Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De vita et passione SS. Florae et Mariae
Eulogius ToletanusMari 7.1 · 9041-devietp2More by Eulogius Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/eulogius-toletanus799-859" aria-label="More works by Eulogius Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 9041 Devietp2
7.1
Quam pie educatur.
7.1
Artemia igitur gratia sanctitatis, provectaeque aetatis, seu obtentu martyrum filiorum, caeteris in eodem coenobio commanentibus feminis antecellens, totius monasterii virginalis conventus jussu auctoritatis ejus intendebatur. Docuit autem puellam, sicut ipsa noverat, Deo servire in omni humilitate, castitate, et obedientia, et timore Domini animum ejus exercens. At non post multum tempus praedicto sacerdote Salvatore mundo recedente, puerum etiam ad se nutriendum pater reduxit. Qui duo futuri martyres gratia Spiritus sancti in Dei timore magnopere proficiunt. Tandem vero per gradus ecclesiasticos adolescens ille Walabonsus succrescens, honore diaconii fungitur( pollente nihilominus in omni honestate religionis sanctimoniali puella, cum se nimia charitate diligerent, et alternanti germanitatis dulcedine in omni dilectione spiritali sibimet invicem obedirent). Quia vero praecedebat aetate Virgo sanctissima adolescentem germanum, loco genitricis soror ab eo excolitur, et in prolis affectum commutavit fraternum amorem.

Intertext edge

Open linked passage

Note