Phil 14
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
7.0.17
Utinam quidem illi principes viverent, qui me post meum consulatum, cum iis ipse cederem, principem non inviti videbant! Hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore affici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe, tum timore moderari?
7.0.18
Quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. Tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties aut, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? Nollem primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. Sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius? Ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.
7.0.19
Haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt. Poteratne fieri, ut non proinde homines dequoque, ut quisque mereretur, iudicarent? Ut enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime, qui hoc loco sententias dicimus, sciscitantur omnes, avent audire, quid quisque senserit; ita de quoque, ut quemque meritum arbitrantur, existimant. Memoria tenent me ante diem XIII Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse, me ex Kalendis Ianuariis ad hanc horam invigilasse rei publicae,
7.0.20
meam domum measque auris dies noctesque omnium praeceptis monitisque patuisse, meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnes, qui ubique essent, ad patriae praesidium excitatos, meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium, semper illum hostem, semper hoc bellum, ut ego, qui omni tempore verae pacis auctor fuissem, huic essem nomini pestiferae pacis inimicus.
7.0.21
Idem P. Ventidium, cum alii praetorem[ Volusenum], ego semper hostem. Has in sententias meas si consules discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).