Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Phil 11
CiceroPhil 11 2.0.4 · vulgataMore by Cicero
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
2.0.3
Quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetis( ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem), tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite, quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis.
2.0.4
In Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. Alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu arcuit, a reditu refrenavit; obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. Alter in Asiam inrupit. Cur? Si, ut in Syriam, patebat via et certa neque longa; sin, ut ad Trebonium, quid opus fuit cum legione? Praemisso Marso nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbes non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant, qui norunt( mihi enim hic senator ignotus est), sed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella.
2.0.5
Nulla suspicione belli( quis enim id putaret?) secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio complexusque summae benivolentiae falsi indices extiterunt in amore simulato; dexterae, quae fidei testes esse solebant, sunt perfidia et scelere violatae; nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si ut ab eo, qui aperte hostis esset, incautus, si ut ab eo, qui civis etiam tum speciem haberet, miser. Ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit, quid esset victis extimescendum. Consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam optinentem Samiario exuli tradidit, interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. Cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. Post cervicibus fractis caput abscidit idque adfixum gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatum abiecit in mare.
2.0.6
Cum hoc hoste bellandum est, cuius taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est! Quid loquar de caede civium Romanorum, de direptione fanorum? Quis est, qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? Et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex, nos alio bello distineri putat; quasi vero non idem unumque bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium.

Intertext edge

Open linked passage

Note