Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Haymo Halberstatensis-853
Expositio in Apocalypsin
Apoc 4.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9078 Exinap2
4.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI.
4.2.1
Et datus est mihi calamus similis virgae. Haec verba sicut conveniunt Joanni, similiter conveniunt omni ordini praedicatorum. Per calamum autem, id quod calamo efficitur intelligere debemus, id est divinam Scripturam, quia antiqui calamo scribebant. Unde bene ipse calamus non inanis, sed similis virgae dicitur. In virga enim rectitudo sacrae Scripturae intelligitur, in qua nullum est mendacium, nullus error, sicut in philosophorum libris, Judaeorum et haereticorum, quorum doctrina plena est mendacio. Sacra autem Scriptura ex omni parte est recta, atque ideo bene virgae comparatur, juxta quod Psalmista dicit: Virga recta est virga regni tui. Aliter: Reges in signum potentiae suae virgam in manibus portant, per quam regia illorum potestas exprimitur. Recte ergo calamus, id est divina Scriptura virgae comparatur, quae suis observatoribus regnum promittit, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, et multa similia. Et istud regnum quod coelestis praedicatio promittit, in inflexibili justitia perseverat. Postquam autem datus est ei calamus, divina vox dicit illi: Surge, videlicet ad praedicationis officium, et noli jacere in imis vitiorum, quia, ut supra dictum est, quod Joanni dicitur, omnibus veritatis praedicatoribus convenit, qui quod verbis praedicant, factis iterato clamare debent. Et metire templum Dei ac altare. Templum Dei ipsa est Ecclesia, cui Apostolus dicit: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Altare autem in templo, eminentiores significat in Ecclesia fideles, id est virgines, continentes, et saeculo renuntiantes. Sicut enim altare in templo est, ita vita religiosorum in plebe fidelium consistens, in quibus principaliter jugis atque indeficiens sanctae compunctionis permanet ignis. Quod autem sequitur, et adorantes in eo, tale est, tanquam subaudiretur et in templo, et in altari adorantes metire. Quo nimirum dicto illi exprimuntur, qui in spiritu et veritate adorant Patrem, sicut Dominus dicit. Dicitur itaque omni ordini doctorum: Surge ad potiora opera, metire templum et altare et adorantes in eo, hoc est, unicuique professioni et ordini, secundum suam dignitatem et locum annuntia verbum Dei, ut( verbi gratia) virginibus dicito: Beatae estis quae respuistis nuptiale consortium, unde et habebitis societatem angelorum; et quae non habetis in terra sponsum, habebitis in coelo sponsum Christum Deum et hominem victurum in aeternum. Dicito etiam saeculo renuntiantibus: Beati estis qui, Evangelici praecepti non immemores, cuncta terrena pro Christo reliquistis, sequentes eum, a quo thesaurum in coelo indeficientem percipietis. Continentibus vero: Beati qui post licitum nuptiarum, sectantes continentiam, internumerari contenditis his, de quibus merito dicitur: Virgines enim sunt, et sequuntur agnum quocunque ierit. Vel altare generaliter sanctam Ecclesiam accipiamus, in quo Deo quotidie sacrificium laudis, et incensum orationis offertur. Metire templum et altare, id est secundum capacitatem uniuscujusque sermonem profer, simplicibus simpliciora, perfectis alta et profunda committens.
4.2.2
Atrium autem quod est foris templum ejice foras, et ne metiaris illud. Miranda prorsus locutio talis, quod illud foras ejici praecipit, quod foris esse ostenditur. Quomodo enim foras ejici potest, si intus non est? Sed tale est hoc, quale et illud: Deleantur de libro viventium, id est, non scribantur in eo. Ita ergo et hic dicitur, Atrium vero ejice foras, id est, noli illud computare intus. Per atrium autem quod foris est, intelliguntur haeretici, pagani, et Judaei, quibus ad sancta sanctorum nullus patet ingressus, de quibus Paulus dicit: Quid autem mihi de his qui foris sunt judicare? Dicatur ergo, ne metiaris atrium quod foris est, id est, noli tales computare in numero sanctorum, quoniam datum est gentibus. Id est, communi tormento peribunt, et inter eos reputabuntur qui idola colunt, quoniam et illi simulacra colere videntur, mendacium pro veritate tenentes. Judaei se dicunt credere in Deum Patrem, sed mentiuntur, quia qui non habet Filium, nec Patrem habet, et qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Mendacium ergo colunt, qui veritatem non adorant. Haeretici quoque diversos errores de Domino fatentur, unde quia a veritate recedunt, similes gentibus habentur, verbi gratia: Sabellius dicit quod idem sit Pater qui Filius, et quia duas non vult intelligere personas in Patre et Filio, similis est et etiam deterior paganis. Photinus quoque affirmat eum purum hominem, nec fuisse ante Mariam, et iste similis est gentibus, qui simulacrum hominis mortui se adorare fatetur, dum solummodo Christum hominem fuisse dicit, et Deum negat. Et ideo isti tales atque eorum similes, velint nolint, in illorum transeunt numerum, qui imagines mortuorum adorant hominum, praesertim cum singulis partibus mendacium sit quod tenent. Similiter qui fidem quam habent operibus destruunt, in numero infidelium reputantur. Et civitatem sanctam calcabunt, ipsa scilicet atria. Mensibus quadraginta duobus. Civitas sancta olim appellabatur Hierusalem, juxta illud Evangelii: Multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt et apparuerunt multis in sancta civitate. Verumtamen hic non de illa dicitur, sed potius de Ecclesia, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Hanc civitatem calcant, id est comprimunt atria, id est haeretici, pagani, Judaei, et falsi fratres, et verbo et tormento; sed sicut silex calcata pedibus hominum, elimari potest, comminui non potest, et tanto magis elimatur, quanto magis calcatur: ita sancta Ecclesia ex persecutione perfidorum robustior redditur et luculentior, unde Apostolus: Quando infirmor, tunc fortior sum et potens. Quadraginta duos menses possumus specialiter referre ad spatium trium annorum et dimidii, quando sub Antichristo acerbius calcabitur, et comprimetur Ecclesia ab impiis. Nam in tribus annis et dimidio quadraginta duo menses continentur, quo numero etiam omne praesens tempus intelligitur, propter sex mundi aetates, et septem dies, quibus omne praesens tempus volvitur. Sexies enim septem quadraginta duo faciunt. Aliter: Legimus in Veteri Testamento, quod populus Israel quadragesima et secunda mansione ingressus est terram repromissionis, et quia in figura omnia contingebant illis, utique et hoc iter ad nos pertinet, qui in itinere deserti moramur, et ad patriam repromissionis tendimus post Rubri maris baptismum, in quo submersus est Pharao cum suis exercitibus, id est diabolus cum omnibus peccatis originalibus. Quod ergo ibi per quadraginta duas mansiones in figura factum praecessit, hoc hic per menses figurata locutio expressit. Mensibus ergo quadraginta duobus calcatur civitas, quia quandiu in praesentis vitae itinere transit, persecutionem ab impiis sustinet Ecclesia.
4.2.3
Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt, id est dabo ut prophetent, diebus mille ducentis sexaginta. Hic etiam et in numero dierum, qui juncti faciunt annos tres et dimidium, et in adventu etiam et prophetia duorum testium manifeste ostenditur persecutio, et regnum Antichristi. De his quippe duobus testibus Dominus per Malachiam prophetam dicit: Ecce ego mittam vobis Enoch et Eliam, ut convertant corda patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Et in evangelio ipse Dominus: Elias veniens restituet vobis omnia. Isti ergo venientes prophetabunt, id est praedicabunt, quia, ut supra dictum est, prophetare aliquando ponitur pro praedicare. Diebus mille ducentis sexaginta, id est tribus annis et dimidio, qui interficientur ab antichristo. Amicti saccis, quia poenitentiam quam praedicabunt ore, etiam habitu ostendent, sicut fecit beatus Joannes, qui erat indutus pilis camelorum. Sed in his duobus testibus omnis Ecclesia comprehenditur in suis praedicatoribus, quae per omne tempus istius vitae prophetat et praedicat mysteria Filii Dei, sive nunc scilicet, sive in extremis temporibus. Bene autem Ecclesia in duobus testibus figuratur, propter duo Testamenta videlicet, quibus roboratur; vel quia ex duobus populis constat, et duobus praeceptis charitatis vivificatur; sive etiam propter duo martyrii genera. In saccis vero humilitas sanctorum exprimitur, qui, licet sint magistri, peccatores se esse fatentur; nam cilicium criminosis convenit. Vel certe, quia sanctorum vita reprobis videbitur despecta, ideo saccis induti perhibentur. Et hoc est quod in hac eadem Apocalypsi dicitur, Sol factus est niger tanquam saccus cilicinus.
4.2.4
Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. Ipsi specialiter duo, Enoch scilicet et Elias, duae olivae appellantur propter unctionem Spiritus sancti, qua sunt delibuti. Dicuntur etiam et candelabra, quia lucebunt, aliisque lumen veritatis ostendent et verbo et opere. Generaliter omnes sancti Ecclesiae in his duobus comprehenduntur, qui tempore baptismatis et manuum impositione episcoporum acceperunt Spiritum sanctum. Dicuntur autem duae olivae, cum una sit oliva, id est, universalis Ecclesia, juxta illud: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, propter duo Testamenta, vel dilectionem Dei et proximi, vel duo genera martyrii. Similiter et eadem Ecclesia cum sit unum candelabrum propter unitatem fidei, dicuntur duo candelabra propter praedicta mysteria. Bene autem in conspectu Domini terrae stare per hibentur, quia sancti intima contemplatione sui Conditoris in suis praecordiis inhaerere probantur, et jugiter voluntatem ejus considerantes, ea faciunt in quibus Creatorem suum non offendunt. Unde Elias dicit: Vivit Dominus in cujus conspectu sto. Et Paulus: Sicut ex Deo, coram Deo loquimur in Christo. Potest etiam et de his duobus testibus intelligi, aliter qui in conspectu Domini terrae stant, quod videlicet in paradiso, ubi quondam fuit Adam, antequam peccaret, translati sunt, et a nostris conspectibus ablati, claritate visionis Dei perfruuntur.
4.2.5
Et si quis eos voluerit nocere, ignis exiet de ore illorum, et devorabit inimicos eorum. Hoc ex parte jam impletum est, quando, sicut in libro Regum, legimus, ad vocem Eliae descendit ignis de coelo, et consumpsit quinquagenarios cum suis quinquaginta. Sed specialiter haec verba sicut pertinent ad illos duos, ita generaliter et ad omnes sanctos. Per ignem autem praedicatio sancta figuratur, quia corda auditorum ad amorem Dei accendit. Ex isto itaque igne boni perficiunt, mali vero deficiunt, unde Paulus: Christi bonus odor sumus Deo; et: Aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Dum enim sancti bona coram ipsis proferunt, etiam nolentes nocent, quia ipsi bona quae audiunt, in sui damnationem vertunt; dumque sanctos persequuntur, qui sibi vitam annuntiant, hoc igne, id est doctrina quae procedit de ore illorum, devorantur, quia pro contemptu et persecutione sanctorum, digni suppliciis aeternis aguntur. Et si quis eos voluerit laedere, ita oportet eum occidi, sententia scilicet verbi Dei. Vel certe de ore testium ignis egrediens inimicos eorum interficit, quia nimirum contraria Christo sentientes, atque in malo perseverantes, anathematis fulmine sancta Ecclesia percutit. Quod si et hoc in bonum accipere volumus, sancta Ecclesia in suis doctoribus igne oris sui inimicos devorat, cum verbo exhortationis et administratione claritatis eos ad sui amorem provocat, ut moriantur inimicitia, et vivant dilectionis gratia, coacervatis dilectionis carbonibus super caput eorum, juxta Salomonis sententiam.
4.2.6
Hi habent potestatem claudendi coelum nubibus ne pluat diebus prophetiae ipsorum, et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescunque voluerint. Et hoc juxta litteram impletum cognovimus in Moyse et Elia, quoniam unus aquas Nili fluminis convertit in sanguinem, eo quod induratum esset cor Pharaonis. Alter vero clausit coelum ne plueret annis tribus et dimidio. Dum enim regnaret Achab rex impius, qui sanctos Dei interfecit, et insuper idola coluit; omnisque populus Israel relinquens Deum patrum suorum, adoraret Baal, et eos Elias revocare ad cultum Dei non potuisset, iratus dixit: Vivit Dominus, si erit vobis nos aut pluvia, nisi juxta oris mei verbum. Quod ita factum est, donec populus ageret poenitentiam, et iterum ille sua petitione obtineret pluviam. Moyses quoque terram Aegypti percussit omni plaga, quotiescunque voluit, id est, quousque liberaret filios Israel de Aegyptiorum servitute. Spiritualiter ipsi sancti appellantur coelum; appellantur autem et nubes, de quibus scriptum est: Et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. Claudunt itaque coelum, hoc est se ipsos, non quo omnimodis coeli imbres non emittant, sed quod super terram, quae spinas et tribulos germinat, non pluant. Pluunt itaque perfectis, abscondunt vero suam pluviam impiis, quoniam bonis et suscipere volentibus suam praedicationem manifestant, contemptoribus vero et irrisoribus abscondunt. Unde est: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos. Et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem. Aqua Scripturam significat. Unde est: Aqua profunda sermo ex ore viri. Ipsi itaque aquam in sanguinem vertunt, cum occasionem illis qui bene prolata male intelligunt, administrant, et doctrinam quam perceperunt, in sui perniciem convertunt. Quod idcirco facere sancti dicuntur, quia ipsi eis divina verba annuntiant, qui contemnunt, cupientes eos instruere, et ad Dei voluntatem revocare. Habent quoque potestatem percutere terram omni plaga quotiescunque voluerint, quia in potestate illorum est, ut quando velint loquantur, et iterum quando velint taceant, ut scilicet fidelibus loquantur, infidelibus autem taceant. Et ideo quotiescunque infidelibus divina mysteria claudunt, toties insanabili plaga percutiunt. Quotiescunque vero fidelibus Dei sacramenta pandunt, toties alios ad mortem, alios ad vitam trahunt. Et quod aliis proficit ad salutem, aliis provenit ad mortem; dumque verba coram impiis formant, sanguinem carnalis intelligentiae quo moriantur porrigunt. Et notandum quod non dicit, habebunt potestatem, sed habent, ut hoc non de duobus tantum, Enoch et Elia, qui venturi sunt, sed etiam de praesentis nunc temporis Ecclesiae praedicatoribus dictum intelligamus.
4.2.7
Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum, et vincet illos et occidet illos. Hoc testimonium non ad ipsum regnum Antichristi est referendum, sed ad praecedens tempus quo ipsi praedicabunt, antequam ille incipiat regnare. In revelatione enim bestiae finiendum, id est perficiendum et complendum est testimonium illorum, qui docent ipsum non esse Christum, sed diabolum, pronuntiantes Judaeis atque gentibus olim jam venisse Christum, et sua passione redemisse genus humanum, unde et ab eo tenti interficientur. Et hoc est quod sequitur, quia bestia quae ascendit de abysso, faciet adversus eos bellum. Bestiae autem vocabulo non solum damnatus ille homo, verum etiam habitator illius diabolus, qui per illum exaltabitur, et extolletur supra omne quod dicitur deus, aut quod colitur, sed et omne corpus illius figuratur. Homo itaque ille perditus ascendet de abysso, hoc est de multitudine Judaeorum perfidorum, qui impietate profundi sunt nascendo, et per aetatum momenta proficiendo, juxta illud: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita. Diabolus enim ascendet de abysso, hoc est, de reproborum cordibus in quibus habitat; et ingredietur illum damnatum hominem, ut per eum signa faciat, et elevetur ita, ut sedeat in templo Dei tanquam sit Deus. Omne enim corpus illius cum capite suo ascendet de abysso, quia divino Dei judicio efferari permittetur. Judicia enim Dei abyssus multa. Inde namque ascendet, unde ad superbiam elevari permittetur. Faciet autem contra Dei testes bellum, et corporale et spirituale, exhibebit cuncta quae in praecedentibus martyribus sunt adimpleta, id est virgas, fustes, plumbatas, candentes ferri laminas, ungulas ferreas, bestias, ignes, et carceres, et si qua sunt similia tormentorum genera. Iterum quos sic non poterit vincere, conabitur doctrinis superare, exhibebit dona, verba promet dulcia, adhibebit falsa miracula, et per utraque saeviens multos a fidei rectitudine ad errorem inclinabit, alios scilicet decipiens terroribus, alios autem persuasionibus. Verum quod dicitur, vincet eos, non ad sanctos pertinet, qui non poterunt vinci, et qui ante poterunt occidi, quam a fide separari; sed quaedam pars malorum intelligitur, quae sociata est corpori Christi, quaeque sive terroribus, sive blandimentis vinci posse narratur. Quod vero occidet eos, ad sanctos pertinet, quos interficiet diversis modis, et superare non poterit. Inter quos etiam erunt ipse Elias et Enoch, qui a bestia nec terroribus nec blandimentis superari nullo modo poterunt. Inter eos autem qui vincentur, comprehenduntur falsi Christiani, Judaei, haeretici et pagani. Si vero quaerimus quae sint arma Ecclesiae, utique fides et innocentia, duo dilectionis praecepta, duo etiam Testamenta. Hinc pugnant, hinc victores existunt, etiam cum moriuntur.
4.2.8
Et jacebant corpora eorum in platea magnae civitatis, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Civitatem magnam, quantum ad litteram appellat Jerusalem, quae Dei civitas magna dicebatur, sed postquam Dominum suum interfecit, jam non dicitur civitas magna, aut Jerusalem, sed Sodoma et Aegyptus. Licet enim persecutio ubique grassetur, tamen immanior et acerbior erit Ecclesiae vexatio, ubi Dominus crucifixus traditur, et ubi caput malorum apparebit Antichristus. In cujus platea specialiter dicuntur jacere corpora sanctorum, tanquam scilicet ut ubi principale certamen erit, ibi mortuorum corpora multipliciter pereant; ubi etiam intelligitur, quia Judaica plebs specialiter adhaerebit Antichristo, quousque Enoch et Elia praedicantibus, qui ex ea salvandi fuerint, revertantur ad Christum. Bene autem illa civitas Sodoma vocatur et Aegyptus, quia opera Sodomorum atque abominationes Aegyptiorum sectasse cognoscitur. Unde Isaias illis dicit: Audite, principes Sodomorum. Altius autem per civitatem magnam in qua jacebunt corpora sanctorum, totus mundus intelligitur, quia in omnibus mundi partibus sancti tunc temporis interficientur. Unde bene dicitur: Ubi Dominus eorum occisus est. Quod enim Dominus extra portas illius civitatis est passus significabat, quia Christus in suis membris in toto mundo erat passurus. Ita est civitas magna, quae Babylon vocatur, in qua diabolus regnat, sicut civitas est Christi Hierusalem, in qua regnat ipse Christus. Illa coepit a Cain, ista autem ab Abel. Sodoma interpretatur muta, Aegyptus tenebrae. Quibus nominibus illi comprehenduntur, qui, metu nimio concussi, tempore Antichristi non audebunt confiteri fidem Christi, sed in tenebris infidelitatis caecati, et in tenebris tenti peccatorum, negabunt illum. Insuper etiam et civitatem sanctam calcabunt, id est compriment. Jacebunt autem corpora multorum, et illorum scilicet qui fuerint mortui, et illorum etiam qui diversis affligentur tribulationibus, id est fame, nuditate, carceribus, et caeteris inexquisitis tormentis.
4.2.9
Et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus, corpora eorum per tres dies et dimidium. Manifesta etiam ostenditur persecutio sanctorum in omnibus gentibus futura, cum dicitur quod omnes populi, et tribus, et linguae, videbunt corpora eorum tribus diebus et dimidio, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus. Ita enim hic dies pro anno positus est, sicut et in Veteri Testamento, ubi legimus quod reversi exploratores qui quadraginta diebus terram exploraverunt, fecerunt murmurare populum: Unde et postea quadraginta annos permanserunt in deserto, Domino dicente ad Moysen: Diem pro anno dedi vobis. Similiter et ad Ezechielem, cui praeceptum est, ut trecentis nonaginta diebus jaceret super latus sinistrum, diem, inquit, pro anno dedi tibi. Significata est enim in his diebus captivitas decem tribuum trecentis quadraginta annis futura.
4.2.10
Et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Per corpora autem totos homines accipere debemus, qui non solum exstincti, verumetiam diversis pressuris attriti jacebunt et conculcabuntur. Consuetudo quippe sacrae Scripturae est, ut aliquando per animam, aliquando per corpus totum hominem significet. Per animam, ut ibi: Descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta. Per corpus vero, sicut Maria in Evangelio dicit: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum, cum solum corpus quaereret, quod positum fuerat in sepulcro, anima illius cum divinitate Verbi descendente ad infernum. Verum tanta saevitia tunc erit, et tam erit immanis illa persecutio, ut non satientur reprobi, postquam interfecerint eos, sed etiam ad augendam suam malitiam, neque post mortem permittent eos poni in monumento. Sic enim legimus factum et in persecutione sanctorum martyrum, quod tanto tunc amplius fiet, quanto gravior erit persecutio. Aliter: In monumentis idcirco mortuo rum corpora ponuntur, ut ibi quiescant, et diem exspectent novissimum. Unde et per quemdam sapientem dicitur: Corpora eorum in pace sepulta sunt. Tunc itaque non sinent eos poni in monumentis, hoc est, non permittent eos quiescere, veluti quiescunt corpora mortuorum, sed variis et in exquisitis eos cruciabunt tormentis. Monumentum etiam dicitur eo quod moneat mentem, quia et nos dum consideramus sanctorum monumenta, qui sua corpora pro Christo tradiderunt, monemur venerationem illis impendere. Non itaque sinent eos poni in monumento, hoc est non permittent eos venerari, sed velut irrisione dignos, permittent eos in plateis jacere, ubi comedantur a bestiis.
4.2.11
Et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et judicabuntur, et munera mittent invicem. Recte inhabitantes terram vocantur, qui de interitu et de nece sanctorum gaudentes, mentem ad praemia contuenda electorum, vel ad sua consideranda supplicia erigere non noverunt. Tales ultimo tempore cum Ecclesia tradita fuerit in manus persecutorum, videntes Enoch et Eliae, caeterorumque martyrum corpora insepulta jacere, gaudebunt ex eorum humiliatione et interfectione, qui eos male viventes et peccantes increpabant. Et mittent sibi invicem munera, eulogia scilicet et datum temporale, vel sermonum congratulationem, tanquam diem festum celebrantes. Quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos qui habitant super terram. Sicut supradictum est, in devoratione scilicet ignis spiritualis, in suspensione pluviae salutaris, in conversione aquarum in sanguinem. Licet ergo toto nunc tempore gaudeant impii de tribulatione et humiliatione justorum, laetantes cum malefecerint, et exsultantes in rebus pessimis, tamen jam tunc longa erit et major talium exsultatio de afflictione vel morte justorum, ac sua crudelitate. Sed cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Unde hic quoque apte subinfertur:
4.2.12
Et post tres dies et dimidium. Id est interitum repentinum super eos venire, qui dicunt pax et securitas, et tunc dolorem, cum dicunt gaudium post quadraginta scilicet quinque dies, qui in Danielis libro et Isaiae commemorantur. Spiritus vitae a Deo intrabit in eos. Non tamen alienus spiritus ingredietur in eos, sed unusquisque homo suam animam recipiet. Et steterunt. Pro eo quod est stabunt, quia praeteritum tempus est positum hic pro futuro. Super pedes suos. Quantum autem sit hoc futurum, post illos quadraginta quinque dies solus Deus novit. Bene vero stare dicuntur sancti, quia scilicet jam incommutabiles erunt in mente, et incorruptibiles in corpore. Et timor magnus cecidit, id est cadet super eos qui viderunt eos. Pro eo quod est videbunt, id est super omnes reprobos qui interfecerunt eos. Ibi quippe recognoscent eos in gloria, quos persecuti sunt in praesenti vita, et timebunt dum viderint eos glorificatos, exspectantes sententiam divinae ultionis. Vel etiam ipsi sancti cum viderint se invicem glorificatos, et viderint coelum ardere, infernum apertum, daemones per hunc aera discurrentes, Dominum venientem ad judicium cum multitudine angelorum timebunt. Sed ut Dominus dicit, virtutes coelorum movebuntur, quanto magis homines. De quibus adhuc subditur:
4.2.13
Et audierunt vocem magnam dicentem illis: Ascendite huc. Vox ista quae eos vocat ut coelos ascendant, ipsa est de qua Apostolus dicit: Ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo. Ascendite( inquit) huc, id est, ascendite ad Deum, et ad caput vestrum, quia membra estis illius, qui modo singulis redditurus est juxta opera sua. Ideoque nolite morari in terra, ne involvamini in poenis miserorum. Et ascenderunt in nube in coelum, et viderunt illos inimici eorum. Legimus in Evangelio, quod Dominus in nube venturus sit ad judicium; sic enim dixerunt angeli testes illius ascensionis: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem, id est, eadem carne et nube. Sicut ergo Christus venturus est in nube, ita et omnes sancti. Unde ipse dicit: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate. Unde et Apostolus dicit: Nos autem qui vivimus rapiemur cum illis in nubimus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus, non in aere, sed in coelo. Quod si quis, hanc Pauli sententiam intuens, inquirit qualiter generalis primo homini illata compleatur sententia, qua illi dixit Deus: Terra es et in terram ibis, scire debet veram Dei esse, et Pauli sententiam, quia et vivi reperientur homines, ex quorum persona hoc Apostolus loquitur; et tamen scire debet ut beatus Augustinus dicit, in ipso raptu nubium, etsi momentaneam, mortem tamen gustabunt. In terram ergo revertentur, quia hoc est corpus in terram reverti, quod est exeunte anima remanere corpus, quod utique terra est. Itaque securi dicimus, quia in momento et in ictu oculi, in ipsis nubibus, Spiritum vitae accipient hi, qui in adventu Domini vivi reperientur, in quibus, ut dictum est, et momentaneam mortem gustabunt. Impii quippe remanebunt in terra hac, electi elevabuntur ad gloriam, in qua et inimici illorum eos videbunt, et sentient judices juste, quos judicaverunt et damnaverunt injuste.
4.2.14
Et in illa hora factus est terraemotus magnus. Cum loqueretur de ipso judicio, repente venit ad ea quae ante futura sunt; id est ad persecutionem Antichristi, de quo paulo ante fecerat sermonem, ipsamque vocat horam quam ante in tribus diebus et dimidio expresserat. Quid autem mirum, si eadem persecutio una hora vocetur, cum omne praesens tempus una hora appelletur, juxta quod Joannes dicit: Filioli, novissima hora est. Terraemotus itaque significat illam persecutionem validissimam, unde bene terraemotus non simpliciter sed cum additamento magnus vocatur, quia tunc tribulatio erit, ut Dominus ait, qualis non fuit, neque fiet. Hinc et Danieli angelus dicit: Veniet tempus quale non fuit ex quo gentes esse coeperunt. Et decima pars civitatis cecidit, et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia. Hic locus in Evangelio exponitur, ubi Dominus dicit, quod quaedam mulier habens drachmas decem, perdiderit unam ex illis. Novem quippe sunt ordines angelorum, sed homo decimus est creatus, qui locum a diabolo evacuatum repleret. Ista decima pars periit in illis, qui consenserunt et crediderunt Antichristo. Non autem tota decima pars periit, sed pars decimae partis in haereticis scilicet, paganis et Judaeis et falsis fratribus. Civitas quippe Hierusalem appellatur, quia constat ex angelis et hominibus. Civitas cujus decima pars cecidit, illa scilicet quae ad novem angelorum ordines non pertingens, locum decimi ordinis cum electis minime tenet. Et cum sit ipsorum perditorum numerus infinitus, sub finito comprehenditur, cum dicitur: Quia mortua sunt in terraemotu nomina hominum septem millia. Septenarius enim numerus saepe pro universitate ponitur, atque ideo in septem millibus hominum omnes reprobi intelliguntur, qui mortui sunt in anima sub eadem persecutione. Et reliqui, qui in fide permanserunt, id est, post abnegationem ad fidem redierunt, sive etiam qui ex errore ad veram doctrinam conversi sunt, et in eadem fide perstiterunt. In timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo coeli. Sive quod eo gubernante, et fortitudinem donante non sunt lapsi: sive quod misericorditer post ruinam sunt erecti.
4.2.15
Vae secundum abiit, et ecce vae tertium venit cito. Superius aquila volans, tria vae dixit futura, quorum duo in enarratione praecesserunt, tertium adhuc restat. Primum vae quippe narrat praelium locustarum, secundum solutionem angelorum quatuor usque ad istum locum, in quo multa per recapitulationem de adventu Antichristi dicuntur: tertium inchoatur hic, et tendit usque ad praefinitum locum, id est damnationem omnium reproborum cum capite suo.
4.2.16
Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in coelo, dicentes: Factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. In septimo angelo nihil aliud, nisi ut supra in caeteris Ecclesia intelligitur, non jam praedicans ut superius, sed in conspectu sui Creatoris consistens. Et hoc est quod superius angelus stans supra mare, et super terram juravit per viventem in saecula saeculorum, quia tempus jam non erit, sed in diebus septimi angeli consummabitur mysterium Dei. Septimo autem angelo tuba canente, voces magnae fiunt in coelo, id est in ipsa electorum Ecclesia. Quae voces nihil aliud sunt, nisi magnum sanctorum desiderium, laudantium Deum, et gratiarum actiones personantium atque dicentium: Factum est regnum hujus mundi, cui antiquus hostis dominabatur, Domini Dei nostri, id est Patris et Christi sui Filii, et regnabunt Pater et Filius, et hi qui in Patris et Filii nomine intelliguntur, cum omni electorum Ecclesia in saecula saeculorum. Hanc potestatem Filius Dei accepit per humanitatem, qui omnia cum Patre possidebat per divinitatem, unde et ipse surgens a mortuis dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.
4.2.17
Et viginti quatuor seniores, id est praedicatores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis. Id est in potestate judiciaria, juxta illud: Ecce Dominus veniet cum senioribus populi sui. Ceciderunt in facies suas. Omnia sua ad eum referentes, qui dicit: Sine me nihil potestis facere. Qui in conspectu Dei sedent, quia in cunctis quae agunt, vel dicunt, Deum sibi praesentem semper attendunt. Et adoraverunt Deum dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es immutabilis et qui eras ante saecula cum Patre. Ubi intuendum est, quia non subjungit, qui venturus es, ut supra. Praesentem enim jam in judicio, quo haec omnia agentur demonstrant, quem venturum minime praedicant. Qui accepisti virtutem tuam magnam. Quando resurgens a mortuis omnia regna mundi tuae potestati subjecisti, et hoc in humanitate, quia virtus indeficiens est in tua divinitate. Et regnasti, regnas et regnaturus es.
4.2.18
Et iratae sunt gentes, quae scilicet vident suam culturam ad nihilum redigi, unde Psalmista: Dominus regnavit, irascantur populi. Et venit ira tua, id est tempus vindictae tuae, quando irascentium populorum cervices confringes. Et tempus mortuorum. Ut scilicet qui mortui sunt peccato, moriantur damnatione perpetua. In quibus videlicet gratiarum actionibus duos Domini adventus comprehendunt: Primum scilicet humilem et occultum, quando surgens a mortuis mundum sibi substravit. Secundum vero excelsum et manifestum, quando impiis irascetur, et servos suos vindicabit. Non autem gaudent electi, quia reprobi damnantur, sed ideo gaudent, quia advenit tempus quando mali justam damnationem, et ipsi recipiant bonorum operum dignam remunerationem. Ante enim damnabuntur impii, et sic remunerabuntur pii, nec poterunt pervenire ad regnum corpora piorum, nisi praecesserit damnatio reproborum. Quod autem dicit, iratus es, non ita intelligendum est, ut irascatur Deus sicut et homo, sed sic videbitur reprobis, quos damnabit. Talis quippe in singulorum conscientiis erit, qualem eum videbunt. Unde in mentibus electorum videbitur benignus, in mentibus reproborum iratus. Judicare et reddere mercedem unicuique. Servis tuis prophetis et sanctis. Sic videntur haec verba sonare, quasi praecesserit meritum electorum, pro quo mercedem sunt recepturi. Non enim redditur nisi quod debetur, sed non est ita, quia scriptum est: Quis prior dedit illi et retribuetur ei? Et alibi: Gratia salvi facti estis, et hoc non ex vobis, ut ne quis glorietur. Sciendum est itaque quia ut aliquid Deo daremus, prius ab illo accepimus, cujus misericordia praevenit ut velimus, subsequitur ut operemur, unde Psalmista: Misericordia ejus praeveniet me, et misericordia ejus subsequetur me. Itaque quod accepimus, et Dei est, quia ipse dedit, et nostrum, quia nos ab illo percepimus, et ideo cum Dominus mercedem reddit, sua ipse dona in electis remunerat. Sub hac intelligentia quotidie dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; si nostrum est, cur ut detur petimus? Sed fit nostrum accipiendo, quod non erat habendo. Quaeritur autem, cur, nominatis prophetis et caeteris sanctis, apostoli sunt relicti? Sed sciendum, quia in prophetis ibi sunt comprehensi et apostoli, qui prophetae sunt, quia ventura reproborum supplicia, et sanctorum praemia praenuntiant. De quibus ipse Dominus ait: Ecce ego mitto ad vos prophetas. Et ipsi Joanni dictum est: Oportet te prophetare et praedicare gentibus. Et quia non omnes sunt prophetae qui sunt sancti, remunerabuntur prophetae, remunerabuntur et isti. Et timentibus nomen tuum pusillis et magnis. Timentes quoque nomen illius, id est reverentiam habentes nominis ejus, et ideo peccare timentes, cum pusillis et magnis mercedem recipient. Magni quippe sunt, qui bonum quod intelligunt, juvante se divina gratia facere possunt. Pusilli autem, qui non ea possunt implere quae intelligunt, quia nec locum habent. Sicut quilibet in monasterio constitutus, misericordiam vult impendere fratribus, vult etiam aliis sermonem praedicationis et doctrinae impendere, sed quia ad hoc non vocatur, non illud quod intelligit, et vult, opere perficere valet. Ideoque tales in numero perfectorum habentur. Ideoque nulla subripiet de imperfectione desperatio, licet non fuerit omnibus attributa perfectio. Hinc Ecclesia in Canticis canticorum dicit sponso suo: Unguentum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te nimis. Et quia talium innumerosior summa invenitur, ideo in subsequentibus Salomon ait: Adolescentularum autem quarum non est numerus. Et exterminandi eos qui corruperunt terram, subaudis tempus advenit. Qui enim corruperunt terram, id est carnem suam maculaverunt diversis vitiis et peccatis, vel qui alios maculaverunt exemplo et doctrina prava, exterminabuntur, id est a terra viventium separabuntur, et ab haereditate sanctorum, exsilio aeternae damnationis damnati.
4.2.19
Et apertum est templum Dei in coelo. Coelum est Ecclesia, quae est sedes Dei. Templum in coelo corpus intelligitur Christi, de quo ipse Judaeis dicit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; unde Evangelista exponens subdit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui. Quod templum apertum est nascendo, moriendo, resurgendo, atque ad coelos ascendendo. Templum etenim Dei est ipsum corpus, quia in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. In coelo hoc templum, quia in Ecclesia haec mysteria praedicantur et retinentur. Vel apertum est hoc templum, quando( sicut in Evangelio legimus) lancea latus ejus perforatum est. In coelo autem secundum hunc sensum Joannes apertum dicens templum, in conspectu suo intelligi voluit, cognoscens se esse de illorum numero, de quibus meminerat scriptum: Coeli enarrant gloriam Dei. Et visa est arca testamenti in templo ejus. Quod significatur per templum, hoc et per arcam, id est sanctorum Ecclesia, genus est in genere, sicut octo animae in arca. Quae propterea arca testamenti vocatur, quia duum Testamentorum habet cognitionem, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus; ibi est urna habens manna, id est corpus Christi, in quo verus est panis qui de coelo descendit; ibi est virga Aaron, per quam sacerdotium designatur, quia et illud sacerdotium in figura praecessit. Significabat enim regale sacerdotium, quod agitur nunc in Ecclesia. Haec arca quatuor portabatur circulis, quia quatuor instruitur Evangeliis. Aperto ergo templo, visa est arca, quia eo moriente dum latus ejus lancea perforatur, mysterio sanguinis et aqua Ecclesia aedificabatur. In cujus rei figura, in principio mulier de latere viri dormientis fabricata esse describitur. Et facta sunt fulgura et voces tonitrua et terraemotus et grando magna. Per fulgura miracula intelliguntur, quibus incredulorum mentes percussae fractis mox superbiae viribus, humilitati se subdiderunt. Hinc Psalmista: Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos. Per voces vero, praedicationes et exhortationes: Bene autem prius fiunt fulgura, ac deinde subsequuntur voces, quia sancti praedicatores prius miracula faciebant, et sic ad nova credenda loquendo suos auditores invitabant; unde Petrus prius ad Speciosam portam sanavit paralyticum, et deinde Judaeorum mentes ad fidem verbo exhortationis informavit. Tonitrua quoque significant comminationem terroris divini judicii. Post voces tonitrua fiunt, ut hi qui forte miracula contemnunt, verba despiciunt, terrore judicii quatiantur. Terraemotus vero persecutionem significat, quae excitata est contra sanctos. Unde et bene post terraemotum grando sequitur, nam grando eos qui persecutionem commovent, significat. Grando quippe et fruges terrae comminuit, et ipsa comminuitur; fitque ut grando funditus deficiat, et denuo terra fructificet. Sic nimirum principes hujus saeculi dum persequebantur sanctos et affligebant, et ipsi pariter confringebantur, et ad nihilum redigebantur, aut viribus scilicet, aut commutatione in melius. Plures etenim de his, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt, ad fidem Christi conversi, coeperunt pati, qui prius aliis inferebant. Porro malis pereuntibus, aut etiam qui fuerant praedestinati conversi ad fidem, Ecclesia fructificare in bono opere, et crescere coepit in fide.

Intertext edge

Open linked passage

Note