Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Halitgarius Cameracensis817-831
De vitiis et virtutibus
Virt 3.7.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8838 Devietv2
3.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII. De remedio invidiae.
3.7.1
Apostolus terribiliter comminatur, dicens: Qui odit fratrem suum, homicida est; et, qui invidet fratri suo, in tenebris est, et in tenebris ambulat. Unde si huic vitio valenter resistere cupimus, charitatem Deo exhibeamus et proximo, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta; et facile peccato resistimus, si bonis omnibus abundamus; saeculi blandimenta contemnimus, et omnia quae difficilia sunt humanae fragilitati vel aspera, etiam cum dilectione perficimus, si haec praecepta dilectionis custodimus.
3.7.2
Attamen ordinem dilectionis illi pervertunt, nec modum diligendi custodiunt: qui aut mundum, qui contemnendus est, diligunt; aut corpora sua minus diligenda, diligunt: aut proximos non sicut se ipsos, aut Deum plus quam se ipsos forte non diligunt. Proximos autem tunc diligimus sicut nos, si non propter aliquas utilitates nostras, non propter sperata beneficia vel praecepta, sed propter hoc tantum quod sunt naturae nostrae participes, diligamus. Quapropter haec est proximi tota dilectio, ut bonum quod tibi conferri vis, velis et proximo. Potest itaque homo alterius bonum suum facere, dum amat in alio quod ipse non facit.
3.7.3
Hinc ergo pensent invidi, charitas quantae virtutis est, quae alieni laboris opera, nostra sine labore facit. Dicendum itaque est invidis quia, dum se a livore minime custodiunt, in antiquam versuti hostis nequitiam demerguntur. Igitur summopere est vigilandum ut hoc vitium radicitus a cordibus citius evallatur, ac bonis operibus, ut praescriptum est, cum consilio tamen sacerdotis emundetur, et quotidie pro illo exoret quem oderat, eique officia charitatis exhibeat, ac necessitatibus, si valuerit, frequenter subveniat, cui, cum non amavit, minus diligendo exhibuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note