Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis">
—
⋯
Original / primary: 8869 Episto178
25.1
EPISTOLA XXV. HETTI AD FROTHARIUM.
25.1
In nomine Domini nostri Jesu Christi, HETTI misericordia Dei archiepiscopus dioeceseos Trevirensis, nec non et legatus Ludovico serenissimo imperatori, venerabili fratri FROTHARIO Tullensi episcopo aeternam salutem.
25.2
Notum sit tibi quia terribile imperium ad nos pervenit domni imperatoris, ut omnibus notum faceremus qui in nostra legatione manere videntur, quatenus universi se praeparent, qualiter proficisci valeant ad bellum in Italiam, quoniam insidiante Satana Bernardus rexdisponit rebellare illi. Propterea tibi mandamus atque praecipimus de verbo domni imperatoris ut solerti sagacitate studeas cum summa festinatione omnibus abbatibus, abbatissis, comitibus vassis dominicis, vel cuncto populo parochiae tuae, quibus convenit militiam regiae potestati exhibere, quatenus omnes praeparati sint: ut si vespere eis annuntiatum fuerit, mane; et si mane, vesperi, absque ulla tarditate proficiscantur in partes Italiae, quia domnus imperator suum iter praeparat, ut quanto citius poterit in partes illas una cum fidelibus suis pergat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).