Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Heraclides Alexandrinus; Auctor incertus
Heraclidis Paradisus
Para 4.28.5
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8035 Herpar
4.28.1
HERACLIDIS PARADISUS. CAPUT XXVIII. Vita Ephraem diaconi Edisseni.
4.28.1
De Ephraem diacono Edissenae ecclesiae, multa te audisse non dubito, dignus enim fuit qui esset in ore sanctorum. Qui cum ita ut oportebat, iter viae spiritualis implesset, neque unquam a recto tramite deviasset, meruit per gratiam Dei naturalium habere notitiam rerum: cui benedictio divina successit, atque illa quae exinde nascitur beatitudo. Semper igitur vitam quietam agens, atque omnes qui ad videndum eumdem veniebant, per annos plurimos docens, ad postremum de cella sua talis rei necessitate processit.
4.28.2
Cum fames admodum gravis in Edissena civitate saeviret, miseratus ille pereuntem multitudinem rusticam, accessit ad divites, hoc eis dicens: Quare nulla vos, inquit, humanae naturae sic ante oculos vestros deficientis misericordia movet, sed putrefacta intrinsecus ad condemnationem vestrarum servatis animarum? Tunc illi: Non habemus, inquiunt, quibus pecuniam egentibus dividendam ad comparationem ciborum credere debeamus. Omnes enim negotiari pro suis commodis volunt. At ille ista dicentibus: Talis, inquit, vobis videor? Habebat autem magnam apud omnes homines ipse vir famam. Qui tunc ei non falsa dicentes, ista respondent: Scimus te, inquiunt, hominem Dei esse. At ille: Credite ergo mihi pecunias vestras; etiam nunc propter vos ego ordino me ipsum, suscepturus ministerium peregrinorum atque miserorum
4.28.3
Accepta igitur pecunia interclusit certis parietibus porticus civitatis, et trecentos in ipsis lectulos posuit, in quibus fame pereuntes reficiebat; morientes quidem sepeliens, eos autem quibus adhuc spes aliqua vitae erat, in ipsis eorum laboribus curans: omnibusque pereuntibus fame qui illuc undecunque confluxe ant, quotidianum ministerium suum ad necessariam sollicitudinem praebens, ex iis quae ad eum singuli quique divites deferebant.
4.28.4
Impleto autem memorato anno, postquam copiae frugum grandes fuerunt, singulis quibusque ad domicilia propria regressis, cum quibus vel circa quos faceret non haberet, confestim ad suam revertitur cellulam, in qua obiit post spatium mensis unius. Hujusmodi autem occasionem circa finem illius, ad exemplum Stephani, pietas divina praestiterat. Multa vero reliquit, quae ipse conscripsit, ex quibus plura magna laude celebrantur
4.28.5
Necessarium autem valde et hoc puto, ut mulieribus quoque, sicut praefati sumus, viriles mores habentibus atque honestos, ad memoriam sempiternam libelli nostri paginam praebeamus, quibus Deus noster non inferiora sexu virili certamina donavit et praemia, ut demeret aliis negligentibus omnem excusationis occasionem. Quae quia sexus inferioris videntur, non posse se dicunt ad commendandam virtutis gloriam pervenire

Intertext edge

Open linked passage

Note