De vita et passione SS. Florae et Mariae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/eulogius-toletanus799-859" aria-label="More works by Eulogius Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 9041 Devietp2
5.1
Includitur domi a fratre, sed aufugit et delitescit usque ad tempus martyrii.
5.1
Perductam deinde in domum suam Christi virginem hostis, non frater, ille iniquus domesticis eam feminis demulcendam fomento et verbo committit, magnis solummodo trabibus catenarum feras mansionis obtrudens. Quia ingenti maceria totius praedioli ambitus praemunitus, omnino de nulla evadendi sollicitudine quemquam arguebat. Ideoque non post multos dies vulneribus expiata fortis Flora, cum se sospitem esse sentiret, quadam nocte per contiguum( 2) infra cortem domui haerens tugurium, celsum parietem juvante Domino scandens, inde se foris plateali solo projecit. Quae nullo stimulata dolore, coepit per tenebras noctis, angelico eomitante ducatu, quo Dominus vellet ingredi; sicque cujusdam fidelis inter illud chaos nocturnum hospitio recreata, cum aliquandiu ibidem commaneret, deinceps praeclarum( 3) Tuccitanae urbis viculum Ossariam intuitu latendi petens, ibi cum sorore sua usque ad tempus, quo martyrium consummavit, delituit. Et ego, ego ille peccator, ego dives iniquitatum, qui a principio martyrii sui amicitia ejus fruitus sum, combinatis manibus meis cicatrices reverentissimi et delicati illius verticis attrectavi, cum ictibus flagellorum virginalis coma elapsa fuisset.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).