Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
De gloria et honore Filii hominis
Homi 2.8.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11475 Degleth
2.8.1
INCIPIT LIBER. CAPUT PRIMUM.
2.8.1
Quomodo id accipiendum in scripturis Gerhohi:« Christus natus est in coelo sine matre; in terra sine patre.» Proponit novorum Nestorianorum dogma, qui duce magistro Gisilberto, Christum dividunt in duos filios, hominem et Deum, alterum de virgine, alterum de Patre Deo generatum, ac proinde hominem Filium hominis naturalem, a Deo adoptatum in filium aiunt, nec esse in gloriae Patris, etc.
2.8.1
Sunt autem in scriptis meis duo offendicula, ut dicitur, praecipua videlicet quod« hominem dico esse in gloria Dei patris; quodque ipsum hominem dico esse Patris naturalem et unicum Filium, eo quod conceptionem ejus astruo non sine Deo Patre peractam in Virgine, qui misit misericordiam suam et veritatem suam in utero Virginis. Unde in ea, misericordia et veritas obviaverunt sibi; et veritas de terra orta est, quae in coelo aeternaliter oriens ex alto, in ortu illo non habet matrem, sed solum Deum patrem. In ortu vero, quo de terra virgineae carnis ortus est, nil quidem operatus est pater carnalis; operatus est autem, pater ille spiritalis, qui misit Verbum suum in utero Virginis incarnandum; quo virgo impraegnata, Deum nobis protulit, Filium Dei, eumdemque filium suum naturalem. Quo dicto simplices offendi possunt, lectitantes de Christo; quod sit natus in coelo sine matre, in terra sine patre: hoc non attendentes quod, licet in coelesti et aeterna generatione omnino caruerit matre, non tamen in terra et de terra ortus caruit penitus omni patre: cui et Joseph vir Mariae fuit pater adoptivus; et Deus, qui virginem Verbo suo per Spiritum sanctum fecundavit, pater est naturalis. Proinde cum legitur:« In terra sine patre,» subaudiendum est, carnali carnaliter generante, quia sine tali Patre mater Virgo illum concepit, solo Deo in illa operante, ut quod nasceretur ex ea, vocaretur Filius Dei.
2.8.2
Attamen ut idem ipse ostenderetur in terra quoque non caruisse omnino patre vel patribus, ex quibus ipse Christus erat secundum carnem, dictus est etiam filius David filii Abrahae; neque ipse abnuit se nominari filium David, cum diceretur ei: Miserere mei, fili David. Item: Hosanna filio David, quia recognovit se filium David, non solum secundum carnem, sed et secundum promissionem. Sicut enim promissus est Abrahae homo de semine ipsius nasciturus, ita quoque promissus est regi David rex de fructu ventris sui super solium ipsius exaltandus; dicente ad illum Deo: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Non est ergo falsa intitulatio libri generationis Jesu Christi filii David, filii Abrahae; quia duobus illis patribus erat specialiter promissus: et ex eis quoque secundum carnem, simulque secundum promissionem generatus est. Quia enim promittenti Deo crediderunt, ipsa fides reputata est illis ad justitiam, et ex merito ipsius fidei recte dicuntur patres Christi. De cujus genealogia tres reges in Matthaeo inveniuntur excisi, qui non habuerunt fidem ipsius venturi; imo et persecuti sunt sanctos prophetas de ipso loquentes. Merito ergo, ut dictum est, excisi sunt, et abscissi quasi rami aridi; ubi dictum est: Joram genuit Oziam, praetermissis tribus regibus, Ochozia, Joas, Amasia, quibus nihil profuit quod ex eorum carne descendit Christus, quia increduli erant ejus praeconibus, quos etiam persecuti sunt. Ac proinde non sunt patres Christi nominandi, sicut Abraham et David, quorum filius est Christus secundum repromissionis fidem.
2.8.3
In his ergo praenotatis offendiculis cavendum videtur ne scandalizentur pusilii Christi, qui cum sint pusillae ac modicae fidei, facile scandalizari poterunt; dum, quod in fide catholica involutum continetur, aliqua ex parte revelatur ac distinguitur cogentibus illis tauris, qui lascivire ac insanire sinuntur in vaccis populorum, ut excludant eos qui probati sunt in argento. Neque enim pavida mortalium corda praesumerent arcana fidei scrutari, nisi cogente permaxima necessitate, pullulantibus haeresibus novis, aut, quod pejus est, repullulantibus antiquis, olim damnatis. Ita in diebus nostris« reviret Nestorius, dividens Christum in duos filios, hominem et Deum; alterum de Virgine, alterum de Patre Deo generatum. Ac proinde hominem Filium hominis naturalem, a Deo adoptatum in Filium, aiunt, hujus temporis Nestoriani, nec esse in gloria Patris; nec habere nomen, quod est super omne nomen.» Quam doctrinam pravam ne ipsi videamur finxisse, atque aliis falso imposuisse; cum plures audierimus auctoritate magistri Giselberti hoc asserentes, ipsius verba ponamus. Etenim glossando Apostolum, et exponens illud: Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit ei nomen, quod est super omne nomen, dicit inter caetera:« Quibusdam videtur hoc nomen datum homini, quod nulla ratione convenit. Hoc enim donum est Dei esse filium, hoc nomen esse Deum, quod non per solam appellationem, sed per naturam super omne nomen est, quod non post passionem, sed potius a Patre, a quo habet omnia, cum generaretur accipit. Hoc ergo non est homini datum, nisi quis dicat per adoptionem esse datum. Sed adoptivo Deo non flectitur omne genu, nec est in gloria Dei Patris: nam nato ex Deo hoc competit. Dicit tamen Apostolus, propter hoc dedit illi Deus nomen, quod est super omne nomen. Quod ideo dicit quia natus accepit, ut post crucem manifestaretur: quod a Patre, dum generaretur, accepit.»

Intertext edge

Open linked passage

Note