Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Expositio in Apocalypsin
Apoc 4.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9078 Exinap2
4.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X.
4.1.1
Et vidi alium angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et iris in capite ejus. Angelus Christus est, nuntius paternae voluntatis. Et quia aeternae vitae novus nuntius advenit, nova nuntiavit, nova promisit, nova fidelibus suis contulit. Unde et per prophetam magni consilii angelus dicitur. Hujus sacerdotis membra sunt illi etiam, de quibus scriptum est: Labia sacerdotis custodiunt scientiam. In eo autem quod alium angelum Joannes vidisse se dicit, non est rei diversitas, sed ordo visionis, et consuetudo recapitulationis. Alium enim angelum vidit, quia aliam visionem sub alio intellectu enarrandam repetivit. Fortis autem dicitur, quia ad bellandas venit aereas potestates. De quo Psalmista ex persona angelorum: Quis est iste rex gloriae? Et respondens: Dominus, inquit, fortis et potens, Dominus potens in praelio. Sed cum Dominus ubique sit, juxta illud, Coelum et terram ego impleo, et extra coelum et terram non sit locus, quomodo descendit de coelo? Ad quod procul dubio dicendum, quia descensio illius nihil aliud fuit, nisi humilitatis ejus incarnatio. Nube autem amictus apparuit angelus, quia nimirum carne indutus, inter homines apparuit Dominus. De qua propheta: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum. Super nubem quippe levem ascendit, quando carnem sine gravedine peccati assumpsit. Caput vero angeli divinitas intelligitur Filii Dei, juxta illud: Caput Christi Deus. Iris autem, sicut et supra diximus Graece, Latine arcus dicitur, quia diversis coloribus in nube apparere videtur, et est signum propitiationis a tempore diluvii positum inter Deum et homines. Tuncque fit arcus in coelo, cum radiis solis imbrifera nubes fuerit illustrata, quia dum claritas lucis aeternae, et sol justitiae carnem assumpsit, reconciliatio facta est mundo. In arcu quoque duo sunt colores principales, caeruleus scilicet et igneus, per quos duo judicia significantur. In uno scilicet diluvium praecedens, in altero vero ignis subsequens. Possunt et in arcu mysteria figurari baptismatis, quo baptizamur aquis in memoria passionis Filii Dei, sicque percipimus gratiam Spiritus sancti, de quo Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram. In capite itaque angeli iris erat, quia in potestate verbi propitiatio Filii Dei constabat. Et facies ejus sicut sol. Quia in facie cognitio est hominis, per faciem angeli incarnatio Filii Dei intelligitur, quia nisi ille carnem assumeret, nemo hominum illum cognosceret. Hanc manifestam in facie cognitionem Psalmista optabat fieri cum dicebat: Ostende faciem tuam et salvi erimus. Non autem ut sol iste visibilis facies Christi fulget, sed multo amplius, quia et de electis dictum est: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris sui. Et quidem erunt electi similes angelis, non tamen ita similes, quod aequales Filio Dei. Nam et in monte coram tribus discipulis transfiguratus, futura membra sua jam in seipso ostendit. Sed non sine causa Christus soli comparatur. Sol quippe habet ortum et occasum. Unde Salomon: Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Sol enim optus est, quando Christus natus est. Venit ad occasum, quando pro nobis mortuus est, sicque rediit ad ortum, quia ejus humanitas ex passione mortis, ad gloriam resurrectionis redisse probatur, ibique renascens gyrat per meridiem, quia resurgens a mortuis, calore fidei et Spiritus sancti corda discipulorum illustravit. Jure enim illi meridies vocantur, in quibus sol justitiae ampliorem Spiritus infundit calorem. Per meridiem quoque gyrans ad aquilonem flectitur, quia ad colligendam gentilitatem, apostolorum praedicatione perducitur, in qua frigidus ventus ille dominabatur, qui in superbiam elatus, primus dixisse probatur: Ponam sedem meam ad aquilonem. Quodque subditur, Lustrans omnia pergit Spiritus, ad hoc pertinet, quod totus mundus praedicatione plenus esse ostenditur; unde est: Vox tonitrui tui in rota, illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae. Et ad circulos suos revertitur, quia post aggregationem gentium illuminabitur etiam multitudo Judaeorum, et cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Possunt et per faciem angeli membra Redemptoris intelligi, non qualia nunc sunt in terris, sed qualia futura sunt in coelis. Unde est: Tunc justi fulgebunt sicut sol. Quia enim Dominus et Ecclesia una persona est, non inconvenienter ipsa in facie angeli ut sol lucere perhibetur. Et pedes ejus tanquam columnae ignis. Per pedes angeli praedicatores intelliguntur, in quibus per totum mundum incarnata Dei sapientia ambulavit. De quibus dicitur: Illi autem profecti praedicaverunt ubique. De quibus et dicitur: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem. Qui bene etiam columnae et igni comparantur, quia et more columnarum superimpositum Ecclesiae aedificium portant, et Spiritu sancto accensi, corda auditorum ad amorem Dei praedicando inflammant. Quia ergo ad praedicationem mittuntur, recte pedes; quia vero ad amorem Dei illos quibus praedicant accendunt, bene ignis; quia super aedificium Ecclesiae construuntur, apte columnae vocantur. Quia enim columnae sunt, testatur Paulus cum dicit: Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras mihi dederunt et Barnabae. Hinc et per Psalmistam dicitur: Ego confirmavi columnas ejus.
4.1.2
Et habebat in manu sua librum apertum. Superius legimus quod viderit librum signatum sigillis septem, per quem Vetus Testamentum designatur, plenum multimoda obscuritate. Hic autem per libellum apertum jam Novum Testamentum significatur, quod apertum est in manu Dei, id est operatione ipsius reseratum. Manus enim illa operatio est nostrae salutis. Et quia in superori libro noscuntur latuisse secreta, apte nunc in libello aperto Novi Testamenti revelata claruisse significatur gratia, ipse enim apparens in carne, quae intelligitur per faciem angeli, ea quae latebant nascendo, moriendo, a mortuis resurgendo, et ad coelos ascendendo aperuit. Et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram. Per dextrum pedem illa significantur membra, quae nullis adversitatibus franguntur, nec ullis successibus extolluntur, id est apostoli, martyres et caeteri, qui potestatem habent calcandi super omnem virtutem inimici. Tales super mare, hoc est, super hunc mundum constituuntur, quia omnes malorum persecutiones perferunt, et non succumbunt. Per sinistrum autem pedem qui supra terram ponitur, intelliguntur confessores, sicut Remigius, Germanus, Martinus et caeteri, qui pacis tempore vixerunt, nec publicum pertulerunt martyrium, quia super terram, hoc est, soliditatem fidei sunt locati. Deus enim vicissitudines temporum disposuit in Ecclesia, membra fortioro scilicet super fluctus maris. Infirmiora vero super soliditatem terrae constituens. Sic et hujus saeculi principes, ubi fortior est impetus belli, fortissimos milites praeparant.
4.1.3
Et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit. Leo cum rugit, omnes bestiae timent. Et ipse in sua fortitudine ostenditur. Clamavit Christus, leo appellatus propter fortitudinem, sive per se, sive per suos praedicatores, cum dixit: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Et iterum: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Et hac sua voce fortitudinem suam demonstravit, dum multos sibi subjecit, bestias quoque, id est bestiales et feroces homines timore concussit. Quod autem fecit Christus, fecerunt et ejus apostoli, aeterna tormenta praedicando peccatoribus, et feroces homines ad fidem illius sua doctrina convertendo. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Quid per septem tonitrua, nisi universalis Ecclesia in suis praedicatoribus intelligitur septiformi Spiritu repleta? Unde et bene clamavit leo prius, ac postea septem tonitrua sunt locuta, quia videlicet prius praedicavit Christus, deinde Apostoli et caeteri doctores ad ejus vocem profecti, praedicaverunt ubique. Bene autem septem tonitrua voces suas loqui perhibentur, quia sancta praedicatio non Judaeorum fabulas, non philosophorum naenias, non haereticorum versutias in suis dogmatibus recepit, sed propriis sensibus ut est edita, semetipsam jam in auditorum cordibus per sanctos praedicatores diffudit. Possunt autem et in septem tonitruis specialiter apostoli sancti intelligi, qui in rota hujus saeculi tonant, quia alta et profunda et obscura et terribilia loquuntur. Unde et eorum numerus ex partibus septenarii conficitur, id est, ex pari quaternario et impari ternario. Sive enim tria per quatuor, sive quatuor per tria ducantur, ad duodenarium numerum pervenitur, quia videlicet per ipsos duodecim apostolos fides sanctae Trinitatis intonuit per quadripartitum orbem, qui missi sunt praedicare tria summa per quatuor infima.
4.1.4
Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, scripturus eram. Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Quia audierat Joannes superius. Quod vides scribe in libro, voluit etiam ea quae audivit a septem tonitruis scribere, sed dictum est ei, signa, id est sigilla quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Ubi merito quaeritur, quare illi hoc dicatur, cum in Joanne omnes doctores figurentur, qui utique non debent divina eloquia sigillare, ut non ad aliorum manifestentur utilitatem. Verum dicendum est, quia quod nos sub sigillo signamus, non omnibus notum esse volumus, sed solummodo familiaribus, et quibus credere nos pro certo posse scimus. Quod autem palam dicimus, et non sigillamus, ad multorum notitiam ducimus. Dicitur Joanni, et in illo omni ordini doctorum, ne scribat quae locuta sunt septem tonitrua, quia non omnibus sunt manifestanda divina eloquia. Pro temporibus enim abscondenda sunt, ne fiat contra praeceptum Domini, quo ait: Nolite sanctum dare canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Simplicibus quoque debent discrete, et secundum capacitatem singulorum distribui, quia alii lactis potum suscipiunt, alii vero solidum cibum percipere possunt. Unde ipse Dominus discipulis dicit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Et iterum: Fidelis servus et prudens, qui dat conservis suis in tempore tritici mensuram. Dicatur ergo Joanni signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere, et in illo omni choro doctorum ac si diceret: Eloquiorum Dei sacramenta sic intra mentis secretum tege, quatenus ne aut hi qui non debent ad eorum cognitionem perveniant, aut hi qui debent cum discretione et moderatione eorum notitiam capiant.
4.1.5
Et angelus quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad coelum, et juravit per viventem in saecula saeculorum. Cum Dominus in Evangelio jurare prohibeat, dicens: Nolite jurare neque per coelum neque per terram, sed sit sermo vester, es est, non non: quod enim amplius est, a malo es.. Quid est quod ipse manum ad coelum levans, jurat per viventem in saecula saeculorum. Sed sciendum quia homines recte jurare prohibentur, quia saepe in juramento falluntur: non enim homines a juramento Deus cohibuisset, si in eo peccatum deesse cognovisset. Deus itaque jurare potest, qui non mentitur aliquando. Juramentum autem ejus est omnis sermo illius, quia quidquid loquitur, absque ulia ambiguitate completur. Per manum autem angeli, ut supra diximus, intelligitur operatio Filii Dei, et dispensatio humanae redemptionis. Levavit itaque angelus manum in coelum, quando Filius Dei carnem quam pro nobis assumpsit, ad dexteram Patris elevavit. Hinc scriptum est: Levabo in coelum manum meam, et jurabo per dexteram meam, ac si diceret: Assumptam a verbo carnem ad coelos elevabo, et per utramque naturam scilicet Verbi et hominis, quaeque futura sunt roborabo. Juravit per viventem in saecula saeculorum, id est per Deum Patrem, quando se et Patrem unum ostendit, dicens: Ego in Patre et Pater in me est. Et quando etiam omnia sua opera ad Deum retulit, dicens: Pater, in me manens, ipse facit opera. De quo etiam subditur: Qui creavit coelum et ea quae in eo sunt, id est, solem et lunam et caetera sidera. Et terram et ea quae in ea sunt, id est, homines, bestias, aves et caetera usque ad vermiculum. Et mare et ea quae in eo sunt. Cete scilicet et pisces diversi generis. Quo in loco haereticorum perfidia damnatur, qui non verentur asserere, quaedam a bono Deo, quaedam vero a principe facta tenebrarum. Sed et cum subjungit, Quia tempus non erit amplius, quaestionem nobis facit, maxime cum Psalmista de reprobis dicat: Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula. Si enim impiorum tempus erit in saecula, quomodo tempus jam non erit? Ad quod dicendum, quia justis non erit tempus, id est, mutabilitas aliqua, quia immutabiles erunt in mente, et incorruptibiles in corpore. Tempus quippe est vicissitudo dierum ac noctium. Ideoque ibi jam tempus non erit, ubi nulla varietas cujuslibet rei. Justi vero immutabiles existent, quia in aeterna claritate et in indeficienti luce permanebunt; unde Psalmista: Ordinatione tua perseverat dies. Impii autem tempus habebunt, quia semper per varia tormenta mutabuntur, et ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium. Quod ergo Dominus de justis negat, hoc de injustis Psalmista affirmat.
4.1.6
Sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere. Id est cum coeperit sancta Ecclesia ultimam suam praedicationem diffundere. Consummabitur mysterium Dei. Id est perficietur quidquid modo latet, quia consummatio hic non abolitionem significat, sed perfectionem. Mysterium autem appellatur illud, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod tunc consummabitur, id est perficietur, cum et justis bona, et injustis data fuerint tormenta ante praeparata, sicut evangelizavit per servos suos prophetas. Omnis enim intentio prophetarum principaliter de Domini adventu fuit, et saeculi consummatione. Ideoque tunc perficietur, quod ante praedictum est per illos. Et audivi vocem iterum de coelo loquentem mecum, et dicentem: Vade et accipe librum de manu angeli stantis supra mare et supra terram. Et angelus qui tenet librum apertum Christus est, et ipse qui invitat Joannem ut vadat ad angelum Christus est; ipse enim tenet librum apertum, quia ipse revelavit omnia quae latebant in Veteri Testamento, de ejus nativitate, passione, morte et resurrectione. Vox ergo illa quae facta est ad Joannem nihil aliud intelligitur, nisi interna inspiratio qua Deus inspirat cordibus fidelium ut accedant ad eum, juxta illud: Accedite ad eum et illuminamini. Nam et quod Joanni dicitur, omnibus utique dicitur, qui revelata facie gloriam Domini contemplantur. Isti enim tales apertum habent libellum, ideoque illis dicitur, ut accedant ad angelum non gressibus corporis, sed passibus fidei et mentis. Nec mirum si ipse Christus de se tanquam de alio loquitur, cum et sancti in Scripturis saepissime de se quoties magna dicunt, sic loquuntur quasi de alio. Unde est, Erat Moyses vir mitissimus super omnes qui morabantur in terra. Et Job: Vir erat in terra Hus nomine Job, simplex, rectus ac recedens a malo. Et ipse Joannes: Hic est discipulus ille quem diligebat Jesus. Bene quoque ipsa vox non de terra, sed de coelo sonuit, quia qui de terra est, de terra loquitur. Quod vero sequitur, stantis supra mare et supra terram, superius expositum est.
4.1.7
Et abii ad angelum, dicens ei ut daret mihi librum. Jubentis quippe Dei vocem paratissimus sanctorum sequitur effectus, quia pergunt ad angelum, id est, accedunt fide et devotione ad Christum, poscentes sibi dari librum ab eo, qui aperit ora mutorum, et linguas infantium facit disertas. Ex hoc Jacobus: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus, et non improperat, et dabitur ei. Et dixit mihi, accipe librum et devora illum. Acceptum librum devorare est, cum aviditate Scripturam secretis recondere visceribus. Ubi notandum quia non dicit, accipe et bibe illum, sed devora, id est manduca avide. Scriptura enim sacra in quibusdam locis potus est, in quibusdam vero cibus. In rebus obscurioribus, quae intelligi sine expositione non possunt, cibus est, quia veluti mandendo, legendo, et ruminando sumitur; in apertioribus vero quae intelligi sine expositione possunt, ibi potus est: potum enim non mandendo glutimus. Apertiora ergo et manifestiora bibimus, quae etiam non exposita intelligere valemus. Et quanquam sancti apostoli, et ipse Joannes aperte cognoscerent Dei sacramenta, tamen quia adhuc expositione indigebant, qualiter ad eum pertinerent, nequaquam dicitur Joanni bibe, sed devora, ac si apertius diceretur, pertracta et intellige, id est prius mande, et sic degluti. Quod sancti patres fecerunt, Augustinus scilicet, Gregorius, et caeteri, quorum nunc expositionibus utimur. Et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tanquam mel. Praeposterus ordo est in hoc loco: Prius enim in ore cibus assumitur, et sic demum ad inferiora ventris trajicitur. Haec omnia in sequentibus exponentur.
4.1.8
Et accepi librum de manu angeli, et devoravi eum, et erat in ore meo tanquam mel dulce. Et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. Qui alii per os Ecclesiae figurantur, nisi sancti praedicatores, qui die ac nocte legem Domini meditantur, et possunt dicere: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum! Per ventrem vero saeculares homines intelliguntur, ventri et voluptatibus suis servientes, de quibus Apostolus: Quorum Deus venter est. Tales enim aliquando avide per os praedicatorum divina verba suscipiunt: sed quia terrenis voluptatibus deserviunt, sermo Dei qui in ore doctorum fuerat illis tanquam mel dulce, in ventre amarescit, sicut( verbi gratia) cum audiunt: Non concupisces uxorem proximi tui, non domum, non agrum; et: Si quis non oderit patrem, aut matrem, aut uxorem, filios et filias, non potest meus esse discipulus. Et iterum: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Amarescunt illis divina eloquia, quia desperant se hoc posse facere, voluptatibus suis volentes deservire. Aliter: Ipsis sanctis praedicatoribus dulcis est sermo Dei in ore ad praedicandum, ad meditandum, ad exponendum; sed dum coguntur ea complere operibus, quae docent verbis, vertitur illis in amaritudinem. In ore quoque praedicatorum dulcis est sermo( sicut diximus) ad legendum, ad exponendum; sed dum pro ipsa sua praedicatione contemnuntur, et insuper affliguntur, et diversis modis cruciantur, in ventre eorum convertitur in amaritudinem, quia contristantur in mente simul, et de vexatione et de contemptorum damnatione, unde Apostolus: Tristitia est mihi magna et ingens dolor cordi meo. Qnod enim venter secretum cordis significet, Jeremias ostendit, qui cum dixisset, Ventrem meum doleo, continuo subjecit, sensus cordis mei conturbati sunt in me. Neque enim ad salutem populi pertineret, si ventrem se corporeum dolere praedicaret, sed ventrem doluit, quia mentis afflictionem sensit. Vel certe acceptus liber et comestus in amaritudinem vertitur, cum quilibet doctor ex sua praedicatione poenitentes conversos aspiciens, mentis affectu illis conjungitur, et cum Apostolo dolet cum dolentibus, flet cum flentibus. Vel certe dulcis est nobis, cum gaudia patriae coelestis promittit; amarus vero cum austera praecepta, per quae ad eamdem patriam perveniamus indicit. Dulce quippe est audire: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris sui. Amarum autem: Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Item dulce est audire: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Amarum autem: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Dulce fuit apostolis: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim. Amarum fuit illis: Qui vult inter vos esse major, sit omnium servus.
4.1.9
Et dicit mihi: Oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis. Joannes pene omnia, imo omnia quae in hoc libro praemissa sunt non specialiter ex sua, sed generaliter ex electorum protulit persona; nunc autem quae in hoc versu narrantur, et suae et aliorum personis congruere docet. Quando enim ista vidit, in Pathmos insula relegatus erat, et ideo ei dicitur: Oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus. Ac si ei divina vox diceret: Non morieris in hac insula, ut tu putas, sed iterum prophetabis, et hanc Apocalypsin quam vidisti, manu tua scribes, et alios docebis, nec solum hanc prophetiam annuntiabis, sed altius caeteris ad erudiendam fidem sanctorum Evangelium scribes. Iterum autem dicit, quia videlicet jam hoc fecerat coram regibus et gentibus, unde et a Domitiano impiissimo Caesare, et in ferventis olei dolium missus est, et in eamdem insulam exsilio deportatus, ubi etiam hanc Apocalypsin vidit. Nam cum jam provectae esset aetatis, et putaret se celerius ad Christum e mundo migrare, interfecto Domitiano, et cuncta ejus jussione cassata reversus est Ephesum, ubi et praefatam Apocalypsin Ecclesiis tradidit legendam. Ebione autem, Valentino et Cerintho contra Christum oblatrantibus, episcoporum precibus flexus, indicto triduano jejunio, Evangelium etiam scripsit, et ideo tot populis et gentibus praedicavit, quia ejus praedicatio ad multorum notitiam pervenit. Sed quae illi specialiter ascribuntur, generaliter praedicatoribus deputantur, ad quorum personam dicit: Oportet te iterum praedicare populis, quia nimirum aliis ad Christum migrantibus, electorum Ecclesia in subsequentibus praedicatoribus iterum non desinit praedicare. Prophetare autem intelligere debemus praedicare, sicut et Paulus dicit: Prophetae duo dicant vel tres, et caeteri dijudicent. Vel certe propterea iterum Joannes prophetare jubetur, ut quod doctores Ecclesiae praedicant ore, facto iterato clament. Oportet enim ut hi qui verba vitae credentibus nuntiant, operibus etiam vitae clamare non desistant.

Intertext edge

Open linked passage

Note