De natura corporis et animae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/guillelmus-s-theodericic-1085-c-1148" aria-label="More works by Guillelmus S. Theoderici">
—
⋯
Original / primary: 11163 Denacoe
3.1
LIBER SECUNDUS. PHYSICA ANIMAE.
3.1
Anima, sicut philosophi hujus mundi dicunt, substantia est simplex, species naturalis, distans a materia corporis sui organum membrorum; et virtutem vitae habens. Porro secundum nostros, id est ecclesiasticos doctores anima spiritualis propriaque est substantia, a Deo creata, vivificatrix, rationabilis, immortalis, sed in bonum malumque convertibilis. Quod autem propria ejus dicitur substantia, ideo quia nullus alius spiritus carnem suscipit vel corpus, ut ejus passionibus aut condoleat aut laetetur. Vivificatrix autem sui corporis miris et ineffabilibus modis intelligitur. Tria enim circa corporis naturam esse intelligimus, quorum causa singula quae in nobis sunt constituuntur. Nam quaedam propter bene vivere tantum, quaedam vero propter bene vivere, quaedam ad successionem futurorum bonorum opportunitatem habent. Quaecunque igitur in nobis talia sunt, sine quibus non recipitur humanam vitam consistere, in tribus particulis intelligimus, sicut in priori libello praetaxatum est, scilicet in cerebro, in corde, in epate. Nam caetera omnia adjectio quaedam sunt bonorum, quae propter bene vivere natura contulit homini, sicut sunt sensuum organa, et caetera multa quae vitam quidem in nobis constituunt, quoniam plurimis ex eis quocunque casu deficientibus, nihil minus vivit homo. Sunt vero quaedam ex eis a natura vitae constitutionibus adjecta, et vitae officinis subservientia, sine quorum adminiculo suum illae officium implere non possunt, sicut sunt venter et pulmo, et caetera nonnulla. Pulmo siquidem ignem qui in corde est per attractionem aeris sufflando infrigidat; qui nisi hoc faceret, ignis cordis et ipsum et omnia vicina combureret. Venter vero escam visceribus introducit, sine qua natura statim deficeret. Istis vero plurima sunt subservientia et coadjuvantia suis modis singula. Non enim uniformiter nobis ex uno aliquo ad vivendum virtus deducitur, sed auctrice anima a Deo data, plurimis particulis natura ad vitae constitutionem suas occasiones et efficientias inspirans, necessariam quamdam et pene inscrutabilem ex omnibus in unum vivendi facit collationem.
3.2
Quaecunque ergo ad munimen vitaeve pulchritudinem natura machinata est, omittentes, quae plura sunt, et ad se invicem suas habentia differentias, prima ex eis segregemus principia, in quibus vitae constitutio fundatur: scilicet cerebrum, cor et epar. Primumque videamus de cerebro, cujus potens efficacia in administrationem vitae, per hoc a contrario declaratur, quod nec minimam recipit vulneris laesionem, quin mors statim sequatur passionem. Nervosum itaque illud operimentum, vel membraneum, in quo ipsum continetur cerebrum, quod Graeci himen vocant, omnium voluntariorum motuum fontem esse constat et causam: a qua voluntario quodam spiritu per nervos qui ex ipso procedunt descendente, et in omne se corpus per ipsos nervos diffundente, varia et multiplex fit mortuum administratio, multum velox et versibilis, et ad omnem agitationem opportuna. Hinc cervicis circumvolutiones, capitis inclinationes et elevationes, circa maxillas agilitas, palpebrarum et oculorum motus celerrimi, manuum administratio varia. Hinc in gradiendo crurum et pedum successio, caeterorumque omnium artuum motiones, nervis sive laxatis, sive retractis, quasi naturali quadam machina voluntario quodam spiritu vitae se agentes. Ipsa vero virtus in sede cerebri proprium quemdam obtinet imperativum motum: qui prompto spiritu juxta quamdam naturae administrationem in singulis singula operatur. Sic et de corde, cujus calor naturalis si exstinguitur, continuo infrigidato corpore mors sequitur. Per quod evidenter apparet quemdam vivendi fontem et causam in corde etiam consistere, ex quo fistulares pori et arteriarum procedens multiplex diversitas, aliis ab aliis nascentibus, universo corporis ignem et vitalem spiritum administrant. Quoniam vero omnino etiam oportebat cibum quemdam cordis calori a natura administrari, non enim recipit ignis a seipso manere, nisi ex convenienti cibo vel materia nutriatur, propterea sanguinis rivuli, veluti ex fonte quodam ex epate surgentes, cum calido spiritu ubique per corpus venarum ministerio decurrunt, ne separatim altera ex altera passio facta naturam corrumperet. Omnis enim superfluitas corruptrix passio est. Sic vitae nutriendae et confortandis naturalibus incrementis, per hanc artificialem et disciplinalem formationem statim conjuncta virtus anima rationali ostenditur, obscurius quidem per primam manifestationem, deinde vero ex processu naturae et bonorum studiorum usu manifestius. Sicut enim qui figmentum hominis excidit in lapide, primum quidem sculpit figmenti formam, deinde vero formae illius secundum sua lineamenta distinctionem et decorem, sic auctor naturae et corporis et animae conditor Deus, hominem format ad imaginem et similitudinem suam, obscuriorem quidem in primo, evidentiorem vero et perfectiorem post operis consummationem. Sic ergo in sculptura organi animae species secundum subjecti analogiam praemonstratur, imperfecta in imperfecto, in perfecto perfecta futura. Quae et principio perfecta esset, si in suo principio corrupta natura per malitiam non fuisset. Propterea nascimur ut pecudes; nec continuo, nec nisi cum magnis et diuturnis laboribus relucere potest in nobis Factoris imago; sed longa quadam via per materiales et pecuales animae proprietates ad perfectionem suam homo ducitur. Gratias tamen Creatori suo non quantas debet, sed quantas potest, totus homo referat, qui in ipsis suis primordiis omnis creaturae ei confert perfectionem, omnipotenti virtute dans ei esse cum lapidibus; dans ei vitam seminalem cum herbis et arboribus; dans vitam sensualem sive animalem cum pecudibus, additurus etiam vitam rationalem cum angelis. Sed quovis modo herbae et arbores vivere videantur, habere animam bruta et quaevis animalia; constat tamen haec omnia, quamvis quovis modo viventia, animam non habere, nec assurgere in hoc ad dignitatem conditionis humanae. Nam in germinibus quaedam quidem apparet animalis operatio; quae tamen non procedit usque ad motus, qui per sensum fiunt. Est enim ibi vita, quamvis non sit anima. Ad quam conficiendam intuere et vide omnium elementorum particulatim semina convenisse. Est quippe illi terra in crassitudine, aqua in humore, aer in progressione, ignis in germine. Et cum inferiora raro rerum ordine semper superioribus afficiantur, transacto brumali frigore per conversionem coeli recursu siderum calor a superioribus veniens aerem sibi et loco et natura proximum prius afficit. Qui quoniam tanto gradu igni cedit, quanto ipse aquam supereminet, per radices arborum vel quorumpiam germinum de terrae imis aquas attrahit, eo quod ignis elementorum omnia naturaliter rapiens tepefactum aerem ad se cogit; perque arboris medullam sicut ipse haurit aerem, sic aer aquam, sic aqua terram; sicut nos cum volumus per festucam de inferioribus aquam haurimus. Ex his elementis quatuor, quae modulate musiceque in arboris vitam sibi concinunt, si quid contra mensuram vel defluit forte vel superfluit, aegrescit arbor primum, dehinc moritur veluti victa languore. Bruta vero animalia per motum voluntarium et adjectionem sensuum dignius aliquo modo vivere videntur quam herbae vel arbores: non tamen usque ad perfectionem quae in rationis et intelligentiae gratia consistit. Propterea dicimus veram quidem perfectamque animam humanam esse solam, quae in omni valet actione. Si vero quidpiam aliud vitam participet, abusive dicimus animatum, quia non perfecta in his anima est, sed quaedam tantum operationes animalis actionis, quas in primordiis suis etiam homini constat esse ingenitas. Bruta quippe omnino sunt suis sensibus dedita, huc usque valentia, ideoque vehementius etiam in his quam homines, qui sensus istos ratione supergrediuntur, se exerentia: sicut fluvius qui leviter decurrens, ubi quovis repagulo prohibetur ne progrediatur, ibi vehementiori impetu se agit. Spiritus vero hominis longe aliter. Nam sensibus dominatur, et de sensibus judicat. Quasi enim regina sedens ratio in media civitatis suae arce, portis sensuum undique patentibus, domesticos domestica, peregrinos peregrina ingerentes, suo unumquemque vultu et habitu discernit et suscipit, et collocat suo unumquemque scientiae loco: per genus etiam et cognationes et gentes singulos discernens, singulisque suas memoriae mansiones distribuens. Itaque mirabile quid est animus secundum sui naturam, qui sensuum virtutibus per singulos se impertitur, et per singulas virtutes convenienter ipsorum sensuum scientiam recipit. Nam quia aliud aliquid praeter sensus sit, nullus sapientum potest dubitare. Si enim unum esset cum sensu, unam omnino secundum sensum operum haberet societatem. Nunc autem simplex et incompositus, licet in multipliciter partitam sensualitatem dividatur, tamen in singularitate varium invenitur, unum in varietate. Quin potius quia in simplo nihil varium potest considerari, nec aliud est cum tangit, nec aliud cum olfacit, nec aliud cum gustat, sicque de reliquis. Vide ergo quantum distat sensualitas hominis rationalis a sensualitate bruti animalis. Sileat etiam omnis conjecturalis ac vana ratiocinatio eorum qui in particulis quibusdam corporis intellectualem includunt virtutem; quorum alii quidem in corde principatum esse constituunt; alii vero in cerebro animum ordinari contendunt; et super haec singuli suas afferunt physicas conjecturas. Sed conjecturae corporalium in qualescunque corporum constitutiones referendae sunt: animum vero singulas quasque particulas per ineffabilem commisturae vel virtutis rationem obtinere, aestimandum est. Quod si hi qui pro corde agunt, Scripturam praetendunt nobis, in qua de Deo dicitur,« scrutans corda,» et nos adjiciemus, quia« scrutatur» etiam« renes Deus.» Qui ergo cordis meminit, et renum etiam recordatus est, aut in utrisque aut in neutro intellectualem constituit substantiam. Auctor enim naturae intellectualis substantiae ad corporalem societatem et contractum quemdam voluit esse ineffabilem et inintelligibilem, scilicet ut neque intus existat, neque enim in corpore incorporale tenetur, neque comprehenditur a corpore, neque exterius inveniatur eadem naturae lege. Nam secundum quemdam modum superrationalem et inintelligibilem appropinquat animus naturae; et coaptatus in ipsa et circa ipsam, consideratur, sicut considerari potest, neque intus positus vel circumplexus; neque extra positus, vel quasi circumplectens: sed modo quodam, qui nec dici potest nec intelligi, omnino naturae permeabilis est, et ad suas operationes efficax. Non enim in parte aliqua, sed in toto tota intellectualis illa natura, neque in concavitatibus corporum interius locatur; neque abundantia carnis vel alterius cujuslibet rei expellitur, sed veluti organum musicum totum corpus in suos creat effectus. Et sicut in organo musico modulari scientes, aptum artis suae instrumentum invenientes solemniter artis ipsius officium exercent: si vero carie vel vetustate fuerit attritum, vel quolibet eventu turbatum, artifex quidem de arte nihil perdit, organum vero inactuosum manet et absonum, sic et animus totum organum obtinens, et intellectualibus operationibus singulas partes sicut consuevit tangens, in his quidem quae secundum naturam disponuntur, quod suum est operatur: in his vero quae infirmantur, artificialem sui motum pigrum habet et inactuosum. Unde et natura organum corporis usui rationis per omnia componit et coaptat. Verbi gratia, vide manus corpori copulatas, quod in nullo invenies animali irrationali. Ex quo quanta in corporis humani organo subsequatur harmonia, adverte. Primum quod in anteriori parte omnes bestiae pedes habent, homines vero manus. Deinde etsi multi sint hujus vitae usus, ad quos emachinavit natura manuum officia, seu in pace seu in bello, tamen ante omnia ideo natura corpori manus adjecit certa rationis necessitate, ne si homo manuum expers fuisset, juxta morem quadrupedum escae usui oris forma configuraretur, scilicet dum colli modus prolongaretur ad percipiendam escam de terra, more brutorum animalium extenuarentur nares ante os prominerent labia callosa, ponderosa, crassa, ad sectionem pabuli opportunitatem habentia: pars vere carnosa circa dentes solida esse et aspera, sicut in canibus caeterisque carnem comedentibus: sicque contingeret si manus corpori deessent, ut articulata vox formata ori deesset, dum oris constitutio ad usum soni non conformaretur, sed necesse esset hominem aut balare, aut mugire, aut latrare, seu aliquem alium bestialem fremitum emittere. Nunc vero dum manus servit ori, os famulatur rationi, ac per hoc animo rei spirituali et incorporali; incommunicabilis cum animalibus irrationabilibus addita est gratia, ut plectri instar dum oris particulas voci coaptatas tangit, per talem sonorum formationem interiorem suum loquendo interpretetur motum: veluti si quis musicae peritus existens, propriam ex passione aliqua non habens vocem; volens autem manifestam facere musicam, alienis vocibus modulatur, per tibias sive lyras artem publicans. Sic animus diversorum intellectuum inventor, cum ipse incorporeus corporeas dictiones per se non habeat; intelligentiae impetus per corporales sensus sufficit ostendere. Licet etiam manuum alia adhuc sit digna rationi praerogativa. Magnum enim rationalis gratiae munus est, quod per manus scribendo loquimur; quod per manus quodammodo elementorum voces characteribus suis compactas pronuntiamus. Serviunt igitur rationi et manus et os. Manus scribendo futuris vel absentibus: os vero facillime et promptissime loquendo quidquid interius suggerit ratio. Spiritus quippe per arteriam repulsus ex follibus spiritum recipientibus impetu quodam sui arteriam in vocem roborat aerem percutiendo; deinde secundum tibialis instrumenti formam per circulares quosdam membranarum quarumdam motus, ipsarum membranarum vehiculis in gyro circummodulans superiora petit; ubi maxillae, dentes et lingua, quasi quamdam plectri formam imitantes, multiformi et velocissima varietate sonos ad usum coaptant; labia vero distincta quadam sui apertione et compressione idipsum faciunt, quod digiti modulantis in tibia, qui spiritum conceptum in tibiae foraminibus ex multiplici varietate in unam formant melodiam. Sicque verba sua humana digerit natura, rationis vero est ea dispensare. Si ergo, ut dictum est, grave et laboriosum servitutis officium circa ciborum usum labiis distribueretur, muta interius anima per organicam hanc loquendi distinctionem suam non exerceret rationem, et muti ad invicem rationabiles esse non possemus. Nunc autem talem administrationem manus in seipsas transferentes, aptum et liberum servitio rationis os dimiserunt. Animus vero loquendo suas exerens motiones, aurium, oculorum, caeterorumve sensuum adminiculo ad se recipit alienas, tantam habens internam capacitatem in quam omnia confluant, quae undecunque infunduntur; stylosque suos habens, quibus ea describat in memoria; diligentius alia, ideoque magis inhaerentia; alia negligentius, et ideo citius abolenda.
3.3
Sicque ad imaginem ejus qui creavit eum, qui stabilis in seipso dat cuncta moveri, una quidem est potentia ipse insitus animus, qui per singula sensuum instrumenta exiens quaecunque occurrentia transcurrit, ipse per aures audiens, ipse videns per oculos, sicque de reliquis. In hoc tamen longe dissimilis est ab eo cujus est imago; quia differentibus potentiis Deus ea quae sunt non tangit, quia absurdum est in simplicitate Deitatis intelligere receptionem et multiformitatem receptoriae operationis. Sed non exigitur ab imagine ut in nullo[ adde eorum] quae in principali suo intelliguntur, deficiat. Jam enim identitas esset, non imago. Non ergo in his quae circa divinam naturam considerantur, et incomprehensibilitatem essentiae, necesse est eum qui sortitur imaginem, omnem ad principale exemplum imitationem habere. Nam, si imaginis natura principale exemplum comprehenderet, esset procul dubio super id quod comprehenderet. Quin etiam in hoc ipso quod neque sui ipsius perfectam apprehendit scientiam rationalis animus; divinae incomprehensibilitatis naturam per quamdam similitudinem videtur characterizare. Adhuc aliud quid sibi vult corporeae figurae rectitudo. Erecta hominis figura ad coelum extensa, et sursum aspiciens, imperialem regalemque dignitatem animae rationalis significat; ostendens traditum sibi a Creatore dominium omnium aspicientium deorsum, et multum se habere cum supernis, si ingenitae imaginis custodit dignitatem, scilicet ut imperet animus rationi, nec patiatur quin eligat quod utile est. Hujus dignitatis expertes sunt, qui rationem, quae naturaliter domina est, servire facientes desideriis naturae, libidini, quae per sensus est, blandiuntur serviliter. Naturales enim in eis affectus carnis vel sensuum animus sequitur; minister eorum factus, quorum dominus esse debuit et judex. Ideoque natura corporis ad libitum animo imponit et contristati sensum, et laetantis concupiscentiam. Hujusmodi enim homines imagine Creatoris exuta, aliam induerunt imaginem terram respicientem, pecudalem, bestialem. Non enim secundum furorem hominis ad Deum est similitudo; non ex voluptate supereminenti naturae consimilatur: formido quoque et ferocitas, et ad quaedam desiderium, ad quaedam vero odium, longe sunt a divinae pulchritudinis charactere. Haec et his similia ab irrationali humana sibi contraxit natura. In his enim irrationalis vita ad conservationem suam munita est a natura, ad homines vero translata passiones sunt animae. Et vere passiones, quibus homo factus ad imaginem. Dei, ad imaginem pecudum se patitur humiliari. Vere passiones, quia contra naturam sunt. Hinc David:« Homo, inquit, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.» Nam, sicut dictum est, quae in bestiis sunt natura, in hominibus sunt vitia. Furore enim feruntur carne vescentia; voluptatis amor fecunditatem servat animalium, infirmum formido; debiliores a fortiore timor; corpulentum servat edacitas. A nullo horum passiones pecudibus vel bestiis proveniunt; quia a nullo eorum quae secundum libidinem sunt, tristitiae materies in irrationalibus est. Humana miseria passiones has patulo corde in se ipsam admittens, ipsarumque passionum principia per deliberationum cooperationem penes se ipsam in multitudinem et robur quoddam coaugens; turbulentissimam ambiguamque exinde consequentium vitiorum generationem operatur. Sic voluptatis amor principium quidem habuit ex ipsa similitudine ad irrationalia; sed in humanis delictis coaugmentatus, tantas peccatorum differentias per libidinem progenuit, quantas in irrationalibus nemo potest invenire. Haec enim in talia cognata quidem sibi abjicit ratio rationabilium affectuum; sed augentur cogitationum auxilio. Inde ex ira nascitur insania, invidia, mendacium, insidiae. Haec autem omnia malignae operationes degenerantis animi sunt. Nam, si denudata foret passio cogitationum auxilio, cito deficiens bullae instar deperiret. Et haec omnia, sicut dictum est, ex pecudali generatione in constitutionem hominis cointraverunt; cum auctor naturae ejus servitio ea contradidisset. Nam cui duplicis forma rationis occasiones constituit, corpori animum, terrenum divino commiscens; voluit ut per cognationem et societatem qua ad utrumque potiebatur, altero frueretur, altero vero uteretur: Deo frueretur, per diviniorem naturam; terrenis vero bonis uteretur per cognatum sensum. In operationem quippe regni commodam et aptam naturam nostram optimus artifex condidit: et in observationibus animae, et in ipsa quoque, ut jam satis dictum est, corporis figura tale praeparavit animal, quale ad regnum opportunitatem haberet; scilicet non pronum in terram, sed erectum in coelum. Anima siquidem rationalis intelligens et conservans honorem suum, regale quiddam est et excelsum: hinc ostendens se a rustica humilitate et degeneratione esse longe naturaliter segregatam, cum sit libera et per se potens imperet omnibus, et servire faciat suis ipsa voluntatibus, suisque potentiis administrata, quod proprium regiae dignitatis est. Propter hoc nudus quidem naturalibus protectionibus, inermisque nascitur: in tantum, ut cum in aliis aliorum animantium primordiis laeta mater appareat natura, in homine solo videatur tristis noverca. Aliis quippe animantibus variae qualitatis tegumenta contradidit; testas scilicet, cortices, spinas, coria, villos, setas, pilos, plumam, pennas, squamas, vellera: truncos etiam, vel arbores, cortice interdum gemino a frigoribus et calore tutavit: hominem tantum, ut diximus, nudum in nuda humo natali die abjicit, ad vagitus statim et ploratum; nullumque aliud tot animalium ad lacrymas, et has protinus, in lucem edidit. Solus quippe in omnibus antiquis vel recentibus historiis natus esse ridens legitur, Zoroastres, inventor magicae artis: videlicet ut infausto ortu et innaturali appareret notabilis, qui naturarum communium infaustis artibus futurus erat impugnator. Deinde miserum hominem, ut in carcerem se datum intelligat, statim vincula excipiunt, et omnium membrorum nexus: praeter solum oculorum et oris officium, quod liberum permittitur ad lacrymas tantum et vagitus. Et hoc qui feliciter educatur, imperatoris vel regis filius. Jacet igitur vinctus pedibus et manibus flens animal a suppliciis vitam auspicans, unam tantum ob culpam, quia natum est. Heu dementiam existimantium ab his initiis ad superbiam hominem genitum! Deinde prima roboris spes, primumque temporis munus, quadrupedi eum similem constituit. Et quando hominis succedit incessus? Quando vox et lingua in verba formatur? Quando cibi perceptio? Quando diu palpitantis verticis firmitas? Adde quod praeter omnia animalia solus miser homo nihil per se sciat, nisi plorare: sed magno matrum vel nutricum, vel sui ipsius labore ei addiscendum sit, quidquid hominis esse debet, vel potest, naturale. Ubi vero tandem aliquando stabilitus vel confirmatus videtur esse totus illae humanae dignitatis status; statim morbi succedunt et medicinae, et ad extremum cura sepulturae. Nullius quippe vita vel sanitas fragilior; nulli vitae vel sanitatis cura propensior. Subito casu aliquo intercipitur, et vel ruina opprimitur; vel graminis aut vermiculi alicujus veneno interficitur, vel bestiae cujuslibet, suffocatur. Vixque pervigili cura vel fuga se potest tueri ab omnibus, quaecunque quovis modo potestatem habent nocendi. Omnibus expositus ex fragilitate corporis, quae natura subjecit sub pedibus ejus ex virtute rationis; et pauper homo, et omnium quae ad usum sunt egenus, in hanc vitam inducitur: miser videri potius quam beatificari, secundum formam exteriorem. Non enim acie cornuum armatur, non unguium acuminibus, non ungulis seu dentibus, non dente vel aculeo mortifero, sicut multa animalia; non pilorum amictu corpus tegitur. Solus quippe homo est velociter currentium tardior, enormium brevior, naturalibus armis munitorum expugnabilior.
3.4
Et quomodo, dicet quis, qui talis est, imperium super omnia dicitur possidere? Bene per omnem modum. Primum, quod nocendi potentiam in rebus subjectis ratio humana habet subjectam: dum eam vel cavet prudenter, vel destruit potenter, et in propriam redigit servitutem. Quod enim videtur naturae nostrae egenum, occasio est ad eorum quae sibi subjecta sunt, dominatum. Et forsitan imperium despiceret homo; dum nullius subditorum servitio indigeret. Nunc vero hujus rei gratia per singula quae nobis subjugata sunt; hujus vitae utilitates dispertitae sunt; ut necessarium nobis sit imperium, quo super illa naturam humanam sublimavit Deus. Tarditas namque corporis nostrae et ad movendum difficultas, equum sibi servire imperavit et edomuit! Rursum alia animalia bajulaudis oneribus subjugavit. Carnis nuditas necessarium fecit ovium dominatum. Ne herbam ut bos comederet, ad terrae culturam ipse sibi bovem subjugavit. Habet etiam canem, et contra feroces et noxias bestias quasi vivum quemdam gladium, et nocturni somni custodem; cornuum vero acie et unguium acumine ferrum acutius et fortius; quod praestet homini arma, non belluina, truculenta, connaturaliter eum semper onerantia, sed cum ratione sumenda et deponenda. Habet etiam ex ipso ferro munimenta corporis fortiora squamis crocodili: galeae scilicet et loricae. Quid multa? omnis creatura homini sicut regi servit et militat. Unde vide et amplectere, o homo, dignitatem naturae tuae: nec tantum tibi vilis sis in eis quae sunt corporis, in quibus ab animalibus vinceris, quam pretiosus in interiori tuo, in quo omne quod vivit, vel quod non vivit, antecellis. Secundum interiorem enim dignitatem in regiam natus es conditionem. Omnipotentis enim naturae imaginem fieri, quid est aliud, quam continuo regalem conditam fuisse naturam? Ut enim juxta consuetudinem hominum loquamur, qui imagines regum vel potentum componunt, formae figuram parificant, amictuque purpureo regalem dignitatem depingunt: dicitur etiam secundum humanam consuetudinem imago rex: sic humana natura quoniam ad imperium aliorum constituta est, per similitudinem ad universitatis regem veluti quaedam animata imago electa est; principali exemplo et dignitate et nomine Deo communicans, non amicta purpura, nec sceptro vel diademate dignitatem indicans: neque enim principale exemplum in talibus est; sed pro purpura virtute induitur, quod omnia regalia superexcellit insignia, pro sceptro beatitudine immortalitatis insignitur; pro regali diademate corona justitiae perornatur: ita ut propter omnia in regni dignitate ostendatur diligenter principalis exempli formam assimilans. In eo enim quod ad imaginem Dei factus dicitur homo, tale est ac si diceretur quia humanam naturam participem omnis boni fecit Deus. Plenitudo enim omnium bonorum est Deus, imago autem Dei est homo. Igitur in eo quod sit plenitudinis omnis boni capax, ad principale exemplum imago habet similitudinem; est enim nobis omnis boni forma, virtutis, sapientiae, et omnium quae in melius possunt intelligi: in eo item quod sit liber omni necessitate animus, nullique naturali potentiae subjugatur, sed per se potentem ad id quod desiderat habet voluntatem, virtutem scilicet liberi arbitrii suam exprimit dignitatem. Res enim est dominatu carens ac voluntaria virtus, quod autem cogitur, violentiamque patitur, virtus non est. Hic animus vel haec anima a Deo datur, ab anima vero naturalis vita nostra.
3.5
Data autem anima quaerendum est quid sit, quare sit, quomodo sit. Cum quid sit quaerimus, spectat ad physicam; quare sit, spectat ad rationem: quomodo sit, spectat ad moralitatem. Quid sit, nemo comprehendit; quia nulla ejus est materia, quia res est spiritualis, intellectualis, Deoque simillima. Quare sit, qui non vult scire, non est dignus vivere, scilicet ut vivat secundum rationem. Quomodo sit, ipsum exigit modum secundum rationem vivendi. Ad quod, sicut corpus ex quatuor constat elementis, ut vivat, sic anima rationalis habet quaedam quatuor virtutum elementa, quae sunt prudentia, temperantia, fortitudo, justitia. Ex his igitur quatuor quasi elementis, rationalitas animae formatur: ea rationalitas quae vivendi modus est secundum rationem. Nam per sua quasi elementa in plurimas partes deducta, multiplicia et varia gignunt in anima germina virtutum quatuor haec virtutum elementa. Sicut etiam anima in administrationem vitae materialis quatuor virtutibus utitur in singulis corporalis organi principalibus partibus, appetitiva scilicet et contentiva, digestiva et expulsiva, sic administrationem rationalem quatuor exercet passionibus, spe scilicet et gaudio, timore et tristitia. Et sicut tota corporalis vitae natura tribus se agit virtutibus, naturali videlicet in hepate, spirituali in corde, animali in cerebro, sic spiritualis vel rationalis usus in tres se exerit potentias, scilicet rationalitatem, concupiscibilitatem, trascibilitatem. Et sicut tres illae virtutes tres de se generant effectus, sine quibus vita humana non subsistit, naturalis scilicet virtus in hepate nutritivum, spiritualis in corde vivificativum, animalis in cerebro sensualem, sic ad spiritualem vel rationalem vitam ordinandam vel consummandam in rationalitate fundatur fides, in concupiscibilitate spes, in irascibilitate charitas. Licet enim fides non habeat meritum, cui humana ratio praebet experimentum, tamen, quia in rationalitate fundatur, quasi naturaliter semper solet esse avida rationis; quia vix ei fit credibile, quod vel congrua auctoritas, vel ipsa ratio non demonstrat aliquo modo esse rationabile. Concupiscibilitas vero et spes quanta sibi affinitate jungantur, non est laboriosum ostendere, imo otiosum ostendendo laborare. Porro irascibilitas et charitas in tantum sibi videntur adversa, ut alterum alterius videatur esse peremptorium. Sed hanc diversitatem fervor quidam spiritus colligit in unitatem, quia fervor in ira, fervor in charitate est. Non autem hanc iram dico bestialem, sed humanam, rationalem. Est enim ira rationalis, et est ira bestialis. Rationalis in duo dividitur, in zelum et disciplinam. Est autem hinc habitus mentis non aliud quam amor Dei et proximi, odiumque vitiorum. Ideoque odium vitiorum, quia amor Dei et hominum. Porro ira bestialis dividitur in tria, in furorem, ubi in quantitate nullus modus est; in eam quae dicitur manis, ubi nullus terminus; in eam quae coitus appellatur, cui sola vindicta finem facit, sicut coitus fervori carnis. Fervet ergo ira rationalis ex charitate; charitas nihilominus fervet in ira in qua fundatur, quia nisi ira praecederet, charitas non sequeretur. Non enim potest diligi justitia nisi odiatur iniquitas. Sicut ergo in hepate, in corde, in cerebro, suae virtutes, ut dictum est, et virtutum effectus corporalem vitam administrant et tuentur, sic ista spiritualem. Sed et sicut illa vel ex defectuum suorum remissione, vel ex superfluitatis intentione, operationum suarum diversa patiuntur impedimenta, quae sunt passiones corporis, sive infirmitates, sic et ista. Rationalitas enim corrupta saepe de se generat praesumptiones, haereses, et his similia. Concupiscibilitas concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, superbiam vitae; irascibilitas iram bestialem, truculentiam, odium. Nunc de sensibus videamus.
3.6
Habet autem anima sensus animales; habet nihilominus et spirituales. In utrisque vero tam potenter, tam mirabiliter operatur, ut vix humanus hoc comprehendat intellectus. Invisibile enim quid et incorporeum est anima, et tamen per sensus operatur quiddam invisibile et corporeum de corpore visibili. Est enim sensus unus quilibet de quinque inter invisibile incorporeum, et corpus visibile, invisibile corporeum; quia in eodem corpore. Invisibile incorporeum est anima; et invisibile corporeum quod de corpore visibili mirabiliter agit anima; est visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus. Aliud enim est visus, aliud oculus; aliud auris, aliud auditus; et sic de reliquis. Sed et interior visus animae clarescit prudentia, insipientia tenebrescit: auditus fallacia offenditur, veritate mulcetur: fragrat animae rationali aequitas, fetet iniquitas vel immunditia; vanitate tabescit, virtute pinguescit; misera est contubernio stultitiae, beata complexu sapientiae. Tota oculus est, quia tota videt, et totum quod inspicit videt. Homo vero exterior nec totus videt, quia solo oculo videt; nec totum videt quod videt, quia nullius visi corporis omnia videt. Adde quod hoc est ibi videre quod audire, odorari quod gustare vel tangere, cum hujusmodi unitas vel potentia in corpore esse non possit. Cum autem animam invisibile quid vel incorporeum dixerimus, ac per hoc illocale, nihil enim incorporeum locale, quaerendum est, ut lucidius aliquid perscrutemur de ipsa anima, utrum vere illocalis comprobetur; utrum omnino sicut divinitas, a praedicamentis illis quae propria sunt corporum vel corporalium, segregetur: quorum nulli divina subjacet essentia, licet ipsa sit prima et summa substantia. Non enim dici potest qualis, qui est incomparabilis; non quantus, qui nulla mole magnus est; quid habet, quid nihil non habet; quomodo est, qui ipse modus est. Nec est quaerendus habitus habenti omnia; nec locus ejus qui est illocalis, et ubique totus; nec tempus aeterni, nec actus quieti, et in quiete omnia possidentis; nec passio impassibilis. Humana autem anima quia non habet molem, non habet quantitatem, qui affectuum mutabilitati subjacet, non effugit qualitatem; quia non clauditur in loco localiter, non recepit localitatem. Cum enim sicut Deus in mundo, sic quodammodo ipsa sit in corpore suo; ubique scilicet, et ubique; tota; tota in singulis sensibus, ut in singulis tota sentiat; tota in singulis partibus, ut totum tota vegetet et sensificet: localis quomodo dicetur. Sic et de reliquis praedicamentis. Nulli ergo praedicamento subjacet Divinitas, anima quibusdam, corpus omnibus subjacet. Agitur enim anima non per loca, sed pro affectuum diversitate delectabiliter et poenaliter. Quae licet sine corpore incorporaliter per affectus vel mulcetur vel affligitur, totum tamen corpus sine anima nec poenalia sentit, nec suavia. Anima enim in suis actionibus amplioris et agilioris potentiae est quam corpus. Hinc est quod etiam dum corpus administrat et sensificat, si quando per internum mentis obtutum in superna et sempiterna se erigit, ita quodammodo corporeos deserit sensus, et ab eis illocaliter discedit, ut coram posita non videat, juxta sonantia non audiat, percursam in legendo paginam non intelligat; mirabili et divinae quodammodo consimili potentia, hora eadem tota in intellectu contemplando coelestia, tota in sensu vel actu in agendo: cum tamen quod agit non sentiat, tota in corpore quod vivificat. Ipsaque est anima quae sentit; ipsa quae quod sentit, non intelligit; ipsa quae nec sentiendo nec intelligendo vegetat corpus et vivificat; per quod sentit quod per seipsam non intelligit. Ipsa etiam anima sua est potentia. Quod enim cogitat, accidens ejus est; ipsa vero sua substantia est, qua cogitat. Sic de voluntate. Velle aliquid accidens ei est; ipsum vero velle, substantia ejus est. Tota igitur cogitat, quia tota cogitatio est, totaque vult, quia tota voluntas est.
3.7
Vide, obsecro, quomodo proficimus in imaginem ejus qui creavit nos. Si enim anima cogitans tota cogitatio est, si tota voluntas est, profecto tota diligens, tota dilectio est. Sed et Deus dilectio dicitur et est. Sed dilectio illa talis est, ut nec ipsa diligere nisi bonum, nec per eam diligi possit nisi bene. Haec autem dilectio, quae est humana anima pro affectuum mutabilitate potest et in superiora, quod ei solus Deus est, coelesti charitate flagrare, et in inferiora damnabili amore defluere. Tantae majestatis creata anima ac dignitatis, ad imaginem Creatoris sui, seque contemplans et ipsum, paululum in seipsa consistit; potentiamque suam ipsa non sine horrore suspicit, cogitansque utrum supra se sit aliquid, quod sibi a se transeundum sit, invenit quia omnia mutabilia vel mobilia non nisi ab immoto possunt moveri. Intelligensque de se, quia etsi non movetur per locum, movetur tamen per affectum: aliudque esse supra se stabilius stabilimentum, quod nec loco movetur nec tempore: quia, ut dictum est, nihil movetur nisi ab immoto, videt se anima stare necessario, ut moveat corpus per locum pariter et tempus: sicut stans Deus in semetipso movet animam per tempus: invenitque se mediam inter Deum et corpus, eo quod nulli corporum similis sit, cum similitudo Dei sit; nec tamen Deo possit aequari, quia etsi ab illo coeperit, ex ipso tamen vel de ipso non est. Videt se videre incorporalia per se, corporalia per corpus: videt etiam corporalia videre se per se, sine corpore. Videt quippe, ut alia emittam, ipsa sui interiora corporis, triformitatem scilicet cerebri coeuntis et jecoris massam jacentem, et regulis alienis haerentem: stomacho libram pendentem, cordis plectrum sine intermissione feriens, venarum tramites, nervorumque texturas et origines, compages ossium, pulmonumque concava, et alia innumerabilia. Undecunque cogitat, sive de locis, sive de regionibus, ibi est: licet contemplari per naturam nequeat: eorumque contemplatur situs locorum, decursus fluminum, vultus hominum, caeteraque talia. Quae licet non videat, quia corporalia sunt, nec nisi corporalibus oculis videri possunt, sic tamen ubicunque cogitat adest, ut loca quae cogitat, corporali visione non videat; sicut adest ubi vivificat, ubi ipsa quae vivificat, sui corporis interna non videt. Et in hoc etiam ex aliqua parte imaginem sui conditoris in se recognoscit, in hoc etiam quod videt illum lumen illuminans, se vero lumen luminabile. Amplius. Ad imaginem summae Trinitatis videt quodammodo respondere, quae sibi in seipsa praesto sunt; mentem scilicet, cogitationem, et voluntatem. Nam cum cogitat aliquid, totum est in mente quod cogitat; et quod totum simul meminit, totum simul cogitat, et vult cogitare et meminisse, hoc est, amat habere mentem et cogitationem. Cumque cogitare se meminit, totam certe cogitationem tota mente comprehendit, et totum amorem suum vel mentem suam tota cogitatione cogitat, cum amare vel meminisse se cogitat: toto amore suo eamdem totam mentem atque eamdem cogitationem suam tota diligit, cum meminisse et cogitare seipsumque amare diligit. Et si se singula tota simul vel ament vel cogitent, vel meminerint, non majora erunt tota simul tria, quam vel mens tota pariter recolens, vel cogitatio tota cognoscens, vel amor totus diligens. Hoc videns anima in se esse, imo hoc videns se esse, audiensque sibi Deum quodammodo loquentem, veritatem videt radiantem, Christum intendit praedicantem et dicentem.« Ego et Pater,» et charitas mea, non tres, sed« unum sumus,» unus Deus sumus: tu vero mens rationalis, cogitatio, dilectio tua, unus es homo, ad similitudinem auctoris tui factus, non ad aequalitatem creatus: nempe non genitus; formatus es, non ipse formator. Recede ab his quae infra te sunt, minus formata, minusque formosa quam tu es; accede ad formam formatricem, ut possis esse formosior, eidemque semper adjungere, quia tanto ab illa specie amplius accipies, quanto te illi majori charitatis pondere impresseris. Ab illa enim obtinebis imaginis hujus indemutabilem statum, a quo sumpsisti principium.
3.8
Haec et alia loquitur veritas ad aurem cordis, intrinsecus admonens nos. Quae quaecunque audit anima, cum semper humana miseria prompta sit ad invidiam, non habet unde invideat angelo; quia homo talis, et angelus, et Deus, unus jam sunt spiritus, secundum Apostolum: vel unum sunt in Deo, secundum Evangelium; maxime cum hominis caput homo Christus in unitatem personae ab ipsa veritate a Filio Dei vere et perfecte assumptus meruerit jam olim audire, quod nunquam potuit audire angelus. Audivit quippe a Deo Patre.« Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacuit.» Gaudeat itaque glorificata in capite suo Christo sancta humanitas, et exaltata super angelos exsultet in seipsa, cum adoratum ab homine angelum recusantem audit et dicentem pia humilitate, dulcissima charitate.« Vide ne feceris; conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum.» Praesumat etiam minimus regni Dei peregrinus adhuc in saeculo, quia teste eadem veritate,« Angelus» ejus« semper videt faciem Patris.»
3.9
Sed redeamus adhuc ad imaginem Trinitatis. Sicut nihil sine creatore Deo, ipsa scilicet sancta Trinitate existit, ita nihil omnino esse potest quod non et unum sit, et trifariam consistat. Omnis quippe anima, sicut dictum est, tribus individuis subsistit; memoria, consilio, voluntate. Omne vero corpus et unum est, et mensurabile, et numerabile, et ponderabile est. Anima vero secundum sua tria horum trium capax efficitur: quippe secundum ipsa de mensurabilibus et numerabilibus et ponderabilibus judicans, hoc est de omnibus corporibus. Permanat enim a summo, quod Deus est; per medium, quod est anima; ad imum quod sunt corpora, unitae specimen Trinitatis corporibus signa sui imprimens, animabus vero notitiam tribuens. Haec omnia anima intellectu conspiciens, non jam tantum delectatur in sua formositate quam in forma formatrice, cui intendendo semper efficitur formosior. Ipsum enim intendere, formari est. Quidquid enim ad Deum afficitur, non est suum, sed ejus a quo afficitur. Et o beata anima et vere beata, quae si orat, sicut dicit Apostolus, non ipsa, sed« Spiritus sanctus» pro ea orat« usque ad ineffabiles gemitus;» si loquitur,« Spiritus» per eam« loquitur mysteria;» quaecunque demum operatur, non ipsa, sed« Spiritus» in ea« omnia» in omnibus« operatur, dividens singulis» singula« prout vult.» Sicut enim corpus vivit ex anima, sic ex Deo vivit anima illa, ipsa soli suspirans, ipsum solum jugiter spirans, sicut corpus vivens aerem: tota manens in Deo per fidelem affectionem, eumque quem amat in se habens manentem per omnipotentem operationem, unus spiritus cum eo existens. Voluntas enim Patris et Filii, Spiritus sanctus incogitabili gratia, ineffabili gaudio, secretissima inspiratione, manifestissima operatione voluntatem ejus sibi conformans, amorem ejus omnipotentia spirituali sibi uniens, in tantum cum ea unum efficitur, ut, sicut dictum est, interpellante ea gemitibus inenarrabilibus, ipse potius interpellare dicatur. Et haec est oratio Filii ad Patrem Volo, id est voluntatis meae virtute, qui Spiritus sanctus est, efficio,« ut sicut ego et tu unum sumus» in substantia,« sic et ipsi in nobis unum sint.» ex gratia. Unum amore, unum beatitudine, unum immortalitate et incorruptione, unum etiam quodammodo ipsa divinitate.« Quotquot» enim« receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.»
3.10
Sed consideremus gradus ab imo usque ad supremum, quibus anima ad perfectionem contendens, proficiendo ad suum conscendit auctorem. Anima igitur in primo gradu corpus hoc terrenum atque mortale praesentia sua vivificat; colligit in unum, atque in uno tenet; defluere atque contabescere non sinit: alimenta per membra aequaliter suis cuique redditis distribui facit, congruentiam ejus modumque conservans, non tantum in pulchritudine, sed etiam in crescendo atque gignendo. Sed haec omnia homini etiam cum arbustis communia videri queunt. Haec enim et dicimus vivere, in suo vero quodque illorum genere custodiri, ali, crescere, gignere videmus ac fatemur. Ascende itaque ad alterum gradum, et vide quid possit anima in sensibus, ubi evidentior manifestiorque vita intelligitur, quorum nobis cum his quae radicibus fixa tenentur, nulla potest esse communio. Intendit se anima in tactum, et calida, aspera, lenia, dura, mollia, levia, gravia, sentit atque discernit. Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum, formarum, gustando, olfaciendo, audiendo videndoque dijudicat. Atque in his omnibus ea quae secundum naturam sui corporis sunt asciscit atque appetit, rejicit fugitque contraria; removetque se ab his sensibus certo intervallo temporum, et eorum motus quasi per quasdam ferias reparans, imagines rerum quas per eos hausit, secum catervatim atque multipliciter versat, et hoc totum est somnus et somnia. Saepe etiam gestiendo ac vagando facilitate motus delectatur; et sine labore ordinat membrorum concordiam. Pro copulatione sexus agit quod potest, atque in duplici natura societate atque amore molitur unum corpus: sed haec rursus omnia posse animam etiam in bestiis, nemo negat. Ergo attolle te in tertium gradum, qui jam est homini proprius; et cogita memoriam, non consuetudine inditarum per sensus ad animam, quae ad bestias pertinet, sed animadversione atque signis commendatarum atque retentarum rerum innumerabilium, tot artes opificum, agrorum cultus, exstructiones variarum urbium; aedificiorum, ac moliminum multimoda miracula; inventiones tot signorum in litteris, in verbis, in gestu, in hujuscemodi sono, in picturis atque tigmentis; tot gentium linguas, fluvios eloquentiae, carminum varietates, ludendi ac jocandi causa milleformes simulationes, modulandi peritiam, dimetiendi subtilitatem, numerandi peritiam, praeteritorum ac futurorum ex praesentibus conjecturam. Magna haec et omnino humana; sed est adhuc ista partim doctis atque indoctis, partim bonis ac malis animis copia communis. In his tribus gradibus vides, anima quid valet in corpore. Suspice igitur et insili quarto gradui quo bonitas incipit, et omnis vera laudatio. Hinc enim anima se non solum suo, secundum quod universi partem mundi agit, sed ipsi etiam universo corpori mundi audeat se praeponere, bonaque ejus bona sua non putare, atque potentiae pulchritudinique suae comparata, discernere atque contemnere: et inde quo magis delectatur Deo, magis sese abstrahere a sordidis; nihilque velle alteri quod sibi nolit accidere: sequi auctoritatem ac praecepta sapientum, et per haec loqui sibi Deum credere. In hoc tam praeclaro actu animae inest adhuc labor: et contra hujusmodi molestias atque blanditias magnus acerrimusque conflictus. In ipso enim purgationis negotio subest motus mortis. Quod cum effectum fuerit, id est cum fuerit anima ab omni tabe libera, maculisque diluta, tunc se denique in se ipsa laetissime tenet, nec omnino metuit quodlibet sibi, aut ulla sua causa quidquam angitur. Est ergo iste quintus gradus. Aliud est enim efficere, aliud tenere puritatem, alia prorsus actu, quo se inquinatam redintegrat, non patitur se rursum inquinari. In hoc gradu omnifariam concipit quanta sit. Quod cum conceperit, tunc ingenti quadam et incredibili fiducia pergit in Deum, id est in ipsam contemplationem veritatis et illud, propter quod tantum laboratum est, altissimum et secretissimum praemium. Sed haec actio, id est appetitio intelligendi ea quae vere summeque sunt, summus aspectus est animae, quo perfectiorem melioremque ac rectiorem non habet. Sextus erit iste actionis gradus. Aliud est enim mundari oculum ipsum animae, ne frustra et temere aspiciat et prave videat, aliud ipsam custodire sanitatem atque firmare, aliud serenum atque rectum aspectum, in id quod est videndum, dirigere. In his duobus gradibus vides quid in seipsa valet. Sed intende quod qui prius volunt serenum atque rectum aspectum habere, antequam mundati et sanati fuerint, ita illa luce reverberantur veritatis, ut non solum nihil boni, sed etiam mali plurimum in ea putent esse, atque ab ea nomen veritatis abjudicent: et cum quadam libidine et voluptate miserabili in suas tenebras, quas eorum morbus pati potest, medicinae maledicentes, refugiant. Unde divino afflatu et prorsus ordinatissime illud a Propheta dicitur.« Cor mundum crea in me, Deus: spiritum rectum innova in visceribus meis.» Spiritus enim rectus est, credo, quo fit, ut anima in veritate quaerenda deviare atque errare non possit. Qui profecto ea non instauratur, nisi prius cor mundum fuerit, id est, nisi prius ipsa cogitatio ab omni cupiditate et faece rerum mortalium sese cohibuerit et eliquaverit. Jam vero in ipsa visione et contemplatione veritatis, qui septimus est atque ultimus gradus animae, neque jam gradus sed quaedam mansio, quo illis gradibus pervenitur, quae sint gaudia, quae fruitio veri et summi boni, cujus serenitatis afflatus, solus intelligit qui fruitur.
3.11
Per hos igitur gradus fidelis anima ardens desiderio, sollicitudine non pigra, anabathmon, id est ascensum faciens, et ascensiones in corde disponens usquequo perveniat in locum quem proposuit vel disposuit ei Deus; vivit, sicut dicit Apostolus, vita Dei, vita scilicet spirituali in gaudio Spiritus sancti, in spe filiorum Dei, in contemplatione et exemplari summae justitiae. Vivit etiam quandiu hic vivit, quandiu hic ex parte per speculum videt et aenigmate, naturalibus passionibus suis sic utens, ut in carne posita non secundum carnem vivat, et pene fiat impassibilis, cum passiones ipsae non passiones ei sint, sed virtutes, dum non timet nisi timore casto; dum non dolet, nisi quia differtur a regno; dum in latitudine charitatis exhilarata laeta currit viam mandatorum Dei omnia credens, omnia sperans, omnia sustinens, et a contemplatione finis sui suaviter amans; et quod fruitur, et quod patitur, et quod exspectat, dulciter in eo requiescens in spe, quandiu manent fides, spes, charitas, tria haec. Cum enim absorpta fuerit mors in victoria, et evacuatum quod ex parte est, jam non erit fides vel spes, sed sola res; cum in ea regnabit et exsultabit major omnium charitas, destructo timore et dolore, speque fideque transmissa; et tunc intrabitur in gaudium Domini, in quo intrabit beata anima feliciter, in eo victura aeternaliter, et in illud proprium corpus resurrectura mirabiliter, ut quod particeps fuit laboris, particeps etiam sit gloriae in vita aeterna. At contra infelix et degener anima, si tamen anima dicenda est, quae se ipsam occidit, et in seipsa mortua est, catabathmon, id est, descensum facit inferius: imo non descensum, sed ruinam, ut quae in sordibus est, sordescat adhuc: agitque et patitur omnia per contrarium, alienata a vita Dei. Nam ad imaginem et visionem Dei creata, ubi incipere debuit Deum sapere, ibi incipit desipere; egressaque a facie Domini sicut Cain, habitat in regione dissimilitudinis, in terra Naim, id est commotionis. Extorris a virtute vitiis subigitur: alienata a pace filiorum Dei in seipsa tumultuatur: artem naturalem in nequitiam corrumpens et astutiam, malitiosa efficitur; animalitatis vel sensuum illecebris turpiter se immergens luxuriatur; efficiturque sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, prudens tantum ut faciat malum, bene autem facere nesciens. Sui nulla cura, Dei nulla memoria. Unde et passionibus suis foede angitur, quibus misere abutitur, dum non timet, nisi quae sensibus sunt molesta, non gaudet, nisi cum praesto sunt, quae blandiuntur, non dolet, nisi cum tolluntur: per omnia bestiae vel pecudi similis, nisi quod, ut supra dictum est, in illis est natura quod vitium est in humana anima. Tamen continuo usu malitiae a nimietate languoris sui sic aliquando obstupescit, ut et ipsa quodammodo efficiatur impassibilis sive insensibilis dum nimia intentione nequitiae quaevis durissima et aspera carni non refugit, ut suis, id est animae corruptionibus deserviat, avaritiae scilicet et concupiscentiae carnis, vel oculorum vel ambitionis saeculi. Sic vivit quandiu sepulcro corporis includitur. At ubi inde avulsa fuerit, pene sicut in brutis animalibus, quibus se sentit similem, toto cum corpore moritur. Cum enim vera ejus essentialis virtus omnino in ea deperierit, de qua dicit sapientia:« Deum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo,» justissimo tamen judicio Dei tota mori non permittitur; sed quantum ad dolorem solum reservatur passibilis, exclusa ab omni gaudio, alienata ab omni spe, timorem nullum habens doloris, sed ipsi dolori tota emancipata. Nempe vivens quiddam vivificum in ea remanet, quia vivit tantum ut patiatur; passibilis ut puniatur vel torqueatur, vivifica ut corpus iterum vivificet: ut cum eo torqueatur; semper, cum quo libuisset, si licuisset, peccare semper. Heu quam melius illi fuerat, si sicut anima pecoris tota cum corpore moreretur, ne in aeternum puniretar! Hanc autem beatae animae et miserae dissimilitudinem, sola facit amoris dissimilitudo. In altera quippe amor naturalis dignitatis tenorem, in altera vero degenerat in pecudalem carnis animalitatem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).