Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Phil 11
CiceroPhil 11 8.0.19 · vulgataMore by Cicero
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
8.0.18
Cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. Rogatus est populus, quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco collegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus[ Romanus] remisit, pontifici tamen flaminem parere iussit. Sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus, qui anno ante de Numantinis triumpharat; qui cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. Ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit. De Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni pl. turbulenti tulerunt. Nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se mittere dixit, non pro consule.
8.0.19
Quae igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? Clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen; in quo maximum nobis onus imposuit. Adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo tamquam comitiis honorem homini amicissimo denegavisse. Quodsi comitia placet in senatu haberi, petamus, ambiamus; tabella modo detur nobis, sicut populo data est. Cur committis, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus, eodem honore digni non putemur?
8.0.20
At enim( nam id exaudio) C. Caesari adulescentulo imperium extraordinarium mea sententia dedi. Ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat. Cum dico' mihi', senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publica ne cogitatum quidem tantum haberet, ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem? Aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. Quae est enim ratio, aut qui potest fieri, ut sine imperio teneatur exercitus? Non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. Eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. Milites veterani, qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant, volebant sibi ab illo imperari; legio Martia et legio quarta ita se contulerant ad auctoritatem senatus et rei publicae dignitatem, ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. Imperium C. Caesari belli necessitas, fasces senatus dedit. Otioso vero et nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesar( cum peritissimo homine mihi res est), quando imperium senatus dedit?

Intertext edge

Open linked passage

Note