illi non studii et delectationis sed rei publicae causa leges civitatibus suis scripserint. Quos imitatus, Plato videlicet hoc quoque legis putavit esse, persuadere aliquid, non omnia ui ac minis cogere.[ 15] QuintusQuid quod Zaleucum istum negat ullum fuisse Timaeus? MarcusAt adseuerat Theophrastus, auctor haud deterior mea quidem sententia( meliorem multi nominant); commemorant vero ipsius cives, nostri clientes, Locri. Sed siue fuit siue non fuit, nihil ad rem: loquimur quod traditum est.
2.7
Sit igitur hoc iam a principio persuasum ciuibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque quae gerantur eorum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri, et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem.[ 16] His enim rebus inbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili aut a vera sententia. Quid est enim verius quam neminem esse oportere tam stulte adrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? Aut, ut ea quae uix summa ingenii vis concipiat, nulla ratione moueri putet? Quem vero astrorum ordines, quem dierum noctiumque uicissitudines, quem mensum temperatio, quemque ea quae gignuntur nobis ad fruendum, non gratum esse cogunt, hunc hominem omnino numerari qui decet? Quomque omnia quae rationem habent praestent iis quae sunt rationis expertia, nefasque sit dicere ullam rem praestare naturae omnium rerum, rationem inesse in ea confitendum est. Vtilis esse autem has opiniones quis neget, quom intellegat quam multa firmentur iure iurando, quantae saluti sint foederum religiones, quam multos divini supplicii metus a scelere reuocarit, quamque sancta sit societas ciuium inter ipsos, diis immortalibus interpositis tum iudicibus tum testibus. Hic habes legis prooemium; sic enim haec appellat Plato.[ 17] QuintusHabeo vero, frater, et in hoc admodum delector quod in aliis rebus aliisque sententiis versaris atque ille. Nihil enim tam dissimile quam vel ea quae ante dixisti, vel hoc ipsum de deis exordium. Vnum illud mihi videris imitari, orationis genus. MarcusVelle fortasse: quis enim id potest aut umquam poterit imitari? Nam sententias interpretari perfacile est, quod quidem ego facerem, nisi plane esse uellem meus. Quid enim negotii est eadem prope verbis isdem conuersa dicere? QuintusProrsus adsentior. Verum ut modo tute dixisti, te esse malo tuum. Sed iam exprome, si placet, istas leges de religione.[ 18] MarcusExpromam equidem ut potero, et quoniam et locus et sermo haudquaquam familiaris est,“ legum leges” voce proponam. QuintusQuidnam id est? MarcusSunt certa legum verba, Quinte, neque ita prisca ut in veteribus XII sacratisque legibus, et tamen, quo plus auctoritatis habeant, paulo antiquiora quam hic sermo est. Eum morem igitur cum brevitate, si potuero, consequar. Leges autem a me edentur non perfectae— nam esset infinitum—, sed ipsae summae rerum atque sententiae.
2.8
QuintusIta vero necesse est. Quare audiamus.[ 19] MarcusAd diuos adeunto caste, pietatem adhibento, opes amouento. Qui secus faxit, deus ipse uindex erit. Separatim nemo habessit deos neve nouos neve aduenas nisi publice adscitos; priuatim colunto quos rite a patribus acceperint. In urbibus delubra habento. Lucos in agris habento et Larum sedes. Ritus familiae patrumque servanto. Diuos et eos qui caelestes semper habiti sunt colunto et ollos quos endo caelo merita locauerint, Herculem, Liberum, Aesculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum, ast olla propter quae datur hominibus ascensus in caelum, Mentem, Virtutem, Pietatem, Fidem, earumque laudum delubra sunto nec ulla vitiorum sacra sollemnia obeunto. Feriis iurgia amouento, easque in famulis operibus patratis habento, itaque, ut rite cadant in annuis anfractibus, descriptum esto. Certasque fruges certasque bacas sacerdotes publice libanto, hoc certis sacrificiis ac diebus.[ 20] Itemque alios ad dies ubertatem lactis feturaeque servanto, idque nec omitti possit, ad eam rem rationem habento, cursus annuos sacerdotes finiunto, quaeque quoique diuo decorae grataeque sint hostiae, prouidento. Diuisque aliis alii sacerdotes, omnibus pontifices, singulis flamines sunto. Virginesque Vestales in urbe custodiunto ignem foci publici sempiternum. Quoque haec et priuatim et publice modo rituque fiant, discunto ignari a publicis sacerdotibus. Eorum autem genera sunto tria: unum quod praesit caerimoniis et sacris, alterum quod interpretetur fatidicorum et uatium effata incognita, quorum senatus populusque adsciuerit. Interpretes autem Iouis optumi maxumi, publici augures, signis et auspiciis postera vidento,[ 21] disciplinam tenento sacerdotesque docento, uineta uirgetaque ad salutem populi auguranto; quique agent rem duelli quique popularem, auspicium praemonento ollique obtemperanto. Diuorumque iras prouidento ostentisque apparento, caelique fulgura regionibus ratis temperanto, urbemque et agros et templa liberata et effata habento. Quaeque augur iniusta nefasta vitiosa dira deixerit, inrita infectaque sunto; quique non paruerit, capital esto.
2.9
Foederum pacis, belli, indotiarum oratores fetiales sunto, uindices non sunto, bella disceptanto. Prodigia portenta ad Etruscos[ et] haruspices, si senatus iussit, deferunto, Etruriaque principes disciplinam doceto. Quibus diuis creuerint, procuranto, idemque fulgura atque obstita pianto. Nocturna mulierum sacrificia ne sunto praeter olla quae pro populo rite fient. neve quem initianto nisi, ut adsolet, Cereri Graeco sacro.[ 22] Sacrum commissum, quod neque expiari poterit, impie commissum, esto; quod expiari poterit, publici sacerdotes expianto. Loedis publicis[...], quod sine curriculo et sine certatione corporum fiat, popularem laetitiam et cantu et fidibus et tibiis moderanto eamque cum diuom honore iungunto. Ex patriis ritibus optuma colunto. Praeter Idaeae Matris famulos eosque iustis diebus ne quis stipem cogito. Sacrum sacroue commendatum qui clepserit rapsitue, parricida esto. Periurii poena divina exitium, humana dedecus esto. Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto. Impius ne audeto placare donis iram deorum. Caute uota reddunto. Poena uiolati iuris esto.[ Quocirca] Nequis agrum consecrato. Auri argenti eboris sacrandi modus esto. Sacra priuata perpetua manento. Deorum Manium iura sancta sunto. Humanos leto datos diuos habento. Sumptum in ollos luctumque minuunto.
2.10
[ 23] AtticusConclusa quidem est apte magna lex sane quam brevi! Sed, ut mihi quidem videtur, non multum discrepat ista constitutio religionum a legibus Numae nostrisque moribus. MarcusAn censes, quom in illis de re publica libris persuadere videatur Africanus, omnium rerum publicarum nostram veterem illam fuisse optumam, non necesse esse optumae rei publicae leges dare consentaneas? AtticusImmo prorsus ita censeo. MarcusErgo adeo expectate leges, quae genus illud optumum rei publicae contineant, et si quae forte a me hodie rogabuntur, quae non sint in nostra re publica nec fuerint, tamen erunt fere in more maiorum, qui tum ut lex ualebat.[ 24] AtticusSuade igitur si placet istam ipsam legem, ut ego' utei tu rogas' possim dicere. MarcusAin tandem, Attice? Non es dicturus aliter? AtticusProrsus maiorem quidem rem nullam sciscam aliter, in minoribus, si voles, remittam hoc tibi. QuintusAtque mea quidem eadem sententia est. MarcusAt ne longum fiat videte. AtticusVtinam quidem! Quid enim agere malumus? MarcusCaste iubet lex adire ad deos, animo videlicet in quo sunt omnia; nec tollit castimoniam corporis, sed hoc oportet intellegi, quom multum animus corpori praestet, obserueturque ut casta corpora adhibeantur, multo esse in animis id servandum magis. Nam illud vel aspersione aquae vel dierum numero tollitur, animi labes nec diuturnitate euanescere, nec amnibus ullis elui potest.[ 25] Quod autem' pietatem adhiberi, opes amoueri' iubet, significat probitatem gratam esse deo, sumptum esse remouendum. Quid enim? paupertatem cum divitiis etiam inter homines esse aequalem uelimus, cur eam sumptu ad sacra addito deorum aditu arceamus? Praesertim cum ipsi deo nihil minus gratum futurum sit, quam non omnibus patere ad se placandum et colendum uiam. Quod autem non iudex, sed deus ipse uindex constituitur, praesentis poenae metu religio confirmari videtur. Seorsumque deos aut nouos aut alienigenas coli confusionem habet religionum, et ignotas caerimonias[ nos sacerdotibus].[ 26] Nam a patribus acceptos deos ita placet coli, si huic legi paruerint ipsi patres. Delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos Persarum quibus auctoribus Xerses inflammasse templa Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus.
2.11
Melius Graii atque nostri, qui ut augerent pietatem in deos, easdem illos urbes quas nos incolere voluerunt. Adfert enim haec opinio religionem utilem civitatibus, si quidem et illud bene dictum est a Pythagora doctissimo uiro,' tum maxume et pietatem et religionem versari in animis, cum rebus divinis operam daremus' et, quod Thales qui sapientissimus in septem fuit,' homines existimare oportere omnia quae cernerent deorum esse plena', fieri enim omnis castiores, ueluti quom in fanis essent, et maxime religiosos. Est enim quadam opinione species deorum in oculis, non solum in mentibus.[ 27] Eandemque rationem luci habent in agris, neque ea quae a maioribus prodita est cum dominis tum famulis, posita in fundi uillaeque conspectu, religio Larum repudianda est. Iam' ritus familiae patrumque servare', id est, quoniam antiquitas proxime accedit ad deos, a dis quasi traditam religionem tueri. Quod autem ex hominum genere consecratos, sicut Herculem et ceteros, coli lex iubet, indicat omnium quidem animos immortales esse, sed fortium bonorumque divinos.[ 28] Bene vero quod Mens, Pietas, Virtus, Fides consecrantur humanae, quarum omnium Romae dedicata publice templa sunt, ut illas qui habeant( habent autem omnes boni) deos ipsos in animis suis conlocatos putent. Nam illud vitiosum Athenis quod Cylonio scelere expiato, Epimenide Crete suadente, fecerunt Contumeliae fanum et Inpudentiae. Virtutes enim, non vitia consecrari decet. Araque vetusta in Palatio Febris et altera Esquiliis Malae Fortunae detestataque omnia eiusmodi repudianda sunt. Quodsi fingenda nomina sint, adsciscenda potius Vicae Potae et[ uincendi atque potiundi] Statae[ standi] cognominaque Statoris et Inuicti Iouis, rerumque expetendarum nomina, Salutis, Honoris, Opis, Victoriae, quoniamque exspectatione rerum bonarum erigitur animus, recte etiam Spes a Calatino consecrata est. Fortunaque sit vel Huiusce diei( nam ualet in omnis dies), vel Respiciens ad opem ferendam, vel Fors, in quo incerti casus significantur magis, vel Primigenia a gignendo,......
2.12
[ 29] Cum est feriarum festorumque dierum ratio, in liberis requietem habet litium et iurgiorum, in seruis operum et laborum; quas compositio anni conferre debet ad perfectionem operum rusticorum. Quod ad tempus ut sacrificiorum libamenta seruentur fetusque pecorum quae dicta in lege sunt, diligenter habenda ratio intercalandi est, quod institutum perite a Numa, posteriorum pontificum neglegentia dissolutum est. Iam illud ex institutis pontificum et haruspicum non mutandum est, quibus hostiis immolandum quoique deo, cui maioribus, cui lactentibus, cui maribus, cui feminis. Plures autem deorum omnium, singuli singulorum sacerdotes et respondendi iuris et conficiendarum religionum facultatem adferunt. Quomque Vesta quasi focum urbis, ut Graeco nomine est appellata— quod nos prope idem ac Graecum, non interpretatum nomen tenemus— conplexa sit, ei colendae sex uirgines praesint, ut aduigiletur facilius ad custodiam ignis, et sentiant mulieres in illis naturam feminarum omnem castitatem pati.[ 30] Quod sequitur vero, non solum ad religionem pertinet sed etiam ad civitatis statum ut sine iis qui sacris publice praesint, religioni priuatae satis facere non possint. Continet enim hoc rem publicam, consilio et auctoritate optimatium semper populum indigere, descriptioque sacerdotum nullum iustae religionis genus praetermittit. Nam sunt ad placandos deos alii constituti, qui sacris praesint sollemnibus, ad interpretanda alii praedicta uatium, neque multorum, ne esset infinitum, neque ut ea ipsa, quae suscepta publice essent, quisquam extra collegium nosset.[ 31] Maximum autem et praestantissimum in re publica ius est augurum cum auctoritate coniunctum. Neque vero hoc quia sum ipse augur ita sentio, sed quia sic existimari nos est necesse. Quid enim maius est, si de iure quaerimus, quam posse a summis imperiis et summis potestatibus comitiatus et concilia vel instituta dimittere, vel habita rescindere? Quid grauius quam rem susceptam dirimi, si unus augur' alio die' dixerit? Quid magnificentius quam posse decernere, ut magistratu se abdicent consules? Quid religiosius quam cum populo, cum plebe agendi ius aut dare aut non dare? Quid, legem si non iure rogata est tollere, ut Titiam decreto collegii, ut Liuias consilio Philippi consulis et auguris? Nihil domi, nihil militiae, per magistratus gestum, sine eorum auctoritate posse cuiquam probari?
2.13
[ 32] AtticusAge, iam ista video fateorque esse magna. Sed est in collegio uestro inter Marcellum et Appium optimos augures magna dissensio— nam eorum ego in libros incidi— cum alteri placeat auspicia ista ad utilitatem esse rei publicae composita, alteri disciplina uestra quasi divinari videatur posse. Hac tu de re quaero quid sentias. MarcusEgone? divinationem, quam Graeci μαντικήν appellant, esse sentio, et huius hanc ipsam partem, quae est in auibus ceterisque signis, esse disciplinae nostrae. Si enim deos esse concedimus eorumque mente mundum regi, et eosdem hominum consulere generi, et posse nobis signa rerum futurarum ostendere, non video cur esse divinationem negem.[ 33] Sunt autem ea quae posui, ex quibus id quod volumus efficitur et cogitur. Iam vero permultorum exemplorum et nostra est plena res publica, et omnia regna omnesque populi cunctaeque gentes, ex augurum praedictis multa incredibiliter vera cecidisse. Neque enim Polyidi neque Melampodis neque Mopsi neque Amphiarai neque Calchantis neque Heleni tantum nomen fuisset, neque tot nationes id ad hoc tempus retinuissent, ut Phrygum, Lycaonum, Cilicum maximeque Pisidarum, nisi vetustas ea certa esse docuisset. Nec vero Romulus noster auspicato urbem condidisset, neque Atti Naui nomen memoria floreret tam diu, nisi omnes hi multa ad veritatem admirabilia dixissent. Sed dubium non est quin haec disciplina et ars augurum euanuerit iam et vetustate et neglegentia. Ita neque illi adsentior qui hanc scientiam negat umquam in nostro collegio fuisse, neque illi qui esse etiam nunc putat. Quae mihi videtur apud maiores fuisse duplex ut ad rei publicae tempus non numquam, ad agendi consilium saepissime pertineret.[ 34] AtticusCredo hercle ita esse, istique rationi potissimum adsentior. Sed redde cetera.
2.14
MarcusReddam vero, et id, si potero, brevi. Sequitur enim de iure belli, in quo et suscipiendo et gerendo et deponendo, ius ut plurimum ualeret et fides, eorumque ut publici interpretes essent, lege sanximus. Iam de haruspicum religione, de expiationibus et procurationibus satis esse plane in ipsa lege dictum puto. AtticusAdsentior, quoniam omnis haec in religione versatur oratio. MarcusAt vero quod sequitur, quo modo aut tu adsentiare aut ego reprehendam, sane quaero, Tite. AtticusQuid tandem id est?[ 35] MarcusDe nocturnis sacrificiis mulierum. AtticusEgo vero adsentior, excepto praesertim in ipsa lege sollemni sacrificio ac publico. MarcusQuid ergo aget Iacchus Eumolpidaeque uostri et augusta illa mysteria, si quidem sacra nocturna tollimus? Non enim populo Romano, sed omnibus bonis firmisque populis leges damus.[ 36] AtticusExcipis credo illa, quibus ipsi initiati sumus. MarcusEgo vero excipiam. Nam mihi cum multa eximia divinaque videantur Athenae tuae peperisse atque in vitam hominum attulisse, tum nihil melius illis mysteriis, quibus ex agresti immanique vita exculti ad humanitatem et mitigati sumus, initiaque, ut appellantur, ita re vera principia vitae cognovimus, neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus, sed etiam cum spe meliore moriendi. Quid autem mihi displiceat in nocturnis, poetae indicant comici. Qua licentia Romae data quidnam egisset ille qui in sacrificium cogitatam libidinem intulit, quo ne inprudentiam quidem oculorum adici fas fuit? AtticusTu vero istam Romae legem rogato, nobis nostras ne ademeris.
2.15
[ 37] MarcusAd nostras igitur reuertor. Quibus profecto diligentissime sanciendum est, ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat, initienturque eo ritu Cereri quo Romae initiantur. Quo in genere seueritatem maiorum senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu adhibito quaestio animaduersioque declarat. Atque omnia nocturna( ne nos duriores forte videamur) in media Graecia Diagondas Thebanus lege perpetua sustulit. Nouos vero deos et in his colendis nocturnas peruigilationes sic Aristophanes facetissumus poeta veteris comoediae uexat, ut apud eum Sabazius et quidam alii dei peregrini iudicati e civitate eiciantur. Publicus autem sacerdos imprudentiam consilio expiatam metu liberet, audaciam libidines immittendi religionibus foedas damnet atque inpiam iudicet.[ 38] Iam ludi publici, quoniam sunt cauea circoque diuisi, sint corporum certationes cursu et pugillatu et luctatione curriculisque equorum usque ad certam victoriam in circo constitutae; cauea cantui uacet et fidibus et tibiis, dummodo ea moderata sint, ut lege praescribitur. Adsentior enim Platoni, nihil tam facile in animos teneros atque mollis influere quam uarios canendi sonos, quorum dici uix potest quanta sit vis in utramque partem. Namque et incitat languentes et languefacit excitatos, et tum remittit animos, tum contrahit; civitatumque hoc multarum in Graecia interfuit, antiquom vocum conseruari modum; quarum mores lapsi ad mollitias pariter sunt inmutati cum cantibus, aut hac dulcedine corruptelaque deprauati, ut quidam putant, aut cum seueritas eorum ob alia vitia cecidisset, tum fuit in auribus animisque mutatis etiam huic mutationi locus.[ 39] Quam ob rem ille quidem sapientissimus Graeciae uir longeque doctissimus valde hanc labem veretur. Negat enim mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum. Ego autem nec tam valde id timendum nec plane contemnendum puto. Illud quidem constat; quae solebant quondam conpleri seueritate iucunda Liuianis et Naeuianis modis, nunc fit ut eadem exululent, cum ceruices oculosque pariter cum modorum flexionibus torqueant. Grauiter olim ista uindicabat vetus illa Graecia, longe prouidens quam sensim pernicies illapsa ciuium in animos malis studiis malisque doctrinis repente totas civitates euerteret, si quidem illa seuera Lacedaemo neruos iussit, quos plures quam septem haberet, in Timothei fidibus incidi.
2.16
[ 40] Deinceps in lege est, ut de ritibus patriis colantur optuma. De quo cum consulerent Athenienses Apollinem Pythium, quas potissimum religiones tenerent, oraclum editum est' eas quae essent in more maiorum'. Quo cum iterum uenissent maiorumque morem dixissent saepe esse mutatum, quaesissentque quem morem potissimum sequerentur e uariis, respondit' optumum'. Et profecto ita est ut id habendum sit antiquissimum et deo proximum, quod sit optumum. Stipem sustulimus, nisi eam quam ad paucos dies propriam Idaeae Matris excepimus. Implet enim superstitione animos et exhaurit domus. Sacrilego poena est, neque ei soli qui sacrum abstulerit, sed etiam ei qui sacro, commendatum aliquid rapuerit.[ 41] Quod et nunc multis fit in fanis, et olim Alexander in Cilicia deposuisse apud Solensis in delubro pecuniam dicitur, et Atheniensis Clisthenes Iunoni Samiae ciuis egregius, quom rebus timeret suis, filiarum dotis credidit. Sed iam de periuriis, de incesto, nihil sane hoc quidem loco disputandum est. Donis impii ne placare audeant deos, Platonem audiant, qui vetat dubitare qua sit mente futurus deus, quom uir nemo bonus ab inprobo se donari uelit. De diligentia uotorum satis in lege dictum est ac uoti est sponsio qua obligamur deo. Poena vero uiolatae religionis iustam recusationem non habet. Quid ego hic sceleratorum utar exemplis, quorum plenae tragoediae? Quae ante oculos sunt, ea potius adtingam. Etsi haec commemoratio vereor ne supra hominis fortunam esse videatur, tamen quoniam sermo mihi est apud uos, nihil reticebo uelimque hoc, quod loquar, diis immortalibus gratum potius videri quam graue hominibus.
2.17
[ 42] Cum perditorum ciuium scelere discessu meo religionum iura polluta sunt, uexati nostri Lares familiares, in eorum sedibus exaedificatum templum Licentiae, pulsus a delubris is qui illa servarat: circumspicite celeriter animo( nihil enim attinet quemquam nominari), qui sint rerum exitus consecuti. Nos, qui illam custodem urbis omnibus ereptis nostris rebus ac perditis uiolari ab impiis passi non sumus, eamque ex nostra domo in ipsius patris domum detulimus, iudicia senatus, Italiae, gentium denique omnium conseruatae patriae consecuti sumus. Quo quid accidere potuit homini praeclarius? Quorum scelere religiones tum prostratae adflictaeque sunt, partim ex illis distracti ac dissipati iacent; qui vero ex iis et horum scelerum principes fuerant, et praeter ceteros in omni religione impii, non solum nullo in vita cruciatu atque dedecore, verum etiam sepultura et iustis exsequiarum caruerunt.[ 43] QuintusEquidem ista agnosco, frater, et meritas dis gratias ago. Sed nimis saepe secus aliquanto videmus euadere. MarcusNon enim, Quinte, recte existimamus quae poena divina sit, sed opinionibus uulgi rapimur in errorem, nec vera cernimus. Morte aut dolore corporis aut luctu animi aut offensione iudicii hominum miserias ponderamus, quae fateor humana esse et multis bonis viris accidisse. Sceleris est poena tristis et, praeter eos euentus qui sequuntur, per se ipsa maxima est. Vidimus eos, qui, nisi odissent patriam, numquam inimici nobis fuissent, ardentes tum cupiditate, tum metu, tum conscientia, quicquid agerent, modo timentes, uicissim contemnentes religiones: iudicia perrupta ab isdem, corruptela hominum, non deorum....[ 44] Reprimam iam me, non insequar longius, eoque minus quo plus poenarum habeo quam petiui. Tantum ponam sceleris duplicem poenam esse divinam, quod constat et ex uexandis vivorum animis, et ea fama mortuorum, ut eorum exitium et iudicio vivorum et gaudio conprobetur.
2.18
[ 45] Agri autem ne consecrentur, Platoni prorsus adsentior, qui si modo interpretari potuero, his fere verbis utitur:' Terra igitur ut focus domicilium sacrum deorum omnium est. Quocirca ne quis iterum idem consecrato. Aurum autem et argentum in urbibus et priuatim et in fanis inuidiosa res est. Tum ebur ex inanimo corpore extractum haud satis castum donum deo. Iam aes atque ferrum duelli instrumenta, non fani. Ligneum autem quod quisque voluerit uno e ligno dicato, itemque lapideum, in delubris communibus, textile ne operosius quam mulieris opus menstruum. Color autem albus praecipue decorus deo est, cum in cetero tum maxime in textili; tincta vero absint, nisi a bellicis insignibus. divinissima autem dona aues et formae ab uno pictore uno absolutae die, itemque cetera huius exempli dona sunto.' Haec illi placent. Sed ego cetera non tam restricte praefinio, vel hominum divitiis vel subsidiis temporum uictus: terrae cultum segniorem suspicor fore, si ad eam utendam ferroque subigendam superstitionis aliquid accesserit. AtticusHabeo ista. Nunc de sacris perpetuis et de Manium iure restat. MarcusO miram memoriam, Pomponi, tuam! At mihi ista exciderant.[ 46] AtticusIta credo. Sed tamen hoc magis eas res et memini et exspecto, quod et ad pontificium ius et ad civile pertinent. MarcusVero, et a peritissimis sunt istis de rebus et responsa et scripta multa, et ego in hoc omni sermone nostro, quod ad cumque legis genus me disputatio nostra deduxerit, tractabo, quoad potero, eius ipsius generis ius civile nostrum; sed ita, locus ut ipse notus sit, ex quo ducatur quaeque pars iuris, ut non difficile sit, qui modo ingenio possit moueri, quaecumque noua causa consultatioue acciderit, eius tenere ius, quom scias a quo sit capite repetendum.
2.19
[ 47] Sed iuris consulti, siue erroris obiciundi causa quo plura et difficiliora scire videantur, siue, quod similius veri est, ignoratione docendi( nam non solum scire aliquid artis est, sed quaedam ars est etiam docendi) saepe quod positum est in una cognitione, id in infinita dispertiuntur. Velut in hoc ipso genere, quam magnum illud Scaeuolae faciunt, pontifices ambo et eidem iuris peritissimi!' Saepe, inquit Publi filius, ex patre audiui, pontificem bonum neminem esse, nisi qui ius civile cognosset'. Totumne? Quid ita? Quid enim ad pontificem de iure parietum aut aquarum aut ullo omnino, nisi eo quod cum religione coniunctum est? Id autem quantulum est? De sacris credo, de uotis, de feriis et de sepulcris, et si quid eius modi est. Cur igitur haec tanta facimus, cum cetera perparua sint? de sacris autem, qui locus patet latius, haec sit una sententia, ut conseruentur semper et deinceps familiis prodantur, et, ut in lege posui,' perpetua sint sacra'.[ 48] At postea haec iura pontificum auctoritate consecuta sunt, ut, ne morte patris familias sacrorum memoria occideret, iis essent ea adiuncta, ad quos eiusdem morte pecunia venerit. Hoc uno posito, quod est ad cognitionem disciplinae satis, innumerabilia nascuntur, quibus implentur iuris consultorum libri. Quaeruntur enim qui adstringantur sacris. Heredum causa iustissima est; nulla est enim persona quae ad uicem eius qui e vita emigrarit propius accedat. Deinde qui morte testamentoue eius tantundem capiat quantum omnes heredes: id quoque ordine; est enim, ad id quod propositum est, adcommodatum. Tertio loco, si nemo sit heres, is qui de bonis, quae eius fuerint, quom moritur, usu ceperit plurimum possidendo. Quarto, si[ qui] nemo sit qui ullam rem ceperit, de creditoribus eius qui plurimum seruet.[ 49] Extrema illa persona est ut, si is qui ei, qui mortuus sit, pecuniam debuerit neminique eam soluerit, proinde habeatur quasi eam pecuniam ceperit.
2.20
Haec nos a Scaeuola didicimus, non ita descripta ab antiquis. Nam illi quidem his verbis docebant: tribus modis sacris adstringitur: aut hereditate, aut si maiorem partem pecuniae capiat, aut si maior pars pecuniae legata est, si inde quippiam ceperit. Sed pontificem sequamur.[ 50] Videtis igitur omnia pendere ex uno illo, quod pontifices cum pecunia sacra coniungi volunt isdemque ferias et caerimonias adscribendas putant. Atque etiam hoc docent Scaeuolae, quom est partitio, ut si in testamento deducta scripta non sit, ipsique minus ceperint quam omnibus heredibus relinquatur, sacris ne alligentur. In donatione hoc idem secus interpretantur: et quod pater familias in eius donatione, qui in ipsius potestate est, adprobavit ratum est; quod eo insciente factum est, si id is non adprobat, ratum non est.[ 51] His propositis quaestiunculae multae nascuntur, quas qui non intellegat, si ad caput referat, per se ipse facile perspiciat. Veluti si minus quis cepisset, ne sacris alligaretur, et post de eius heredibus aliquis exegisset pro sua parte, id quod ab eo, quoi ipse heres esset, praetermissum fuisset eaque pecunia non minor esset facta cum superiore exactione quam heredibus omnibus esset relicta, qui eam pecuniam exegisset, solum sine coheredibus sacris alligari. Quin etiam cauent ut, cui plus legatum sit quam sine religione capere liceat, is per aes et libram heredes testamenti soluat, propterea quod eo loco res est ita soluta hereditate, quasi ea pecunia legata non esset.
2.21
[ 52] Hoc ego loco multisque aliis quaero a uobis, Scaeuolae, pontifices maximi et homines meo quidem iudicio acutissimi, quid sit quod ad ius pontificium civile adplicetis. civilis enim iuris scientia pontificium quodam modo tollitis. Nam sacra cum pecunia pontificum auctoritate, nulla lege coniuncta sunt. Itaque si uos tantummodo pontifices essetis, pontificalis maneret auctoritas; sed quod idem iuris civilis estis peritissimi, hac scientia illam eluditis. Placuit P. Scaeuolae et Ti. Coruncanio pontificibus maximis itemque ceteris, eos qui tantundem caperent quantum omnes heredes sacris alligari.[ 53] Habeo ius pontificium. Quid huc accessit ex iure civili? Partitionis caput scriptum caute, ut centum nummi deducerentur: inuenta est ratio, cur pecunia sacrorum molestia liberaretur. Quid, si hoc qui testamentum faciebat cauere noluisset? admonet iuris consultus hic quidem ipse Mucius, pontifex idem, ut minus capiat quam omnibus heredibus relinquatur. Superiores dicebant, quicquid cepisset, adstringi: rursus sacris liberatur. Hoc vero nihil ad pontificium ius sed e medio est iure civili, ut per aes et libram heredem testamenti soluant et eodem loco res sit, quasi ea pecunia legata non esset, si is, cui legatum est, stipulatus est id ipsum, quod legatum est, ut ea pecunia ex stipulatione debeatur sitque ea non e testamento sibi numerata....[ 54]... Doctum hominem sane, cuius fuit Accius perfamiliaris— sed mensem credo extremum anni, ut veteres Februarium, sic hic Decembrem sequebatur. Hostia autem maxima parentare pietatis esse adiunctum putabat.
2.22
[ 55] Iam tanta religio est sepulcrorum, ut extra sacra et gentem inferri fas negent esse, idque apud maiores nostros A. Torquatus in gente Popillia iudicavit. Nec vero tam denicales( quae a nece appellatae sunt, quia residentur mortuis) quam ceterorum caelestium quieti dies feriae nominarentur, nisi maiores eos qui ex hac vita migrassent in deorum numero esse voluissent, sed eas in eos dies conferre iusserunt, ut nec ipsius neque publicae feriae sint. Totaque huius iuris compositio pontificalis magnam religionem caerimoniamque declarat. Neque necesse est edisseri a nobis, quae finis funestae familiae, quod genus sacrificii Lari veruecibus fiat, quem ad modum os resectum terra obtegatur, quaeque in porca contracta iura sint, quo tempore incipiat sepulcrum esse et religione teneatur.[ 56] At mihi quidem antiquissimum sepulturae genus illud fuisse videtur, quo apud Xenophontem Cyrus utitur: redditur enim terrae corpus, et ita locatum ac situm quasi operimento matris obducitur. Eodemque ritu in eo sepulcro quod haud procul a Fontis ara est, regem nostrum Numam conditum accepimus, gentemque Corneliam usque ad memoriam nostram hac sepultura scimus esse usam. C. Marii sitas reliquias apud Anienem dissipari iussit Sulla victor acerbiore odio incitatus, quam si tam sapiens fuisset, quam fuit uehemens.[ 57] Quod haud scio an timens ne suo corpori posset accidere, primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari. Declarat enim Ennius de Africano:' Hic est ille situs'. Vere, nam siti dicuntur ii, qui conditi sunt. Nec tamen eorum ante sepulcrum est quam iusta facta et porcus caesus est. Et quod nunc communiter in omnibus sepultis uenit usu, ut humati dicantur, id erat proprium tum in iis, quos humus iniecta contexerat, eumque morem ius pontificale confirmat. Nam priusquam in ossa iniecta gleba est, locus ille ubi crematum est corpus, nihil habet religionis; iniecta gleba tum et illic humatus est, et sepulcrum vocatur, ac tum denique multa religiosa iura conplectitur. Itaque in eo qui in nave necatus, deinde in mare proiectus esset, decrevit P. Mucius familiam puram, quod os supra terram non extaret; porcam heredi esse contractam, et habendas triduum ferias et porco femina piaculum faciundum. Si in mari mortuus esset, eadem praeter piaculum et ferias.
2.23
[ 58] AtticusVideo quae sint in pontificio iure, sed quaero ecquidnam sit in legibus. MarcusPauca sane, Tite, et, ut arbitror, non ignota uobis. Sed ea non tam ad religionem spectant quam ad ius sepulcrorum.' Hominem mortuum' inquit lex in XII,' in urbe ne sepelito neve urito'. Credo vel propter ignis periculum. Quod autem addit' neue urito', indicat non qui uratur sepeliri, sed qui humetur. AtticusQuid quod post XII in urbe sepulti sunt clari viri? MarcusCredo, Tite, fuisse aut eos quibus hoc ante hanc legem virtutis causa tributum est, ut Poplicolae, ut Tuberto, quod eorum posteri iure tenuerunt, aut eos si qui hoc, ut C. Fabricius, virtutis causa soluti legibus consecuti sunt. Sed ut in urbe sepeliri lex vetat, sic decretum a pontificum collegio, non esse ius in loco publico fieri sepulcrum. Nostis extra portam Collinam aedem Honoris. Aram in eo loco fuisse memoriae proditum est. Ad eam cum lamina esset inuenta, et in ea scriptum nomen' Honoris', ea causa fuit ut aedis haec dedicaretur. Sed quom multa in eo loco sepulcra fuissent, exarata sunt. Statuit enim collegium locum publicum non potuisse priuata religione obligari.[ 59] Iam cetera in XII minuendi sumptus[ sunt] lamentationisque funeris, translata sunt de Solonis fere legibus.' Hoc plus', inquit,' ne facito'.' Rogum ascea ne polito.' Nostis quae sequuntur. Discebamus enim pueri XII ut carmen necessarium, quas iam nemo discit. Extenuato igitur sumptu tribus reciniis et tunicula purpurea et decem tibicinibus, tollit nimiam lamentationem:' mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento'. Hoc veteres interpretes, Sex. Aelius, L. Acilius, non satis se intellegere dixerunt, sed suspicari uestimenti aliquod genus funebris, L. Aelius' lessum' quasi lugubrem eiulationem, ut uox ipsa significat. Quod eo magis iudico verum esse quia lex Solonis id ipsum vetat. Haec laudabilia et locupletibus fere cum plebe communia. Quod quidem maxime e natura est, tolli fortunae discrimen in morte.
2.24
[ 60] Cetera item funebria quibus luctus augetur, XII sustulerunt.' Homini, inquit, mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat.' Excipit bellicam peregrinamque mortem. Haec praeterea sunt in legibus: de unctura quae seruilis dicitur, unctura tollitur omnisque circumpotatio. Quae et recte tolluntur, neque tollerentur nisi fuissent.' Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, ne acerrae' praetereantur. Illa iam significatio est, laudis ornamenta ad mortuos pertinere, quod coronam virtute partam et ei qui peperisset et eius parenti sine fraude esse lex impositam iubet. Credoque, quod erat factitatum ut uni plura funera fierent lectique plures sternerentur, id quoque ne fieret lege sanctum est. Qua in lege quom esset' neue aurum addito', videtote quam humane excipiat altera lex,[ praecipit altera lege]:' At cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum illo sepeliet uretue, se fraude esto.' Et simul illud videtote, aliud habitum esse sepelire et urere.[ 61] Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera priuatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris cauet. Nam quod' rogum bustumue nouum' vetat' propius sexaginta pedes adigi aedes alienas inuito domino', incendium vereri videtur: item acerram vetat. Quod autem' forum', id est uestibulum sepulcri,' bustumue usu capi', vetat, tuetur ius sepulcrorum. Haec habemus in XII, sane secundum naturam quae norma legis est. Reliqua sunt in more: funus ut indicatur, si quid ludorum; dominusque funeris utatur accenso atque lictoribus,[ 62] honoratorum uirorum laudes in contione memorentur, easque etiam cantus ad tibicinem prosequatur, cui nomen neniae, quo vocabulo etiam apud Graecos cantus lugubres nominantur.
2.25
AtticusGaudeo nostra iura ad naturam accommodari, maiorumque sapientia admodum delector. Sed[ cedo] quaero, ut ceteri sumptus, sic etiam sepulcrorum modum. MarcusRecte requiris. Quos enim ad sumptus progressa iam ista res sit, in C. Figuli sepulcro uidisse te credo. Minimam olim istius rei fuisse cupiditatem multa extant exempla maiorum. Nostrae quidem legis interpretes, quo capite iubentur' sumptum et luctum' remouere a deorum Manium iure, hoc intellegant in primis, sepulcrorum magnificentiam esse minuendam.[ 63] Nec haec a sapientissimis legum scriptoribus neglecta sunt. Nam et Athenis iam ille mos a Cecrope, ut aiunt, permansit hucusque terra humandi, quod quom proxumi fecerant obductaque terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium quasi matris mortuo tribueretur, solum autem frugibus expiatum ut uiuis redderetur. Sequebantur epulae, quas inibant propinqui coronati, apud quos de mortui laude, quom nisi quid veri erat non praedicatum esset( nam mentiri nefas habebatur), iusta confecta erant.[ 64] Postea quom, ut scribit Phalereus Demetrius, sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt, quam legem eisdem prope verbis nostri decem viri in decimam tabulam coniecerunt. Nam de tribus reciniis et pleraque illa Solonis sunt. De lamentis vero expressa verbis sunt:' Mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.'
2.26
De sepulcris autem nihil est apud Solonem amplius quam' ne quis ea deleat neve alienum inferat', poenaque est,' si quis bustum( nam id puto appellari τύμβον) aut monumentum' inquit' aut columnam uiolarit, deiecerit, fregerit'. Sed post aliquanto propter has amplitudines sepulcrorum, quas in Ceramico videmus, lege sanctum est,' ne quis sepulcrum faceret operosius quam quod decem homines effecerint triduo',[ 65] neque id opere tectorio exornari, nec' hermas' hos quos vocant, licebat imponi nec de mortui laude nisi in publicis sepulturis, nec ab alio nisi qui publice ad eam rem constitutus esset dici licebat. Sublata etiam erat celebritas uirorum ac mulierum, quo lamentatio minueretur; auget enim luctum concursus hominum.[ 66] Quocirca Pittacus omnino accedere quemquam vetat in funus alienorum. Sed ait rursus idem Demetrius increbuisse eam funerum sepulcrorumque magnificentiam, quae nunc fere Romae est. Quam consuetudinem lege minuit ipse. Fuit enim hic uir, ut scitis, non solum eruditissimus, sed etiam ciuis de re publica maxime meritus tuendaeque civitatis peritissimus. Is igitur sumptum minuit non solum pecunia sed etiam tempore: ante lucem enim iussit efferri. Sepulcris autem nouis finivit modum; nam super terrae tumulum noluit quidquam statui, nisi columellam tribus cubitis nec altiorem aut mensam aut labellum, et huic procurationi certum magistratum praefecerat.
2.27
[ 67] Haec igitur Athenienses tui. Sed videamus Platonem, qui iusta funerum reicit ad interpretes religionum; quem nos morem tenemus. De sepulcris autem dicit haec: vetat ex agro culto eoue qui coli possit, ullam partem sumi sepulcro; sed quae natura agri tantum modo efficere possit, ut mortuorum corpora sine detrimento vivorum recipiat, ea potissimum ut compleatur; quae autem terra fruges ferre et ut mater cibos suppeditare possit, eam ne quis nobis minuat neve uiuus neve mortuus.[ 68] Extrui autem vetat sepulcrum altius, quam quod quinque homines quinque diebus absoluerint, nec e lapide excitari plus nec inponi, quam quod capiat laudem mortui incisam ne plus quattuor heroicis versibus, quos longos appellat Ennius. Habemus igitur huius quoque auctoritatem de sepulcris summi viri a quo item funerum sumptus praefinitur ex censibus a minis quinque usque ad minam.[ Deinceps dicit eadem illa de inmortalitate animorum et reliqua post mortem tranquillitate bonorum poenis impiorum.][ 69] Habetis igitur explicatum omnem, ut arbitror, religionum locum. QuintusNos vero, frater, et copiose quidem; sed perge cetera. MarcusPergo equidem, et quoniam libitum est uobis me ad haec inpellere, hodierno sermone conficiam, spero, hoc praesertim die; video enim Platonem idem fecisse omnemque orationem eius de legibus peroratam esse uno aestiuo die. Sic igitur faciam, et dicam de magistratibus. Id enim est profecto quod constituta religione rem publicam contineat maxime. AtticusTu vero dic et istam rationem, quam coepisti, tene.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).