Haymo Halberstatensis-853
Enarratio in duodecim prophetas minores
Mino 11.1
Choose a text
More by Haymo Halberstatensis
—
9077 Enindup
11.1
IN AGGAEUM PROPHETAM.
11.1
Aggaeus propheta, festivus vel solemnis interpretatur; vaticinatus est restaurationem templi Domini, et contritionem gentium, et mundi commotionem, et sub figura Zorobabel, Christi praedicit adventum. Fuit autem unus ex illis qui nuper reversi fuerant de captivitate Babylonis sub Zorobabel et Jesu sacerdote et Esdra, nondum reaedificata Hierusalem nec templo Domini. Habitabat autem populus in domibus concavis et humilibus, quapropter ad eos non fit sermo Domini. Indigni enim erant ut ad eos fieret, qui nullam habebant curam templi reaedificandi, humili et campestri habitatione contenti, et erant sub Dario Persarum rege, qui interpretatur generatio non facta, sive, qui fuerint, eos designans qui carnis operibus et libidini serviunt. Talem regem merebatur habere populus qui sine templo Dei erat, et non in monte Sion, sed deorsum habitabat.
11.1.1
IN AGGAEUM PROPHETAM. CAPUT PRIMUM.
11.1.1
« In anno secundo Darii, regis» Persarum« in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae.» Binarius numerus frequentissime in malam ponitur significationem. Dividit enim primam unitatem, et idcirco copulam conjugalem sive discordiam designat. In Genesi quoque cum in aliorum omnium dierum consummatione dicatur: Vidit Deus quod esset bonum in secundi diei fine non habetur. In sexto quoque mense nulla est legalis solemnitas, sicut in aliis, quoniam servitutis opera et labores designat. Recte ergo et in anno secundo Darii, et in sexto mense fit sermo Dei ad Aggaeum, propter supra dictas causas, quoniam templum non habebant, et in concavis habitabant, et quia sub Dario carnis operibus serviebant. Quia vero jam altare aedificatum erat, et fundamenta templi jactata, idcirco in una die mensis, factum est verbum Domini, ut illi relinquentes secundum annum Darii, reverterentur ad unitatem Dei. Quod vero dicitur,« Factum est verbum Domini in manu Aggaei,» ostendit eum bona habuisse opera, atque in eis factis requievisse verbum Dei. Aggaeus interpretatur festivus. Ex quo innuitur quia qui solemnitates Domini non in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis studet celebrare, hic talis potest sermonem Dei recipere.« Ad Zorobabel filium Salathiel ducem Juda, et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum, dicens.» Salathiel iste, cujus filius dicitur fuisse Zorobabel, filius fuit Jechoniae regis, qui in Babylonem ductus est. Interpretatur autem Zorobabel fluxus adjacens, sive expositus, vel ortus in Babylone, sive princeps in Babylone. Significat Christum Jesum, qui aedificavit templum Deo Patri, de vivis lapidibus, hoc est utriusque testamenti fidelibus. Ipse quasi largissimae fluxus venae expositus est nobis ad bibendum. Sed ut hunc possimus bibere, a Deo debemus petere, quod innuit Salathiel pater ejus, qui interpretatur petitio Dei. Hic natus est in Babylone, et Christus Dei Filius in confusione hujus mundi incarnatus apparuit, ut nos qui in captivitate peccati tenebamur eriperet, et ad promissionis terram reduceret. Factus est sermo Domini ad Zorobabel, factus est et ad Jesum sacerdotem magnum. Historialiter vero duo fuerunt homines, unus de tribu Juda et de stirpe regia, alter de tribu sacerdotali. Mystice vero unum eumdemque designavit Christum, qui est verus rex et magnus sacerdos, cujus typum secundum quod rex est, gerebat Zorobabel: secundum quod sacerdos, typum ejus portabat Jesus, qui erat filius Josedech, id est, Dominus justus. Deus enim Pater justus et sanctus est, cujus est Filius Jesus Christus, Dominus et Salvator noster.
11.1.2
« Haec ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae.» Non hoc Zorobabel, nec Jesus sacerdos magnus dicebat, sed populus qui de captivitate reversus, adhuc sub Dario erat. Sic spiritualiter omnis qui servit voluptatibus carnis, non vult ultra intra sedem pectoris sui aedificare templum Domino pudicitiae. Potest hoc et ad Judaeos hujus temporis referri, qui pro Christo Antichristum exspectant, et dicunt nondum esse tempus Ecclesiae, quia nondum venit Christus.
11.1.3
« Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens: Nunquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta?» Contra hoc quod populus dicebat, nondum venit tempus domus Domini aedificandae, profertur responsio Domini. Ergo neque tempus est ut vos habitetis in compositis et ornatis domibus, quae non solum ad usum sunt, sed ad delicias. Et dicitis nondum esse tempus ut mea domus aedificetur, in qua fuerunt sancta sanctorum et Cherubin, quae nunc squalet solitudine, torretur aestu, perfunditur pluviis.
11.1.4
« Et nunc, haec dicit Dominus exercituum: ponite corda vestra super vias vestras.» Quia( inquit) dicitis: Nondum est tempus aedificandae domus Domini; considerate quae fecistis, et quae passi estis. Omnis enim labor vester nullum potuit habere proventum.
11.1.5
« Seminastis multum, et intulistis parum,» et multum minus quam severatis, collegistis. Non tamen potestis dicere: Ideo famem secutam, quod in exercenda terra agricola cessaverit.« Comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti. Et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.» Non tamen potestis dicere voluntarium fuisse jejunium, sed quia parvos fructus congregaveratis in horrea. Vinum bibistis, sed non tantum quod sufficeret ad exhilaranda corda potantium. Ipsum quoque vestimentum non potuit frigus pellere aut calefacere. Si quis autem mercedes congregaverat, sive in negotiatione, seu mercenaria manu, frustra laboravit, quia omnes pecuniae defluxerunt, veluti in pertusum sacculum missae. Spiritualiter illi corda super vias suas ponunt, qui absque judicio discretionis nihil faciunt, qui ante mentis oculos lucernam verbi Dei semper habent. Multum autem seminat, sed parum colligit, qui in praedicationis opere assidue laborat; sed minimum ex auditorum fide et operatione fructum percipit, dum eos verbo et exemplo scandalizatos ostendit. Comedit, et non saturatur; bibit, et non inebriatur, qui recta quae novit, non operatur. Hinc Salomon dicit: Justus comedit, et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis. Congregatas vero mercedes in pertusum sacculum mittit, qui virtutum opera propter ostentationem vanae gloriae peragit, vel qui de rapinis eleemosynam indigentibus tribuit. Operitur autem, et ex calore non fovetur, qui divinam sapientiam, qua ornetur et a malitiae frigore defendatur, accipit, sed tepide et desidiose eam exsequendo, caloris illius gratia privatur.
11.1.6
« Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. Ascendite in montem, portate lignum, et aedificate domum.» Considerate( inquit) cuncta quae geritis, et relicta cura vestrarum domuum, ascendite in montem Libanum, praecidite ligna, et aedificate domum meam.« Et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.» Quid autem ligna tantum, non lapides jubet afferri, illud est quod Hebraei dicunt, quia post incensum templum parietes remanserant, et idcirco ligna tantum ad contignanda necessaria erant: Mystice, in montem ascendere, est altitudinem divinae contemplationis virtutum profectibus scandere, ac testimonia Scripturarum quaerendo incidere, ut inde aedificetur templum acceptabile Domino.
11.1.7
« Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus, et intulistis in domum, et exsufflavi illud.» Dicam( inquit) aliud, quod vobis accidit. Cum jam metendi tempus instaret, et frumenta vos in manibus tenere putaretis, messuistis vacuos culmos, et inanes stipulas sine granis congregastis. Sed et hoc quod de magnis acervis modicum fuerat electum, cum intulissetis in domos vestras, efflavi illud, et ex mea virtute dispersum et ad nihilum redactum est. Spiritualiter illi ad amplius respiciunt, et minora recipiunt, qui de suis operibus gloriantes, aeternam mercedem sibi falso a Domino pollicentur.« Quam ob causam dicit Dominus exercituum, quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.» Mystice illi in domum suam deserta domo Dei festinant, qui mundanis cupiditatibus capti, et terrenis actibus occupati, templum Dei construere negligunt.
11.1.8
« Propter hoc, super vos prohibiti sunt coeli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum.» Non solum( inquit) coeli pluviam non dederunt, sed nec rorem quidem matutinum, ut arentes agri modico saltem humore temperarentur. Typice, coeli sunt apostoli, rorem et pluviam doctrinae coelestis, terrae, id est auditorum cordibus infundentes. Prohibiti sunt coeli ne darent rorem, quando perfidis Judaeis verbum salutis spernentibus praeceptum est apostolis, ut, euntes in mundum universum, praedicarent gentibus.
11.1.9
« Et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quaecunque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.» Vocatur siccitas primo super terram, deinde super omnia quae profert humus, ad ultimum super homines et super jumenta, quia, praecedente fame, profecto super homines et jumenta mors venit, sicque idem gladius quaecunque manus hominum laboraverat, consumit.
11.1.10
« Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedech, sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi vocem Domini Dei sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos, et timuit populus a facie Domini.» Diligenter attendendum, quod non Zorobabel nec Jesus sacerdos timuisse dicuntur, sed populus timuit a facie Domini, uterque enim Christum significat, qui est rex et sacerdos in duabus naturis Dei et hominis et una persona. Audientibus ergo Zorobabel et Jesu magno sacerdote verba Domini, timuit sola multitudo, quae necdum in virum perfectum evaserat, a facie Domini, id est indignatione ejus, quoniam vultus Domini super facientes mala.
11.1.11
« Et dixit Aggaeus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens.» Ex hoc loco quidam sumpserunt errorem, putantes Aggaeum angelum natura fuisse, et quadam divina dispensatione humanum corpus assumpsisse, propter hoc quod dicitur: Dixit Aggaeus, nuntius Domini. Hoc idem et de Malachia, et de Joanne Baptista opinantur. Sed sciendum, natura eos homines fuisse, officio vero angelos, id est nuntios, qui populis Dei voluntatem annuntiabant. Hic ergo propheta nuntius dicitur, id est angelus, quoniam typum gestabat Domini Salvatoris, qui et ipse magni consilii angelus dicitur. Quod autem dicit:« Nuntius Domini de nuntiis Domini,» tale est ac si diceret, propheta de prophetis.« Ego vobiscum, dicit Dominus.» Non hoc ad Zorobabel nec ad Jesum dicit, sed ad populum qui timuerat a facie Domini. Illi enim in persona Christi accipiuntur, ut dictum est, et cum eis atque in eis semper erat Dominus. Confortat ergo Dominus populum, dicens:« Ego vobiscum sum, ego ero vester adjutor.»
11.1.12
« Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedech sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo.» Suscitatur spiritus Zorobabel et spiritus Jesu, ut regnum et sacerdotium aedificarent templum. Suscitatur spiritus reliqui populi, id est devotio animi et voluntas, ut faceret quae praeceperat Dominus.« Et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui.» Ingressi sunt, quoniam foras exierant, id est suimet obliti erant, sicut prodigus filius, de quo dicitur quod in se reversus est, quando decrevit ad patrem redire.
11.2.1
IN AGGAEUM PROPHETAM. CAPUT II.
11.2.1
« In die vicesima et quarta mensis in sexto mense in anno secundo Darii regis.» Coeperunt aedificare eodem anno, qui supra positus est, et in eodem mense, sed non in eadem die. Supra enim unus mensis, id est primus ponitur, hic vero vicesimus quartus. Ex quo intelligimus inter primum diem, quo Dominus locutus est per Aggaeum, et vicesimum quartum quo operari coeperunt, fuisse medios viginti duos dies. Apud Hebraeos viginti duae litterae sunt. Per hoc ostenditur quoniam populus necesse habebat doceri et discere elementa sermonis Dei. Mystice, quandiu in hac vita sumus, quasi sub Dario vivimus, quia caro repugnat spiritui, et spiritus carni, et in sexto mense, in quo numero perfecte Deus omnia, et in secundo anno, in quo numero constat sobolis reparatio. Necesse est ergo ut timeamus a facie Domini, et ingrediamur, et faciamus opera Domini, id est ex virtutibus Domino in nobis templum aedificemus. Vicesimus quartus dies, qui numerum duplicatum habet duodenarium, designat ex utroque populo Judaico et gentili congregandos fideles, et spirituale templum aedificaturos. Hoc quoque dicendum, quod triplicatus octonarius viginti quatuor perficit: quia vero circumcisio, quae octava die fiebat, et spiritualis templi aedificatio, in fide constat sanctae Trinitatis.
11.2.2
« In septimo mense, vicesima prima» die« mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens: Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et Jesum, filium Josedech, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens.» Eodem quidem anno, quo et supra, id est secundo Darii, sed etiam mense septimo et vicesima prima die mensis, iterum factum est verbum Domini in manu Aggaei. Mensis septimus totus festivus erat atque solemnis. Jure itaque fit sermo Domini ad Aggaeum, id est festivum, in septimo( id est festivo) mense, et in vicesima prima die mensis, impletis scilicet tribus hebdomadibus, et completo mysterio Trinitatis. Ter enim septem, viginti unum sunt.
11.2.3
« Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis hanc nunc? Nunquid non ita est quasi non sit in oculis vestris? et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare, Jesu, fili Josedech, sacerdos magne, et confortare, omnis populus terrae, dicit Dominus exercituum, et facite quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum, verbum quod placui vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti.» Clementissime consolatur Dominus populum, qui priorem domum in sua gloria viderant, in cujus comparatione haec videbatur quasi non esse. Nolite( inquiens) desperare, nolite manus submittere, ego enim sum vobiscum, ego omnipotens locutus sum, cujus dixisse fecisse est, et illa implebo quae vobiscum pepigi, cum vos de Aegypto eduxi.« Et Spiritus meus,» id est divinitas majestatis meae, sive Spiritus sanctus, cujus est omnis consolatio, unde et paracletus appellatur,« erit in medio vestrum.» Est autem hic tota commemorata Trinitas. Pater est qui dicit: Ego sum vobiscum: Filius, verbum quod placui vobiscum; Spiritus sanctus: Et spiritus( inquit) meus erit in medio vestrum.« Nolite timere, quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram et mare et aridam, et movebo omnes gentes.» Quando primum in monte Sina Testamentum dabatur, movi coelum, quando vobis de coelo locutus sum, movi terram, quando meam praesentiam caligo et tenebrae et turbo cernebant, et ut Psalmista ait:« Deus: cum egredereris in conspectu populi tui,» et reliqua, movi mare Rubrum, quando divisi illud, et viam praebui populo transeunti. Movi et aridam, quando circumduxi populum quadraginta annis per viam inviam et incultam atque aridam solitudinem. Ego itaque qui tunc illa feci, adhuc movebo ipsa elementa, quod utique factum est in adventu Domini. Nam tempore passionis illius, motum est coelum, quando sol obscuratus est, et tenebrae factae sunt ab hora sexta usque ad horam nonam; terra mota est cum saxa finderentur, sepulcra patescerent, ipsa quoque terra tremeret, motum est mare praesentis saeculi, flatibus daemonum in seditionem concitatum, quando et draco interfectus est, id est diabolus superatus, qui cubabat in mari hujus saeculi. Movit et aridam, squalida et infructuosa corda gentilium. Omni ergo universitate commota, motae sunt omnes gentes praedicantibus apostolis, quoniam in omnem terram exivit sonus eorum.« Et veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.» Manifestum est adventum Christi praenuntiari, qui desiderabatur et exspectabatur, ut redimeret gentes, de quo Apostolus:« In quem desiderant angeli prospicere.» Postquam ergo ille venit, impleta est gloria domus Domini, id est Ecclesia, quae est domus Dei de vivis lapidibus aedificata. Si enim gloriosa fuit domus, quae aedificata est a servo, quantum distat servus a Domino, tanto melior est domus, cui praeest Dominus, ab illa cui praefuit servus.
11.2.4
« Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum.» Ac si diceret: Nolite dubitare quod possim implere quod promitto. Ego enim sum qui condidi omnia, in manu mea est argentum et aurum atque omnes opes, ego omnia quae necessaria sunt in aedificando vel ornando templum dabo. Juxta sensum mysticum, aurum est sensus et intellectus spiritualis, qui in Scripturis latet, de quo Salomon ait:« Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis.» Argentum vero clara eloquia Scripturarum, unde Psalmista:« Eloquia Domini eloquia casta, argentum,» et reliqua. His metallis ornatur Ecclesia, et fit illustrior quam quondam fuerit Synagoga.« Et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.» Quia ad domum inclytam aedificandam nihil magis scimus prodesse quam pacem, ideo ipsam repromittit. Illa enim concessa, facilius caetera bona sequentur. Sed allegorico sensu dat Dominus pacem in Ecclesia praesenti, compressis maligni hostis insidiis, et mitigatis vitiorum bellis, in futuro vero dabit pacem veram et aeternam.
11.2.5
« In vicesima et quarta noni mensis in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, nunquid sanctificabitur?» Notandum quod supra semper dictum est: Factum est verbum Domini in manu Aggaei,» hic vero:« Factum est verbum Domini ad Aggaeum.» Supra enim quia munda habebat opera, sed in corde nondum plenam perceperat sapientiam, et erant inter eos qui nolebant aedificare templum Domino, ideo in manu ejus factum dicitur verbum Domini. Nunc quia fundamenta jam templi jacta sunt, et jam populus cum principibus facit opera templi Domini, propterea ad Aggaeum fit sermo Domini. Nono autem mense fit sermo, quia de immunditia populi peccatoris locuturus est. Nunquam enim nonus numerus in bonam partem ponitur in Scripturis divinis. Sed quoniam adhuc dabatur eis tempus agendae poenitentiae, ideo vicesima quarta die ejusdem mensis fit sermo Domini ad prophetam, in quo numero duplicatur duodenarius, ubique sacratus numerus.« Interroga sacerdotes legem.» Eorum enim est scire legem, et ipsi interrogati debent respondere de lege. Interrogat ergo eos Aggaeus propheta ex persona Domini, dicens:« Si tulerit homo carnem sanctificatam.» Caro sanctificata dicebatur, caro hostiae, quae immolabatur in altari, licet inter ipsas sanctificatas carnes esset magna diversitas, quod in Levitico pleniter dicitur. Immundus autem in anima dicebatur, qui mortuum tangebat. Quandiu enim anima in corpore est, non est immundum humanum corpus, qui habet animam ad imaginem et similitudinem Dei factam. Statim vero ut anima corpus deseruerit, efficitur corpus immundum, utpote terrenum et ex carnis voluptate concretum. Hoc dicimus quantum ad naturam; caeterum sanctorum corpora, quorum mors est pretiosa, sancta sunt ex merito inhabitatricis sanctae animae. Interrogat vero propheta, si homo quicunque tulerit carnem sanctificatam, et ligaverit eam in summitate vestimenti sui, et ipsa summitas vestimenti tetigerit panem, aut quemlibet alium cibum, nunquid poterit sanctificari tactu vestimenti, in quo sancta caro ligata est?« Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non.» Rursum ponitur alia quaestio, et interrogat propheta.
11.2.6
« Et dixit Aggaeus, si tetigerit pollutus in anima,» hoc est qui contactu mortui hominis immundus factus est.« Ex omnibus bonis nunquid contaminabitur? et responderunt sacerdotes, et dixerunt:« Contaminabitur.» Et respondit Aggaeus, et dixit:« Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum, et omniaque obtulerunt ibi, contaminata erunt.» De priori interrogatione tacens propheta, de secunda respondet, ostendens cur ista proposuerit. Qui enim immundus est in anima, et morticinum tetigerit, omne quod tetigerit vel obtulerit, immundum erit. Est autem sensus: O popule, qui altari tantum structo, et adhuc domo mea diruta hostias offers in altari, et putas te his carnibus sanctificari, scito non tantum te sanctificari ex hostiis quas in templo meo diruto offers, quam contaminari omnia quae agis, propter hoc quod negligis domum meam, et tuas domus diligenter exstruis.
11.2.7
« Et nunc, ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem, intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.» O popule Israel. respice ad praeteritos dies, et ab hac vicesima quarta die noni mensis secundi anni Darii, quidquid retro gestum est, considera, et perpende quanta retro sustinueris, cum nondum aedificaretur templum, et quanta tibi evenerint prospera ex quo coepit construi. Quae vero sint illa, ipse specialiter enumerat. Antequam coepissetis aedificare templum Domini, et accederetis ad acervum hordei vel frumenti, in quo putabatis vos posse habere viginti modios, vix mediam partem inveniebatis. Pari modo cum veniretis ad torcular, et quinquaginta amphoras vos exinde habituros aestimaretis, VIX viginti amphoras reperiebatis. Cur haec evenerint, ostendit.
11.2.8
« Percussi, vos vento urente et aurugine et grandine, omnia opera manuum vestrarum, et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.» Est autem vitium frugum ab aureo colore dictum. Haec, inquit, feci, ut saltem afflicti ad me rediretis, sed nec sit fuit ex vobis qui ad me reverteretur. Ergo quandiu templum Domini destructum fuit, et ejus aedificatio differebatur, omnia eis evenere contraria. At postquam templum reaedificare coeperunt, prospera fluxerunt omnia. Ex quo datur intelligi, frustra quemlibet Domino offerre munera, et eleemosynis vel oblationibus velle Deum placare, quandiu non exstruit in se templum Domino. Prius enim semetipsum debet aliquis facere templum Dei proficiendo; et sic in altare fidei accepta Deo dona valebit offerre.
11.2.9
« Ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis, a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. Nunquid jam semen in germine est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit?» Nonus mensis apud nos est November, qui a Martio annum incipimus; apud Hebraeos autem, quorum primus, mensis est, Nisan, id est Aprilis, December nonus habetur, quo mense semina latent in terra, nec potest conjectari utrum sterilitas an fecunditas sequatur. Quia ergo nonus mensis erat, interrogat propheta:« Nunquid jam semen in germine est?» vel, ut alia translatio apertius dicit, in folliculo, hoc est in testa frumenti. Aut nunquid et ficus caeteraque dederunt florem, ut ex flore ubertas possit agnosci? Ast ergo non alia quam florum conjectura, sed prophetico spiritu praedico vobis futuram rerum omnium copiam, quia coepistis aedificare templum Domini. Mystice vicesima quarta dies noni mensis finem designat malorum operum. Nonus enim numerus, ut supra dictum est, semper in malo ponitur, quoniam deest illi unitas, quae adjecta implet denariam perfectionem. Qui vero mala in se finiens, quasi in fine noni mensis domum Domini aedificare( hoc est seipsum cultui divino dedicare) coeperit, abundavit fructibus vineae, ficus, et olivae, id est replebitur gratia et benedictione Patris et Filii et Spiritus sancti, spiritualem laetitiam, refectionem, atque illuminationem sanctae Trinitatis consecutus. Sed haec, id est vinea, ficus et oliva, ibi invenientur, ubi fuerat malogranatum, dicta sic arbor, quoniam pomum ejus multitudine granorum plenum est, in compositis membranulis diversas habens mansiunculas, quae uno puniceo cortice continentur, unde et malum Punicum dicitur, et ideo designat innumeram sanctorum populorum multitudinem sub unius fidei societate, quasi intra unius corticis gremium adunatam.« Et die ista benedicam.»« Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vicesimo et quarto mensis, dicens.» Notandum diligentissime quod factus dicitur sermo Domini secundo, in eadem die qua et superius, id est vicesima quarta, non tamen nominatur nonus mensis, quoniam de adventu Christi et regno ejus omnia prospera et gaudii plena dicturus est propheta. Neque etiam dicit:« In manu Aggaei,» sicut primo; nec« Ad Aggaeum prophetam,» sicut in quarta visione, sed tamen,« Ad Aggaeum,» id est ad festa celebrantem, qui jam non praenuntiat venturum, sed venientem demonstrat ut videat.
11.2.10
« Loquere ad Zorobabel, ducem Juda.» Ad solum Zorobabel jubetur propheta loqui, qui typum Christi gerebat, quia typicum est quod dicitur, et ad mundi pertinet consummationem. Quae sint illa, consequenter ostenditur in ordine historiae:« Ego movebo coelum pariter et terram.» Soli Zorobabel, quem diximus gestare personam Christi, secundum assumptum hominem dicuntur quae futura sunt. Movebo( inquit) coelum et terram, id est mutabo in melius, ut sit coelum novum et terra nova. Sic enim praeterit figura hujus mundi manente substantia. Deinde sequitur:
11.2.11
« Et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium,» id est destruam omnem principatum et potestatem et virtutem, sive contrarias fortitudines nequitiae spiritualis, ut regni eorum destructio prosit non solum gentibus, verum etiam regibus qui eis imperabant.« Et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi et ascensores eorum,» id est omne studium belligerandi, quo sublato sequitur pax. Hoc in Christo impletum Zacharias propheta manifeste ostendit, dicens de Christo:« Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, ipse pauper, ascendens super pullum asinae;» statimque subjunxit:« Et disperdet currum de Ephraim, et equum de Hierusalem.» Consurget« vir in gladio fratris sui.» Apostolus dicit:« Galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.» Gladius est igitur sermo doctrinae coelestis, resecans et concidens omnia perversa dogmata. Hoc gladio separantur vir a fratre, filius a patre, filia a matre, nurus a socru, et inimici hominis domestici ejus.
11.2.12
« In die illa dicit Dominus exercituum, Assumam te, Zorobabel, fili, Salathiel serve meus, dicit Dominus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum.» Supra dictum est, Zorobabel typum tenere Christi. Servum eum vocat Pater, propter assumptam formam servi. Et Apostolus de eodem: Quia cum Deus Pater Filio subjecerit omnia, tunc ipse Filius subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia. In subjectis enim ei omnibus videbitur et ipse subjectus. Cum ergo hoc fuerit impletum, assumet eum Deus Pater, et ponet eum quasi signaculum in manu sua. Ipse est enim imago Dei invisibilis et forma substantiae ejus. Hinc ipse Filius de se dicit: Hunc enim Pater signavit Deus. Ea quippe signamus, quae singulariter dilecta, salva esse volumus. Hunc ergo Pater signavit specialiter, hoc est elegit et singulari gratia donavit, secundum humanitatem, ut sicut erat verus homo, verus esset et Deus. Hoc signaculo sive annulo signat, quicunque in eum credit, et per bona opera illi placere contendit. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).