Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 33.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21343 Chruni
33.1
A. D. MCXXIV.
33.1
Imperator Heinricus natalem Domini Aquisgrani celebravit. Eclypsis lunae apparuit in purificatione sanctae Mariae. Unde etiam perterritus Cuonradus, consobrinus imperatoris, conversionem morum suorum professus, Hierosolimam se profecturum ibidemque Christo militaturum devovit; indeque favorem non modicum ab omnibus qui hoc audierant acquisivit. Nonnulli quoque nequitiae studiis antea dediti, eidem se sociari profitentur comitatui.-- Non multo post imperator Heinricus movet expeditionem contra eos qui sibi in regione Hollant contrarii existebant; hisque licet tarde subactis, ad superiores se partes contulit, regina circa fines Lotharingiae relicta. Circa mediam quadragesimam( Mart.) colloquium Wormaciae cum quibusdam optimatibus habebat; caeteris vero qui non aderant, id est Saxonibus, Bajoariis atque Boemis, ad curiam venire Babenberg Nonas Mai indicebat, maxime propter Lotharii ducis insolentiam, qui nova quaedam moliri notabatur contra rem publicam ob sororis suae prescriptae illatam ab imperatore injuriam.-- Factus est itaque conventus idem non modicus( Mai.); nam singularum provinciarum duces aderant, preter predictum Lotharium paucosque sibi consentientes de Saxonia principes. Quibus singulis necessarios sumptus vel ex toto vel ex parte ministrabat venerandus episcopus Otto preter publicum atque constitutum antiquitus imperatoriae majestati, quod ab aulicis etiam importunius exigebatur, servitium. Ab ipsis denique pater idem notabatur rarius quam caeteri praesules palatium visitare; ipse vero monasteriis construendis et restaurandis, elemosinis dispensandis, orationibus invigilandis, caeterisque tam practicae quam theoreticae studiis insudandis sese maluit occupare. Nec deerant, qui id invidiae causa musitantes, publicis potius functionibus impendendum judicarent, sicque caesaris animositatem contra virum Dei commovere temptarent. Sed quia Dominus custodit omnes diligentes se et vias peccatorum disperdit, iste rebus transitoriis pro tempore non parcens, miro modo, quamvis undique regiones stringente penuria sufficienter omnibus ministrando, bonitate maliciam vicit, ac non fictae karitatis officiis totius in se regni benivolum affectum commeruit. Unde compositis causis ejusdem conventus, insinuat tam augusto quam primatibus universis, se litteris atque nunciis quam pluribus a duce Poloniae Polizlao vocatum, insuper etiam domni papae Calisti permissione atque benedictione directum ad gentem scilicet Pomeranorum, quam nuper idem dux sibi finitimam subegerat et ad christianitatis confugium impulerat. Annuit tota quae convenerat aecclesia, annuit et aula, prosperitatem piis conatibus imprecantes; soli Babenbergensis aecclesiae filii patrem dulcissimum inviti deserunt, multis eum lacrimis acsi funus prosequentes.-- Postquam autem super confirmatione pacis, diversis justiciis regnique negotiis satis tractatum est, indignatus imperator his qui presentem curiam adire contempserant, instituit expeditionem sequente Augusto generaliter fieri, specie quidem contra Saxoniam, re autem vera contra Galliam in regnum regis Ludewici, prebiturus nimirum auxilium socero suo Heinrico Angliae regi, pro possessione Normanniae provinciae contra eundem regem Galliae Ludewicum contendenti.-- Cujus itaque fines postquam statuto tempore jam jamque Teutonicus exercitus coepit attingere([ Aug.]), exploratores cotidie affirmant, Francigenas, maximo jam domi congregato exercitu, congressum expectare immo temere expetere. Imperator quippe tunc non multas ibi ducebat copias, quia Teutonici non facile gentes impugnant exteras. Nunciatur interim a tergo, Wormacienses auxilio ducis Friderici contra voluntatem imperatoris Buggonem suum episcopum sedi suae restituisse, seque inter civitatis muros ad rebellandum omnimodo munisse. Quo audito reversi, urbem eandem maxima invadunt feritate; nec obsidionem ejus solvunt, donec multis, ut fieri solet, hinc inde conatibus expensis, multis ante murum captis vel occisis, ad ultimum deficientibus alimoniis, quinque milibus talentorum urbani multati, relicto episcopo, pactum ad arbitrium imperatoris faciunt.
33.2
Domnus papa Calistus II, vir genere et moribus, sapientia quoque cunctisque divinarum humanarumque rerum dispositionibus precipuus, in Domino vitam finivit. Post cujus decessum pars aliqua Romanorum Ravennatem archiepiscopum, omni religionis testimonio satis commendatum, apostolicae sedi preficere nituntur; item aliqui Lampertum Ostiensem; qui et, universali postmodum electione concordante, voti compotes efficiuntur. Nam vir idem et in Romana tam diu probatus aecclesia, et in ea legatione, qua ipse dudum in reconciliatione regni et sacerdotii Germanicis in partibus strenue laboraverat, cis citraque notificatus, tam illorum qui longe quam qui prope erant sacerdotum unanimi favore canonice consecratur, moreque sedis illius ut vere tanto dignus honore, Honorius secundus est appellatus.

Intertext edge

Open linked passage

Note