Phil 12
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
7.0.15
Quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint. Quos nondum tantis parricidiis contaminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos tolerabiles censes civitati fore? Aut isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque in patria cadendum est. Ubi sunt, C. Pansa, illae cohortationes pulcherrimae tuae, quibus a te excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audivit, sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute?
7.0.16
Idcircone saga sumpsimus, arma cepimus, iuventutem omnem ex tota Italia excussimus, ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, cur non rogamur? si postulandam, quid timemus? In hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear, in quo ne si dissensero quidem a ceteris, sciturus populus Romanus sit? Ita fiet, ut, si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas a me concessa videatur.
7.0.17
Quodsi habenda cum M. Antoni latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. Ego numquam legatos mittendos censui, ego ante reditum legatorum ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam, ego princeps sagorum, ego semper illum appellavi hostem, cum alii adversarium, semper hoc bellum, cum alii tumultum. Nec haec in senatu solum, eadem ad populum semper egi, neque solum in ipsum, sed in eius socios facinorum et ministros et praesentis et eos, qui una sunt, in totam denique M. Antoni domum sum semper invectus.
7.0.18
Itaque, ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me querebantur, diffidebant etiam Servilio; meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illum et constantem senatorem, avunculum tamen, Calenum procuratorem, Pisonem familiarem, te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem; non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit inmutatae voluntatis. Inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt; quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).