Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Phil 12
CiceroPhil 12 2.0.4 · vulgataMore by Cicero
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
2.0.3
Decepti, decepti, inquam, sumus, patres conscripti; Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. Quod videbam equidem, sed quasi per caliginem; praestrinxerat aciem animi D. Bruti salus. Quodsi in bello dari vicarii solerent, libenter me, ut D. Brutus emitteretur, pro illo includi paterer.
2.0.4
Atque hac voce Q. Fufi capti sumus:' Ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestatem futurum se dixerit?' Durum videbatur; itaque fracti sumus, cessimus. Recedit igitur a Mutina? Nescio. Paret senatui?' Credo', inquit Calenus;' sed ita, ut teneat dignitatem.' Valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est, Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet, quam per se perdidit. Si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse; quamquam- sed hoc malo dicere' audirem'; stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas.
2.0.5
At non est integrum; constituta legatio est. Quid autem non integrum est sapienti, quod restitui potest? Cuiusvis hominis est errare, nullius nisi insipientis in errore perseverare. Posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. Discussa est illa caligo, quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. Attendistis, paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio.' Maestam', inquit,' domum offendi, coniugem, liberos. Admirabantur boni viri, accusabant amici, quod spe pacis legationem suscepissem.' Nec mirum, P. Servili. Tuis enim severissimis gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate, sed etiam spe salutis spoliatus Antonius.
2.0.6
Ad eum ire te legatum quis non miraretur? De me experior, cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. Nos reprehendimur soli? Quid? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tamdiu? Quid egit, nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Unde autem ista suspicio est? Ex pacis patrocinio repentino, quod subito suscepit eodem captus errore quo nos.
2.0.7
Quodsi est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. Optimus est portus paenitenti mutatio consilii.

Intertext edge

Open linked passage

Note