Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cicero
Phil 12
Phil 12 1.0.3
Choose a text More by Cicero
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Vulgata
1.0.1
Etsi minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, errare eum, cui vos maximis saepe de rebus assentiamini, consolor me tamen, quoniam vobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erravi. Nam, cum duo consulares spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius vulnus, quod nobis ignotum esset, videbantur. Apud alterum uxor, liberi, alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte favere Antonio.
1.0.2
Hi subito hortari ad pacem, quod iam diu non fecissent, non sine causa videbantur. Accessit consul hortator. At qui consul! Si prudentiam quaerimus, qui minime falli posset, si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum cedente atque victo, si magnitudinem animi, qui praeferret mortem servituti. Vos autem, patres conscripti, non tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum videbamini, quam spe allata deditionis, quam amici pacem appellare mallent, de imponendis, non accipiendis legibus cogitare. Auxerat autem meam quidem spem, credo item vestram, quod domum Antoni afflictam maestitia audiebam, lamentari uxorem. Hic etiam fautores Antoni, quorum in vultu habitant oculi mei, tristiores videbam.
1.0.3
Quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam inproviso, cur tam repente pacis est facta mentio? Negat Piso scire se, negat audisse quicquam, negat Calenus rem ullam novam allatam esse; atque id nunc negant, posteaquam nos pacificatoria legatione implicatos putant. Quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi est?

Intertext edge

Open linked passage

Note