Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Heraclides Alexandrinus; Auctor incertus
Heraclidis Paradisus
Para 4.29.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8035 Herpar
4.29.1
HERACLIDIS PARADISUS. CAPUT XXIX. De Paula, Eustochio, Veneria, Theodora, Usia, Adolia, Bassianilla, Photina, Sabiniana, Asella, Avita.
4.29.1
Multas igitur feminas vidi, plurimasque tam viduas quam virgines novi, inter quas Paulam Romanam, matrem Toxotii, feminam ad genus vitae, quod est secundum spiritum, dexterrimo ingenio:[ cui quidem, quominus ei se daret, impedimento fuit Hieronymus quidam genere Dalmata, qui mulierem optima indole ad genus vitae perfectum, cum in eo multos, ne dicam omnes, longissimo post se intervallo videretur posse relinquere, ipse invidia motus ad suum peculiare vivendi institutum pertraxit. Ejus filia nomine Eustochium in Bethleem vitam adhuc monachalem exercet, quam quidem ego nunquam allocutus sum; caeterum fertur insigni esse pudicitia, et regere societatem virginum quinquaginta.
4.29.2
Novi etiam Veneriam nomine quamdam, comitis Vallacini relictam, quae divisit bene atque dispersit onus cameli, seque vulneribus, quae solent fieri ex nimio opum pondere, liberavit.
4.29.3
Theodoram quoque tribuni alicujus conjugem quondam, adeo nihil de propriis sibi bonis reliquisse cognovi, ut ante mortem suam aliorum ei misericordia stipem ad alimenta praeberet.
4.29.4
Defecerat autem in monasterio quod Escyca vocabulo nominatur[ Pal. Hesycha], proximo mari, femina justae[ Usia, Pal.] semper ac per omnia probabilis vitae, cujus sororem etiam Adoliam noveram. Quae etsi non potuit germanae meritis comparari, dignam tamen pro modo virtutis propriae famam habuisse fertur et vitam.
4.29.5
Bassianillam quoque nomine feminam vidi, magistri quondam militum Candidiani relictam, prompta mente et moribus sanctis usque ad praesens quoque tempus, vehementer institutione monachicae vitae ac labore sudantem.
4.29.6
Est et alia Photina nomine, presbyteri Theoctisti filia virgo, quae valde honesta habetur et sancta.
4.29.7
[ Antiochiae quoque Sabinianam nomine, diaconissam honestissimam vidi; quae cum ipso colloqui putabatur Deo, quaeque amita beati Joannis episcopi fuit.]
4.29.8
Romae etiam Asellam nomine bonam valde Christi virginem novi in monasterio senuisse, feminam mitem atque mansuetam, multorumque curam illic gerentem. Ubi viros etiam cum conjugibus suis vidi, monachorum eo tempore vitas et instituta discentes.
4.29.9
Avitam aliquam Deo dignam cum Aproniano quodam ipsius viro, et filia eorum Eunomia vidi, adeo placentes Deo, ut transferri ad coelestem vitam ante conspectum ipsius mererentur. Et ipsi enim jam ultimo fine naturae nunc in Christo quiescunt, qui peccatorum quidem omnium nexibus absoluti sunt. Divinarum autem rerum peritiam atque notitiam semper habuerunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note