Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae
Jere 9.51.2
Choose a text
More by Guibertus S. Mariae de Novigento
—
10578 Trinpro
9.51.1
LIBER QUINTUS TROPOLOGIAE IN LAMENTATIONES JEREMIAE. DALETH.
9.51.1
VERS. 10.--« Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.» Daleth, interpretatur nativitas. Et quid est nasci, nisi per pravae 253 voluntatis conceptionem ad crimina informari? Hanc nativitatem Job et Jeremias maledicendo detestantur. Fit ergo Deus isti nativitati primum ursus insidians, id est feralis appetitus interiora nostra cuncta sibi subigens. Ursorum enim est naturae quidquid pedibus applicuerint conculcare. Dicitur autem a Deo id fieri, quod fieri permiserit. Unde, in Osee, quasi ursam se futurum raptis catulis attestatur. Fit leo in absconditis, cum quidquid mali suggeritur, inexplebili aviditate haurit. Natura enim leonis est ut oblati pecoris ante totum sanguinem ebibat quam carnes attingat. Ursus ergo insidians, exterior sensus est aucupans leo in absconditis, ad explendum immanitas mentis.
9.51.2
VERS. 11.--« Semitas meas subvertit, et confregit me: posuit me desolatam.» Semitae subvertuntur, cum ante ruinam plerumque exaltatio privata confunditur. Deinde confringitur, cum quidquid intus erat insigne deponitur. Desolatur, cum Deo habitatore privatur.« Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.» Arcum suum tendit, cum Scripturae sententias habitui nostro convenientes obtendit. Quasi signum ad sagittam nos ponit, cum divinae ultionis jacula divinitus intentari sub continuo timore depromit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).