Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
De gloria et honore Filii hominis
Homi 2.9.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11475 Degleth
2.9.1
INCIPIT LIBER. CAPUT II.
2.9.1
Id in epistola sua ad Eberhardum ep. Babenbergensem:« Humanitas in Dei gloria summe glorificata est,» non de humanitate, qua homo est homo, quaeque ipsa non est homo; sed de humanitate, quae est homo ex anima rationali, et humana carne subsistens, intelligendum esse docet, existimarique, minus recte dici« hominem in Christo fuisse deificatum.»
2.9.1
Hujus doctrinae fermento, cum sentirem plures infectos, quorum et scripta legi, et dicta frequenter audivi: contra eos in scriptis meis talem pro modulo meo studui erigere turrim, qualis in Canticis canticorum describitur; ubi sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. Denique sicut naso fetores et odores discernuntur, sic per spiritum discretionis in doctrina fidei a falsis vera distinguuntur. Quod permaxime necessarium est, ubi cives Damasceni contra cives Jerusalem dimicantes, antiquos fidei terminos confundunt atque diminuunt. Qui homini assumpto in Deum, negant esse nomen datum, quod est super omne nomen, detrahuntque illi gloriam, qua coronatus in dextera Dei sedet, coaequalis illi secundum divinitatem, sed minor secundum humanitatem. Quod, quia visus fui negasse in epistola domino Babenbergensi missa, haec ipsa epistola videtur hic aliquatenus determinanda. In qua cum astruxerim« humanitatem in Dei gloria summe glorificatam.» sobrius lector debet intellexisse non humanitatem, qua homo est homo, quaeque ipsa non est homo( ut asserit Boetius in libro De Trinitate) sed humanitatem, quae homo est ex anima rationali et humana carne subsistens. Nam utroque modo solet accipi nomen« humanitatis.» Quod, ne longe petatur exemplum in ipsa fide Athanasii, potest animadverti. Quippe ubi de Christo loquens dicit,« minor Patre secundum humanitatem,» recte intelligitur humanitas,« qua homo est;» non« quae homo est.» De qua humanitate in praefata epistola satis est ostensum; quod neque per miseriam decrescit, neque per gloriam crescit. Quia non minus est homo Judas in inferno quam Petrus in coelo, neque ille in coelo magis est homo quam Judas in inferno, et homo peccati filius perditionis non magis vel minus est homo quam Filius hominis in coelo. Ac proinde recte de illo secundum hunc sensum dicitur minor Patre secundum humanitatem: quanquam illa singularis humanitas, qua non solum homo est homo, sed et qua Deus est homo, longe superexcellat omnem dignitatem angelorum et hominum sanctorum, qui puri sunt homines. Quam nimirum, propter suae dignitatis excellentiam et reverentiam, extra omnium hominum qui puri sunt homines congeriem segregatam, si in omnibus hominibus puram et nudam intendimus humanitatem, procul dubio invenimus eam sic in omnibus hominibus invariabilem, ut quodammodo imitetur aeternitatem, ad cujus imaginem facta est; licet alius homo, alio plus miser, et beatus inveniatur, et inter miseros Antichristus miserrimus, atque inter beatos ille habetur beatissimus, de quo legitur: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, etc.
2.9.2
Revera supra omnes beatos, beatus vir seu homo praedicandus est is, qui neque originali neque actuali macula inquinatus, nobis pontifex factus est impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus, non per humanitatis naturam seu per solam gratiam. At non minus est homo is, cui dicitur: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Sequitur enim: Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum. Et de Christo in Evangelio dictum est: Ecce homo! et hoc in psalmo de Antichristo iterum dictum est: Ecce homo. Sed iste a Deo projectus ut Saul; ille vero in Deum assumptus est, meliusque unctus quam David; ita ut homo ex anima rationali et humana carne subsistens, assumptus in Deum, et assumptor ejus Deus non sint quidam duo, sed quidam unus:« Unde Athanasius, unus omnino non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.» Recte hic« non humanitas, qua homo est,» intelligitur; quia non ita est assumpta in Deum, ut ipsa sit Deus, quanquam sit in homine Deo, sed« quae homo» est ex anima rationali et humana carne subsistens, qui assumptus est in Deum, ut sit Deus, permanens tamen homo, et in aeternum permansurus« aequalis Patri secundum divinitatem, et minor secundum humanitatem;» minor, inquam, non secundum divinitatis omnipotentiam sibi Deo divinitus innatam et sibi homini ex tempore datam, sicut ipse testatur dicens: Data est mihi omnis potentia in coelo et in terra. Non ergo minor, postquam accepit in gratia, quod non habuit in natura. In natura, inquam, necdum assumpta. Nam postquam est assumpta, nunquam caruit omnipotentia, ipsa videlicet natura humana, id est anima rationalis et caro: quae in conceptione, ubi formata in personam coepit habere nomen hominis perfecti, simul etiam nomen Dei perfecti accepit, ut sit« perfectus Deus, perfectus homo.» Qui licet fuerit parvulus natus, et nobis in cunabulis datus, tamen jam dono Patris, non ad mensuram magnificatus, donanti est in omnipotentia coaequatus. Unde Hilarius in lib. De Trinit. ait:« Si ergo donantis auctoritate Pater major est, nunquid per doni confessionem minor Filius est? Major itaque donans est, sed minor jam non est, cui unum esse donatur. Si hoc non donatur Jesu, ut confitendus sit in gloria Dei Patris, minor Patre est. Si autem in ea gloria donatur ei esse, in qua Pater est: habet et in donantis auctoritate quia major est; et in donati confessione, quia unum sunt. Item: Major Pater est, dum gloriam assumpto homini rogatur ut reddat; Filius minor non est, dum gloriam resumit apud Patrem. Item: Glorificaturus Filium Pater major est; glorificatus in Patre Filius minor non est.»
2.9.3
His inspectis, apparet quod homini data est omnis potentia in coelo et in terra. Cujus nimirum potentiae, imo magis omnipotentiae, nulla est inaequalitas, cum Deus assumens vel homo assumptus in eum dicitur omnipotens, quia Deus et homo non duo sunt omnipotentes, sed unus omnipotens. Et licet Deus in se hominem exaltaverit, tamen exaltans et exaltatus non duo sunt altissimi sed unus Altissimus; natura divina humanam deificante, ut Deus et homo, non duo sint dii, sed unus est Deus. In quo Deo et homine, licet natura deificata et divina deificans possit intelligi, tamen homo Deus, qui est persona humana simul et divina« deificatus» dici non debet, ne malus inde generetur intellectus, ex hoc dicto concipiens fuisse Christum hominem priusquam acceperit Deitatem. Propter quem intellectum cavendum prohibet Joannes Damascenus dici« hominem deificatum:» quem tamen confitetur esse Deum. Ne ergo aliquis offendatur in« expositione primi psalmi,» ubi scripsi« de homine deificato;» vel per nomen hominis, naturam, non personam intelligat vel meam correctionem ibidem oppositam diligenter animadvertat. Dum enim locutus fuissem de homine deificato, statim apposui,« imo Deo facto et in Deum nato:» quem et asserui« Altissimum,» utpote verum Deum Dei Filium. Facit autem et hoc pro nobis, quod Gregorius Nazianzenus in sua quadam epistola, Ephesino concilio inserta, manifeste affirmat« Deum humanatum, et hominem deificatum.» Quae nimirum deificatio non est aliud quam hominis ad summa provectio: ut sit Altissimus, quo nomine solus Deus, est nominandus. Ac proinde homo, qui Deus est, nomine sibi dato, quod est super omne nomen, recte dicitur Altissimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note