Contra Waldenses
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ermengaudusfl-1192" aria-label="More works by Ermengaudus">
—
⋯
Original / primary: 11657 Conwal
15.1
CAPUT XV. De esu carnium, et aliarum quarumdam rerum.
15.1
Omnium haereticorum est fides, quod nullus post suum« consolamentum» receptum, si carnem, vel caseum, vel ova comederit, possit salvari, nisi poenitentiam receperit ab eis, et post et ab eis reconsoletur. Sed contra tantum errorem destruendum testimoniis Evangeliorum, et etiam apostolorum, et Epistolarum et Actuum obviare conemur.
15.2
Habetur namque in Evangelio, quod Dominus dixit discipulis suis:« In quamcunque domum intraveritis, manete edentes et bibentes quae vobis apponentur.» Nullam ciborum exceptionem, scilicet carnium, vel aliarum escarum fecit eis, sed universaliter dixit: Quaecunque vobis apponentur, manducate. Item in Evangelio secundum Matthaeum invenitur quod dixit:« Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quae procedunt de ore, haec sunt quae coinquinant hominem. Quia de corde procedunt homicidia, adulteria, furta, falsa testimonia, etc..» Item habemus in Evangeliis, quod Jesus Christus Dominus in Coena cum discipulis suis agni paschalis carnem comedit, sicut Lucas in Evangelio scripsit manifeste:« Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha: Et misit Petrum et Joannem dicens: Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus. At illi dixerunt: Ubi vis, paremus tibi comedere Pascha? etc. Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? etc. Euntes autem invenerunt; sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim cum eo; et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.» Et caeteri evangelistae similia verba his scripserunt. Ecce quam manifeste evangelistae, scripserunt quod Christus comedit Pascha; et illud Pascha, quod necesse erat occidi, erat agnus paschalis de quo praeceperat Dominus Moysi. Et Christus comedit agnum paschalem; et ille agnus, erat caro: ergo Christus comedit carnem. Quare ergo, haeretice, prohibes comedere carnem?
15.3
Item Paulus dicit in Epistola ad Corinthios:« Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis infidelium vocat vos ad coenam, et vultis ire, quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis, nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam; conscientiam autem dico non tuam, sed alterius.»
15.4
Item paulus ad Timotheum:« Omnis creatura Dei bona; et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.» Et nos scimus et credimus quod Christus, qui est verbum et sapientia Dei Patris, ad nihil aliud venit in mundum, carne assumpta de utero Virginis, nisi ad salutem animarum. Haec supra scripta non fecisset nec fieri jussisset, si esset judicium et damnatio animarum fidelium. Nec etiam apostoli et spirituali sapientia imbuti imitatores Christi effecti facerent, neque scripsissent: neque comederent comestionem carnis, vel aliorum ciborum, si scirent esse damnabile peccatum manducantibus. Item Paulus ad Romanos:« Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus curationum. Alius enim credit se manducare omnia. Qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet. Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Deus statuere illum,» etc., usque ad finem capit..« Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.» Apostolus autem infirmum in fide vocat illum qui judicat et damnat manducantem carnem, bibentem vinum. Et est pessimus error judicare servum Dei, cum Deus dicat:« Nolite judicare, et non judicabimini. nolite condemnare, et non condemnabimini.»
15.5
Sed quod dicit:« Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum;» non est praeceptum, sed consilium datum consilium datum illis, qui carnes suas volunt affligere, ne incidant in tentationes daemonum, si non credunt homines per carnis comestionem esse damnatos. Et iterum dicit Apostolus ad Colossenses:« Nemo vos judicet in cibo, aut in potu, etc. Et iterum Apostolus ad Titum:« Omnia munda mundis; coinquinatis autem, et infidelibus nihil mundum.» Item:« Inquinatae sunt et eorum mens et conscientia.»« Audite me, omnes, et intelligite: Nihil est extra hominem, introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed, quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).