Phil 11
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
11.0.26
Qui igitur is est? Aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. Decernerem plane sicut multa' consules, alter ambove', ni Brutum colligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus, non ut+ ex ea acie respectum haberemus, sed ut ea ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. Praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem, tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortes, habet equitatum. Hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. Est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. Quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum sustinere. Quod si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur, quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis, quibus confestim succurrendum est, expectabit senatum.
11.0.27
Nam et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit. Necesse est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerum temporibus potius parere quam moribus. Nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. Itaque, si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate+ summi viri, quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).