Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Guaiferius Casinensis
Vita S. Secundini
Secu 2.1
Choose a text More by Guaiferius Casinensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10220 Visse
2.1
INCIPIT VITA.
2.1
Troja quondam ducibus, divitiis et bellica laude insignis, cujus diuturna incommoda et diversa excidia iisdem regionibus nota sunt quibus et solis cursus, in Peloponnesi regione et serenissima loci facie, tellure fertili, agro aquis et omni viriditate jucundo, prope Pontum et insulam Tenedos sita fuit. Unde demum plerique duces fortissimi in priori discrimine, in tempestate horribili, cum tantae urbis commercium totum jactura fieret, evaserunt. Ex quibus Anchisiades vir acer et strenuissimus fuit, a quo Quirites, orbis terrarum principes, qui Trojanorum quoque hostes talione ulciscerentur, nobile generis et laudis habuere principium. Jacuit haec diutini temporis intervallo, omnibus destituta solatiis: nullae opes, nullus decor, nulla denique religio. Semiruti tantum et exesi ignibus exstabant muri; Xanthus, Simois, et insula Tenedos Trojam ibi fuisse signabant. Haec vero excitat tandem et colligit se memor pristinae virtutis et gloriae, reducit longam ex pronepotum generatione progeniem, reficit lares, studet illi suo mirabili et singulari militiae sacramento, ut Syllae dictatori favens a Fimbria Marianarum partium obsidione vastetur, ut tormentis quassetur, ut mater iterum concidat gladiis filiorum. Ex illa igitur tempestate usque ad hoc fere tempus vixit tantum sine corpore nomen, absque Latio quidem, cunctis aeque gentibus exsecrabile ob Romanorum monarchiam, cujus ipsa etiam causa exstitit et principium dignitatis.
2.2
Fuit autem et in Apuliae solo civitas quaedam, quantum ad frumentariae rei copiam, nulli solo inferior; ubi etiam multa gustu suavia, quae natura desiderat, ex terra arboribusque gignuntur, cum copia facili, tum suavitate praestanti. Vites et arbores ibi humiles sunt, neque se tollere a terra altius possunt; ex his tamen aliae semper virent, aliae hieme nudatae verno tempore tepefactae frondescunt, et fundunt odoriferos flores et germinant uberrimas fruges. Haec vero civitas, si nominis significationem advertimus( Ecana etiam dicta est), antiquissima fuit, cum monumentorum marmoratio, scenarum columnatio, eminentia culminum id designent. Huic serio in reconciliatione Trojae nomen imponitur, ut egregii titulus nominis auctoramentum faciat novitati. Putamus ista fidem posse quaerentibus facere, quos sub Trojae nomine appellatio moverit urbis Ecanae. Nunc ad propositum Historiae veniamus.
2.3
Cum igitur pro diligentia principum in fabricandis ecclesiis, in moenibus constituendis, quibus salvis, ipsis salvis esse liceret, magna popularibus cura insisteret; dum pars marmoribus tabulandis, pars lapidibus poliendis, fodiendis lateribus alii, alii diversis laboribus, quorum quisque admonebatur, intendunt: ab his, quorum votum erat templum perficere ad salutiferae crucis honorem, in coemeterio B. evangelistae Marci( erat enim ibi ejus structa basilica) monumentum pretioso tabulatum marmore reperitur, quod dum curiosis oculis collustraretur, propter magnam, quae circum erat, frequentiam sepulcrorum, advertunt caelatum epigramma, exesis jam inferioribus partibus, sed quod legi poterat; haec ferebat:
2.4
Hic requiescit S. ac venerabilis Secundinus Episcopus, qui sanctorum fabricas renovavit, raptus in requiem, III Idus Fabruarii.
2.5
Immissi ergo multi cum ligonibus, purgant et aperiunt locum; qui cum patefactus esset tumulus, in labro mirifico inferiori, quod monumentum forinsecus ab injuria tuebatur, pretiosissimum margaritum inventum est. Circumfunditur extemplo civitas ad thesaurum inventi corporis; putant fas esse, quod pium est, osculari reliquias, invitare votis, efferre praeconiis, intercessionibus poscere, lacrymis invocare: nocentibus veniam, innocentibus praesidia, subsidia indigentibus; de civitatis statu, de salute communi, de spe bonorum omnium in communi precatur. Non in cute solum hujusmodi putes fuisse laetitiam; pectus et viscera ipsa commovit; desideriis omnium satisfactum est in remedium omnium, oblectamenta omnia cucurrerunt. Effertur venerabile corpus manibus sacerdotum, ubi novae urbis fundamenta jaciuntur, ubi nomen novum exstincto priore vel in accessionem validioris converso, exoritur; ac in salutiferae crucis sacrario tantam dignitatem et ornamenta reponunt. Cumque felices reliquiae signis, virtutibus ad amorem suum civium in dies accenderent animos, et erumpentia in maturos beatitudinis botros religionis germina propagarentur, ab episcopo tamen urbis nihil factis hujusmodi adhibebatur fidei. Impingit contra salutem patriae crimen civibus, plebem stultitiae arguit, accusat principes temeritatis, Ecclesiam contumaciae criminatur. Nulla est improperii, nulla insaniae, nulla derisionis, quod eum praeterierit, contumelia. Degenerare quippe ab optimis institutis multiformi malo civitas poterat, ni felix hanc Secundinus, quantum valeret, manu misericordiae tenuisset pene jam cadentem, jam pessumeuntem. Quid agis, o episcope? Putas ulli injuriae eum esse obnoxium qui se in aethereum verticem, unde nemo dejicitur, collocavit? Quid tua refert, cum multa in illum maledictionis tela conjeceris? Est autem ejus impenetrabilis ab omni immissione lorica. Nescis duritiam lapidum, quibus civitas summi Regis exstruitur, contumeliae ferro inexpugnabilem? Caedis coelestem adamantem, et deteris petulantibus verbis quod incurrentia cuncta retundit. Respice ad obryzi rigorem, cujus habitum nulla circumfusa flamma contaminat; multa et id genus sunt, quae communi igne laedi non possunt. Respice scopulos in altum projectos, qui mare quidem frangunt, sed, verberati per multa millia temporum, vestigia saevitiae nullius ostendunt. Tutus est ab omni injuria Secundinus, abductus est majori intervallo a jactu telorum: quidquid autem in illum proterve, petulanter, superbe niteris, frustra tentabis. Coelestia humanas manus effugiunt, nulla in solem missilia prorsus incurrunt. Erit, erit pro certo, qui illum vindicet; erit qui et in te spicula doloris intendat, quae non illo nervo quatiuntur ut frustra et citra se concidant, sed latus, sed viscera, sed cor ipsum tormentis expressa[ f., impressa, E. P.] configant. Feritur interea ex improviso episcopus telo lateris, quocunque miserabile corpus inclinat, incumbit doloribus, suspenduntur in longam vigiliam oculi, fiunt refrigeria eruciatus, remedium pestilentia, medicina venenum, vita interitus. Moeret domus, turbatur civitas, impendendis remediis medici laborantes nihil proficiunt. In contrarium enim vertitur quidquid tutelae corporis invenitur, aspernantur remedium validiora tormenta, et insanabiles morbi fugiunt medicinam. Fuerunt plerique qui illum prope funeratum facti improperii memorarent,« dum poenitentiae locus esset, mutaret propositum, rediret in viam, errorem sperneret, de Secundini virtutibus non desperaret.» Intendit in monitores suos episcopus, et submisse quidem, non enim aliter poterat, facturum se, cujus erat admonitus, pollicetur, sperans, si modo poenitentiae spatium intercesserit, salutem veniamque Secundini meritis promereri, quem nominans sic appellabat.« O felix Secundine, quem Deus rerum omnium Parens parentem Trojanae providit patriae, in cujus commodum impendendi beneficii, constituendae salutis, conservandae libertatis, totus incumbis: adsis mihi tuae bonae voluntatis indigno, nec patiaris partem a toto divelli, cujus potestatis est omnium in integrum misereri!
2.6
« Me miserum! delicti accusor, an peccati? Equidem utriusque, non enim in te, quod debui, solemniter colui, sed tui, quod non debui, oblitum ire populum concitavi. Solve tamen peccati jugum, assere doloris irremediabilis servum, confer quemvis alium poenitentiae cruciatum. Injuria quippe est aliquem criminaliter plecti, qui in principem potentissimum, non odii, sed fatuitatis insania insanivit.»
2.7
Inde vertitur ad circumstantes:« Reminiscimini, inquit, o filii, reminiscimini Patris, reminiscimini amoris, reminiscimini clementiae, reminiscimini dignitatis. Scitis quid amor, quid virtus, quid gravitas, quid denique diligentia mea vobis contulerit; juvate me precibus, servate patriae, servate vobis, servate liberis vestris; placeat vobis salutem poscere a quo constat equidem multa vos beneficia suscepisse.» Igitur ad haec episcopi verba funditur omnis domus in lacrymas, mistae orationes gemitibus, pro conferendis suffragiis, Dei Genitricem et confessorem ejus postulant Secundinum. Videres pro salute pontificis, de rebus suis multa cives profundere, vota numerosa promittere, Dei omnipotentiam modis omnibus supplicare. Dum hujusmodi rebus insistitur, sentit episcopus orationum suffragia, penitus discessisse dolorem clamat, liberum se multiformi malo pronuntiat. Quanta ad haec Trojani populi gratulatio, quanta laetitia oborta fuit, cum ea, quae pro salute pastoris communi suffragio, una mente atque virtute gesserant, prospere evenisse arbitrabantur! Igitur episcopum, beneficiis Secundini liberalitate conquisitis, nullum tempus, nulla vis, nulla occasio tenuit; sed confestim, utens pro pedum officio manibus, ubi erant Secundini reliquiae pergit; quem sacerdotes cum aromatibus, cum candelarum populus hostiis subsecutus, ubi ad Crucis vivificae templum ventum est, se toto in terram corpore prostravit episcopus; illum poscens peccatorum suorum veniam, qui verberato doloribus corpori jam contulerat medicinam. Sancto Secundino quoque antisti maximas egit et habuit grates quod voti compos factus esset, quod in ejus, quem offenderat, gratiam venisset, per quem posse pedem ponere in vitae aeternae possessionem speraret.
2.8
Fuere qui episcopo de industria suaderent( putabant autem eum dubitare) ut,( qui debebat subjectis consulere, constituendae credulitati laborare, cujusque juris esset quibus parerent quemque sequi deberent ostendere,) reliquiarum partem in ignem probatum mitteret, ut ex multorum pectoribus dubietatis vulnus omne recideret. Probata tamen reliquiarum virtus, quod suadebatur, dissuadebat episcopo; sed quod animadvertebat posse ad compendium populi legaliter fieri, fidem suadentibus commodavit. Jaciuntur in prunas reliquiae, instatur undique flatibus, fit in illis color rubicundus; saltum tandem ex igne faciunt; nulla in illis combustionis nota invenitur, sicut hi qui praesto erant retulerunt. Gaudent populi mirabile factum, sumunt alacres animos secundis rebus. Episcopus autem magna exspectatione in concionem venit; concionatus est quod perutilia patriae patrocinia possiderent, si illis uti honestate magistra placuisset; concionatus est, et gratias egit quod sic de sua, ut de communi omnium salute, laetarentur; concionatus est ut constituendae ecclesiae operam darent, eamque demum perficerent, quae Secundino venerabili digna esset, unde idem posset semper advertere, semper habere Trojam in vultu, Trojam in oculis, Trojam in ore. Sed haec hactenus, nunc ad reliqua veniamus.
2.9
Vir quidam, Teuzo nomine, genere Aquitanus, orationis studio, quod praecipue gentis illius moris est, ad apostolorum principem Romam venit, adnittente quidem matre, quae amoris affectu seipsam filio comitem itineris praebuit. Ubi per sanctorum locorum circuitus solemniter officiis pro tempore datis( citabat enim eum ad alia loca venerabilia transitus) domum beatissimi archangeli Michaelis, quae sita est supra Gargani montis altissimum verticem, adiit; in qua nimirum, et quia devia erat, et quia orationi pacare decreverat, dum stationem suam in diutinum tempus extenderet, mater, quae illum fuerat secuta, defungitur. Qui cum jam fere cunctis destitutus vitae solatiis, orationibus, lacrymis et ejulatibus incubuisset( fit enim saepe ut majores tristitiae majorem pariant valetudinem), insanabili, ut videbatur, pestilentiae morbo percussus est; ita quidem ut pars membrorum suorum eo invito moverentur, alia quoque sic essent arida ut ex illis nullum, quod sentire posset, haberet; vix oculi, vix manus in suo erant officio, crura quoque et pedes natibus adhaerentes gressus ademerant; lingua tantum, ne recte quidem, naturae beneficium tuebatur. Quid ageret procul a parentibus, procul a domo, et, quod verius dico, procul a seipso? Miserebantur ejus praetereuntes inopiae, cujus valetudini non poterant subvenire. Intimabatur illi de Secundini virtutibus: sed si vellet ire, non poterat; si portari ab aliis, unde conduceretur, nihil habebat pensi; ab his tamen qui ejus quotidie afficiebantur miseriis de itinere agi coeptum est; qui domo demissi cum illo Trojam cursu citissimo contenderunt. Festinabant autem, quia confessoris Secundini collocandis reliquiis solemnis instabat dies. Postquam vero ad urbem veniunt, et debilitatum membris omnibus hominem ante Secundini confessionem deponunt:« Quantum nobis, inquiunt, attinebat, fecisse satis voto tuo videmur: de caetero age, ut libet; consulimus tamen tibi in tanta praesentis celebritate diei orationi vacare; putamus enim et credimus id tibi valde profuturum, ad quod pro salute tua ipsi etiam summa ope nitemur.» Factum est: et jam tempus aderat ut ad officium ingrederetur episcopus; populi vero, omnibus studiose ad honorem Dei compositis, intus et prae foribus ecclesiae assistebant. Multi quoque ad haec solemnia, vicis, agris propinquis, hospitiis, multi denique, qui procul degebant, domibus abducuntur. Intrat episcopus cunctis ecclesiae stipatus choris, incipit agere pontificalibus institutis. Dum haec aguntur, ad Deum languidus toto corde conversus trahit ab imo pectore alta suspiria, implet lacrymis et luctibus omnia, facit verba quae Dei possent inclinare clementiam, erigit se totum mente, quasi in Secundini visibiles oculos precatur, obtestatur, vovet se nunquam ab illo recessurum, si pristinam sibi redderet sanitatem.
2.10
Cumque in ejus affectum reliqua, ut linguam, membra nesciens movet, recurrit ad animum: tentat revera movere manus, movet; extendere pedes, extendit; surgere, surgit; incedere, incedit. Exclamat quo altius valet« sanum se esse pedes, et omnia membra officium suum habere.» Haec igitur vox magno audita desiderio, aliquantulum sustulit ad aedificationem ordinis sacerdotum. Tantus enim fuit in laude vera splendor, tanta in populis jubilatio, tanta denique laetitia in clero ut prae nimia exsultatione universitas illa gestiret. Videres incolumem operam suam medico affectuosissime polliceri, stabilitum ire; se illi, ut convenerat, mancipio dare: illum corporis sui auctorem, illum custodem animae, illum sui largitorem beneficii gloriabatur.
2.11
Mansit in hoc proposito dies admodum paucos. Ratus enim pro se esse patriam petere, amicos visere, fregit quod in Dei facie stabilierat pactum, mutavit praecipitatione consilium, negavit nulla necessitate promissum; et, quia timori erat solum et incomitatum tam longinquam aggredi viam, ad inveniendum itineris socios Romam accessit. Ubi autem repertis sociis pergit ire, valetudo pristina adimit gressus, parat redire, gressus resumit officium; parat abire, iterum pedibus, manibus et toto ei corpore interdicitur. Accedente igitur malo perterritus, quod viderit jam in se mala obliterata recurrere, ne tantae calamitati ulterius inserviret, gressus unde tulerat, retulit; ubi autem, quoad vixit, in confessoris Secundini obsequiis devotissimus perduravit.
2.12
Praeterea cum Trojanus populus tantam auctoritatem, tantamque confessoris Christi virtutem potissimum enitere in dies singulos cerneret, ad illustrandam omnibus ornamentis, in qua reconditus erat, ecclesiam, consensione quadam unanimis intendebat. Quippe ex illo spes, ex illo fiducia, ex illo eorum maxime cura pendebat; de quo urbis praesule, de quo custode, de quo denique principe quotidie apud eos agitabatur. Videres singulum quemque ejus domui, ut suae, ut liberis providere, in privatis rebus minimo et tenuissimo cultu contentos vivere, at in ejus publico apparatu ad dignitatem, ad gloriam, ad splendorem omnia parare. Fiebat autem ei assidua non solum de patrimoniis, verum tabulis emptionis, codicillis etiam omnium bonorum delegatio. Fumabant aromata, candelabra radiabant, omne illud domicilium cereis, lampadibus, nocte, interdiu coruscabat.
2.13
Nocte vero quadam cum pro devotione populi, ut hodieque moris est, magna cereorum serie ara cingeretur a deferentibus, ut custodes diu eos accensos sinerent oratum est. Accensis ergo dimissis luminaribus, cum ad alia custodes animum verterent, dilata exstinctio memoria excidit. Inter cereos autem et aram in anteriori parte illud erat spatii quod gradus, cui cerei capitibus accensis adhaerebant, latitudo faciebat; ex aliis vero partibus sola interstitium palla erat. Arsit ergo ignis continue, nullusque illi ardendi finis, nisi cum materiae fine fuit. Haec interim sollicitudo hymnorum matutinalium somnum custodibus adimit; unusquisque se ad sua ministeria levat; alius aperire fores, pulsare cymbalum; alius libros extrahere, thura incendere. Ut autem cum thuribulo ad aram ventum est, ex illa cereorum multitudine nullus superesse videtur; vertit se per circuitus arae custos, inspicit lineatim jacere cineres, sicut illorum fuerat ordinata compages. Excepit igitur admiratio admodum magna custodem, quod erant pallae fimbriae cineribus involutae, sed integrae. Cumque ad illas manus admovisset, reperit, ut viderat, ab omni laesione ignis alienas. Haec denique ut potissimum facerent videntibus fidem, putavit fore opportunum, ita ut repererat, reservare. Peractis igitur psalmis matutinalibus, cum clero populus ad tam grande spectaculum invitatur. Tollunt ad hanc visionem manus omnes ad sidera, multiplices referunt gratias Conditori, qui facturam non despicit, qui miraculis hominibus innotescit, qui Secundinum de virtute in virtutem sic enitescere frequentissime facit. Confestim deinde civitatem omnem accersere; dona decenter ministrare, vicinis quoque tantam gloriam intimare mandatum est. Haec vera beati viri virtus maximam dignitatem in civibus, maximum vicinis gaudium, longinquis etiam urbibus commodum maximum comparavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note