Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Phil 12
CiceroPhil 12 3.0.7 · vulgataMore by Cicero
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
3.0.7
Quid enim potest, per deos inmortales! rei publicae prodesse nostra legatio? Prodesse dico; quid, si etiam obfutura est? Obfutura; quid, si iam nocuit atque obfuit? An vos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandae cupiditatem non inminutam ac debilitatam putatis legatione pacis audita? Quid? municipia censetis, quid? colonias, quid? cunctam Italiam futuram eodem studio, quo contra commune incendium exarserat? An non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium, qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt? Quem ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? Illa impios civis iudicavit, eiecit, exclusit. Illi, illi, inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius.
3.0.8
Quid? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis incidimus? Quis est enim, qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? Ipsa illa Martia caelestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum Martium nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. Senatum enim secuta non arbitrabitur se graviore odio debere esse in Antonium quam senatum. Pudet huius legionis, pudet quartae, quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus, qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet certe. Quid enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare?

Intertext edge

Open linked passage

Note