Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concilia Romana; Gregorius VII
Acta
Acta 4.20.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10260 Acta20
4.20.1
-- Fortassis autem aliquis dicit: Cur noster Gregorius tam contraria nostrae consuetudini statuta observari praeceperit, cur non potius nostram consuetudinem quasi misericordi dissimulatione tolerarit? Sed ille audiat quid B. Leo papa, qui sacratissimo Chalcedonensi concilio praefuit, decernat; qui Anatolii praesulis Constantinopolitani praesumptionem cohibens ita pronuntiat: quod in reatum Romani pontificis deputetur, si institutio canonum non prohibente, et in hoc quasi connivente alicubi violetur. Item sanctissimus nostri apostolici homonymus scribens Victori episcopo hanc terribilem et generalem sententiam protulit: Quisquis ad hoc facinus, videlicet Simoniacae aut neophytorum haereseos, emendandum officii sui consideratione vehementer non arserit, cum ipso se habere non dubitet portionem a quo prius hoc piaculare flagitium et crimen sumpsit exordium. Igitur et ille nihilominus Ebionis haeresiarchae particeps detegitur, quicunque pro debito officii illius haeresim, id est Judaicam incontinentiam, modernis sacerdotibus prohibere non studuerit. Ipsa quoque sacratissima concilia, ex quibus statuta nostri apostolici profluxerant, adeo amplexati sunt sancti Patres, ut, sicut ipsorum scripta testantur, potius seipsos diversis tormentis affligi, imo se potius crudeliter occidi permitterent quam violatoribus earumdem sanctionum consentire vellent. Ob hanc causam magnus Athanasius patriarcha Alexandrinus post diversas calamitates in exsilium deportatur. Ob hoc etiam Felix papa Romanus ab episcopatu depositus martyrio legitur coronatus, et multi ejus presbyteri, diacones et reliqui ex clero, etiam intra Ecclesiam, ob eamdem causam, heu! crudelissime occisi leguntur, videlicet quia sectatoribus Arii in violationem Nicaeni concilii assentiri nolebant. Haec autem et hujusmodi innumerabilia ex ecclesiasticis historiis affatim colligere poteris. Dicat ergo quivis quomodo noster apostolicus sine suo periculo aut potius exitio negligere posset quin tam inevitabilium sanctionum, non dico violatoribus, sed impugnatoribus, ex debito officii sui obviaret, quibus ipsos sanctos Patres etiam usque ad sanguinem restitisse non ignoraret. Quamvis enim modo quidam non tam aperte cum Ario et reliquis haeresiarchis fidem sanctorum Patrum impugnent, tamen eorum moralibus statutis cum ipsa quidem fide per eosdem sanctos Patres eodem tempore eadem subscriptione roboratis obstinate resistunt, quae et cum eadem fide ex sacratissimo fonte Scripturarum emanaverunt.
4.20.2
Sed in hac eorum nefandissima rebellione etiam ipsam fidem sancti Patres probantur adnullare, cum in authenticis sanctionibus auctoritatem illorum pro nihilo ducunt qui et fidem sua auctoritate confirmaverunt. Nullatenus sane alicui fides sanctorum Patrum proderit qui eorum canonicis atque moralibus praeceptis non obedire, sed pertinaciter resistere studuerit; nam, ut Jacobus frater Domini testatur: Fides sine operibus mortua est; qualem et daemones habere fatetur. Non ergo minus est resistendum pertinacibus authenticarum institutionum impugnatoribus quam sacrae fidei violatoribus, cum et daemonibus assimilentur quicunque institutionem sanctorum Patrum in fide tantum et non etiam in conversatione pro viribus assectantur, qui et culpam, quia humanum fuit committere, diabolico instinctu non timent pertinaciter defendere. Amplius ipsum Vas electionis in sua persona omnibus ecclesiasticis pastoribus dicit: Si evangelizavero, non est mihi gloria, necessitas enim mihi incumbit; vae enim est mihi, si non evangelizavero. Quomodo ergo noster apostolicus istud vae subterfugere posset, si gregem sibi commissum juxta ipsius Apostoli praecepta instituere negligeret? Sanctus etiam Spiritus per Ezechielem prophetam cuilibet pastori terribilem proponit conditionem: Si, inquit, non dixeris peccatori, Morte morieris, et ostenderis ut recedat ab iniquitatibus suis, ipse quidem in peccatis suis morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem dixeris, et ille contempserit et non obedierit, ille in sceleribus suis morietur; tu autem animam tuam liberabis. Hac quidem translatione S. Augustinus in sermone de psalmo XLIX utitur, statimque suis auditoribus subjungit: Dico vobis, libero animam meam; in magno enim sum non periculo sed exitio constitutus, si tacuero. Satis ergo patet quam immerito quidam nostro apostolico pro superioribus statutis indignentur qui tam inevitabili necessitate coactus eadem instituisse detegitur, videlicet ne propriae mortis crimen incurreret, si nos ex debito officii sui instituere negligeret.

Intertext edge

Open linked passage

Note