Herbertus de Boseham-1186
Liber melorum
Melo 12
Choose a text
More by Herbertus de Boseham
—
11447 Libmel
1
INCIPIT PROLOGUS LIBRI MELORUM.
1
Finita sancti viri historia velut quodam praemisso cantico, mox sicut citharizantium mos est, ad laudem martyris tres subjicimus consonantias, ex quibus formati sunt meli tres. Prima consonantia est de consimilitudine seu concordia visibilis pugnae martyris militis ad visibilem pugnam Christi imperatoris; et inde formatur melus primus. Secunda consonantia est de concordia visibilis palmae militis ad visibilem palmam imperatoris; et inde formatur melus secundus. Tertia vero consonantia est de concordia invisibilis palmae militis ad invisibilem palmam imperatoris; et inde formatur melus tertius: unde et libellum consonantias has citharae instar resonantem nomine melorum inscripsimus. In quo nonnulla de post martyrium gestis continentur. Cujus quia tota pene materia de praemissa martyris pendet historia, libello historico istum melorum mox adnectimus. Finito vero isto melorum libello, adjicio in volumine hoc homiliam unam de martyris natalitio die. Et in fine voluminis postponitur funestum illud chirographi scriptum, quod prius exsilii nostri et postea martyrii causa fuit.
2.1
CAPITULA IN LIBRUM MELORUM.
2.1
Expliciunt capitula in librum Melorum.
2.2
Libello vero melorum cum tribus melis suis consummato adjicit homiliam suam unam de martyre, quae sic incipit: Cantemus Domino. In omnium vero calce scriptum illud funestum chirographi instar confectum postponitur quod primo, ut mundus vidit et invidit, archipraesulis exsilii et demum martyrii causa fuit.
3.1
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS.
3.1
Finita vero de sancti viri vita et actibus historia hac, quasi quodam de tanti Christi athleta praemisso cantico, post qualecunque canticum hoc tempus nunc exigit, ut deinceps, post tam difficilem pugnam et tam gloriosam victoriam, ad ejusdem laudem utramque moveamus manum, utrasque pulsemus chordas, et humilis et manu fortis David tangamus citharam: ut juxta promissionem nostram supra in historico cantico hoc, quam consors, quam consonans, quam concinens harmonia sit pugnae militis ad pugnam imperatoris, agonis ad agonem, sudoris ad sudorem, poenae ad poenam, occursus ad occursum, oblationis ad oblationem, audientiae ad audientiam, passionis ad passionem, mortis ad mortem, sub quodam melo brevi, etsi in gravibus chordis citharae dulci tamen resonemus. Nec arbitretur quis me sudores et agones imperatoris et militis, seu palmae hinc inde gloriam coaequare velle aut attentare hoc, sed solum conferre agonem militis cum agone imperatoris, tam sedulo, tam fortiter, tam viriliter, tam e vestigio imperatorem suum etsi non consequentis, subsequentis tamen, et tam concorditer succinentis et respondentis in choro imperatore ipso Christo praecentore. Nemo autem meli hujus auditorum exspectet quod de pugna interiori et invisibili quidquam resonet melus hic, cum tamen duplex pugna sit, quibus quisque militum exagitatur, solo imperatore excepto. Cujus solum fuit pugna exterior, non intra se, in ipso solo carne nunquam concupiscente adversus spiritum neque spiritu adversus carnem. Verum modo nihil mihi et pugnae illi, qua sicut duntaxat homo exagitabatur miles, sed imperator Deus homo nunquam, unde interiorem illam spiritus et carnis pugnam nunc pertranseo. Et praesertim cum nunc duntaxat proposuerim conformitatem ostendere pugnae militis ad pugnam imperatoris, visibilis solum et exterioris ad exteriorem et visibilem, nequaquam pugnae interioris et pugnae utpote sine qua imperator.
3.2
Et quidem in primis inter primi meli hujus initia quasi primas Davidicae hujus citharae chordas pulsantes altius repetamus, ut harmoniae melus eo suavior et dulcior etsi longior sit.
3.1
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. PRIMI MELI PRIMA NOTULA.
3.1
Imperator igitur mox inter prima secundum carnem nativitatis suae initia, cum mundo apparere inciperet, et ad mundi et inferni potestates debellandas descendisset; mox, inquam, fugit, latuit et abscondit se, exsul factus et extorris cum patre suo et matre. Et miles quidem similiter sic, mox cum se ad imperatoris tirocinium transtulit, quasi recens natus, quia novus factus ex veteri; mox, inquam, fugit, latuit se abscondens, exsul similiter et extorris et cum eo tota ejus cognatio. Rememoremus nunc praemissi historici cantici pericopen hanc.
3.2
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 2 NOTULA.
3.2
Imperator anno septimo ad patriam suam, ad regnum suum revertitur inimico rege jam defuncto. Et miles similiter septimo, rege persequente salubriter ut credebatur subverso et contrito.
3.3
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 3 NOTULA.
3.3
Imperator ab exsilio reversus in septimo, annis viginti sex praesens et non fugiens, fortiter et viriliter in patria sua, in regno suo omnipotentis patris sui praelia dimicat. Et miles similiter ab exsilio reversus in septimo, in patria sua, in ecclesiastico principatu suo, diebus viginti sex, ut dies detur militi sicut annus imperatori, diebus, inquam, solum viginti sex, quia ultra non licuit, nec imperator plus voluit, imperatoris praelia strenue fortiter et acriter instauravit. Cui imperator tanquam alii cuidam commilitoni suo viro prophetico diem pro anno dedit.
3.4
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 4 NOTULA.
3.4
Imperatori, appropinquante passione, Hierosolymam ascendenti, cum processione magna occurit pauperum turba plurima, benedictionem illi propheticam decantantes. Similiter et militi Cantuariam appropinquanti passione sua jam imminente. Rememoremus nunc de praemisso historico cantico pericopen hanc.
3.5
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 5 NOTULA.
3.5
Imperator, passione sua appropinquante, ingressus templum coepit ejicere vendentes et ementes. Et miles similiter, appropinquante sua, ingressus ecclesiam, gladiatores et lanistas attentavit ejicere.
3.6
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 6 NOTULA.
3.6
Imperator a commilitone, magister a discipulo, ad mortem proditur; et miles similiter, non quidem ab uno, sed a multis, proditione sicut ibi et hic sacrilegio et hoc et illo, Judaeis tunc suum et Christianis suum nunc pontificem occidentibus.
3.7
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 7 NOTULA.
3.7
Imperatoris et sacerdotis judicium mortis principes sacerdotum formaverunt, et militis similiter sacerdotis principes sacerdotum imo verius principes sacerdotes. Rememoremus et hic de praemisso historico cantico hoc pericopas has.
3.8
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 8 NOTULA.
3.8
Imperator, cum jam tempus appropinquaret ut de mundo transiret ad Patrem, audacter occurrit, ultroneus se obtulit: et miles quidem quam audacter, quam ultroneus hoc ipsum imperatorem suum hic e vestigio sequens paulo antedictum excidisse non arbitror.
3.9
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 9 NOTULA.
3.9
Imperator gladium ferri cohibuit, et miles similiter contempsit hunc, etsi alterum pro tempore et pro militiae suae debito gladium verbi exerens exer cuerit.
3.10
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 10 NOTULA.
3.10
Imperator pro suis commilitonibus oravit, et miles similiter, cum omni etiam imperio arguens, et suos, etsi non de gladio suo quo ab imperatore ipso accinctus erat, defensans.
3.11
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 11 NOTULA.
3.11
Imperator semetipso tradente se captus, et mox ipsius milites dispersi: et miles similiter ipso se tradente.
3.12
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 12 NOTULA.
3.12
Imperatore percusso dispersi prius milites reversi sunt ad propria: similiter et sui militis, percusso milite, pro corona carnis corona spiritus immarcescibilis.
3.13
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 13 NOTULA.
3.13
Imperator coram tondente se tanquam ovis obmutuit: et miles similiter coram tondente se et coronam capitis etiam abscidente a capite: et certe dura tonsura haec.
3.14
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 14 NOTULA.
3.14
Imperator corona spinea coronatus est, sed pro corona corona datur, pro corona spinea corona gloriae: et militi quidem corona tollitur, sed pro corona corona redditur, pro corona carnis corona spiritus immarcescibilis.
3.15
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 15 NOTULA.
3.15
Imperator pergens ad crucem, crucem suam bajulavit: et miles similiter cum accederet suam imperatoris.
3.16
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 16 NOTULA.
3.16
Imperator, ab eo dispersis commilitonibus, torcular calcavit solus; miles similiter dispersit suos.
3.17
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 17 NOTULA.
3.17
Imperatore mortuo, commilitones sui per sacerdotum principes extra synagogam facti sunt: similiter et milite mortuo sui extra communionem quibus nostri sacerdotum principes vix etiam audent communicare adhuc. Huic pericopae ego qui haec scribo testimonium perhibeo, quia hoc video ipse et sentio, aliis passionis meae sociis jam de mundo sublatis, me absque patre et confratribus quasi orphano derelicto.
3.18
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 18 NOTULA.
3.18
Imperatoris mors, quasi veri solis occasus, mox mundo declaratur per temporalem hunc solem: et militis quidem mors quasi angelorum gaudium mox mundo evangelizatur per angelorum concivem.
3.19
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 19 NOTULA.
3.19
Imperator a quatuor militibus crucifigitur: et miles similiter a quatuor decalvatur.
3.20
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 20 NOTULA.
3.20
Imperatore jam mortuo, milites quatuor ipsius sunt in quatuor vestimenta partiti: et similiter militis.
3.21
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 21 NOTULA.
3.21
Imperatoris tunica, eo quod inconsutilis indivisa: et militis similiter cilicia, eo quod vilia et inutilia.
3.22
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 22 NOTULA.
3.22
Imperator prope Jerusalem in loco Calvariae crucifigitur: et miles in ipsa Jerusalem civitate sancta ipsius Salvatoris ecclesia decalvatur.
3.23
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 23 NOTULA.
3.23
Imperatoris sepulti monumentum mox pauperes et soli pauperes adeunt: et similiter ad inhumati adhuc militis pavimentum cucurrerunt, cum adhuc ei pro monumento pavimentum fuisset.
3.24
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 24 NOTULA.
3.24
Imperatore jam sepulto, etiam adhuc occulti divites propter metum: similiter et milite etiam jam occiso et insepulto.
3.25
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 25 NOTULA.
3.25
Imperatore mortuo, viso terraemotu et caeteris quae fiebant, mox Filius Dei creditur et vere justus fuisse praedicatur: et mortui militis exuto mox corpore similiter miles ab incredulis et Dei filius et vere justus fuisse evangelizatur.
3.26
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 26 NOTULA.
3.26
Imperatoris corpus in monumento novo in petra excisa ponitur: et militis similiter in excisa petra in monumento novo, in quo nondum quisquam positus fuerat.
3.27
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 27 NOTULA
3.27
Imperator post mortem suam titulo non gloriose inglorio, sed inglorie glorioso seductor vocitatur: et miles similiter etiam eodem post mortem gloriatur, a suis gladiatoribus, seductor etiam post mortem appellatus, sicut Imperator a crucifixoribus suis, id etiam addentes de militis corpore quod, nisi citissime a visu hominum absconderetur sub terra, mox foret illud aut equis distrahendum, aut suspendendum patibulo. Rememoremur circa istius historici cantici hujus finem quasi jam extremam pericopen hanc, et ut in fine meli quasi ab Ω ad Α, a fine videlicet ad principium revertamur, imperator siquidem iste quem miles sequitur sicut Α est sic et Ω, igitur ut ad Α revertamur, ipso tempore quo Imperator natus et miles renatus, imo verius sicut et Imperator natus, tunc enim martyr vere nascitur et quasi tunc primum ad esse prodit, cum ad illud quod verum esse est pervenit, quod solum esse est, praeter quod non est esse quod est, et haec sunt quae mater colit Ecclesia natalitia martyrum vera, videlicet quae ipsi adepti sunt vere stabilia et aeterna gaudia aeternorum; tunc primo, tanquam si prius non fuissent, incipientes esse ut sint cum primo ad illud quod verum esse est sic pervenerint. Itaque quando imperator et miles natus ille in carne, hic in spiritu.
3.28
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 28 NOTULA.
3.28
Imperator quidem natus in plenitudine temporis. Et miles similiter tunc, nec solum in plenitudine temporis, sed et aeternitatis. Et ut adhuc addam expressius quid, quod, ni fallor, fuit oraculum et quasi quoddam praesagium futurorum, ipsa etiam in carne nativitas militis fuit prope diem natalem secundum carnem imperatoris.
3.29.1
PRIMUS HIC MELUS DE VISIBILI ET CONFORMI PUGNA MILITIS AD CONSIMILEM PUGNAM IMPERATORIS. 29 NOTULA.
3.29.1
Imperator igitur bis natus, semel ante saecula ex Deo Deus, et in tempore plenitudinis ex homine homo. Sic et miles in eadem temporis plenitudine, prius in carne natus, post in spiritu, gemina sibi in hac temporis plenitudine ab imperatore suo nativitate concessa, sicut et imperator ipse bis natus, ut jam diximus, semel ante saecula ex patre sine matre, postea in fine saeculorum cum temporis plenitudo venisset, natus de matre sine patre; imperatore quidem ipso sine socio sine exemplo vindicante sibi privilegium in utraque nativitate hac. Et quidem ut jam tetigimus, similiter duplex fuit nativitas militis, et hoc in his natalitiis diebus imperatoris. Militis siquidem quemadmodum et caeterorum filiorum Adam prima carnis nativitas ex patre carnali et matre, sed secunda revera sine patre, sine matre carnali, dico, non spirituali. Sed profecto gemina haec nativitas militis fuit in his diebus natalitiis imperatoris, his duabus nativitatibus et duobus his militis diebus natalibus quasi stipantibus et ex aequo mediantibus ipsam imperatoris secundum carnem nativitatem, et ipsius quasi medium natalitium diem. Festo quippe Beati Thomae apostolici miles hic noctu natus a Thoma Thomas est nominatus. Itaque ante imperatoris secundum carnem natalem diem quinto die miles in carne natus, post etiam die quinto iterum, sed in spiritu nascitur. Ecce quomodo gemina nativitas militis ex aequo quasi circumstet et limitet ipsum imperatoris natalem diem, ipsam ejus nativitatem secundum carnem. Quasi in ipso et ex ipso nativitatis suae imo nativitatum suarum, sicut et imperatoris duae sunt, et ex ipso, inquam, nativitatum suarum tempore imperatoris commilito conformis admodum futurus et sequela consimillima praeostensus et ut Thomas Thomae patrinus. filiolo adjungatur, duo isti, patrinus videlicet et filiolus, imo verius jam plene adultus filius, duo, inquam, isti Thomae nativitatis Dominicae et Domini in carne nati, quasi quaedam destinatae ad hoc coelestes excubiae sunt. Quorum dies pro utriusque natalitiis tam celebres, tam solemnes, ipsum Dominicae nativitatis diem, et ante et post, sic quasi ex aequo circumdant, ut quasi inter duos hos commilitones suos ex directo et aequo medius eorum stare videatur ipse imperator eorum, Jesus Christus. Et quod adhuc novum nec minus auditu delectabile, si tamen ad multorum assertivam relationem pro certo sic, sicut tempus Dominicae nativitatis, sic quasi ex aequo limitatur a Thoma et Thoma, et locus Dominicae passionis Jerusalem, quae quasi centrum a Thoma in India et a Thoma in Anglia ex aequo distare experto dicitur. Et si ita in mundo hoc, quanto magis in regno illo communior, imo unior, imo unus cum Thoma et Thoma Christus Jesus imperator hic.
3.29.2
Cum nemo dubitet haec quae in mundo hoc visibili ab Altissimo disponuntur, figuras esse aut velut umbras quasdam et oracula eorum, quae in mundo invisibili et principali academicorum, videlicet archetypo sub luce indeficienti et vera et veritate geruntur immobili. Ubi omnia quae facta sunt per ipsum in ipso vita sunt. Sed de his alias. Ad praepositos citharae melos resonandos revertamur.
3.29.3
PRIMUS MELUS FINITUR HIC, ET MODULATUR DEINCEPS NUNC CITHARAM DAVIDICAM AD SECUNDUM
3.29.4
Ecce quia praemisso historici cantici verbo, mox sicut promisimus hucusque audivimus in humilis et manu fortis regis cithara pugnae militis ad pugnam Imperatoris, quam sicut concors, quam consona, quam concinens melodia. Ecce quale canticum in nullo absonum, in nullo dissonum, pugnae videlicet Imperatoris et pugnae militis quoddam velut alternum canticum. Imperatoris dico praecedentis et praecinentis et militis imperatorem suum, etsi non consequentis, subsequentis tamen, et concorditer respondentis in choro praecentori. Hoc quippe est illud prophetae canticum pro Melech ad respondendum. Sed melus totus lugubris hic, et velut raucidum et amarum totum canticum hoc, utpote in inferioribus citharae chordis decantatum. Siquidem juxta musicae artis legem sunt et in cithara hac sicut graves chordae et acutae; et graves quidem quasi raucum et spissum resonant, sed tinniunt acutae. Graves quidem resonant cum imperatoris et militis pronuntiantur humana, ex quibus dolor et moeror, multiplex videlicet poena, et crebra et laboriosa in multis pugna et demum ipsa mors. Ecce raucus sonus et spissus. Et de his lugubris in cithara hac melus. Verum acutae citharae hujus chordae tinniunt, cum imperatoris et militis praedicantur divina, ex quibus gaudium, tripudium et jubilatio, palma et palmae corona, incorruptio ipsa et immortalitas. Ecce clarus sonus et purus, et melus de his jucundissimus in cithara hac. Et unum quidem in cithara hac, prout edocti a rege citharoedo artifice manu citharizavimus melum, moestum quidem et lugubrem et solum in gravibus citharae chordis resonantem: utpote de tam varia et multiplici poena, et tam frequenti quam difficili pugna, et demum de tam dura, tam dira morte imperatoris et morte militis. Lugubris et gravis melus hic. Nam ut alia multa dura gravia et probrosa taceam, quid imperatoris cruce gravius? quid ignominiosius? Et item quid tali militis decalvatione durius? quid profanius? Tolerabilis tamen lugubris melus de his. Siquidem etsi compatiendum pro auditis, congaudendum tamen auditui. Quia postea juxta musicae artis legem; post graves citharae chordas quae in hujus lugubris meli modulatione inferius resonant, ascenditur et subsequitur in cithara in acutis ipsius chordis suavissimus certe melus et jucundissimus. Adeo etiam ut citharae quae, sicut jam audivimus, huc usque resonabat ad luctum, postea convertatur in jubilum: unde et magistri citharoedi ipsius regis veri David in hac cithara sua citharizantis vox haec: Ecce, inquit, ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum. Ecce luctuosus in hac David cithara melus, ipso David eam in gravioribus chordis tangente et modulante sic. Sed quae modo sic resonabat ad luctum, mox vertitur in gaudium: Et tertia, inquit, die resurget. Pariter et discipulus citharoedus, citharizans in cithara hac et Magistrum sequens, mox postquam doloris et luctus melum in gravioribus et inferioribus citharae chordis citharizaverat, mox flexo plectro et eo dulciores quo acutiores citharae chordas superiores tangens, et alterius modi melum in cithara modulans jucunde et velut cum tripudio decantabat in cithara. Propter quod, inquiens, exaltavit illum Deus et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Ecce quia post tam luctuosum melum quam dulcis, quam jucundus, quam plenus gaudio et tripudio, mox alter et alterius modi melus ad crucifixi imperatoris gloriam et praeconium inauditum mox adnectitur, qui post crucem et per crucem adeo exaltatur, cui nomen et nomen quod est super omne nomen datur, ut per tam ignominiosam poenam etiam esset sibi gratiae quod et naturae. Cui velut omnium monarcho ejusdem poenae merito, ut in eodem praetacto discipuli citharoedi melo subsequitur trium saeculorum mundorumve trium omne genu curvatur, angelorum videlicet, hominum, daemonum. Cui et omnium credentium lingua confitetur quod post tantam ignominiam crucis ipse sit in coaequali et coaeterna gloria omnipotentis Patris. Et quidem meli hujus notulae consimiles his imperatoris similiter ad gloriam et laudem militis in hac cithara, etsi non in tam altis, tam acutis citharae chordis resonandae. Ecce enim quia sicut imperatori post crucem, ita et militi post decalvationem nomen maximum per universa orbis climata datur. Cui nec dubitandum a coelestibus, terrestribus et infernalibus exhibetur reverentia et conclamatur victoria. Cui et omnis lingua confitetur quod post tam duram, tam diram capitis tunsionem ipse sit in gloria Dei Patris, in gloria sui imperatoris. Unde et jam ab Oriente et ab Occidente et a finibus terrae veniunt in sepulcro dormientis adhuc adorare vulnera, invocare patrocinia et supplicare suffragia.
3.29.5
Igitur nunc per modicum hic exspectandum, ut interim cithara nostra, quae prius in inferioribus et gravioribus ipsius chordis de poena et pugna, de sudore imperatoris et sudore militis et morte melum moestum et lugubrem, etsi concordem et consonum resonabat deinceps ad superiores et acutiores chordas, quasi plectro reflexo ad alterius modi moduletur melum, ut eo dulcius quo quid altius resonet. Ut juxta promissum nostrum supra post poenam et pugnam, post sudores et agones, post mortem imperatoris et mortem militis subsequenter nunc visibilis palma mortis militis visibili palmae mortis imperatoris, etsi non coaequetur, assimiletur tamen. Et erunt sic juxta promissum nostrum meli subsequentis notae de his. Quas sicut Magister citharoedus rex nos edocuerit, deinceps in cithara sua citharizabimus. Verum melus hic, sicut nec in gravibus, sic nec in acutioribus citharae chordis modulandus, sed duntaxat in mediis. Nam in mediis quo intelligibilius et tutius resonabimus.
3.29.6
Verum unum hic istorum melorum auditores propter ea quae sequuntur praemoneo nunc et praemunio, quod quemadmodum prior melus in cithara nostra praesonuit de imperatoris et militis in carne hac pugna visibili, ita et de visibili palma mortis imperatoris et mortis militis totus hic subsequens melus resonabit. Siquidem sicut imperatoris, sic et mortis militis duplex palma. Una quae sub sole in terris obtinetur quae nobis adhuc in carne militantibus ex parte ostenditur, per quam invitamur ad simile. Et hanc visibilem palmam dicimus. Alteram vero palmam, quae supra solem, quae et omnem excedit sensum, cujus gloriam soli qui jam triumphant vident et sentiunt, invisibilem imperatoris et militis palmam dicimus. Ut igitur ad sequentia declaranda inter duas palmas has, visibilem scilicet et invisibilem, evidentissime distinguamus, imperatoris visibilem palmam mortis dicimus, quidquid sub sole in carne et per carnem triumphaliter gessit, sive ab homine corporaliter visum, sive non, totum tamen id de imperatoris visibili palma mortis reputandum, eo quod sub sole factum et in carne et per carnem et propter carnem. Et quod dico de hac imperatoris palma visibili, simile dico et de militis: quidquid videlicet ipse sub sole triumphaliter gesserit, aut potius imperator propter ipsum similiter, ad visibilem mortis militis palmam pertinere. Verum admiranda illa et inexcogitabilis supra omnem solem et supra omnem sensum, in coelis coelorum imperatoris gloria, per mortis obedientiam obtenta de imperatoris mortis palma invisibili est. Et quod dico de invisibili palma mortis imperatoris, similiter dico et de militis. Qui sicut imperator per mortem, et ipse similiter per mortem imperatoris sui obtinuit gloriam. Sed quidem ante alia de visibili palma mortis militis ad visibilem palmam mortis imperatoris, post primum melum de pugna visibili eorumdem et consimili, sicut ordo desiderat, subsequenter melus hic in cithara nostra Davidica resonabit.
3.29.7
Et profecto consequens et ordo exigeret sic, ut subsequenter post melum hunc secundum de visibili et consimili palma mortis militis ad mortem imperatoris, de palma mortis eorumdem invisibili et consimili melus tertius formaretur. Ut ita in calce post graves et inferiores citharae chordas, in quibus jam melus primus utcunque formatus est, et post medias ejusdem citharae nostrae chordas, in quibus secundus melus prout rex magister citharoedus edocebit, jam formabitur, in acutioribus et subtilioribus citharae chordis melus tertius resonaret. Hoc profecto consequens et ordo exigeret sic: si quis tamen adeo edoctus in supercoelesti musica didicisset, juxta quod ipsius meli consonantia et concors harmonia deposceret in Davidica cithara formare ipsum. Quod quidem, ni fallor, sub sole nemo. De hoc quippe melo sunt arcana illa verba, quae non licet homini loqui. Etiamsi angelus norit formare hunc nescio. Melus enim adeo suavis, adeo dulcis, subtilis adeo, quod sensum omnem exsuperat. Verumtamen si verus rex noster David, magister ipse citharista, vel in modico prout dignabitur ipse edocuerit, cum ad hoc ventum fuerit, attentabo movere manus, aptare digitos, cavillas erigere, torquere plectrum; et sic pro scientiae datis viribus conabor utcunque pulsare citharam ad resonandum et formandum hunc, illius saltem similis qui, etsi non aliis canat, dulciter canit sibi. Attentabo, inquam, utcunque formare hunc, praesertim cum, ut jam diximus, praetacti ordinis ratio exigat sic. Sed in primis nunc ordine praedisposito procedentis modulata jam cithara nostra sic in mediis citharae chordis secundum melum hunc pro scientiae nostrae modulo resonabimus: ante alia decantantes nunc, quanta fuerit visibilis palmae gloria in victoriosa morte imperatoris, et mox similiter quanta in militis, imperatorem suum, etsi non consequentis, e vestigio tamen subsequentis et adorantis
4
SECUNDUS MELUS HIC INCIPIT CUJUS EST HAEC PRIMA NOTULA.
4
Imperatoris igitur in primis visibilis palma mortis fuit mors mortis. Ero, inquit, mors tua, o mors. Similiter et visibilis palma mortis militis mundi jam quasi mortui devotio torpens, et fides velut jam mortua per militis mortem triumphalem suscitata. Super quo et inimici sunt judices.
5
2 NOTULA.
5
Imperatoris visibilis palma mortis salus mundi. Similiter et militis salus Ecclesiae. Super quo, ut jam dixi, et hic prae gaudio non iterare non possum, etiam et inimici sunt judices.
6
3 NOTULA.
6
Imperatoris visibilis palma mortis et carne et spiritu mortuorum est resurrectio. Similiter et militis et carne mortuorum et spiritu. Quia et ipse, quod nostris diebus inauditum, per mortis suae triumphuni carne mortuos visibiliter suscitavit.
7.1
4 NOTULA.
7.1
Imperatoris visibilis palma mortis in victorioso sanguine suo, de lacu in quo non erat aqua eduxit vinctos, in fortitudine obligatos poenae. Similiter et miles in victorioso suo obligatos culpae. Sed ut audiamus qualiter hoc, meli hujus notula decantanda morosius. De lacu quippe non aquae sed miseriae et de luto faecis eduxit vinctos, sicut imperatoris et militis victoriosus sanguis hic. Nec enim ab inventione protomartyris Stephani tam certa, tam fide praeclara plena, tam gloriose, tam miraculose gesta, quanta ad laudem et gloriam neomartyris hujus nostri novissimi. Et quidem omnia haec ad Ecclesiae roborandam fidem, ad peccatorum agendam poenitentiam et fidelium suscitandam devotionem; ut ita in victorioso sanguine martyris diruptis peccatorum vinculis educantur vincti in fortitudine: similiter et qui exasperant qui habitant in sepulcris. Et vere multa et miraculose gesta, quae qui nosse desiderat, legat librum signorum editum de his; librum, inquam, signorum de his editum, et his quasi quibusdam recentium virtutum vernantem floribus, virtutibus et prodigiis insignitum.
7.2
Deus omnipotens quanta gratia sanitatum, quanta operatio virtutum tam victoriosae mortis signa sunt: imo triumphi martyris demonstratio oculata. Et haec quidem ex parte scripta. Nam si omnia quae per universum Ecclesiarum orbem gesta sunt in scriptum redigerentur per singula juxta quod de magistro discipulus perhibet, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scriberentur libros.
8
5 DE POENITENTIA SACRILEGORUM MILITUM.
8
Verumtamen in victoriosae mortis hujus palma visibili, inter ipsius visibiles virtutes caeteras, magnas quidem et admiratione dignas, una est quam discerno studiosius, intueor attentius et amplector devotius. Una est, inquam, illa utpote prae caeteris mirae, mirificae et inauditae pietatis eximie plena. Quam ego jubilans et tacere non debeo, et tamen exprimere non sufficio. Nam cum martyr hic in sanguine suo victorioso diaboli vinctos, ut jam ostendimus, eduxerit, adhuc quod supra quam dici possit aut capi pietatis superabundantis plenum est, virtus effusi sanguinis ipsos suos effusores sacrilegii tam inauditi patratores tetigit et lavit eos virtus sanguinis. Lavit, inquam, eos virtus sanguinis, ut videtur, a sanguine, ipso sanguine loti quo prius adeo maculati. Et in hoc sanguine effuso imperatoris consimilis effusus sanguis militis. Siquidem ut nonnulli tradiderunt effusus sanguis imperatoris crucifixores milites tetigit, lavit et mundavit a crimine. De quorum uno tradentes hoc certius testimonium perhibent de illo qui latus Christi aperuit et continuo sanguis et aqua exivit. Cujus cum fere caligassent oculi, sanguine ab imperatoris latere emanante, casu oculos suos tetigit et clare mox vidit: hunc dicunt nominatum Longinum. Verum nos certa incertis praeponentes, in hoc quod jam subdemus certissime videmus visibili palmae mortis imperatoris visibilem palmam mortis militis, etsi non coaequatam, assimilatam tamen: imperator siquidem in victoriosa morte sua principatus et potestates exspoliat, traducens confidenter et palam triumphans illos in semetipso. Similiter et miles in mortis suae victoria. Nam ut de mundi per triumphalem martyris mortem suscitata fide et devotione, de quo praemissum, nunc taceam, in propriis praecipue occisoribus suis principatus et potestates tenebrarum exspoliat quae tenebant eos, eos confidenter traducens et a longe trahens. A regione dissimilitudinis quo jam procul abierant ad illam poenitudinis solitudinem cujus rex poenitens mansionem optabat. In qua et regionem dissimilitudinis fugiens elongatus manebat. Ecce, inquit, elongavi fugiens et mansi in solitudine. Et miles quidem, sicut et imperator, potestates has palam triumphans in semetipso. In semetipso quidem, quia non in alio, sed in sanguine proprio. Et quidem palam hoc sicut et imperator: adeo etiam palam quod cum in saeculo magni et generosi fuissent sacrilegi occisores hi multarum possessionum domini et in aetate illa inter aetates florida magis et lubrica, cito tamen post patratum sacrilegium relictis omnibus Hierosolymam profecti publicam egerunt poenitentiam. Ecce quia in his, sicut confidenter traducti, et palam triumphati principatus et potestates tenebrarum.
9.1
6 DE MORTE EORUMDEM.
9.1
Et quod quidem nec dubium miraculose accidisse, cum essent, ut diximus, milites strenui probi in militiae suae arte edocti et probati, et in aetate sua robustiori, quotquot tamen infra triennium a patrato sacrilegio rebus humanis sunt exempti, in vera et fructuosa, sicut creditur et qui praesentes fuerunt contestantur, poenitentia; prae horrore facti et sceleris immanitate, quod semper et in vita et in mortis suae articulo ante oculos suos quasi appensum cernentes ponderabant, toto corpore et toto corde semper quasi attoniti, stupidi, dilacerati et convulsi; ab illo semper inter peccatorum patronos specialiter et incessanter, et in vita et praesertim in mortis articulo supplicantes veniam et invocantes patrocinium, in quem tantum admiserant sacrilegium
9.2
O quam sanctum, quam verum, et quam eximiae pietatis plenum illud magni et vera docentis magistri dogma, quod videlicet diligentibus Deum omnia cooperentur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti: adeo ut eis etiam proficiat ad salutem in deteriora profectus et ipsum devium ipsos quodam modo ad viam ducat; et quo corruunt profundius, eo ipso multo virtutum conamine resurgunt fortius, stant virilius et ascendunt post altius. Quibus, Altissimo mirabiliter disponente, sic ipsa, qua caeteros peccatores longe antecedunt et transcendunt, quanto abominabilior enormitas culpae, eo ipso ipsis vertitur in majus augmentum coronae. De talibus enim, non de communibus peccatoribus nobis nunc sermo, qui videlicet peccatores alios quadam enormitate flagitii et quodam quasi singularis peccati horrore excedentes supereminent caeteris. Quales fuerunt quatuor sacrilegi milites hi, pro quibus nunc totus sermo hic. De talibus, inquam, peccatoribus, non de communibus, nobis nunc sermo, ut in talibus Omnipotentis virtus illustretur gloriosius, amplexetur devotius et mirabilius praedicetur. Nam cum in omnibus sanctis suis sit mirabilis, certe in hujuscemodi peccatoribus suis multo mirabilior Deus, quanto virtuosius et misericordius est tam fortia talium peccatorum dirumpere vincula. Qui profecto dum quotidiana et consueta hominum peccata caeteris peccatoribus similes, etsi gravia et grandia perpetrent, dissimulant tamen, pertranseunt, non advertunt, non ad se redeunt, non se evigilant quasi ea admittentes quae et caeteri hominum, nec ipsi abominantes alios, nec abominati ab aliis; quin potius eo ipso peccatores peccatoribus confoederati magis utpote peccatores peccatoribus similes. Verum cum forte hi, humani generis inimico instigante sic, caeteros peccatores, quibus ante similes fuerant, novi et inusitati alicujus excessu transcendunt, quasi communem et usitatam peccandi regulam spatiosam excedentes, ipsis etiam sui prius similibus peccatoribus abominabiles fiunt. Et ita inusitati peccati profana novitas, prae abominatione et horrore flagitii, novis his profanis peccatoribus terrorem pariter incutit et dolorem. Unde et saepe fit, ut ad se redeant et prae novi horrore et confusione flagitii vitam suam etiam ante actam ante se ponant; et in his quae ante, cum caeteris essent peccatoribus similes, ipsi admiserant, quae tamen, ut diximus, prius dissimulaverant, graviter se offendisse recognoscant, sanguine juxta prophetam tangente sanguinem sic, et Deo quidem divitiarum virtutum Domino in hujuscemodi peccatoribus peccatissimis tam potentialiter quam mirabiliter operante sic ut sanguis sanguinem tangat, et sic novo quodam modo quia velut quadam pietate saeva seu saevitia pia sanguinis abstergat sanguinem, ita in gratia sua admirabili et virtute multa Altissimo qui solus mirabilis, quia solus facit mirabilia, per peccatum peccatum, tanquam regno Satanae in se diviso, per Satanam Satanam expellente. In quo et in nullo magis a potestate lucis potestas tenebrarum debellata eluditur. Videlicet ut cum praedo ille gentium totam acquisisse videatur sibi praedam, tunc perdat totam. Nemo autem subcogitet, submurmuret nemo, a potestate tenebrarum potestatem lucis e diverso debellari interdum et eludi similiter, ex diverso objiciens ipsos inter Domini agmina robustiores milites in charitate radicatos et fundatos, per potestatis adversae virtutem dolosam seu potius dolum virtuosum, de ipsius Domini Sabaoth exercitu plerumque quasi vi raptos captivos duci et tanquam lucis potestate in his evicta in adversae potestatis transire satellitium. Nemo, inquam, sic cogitet, nemo objiciat hoc, quasi valeat hoc in contrario simile, nec enim valet. Longe quippe hic ratio alia reformans judicium aliud. Sed de hoc alias. Interim ad sacrilegos nostros, unde meli nostri jam aliquandiu notulas nescio quot in cithara nostra resonavimus, quasi digitis et plectro citharae reflexis revertamur. Praetacta quippe materia de pugna potestatis lucis et potestatis tenebrarum alium desiderat melum isto forte sicut acutiorem et longiorem. Ad sacrilegos ergo Deo volente et Deus velit sic Deo nunc reconciliatos revertendum. Quorum certe peregrinatio Hierosolymitana, quorum poenitentia publica, quorum et mors tam cita, ut hucusque decantavimus, sic erat.
9.3
Quorum tamen unus quorumdam pravorum consiliis moras in dies nectens nec quam cito alii Hierosolymitanum iter arripiens, in cismarinis acturum se poenitentiam sperans, cum in regno regis Siculi apud praeclaram illam civitatem quae Consentia dicitur in infirmitatem decubuisset extremam, infirmo mox etiam ante mortem coeperunt corporis membra computrescere, ita ut cum tabe caro ipsa quae nervos tegebat et ossa, ab ipso infirmo frustatim dilacerata et convulsa projiceretur in areae medium nervis sic discoopertis et ossibus. Et praesertim brachiorum et manuum caro ossibus et nervis vix adhaerens, et quasi separationem desiderans, de facili ut videbatur et absque difficultate, a funesto illo carnifice milite, utinam tamen vere poenitente, projiciebatur quasi sponte sua resolvens se sic; ipsa ut videri poterat, quasi gemebunda, quasi indignata et verecunda, quod post tantum nefas manu hominis et brachiorum ministerio perpetratum deinceps in compositione humani corporis foret. Miser tamen ille, dum ita se ipsum vivens discerperet, convelleret, dilaceraret et projiceret sic, pii et gloriosi neomartyris indulgentiam, suffragium et patrocinium cum summa contritione gemitibus et suspiriis inenarrabilibus incessanter implorabat. Jam supra nominatus in historia hac, Willelmus de Traci, hic erat, Deo ultionum Domino clamantem ad se militis sui sanguinem justissime ulciscente in isto praesertim sic; utpote qui, sicut supra in libello hoc diximus, alios provocare audens primus et ante alios super christi Domini caput gladium vibrans ad ictum tam profane, tam impie ferire nequaquam veritus est: unde et justissimo Omnipotentis judicio factum sic, ut ipsi contra naturae legem, etiam vivo adhuc, computresceret quae vibraverat gladium et manus simul et brachium. Et quidem jam supradictae civitatis episcopus certissime retulit sic, Willelmi illius in hac infirmitate confessor. Et ut ad alios praefatos sacrilegii complices, unde coepimus, revertamur, ipsorum quotquot et talium, ut diximus, miranda, quia certe miraculosa, nec dubium corporum mors per tam modici temporis intervallum, triennii videlicet, sicut jam supra diximus, sic erat in tam brevi, ut nec unus quidem ex eis superfuerit. Altissimi super eos sicut creditur, etsi forte quod ipse velit, miserante clementia, ad terrorem tamen et miraculosam militis sui ultionem justitia omnes in brevi prosternente sic, ut viri hi sanguinum etsi poenitentes, ut descripsimus, tamen juxta verbum Domini dies suos non dimidiarent. Unde et super his duplex calcantium celeuma in medio hoc citharae melo concinendum in medio. Juxta quod hi viri sanguinum et in conversione sunt contriti et in contritione conversi corde, contriti corpore.
9.4
O Deus ultionum Dominus! O Domine nihilominus misericordiarum Pater! Quis novit prae timore tuo iram tuam dinumerare? Aut item quis potest pro bonitate tua misericordiam tuam mensurare? Qui sic convertis ut conteras et sic conteris ut convertas, misericordiae et veritati sic quasi aequa lance servans utrique quod suum est. Et ecce quia per vulnera tui martyris super ipsos vulneratores viscera tuae miserationis effudisti. Et item propter vulnera tui martyris vulneratos ipsos ira indignationis tuae confregisti. Hoc est celeuma duplex in cithara nostra concinendum. Hoc profecto modulati nunc in hac cithara meli duae notulae concrepandae. Grata certa melodia super misericordia tua et veritate tua, Domine, gravibus nunc citharae nostrae chordis et amoenis intermistum alternantibus sonum. Graves quidem resonant propter eam quae decantatur tibi veritatem justitiae, acutae vero et amoenae propter benignitatem misericordiae tuae. Hinc enim in corde conversis ad te miseratio tua pia: inde vero in eisdem corpore contritis a te indignatio tua justa: ut ita in melo hoc misericordiam et judicium cantemus tibi, Domine.
9.5
Jam quidem de potestatibus tenebrarum et principatibus per visibilem palmam mortis militis, sicut et per visibilem imperatoris triumphalis, et qualiter melus hic noster propter ipsius hic notas prolixiores aliquandiu productus est, verumtamen de visibili palma mortis militis ad visibilem palmam mortis imperatoris in hoc eodem melo decantemus adhuc expressius quid.
10.1
7 NOTULA.
10.1
Imperatoris certe visibilis palma mortis, sicut potestates aerias et terrenas debellavit, leges et statuta subvertit. Similiter et visibilis palma mortis militis, sicut aerias, ut jam ostendimus, et terrenas debellavit, ut nunc ostendemus. Ecce enim quia reges mundi et principes aut per se ipsos, aut si curis terrarum occupati ipsimet nequeunt, per legatos suos ab universo ecclesiarum orbe circumquaque veniunt, vulneratum sepultum visitant, adorant vulnera, offerunt munera, implorant suffragia, et sperant patrocinia, certissime fidentes quod per aperta vulnera martyris effundantur ipsis viscera divinae miserationis, aperiatur janua salutis, et omnipotentis protectionis manus non claudatur. Et ut de vulnerati corpore et de occisi vulneribus, et de praetactis etiam ciliciis quae totum agonothetae militis corpus obtegebant, nunc praeteream: certe novit mundus et jam videt quia mundi reges et reginae in sericis suis et holosericis in veste sua peregrina in hyacinthinis suis involucris et polimitis principes et quotquot aulici purpurati et amicti auro primo gaudent, et cum summa etiam suscipiunt devotione, si forte vel de semicinciis viri, sanguine ejus vel etiam sudore infectis modico, seu etiam si corpus quocunque modo tetigerint, sibi acquirere valeant. In quarum etiam acquisitione eriguntur altaria in auro et lapidibus pretiosis conflantur scrinia, quinimo et lata et spatiosa fundantur monasteria; dotantur et ditantur oppiparae per universum ecclesiarum orbem ecclesiae multae. Nam quod necdum audivi, nec legi, ego non arbitror aliquem praeliantium in toto exercitu Domini Sabaoth, post triumphum suum in mundo hoc, per mundum universum, tantam et tam citam gloriam consecutum. Doceat nos alter qui aliter aut audivit aut legit de his. Adeo quippe cita, imo adeo citissime, mundo gloria neomartyris declarata, ut a penultima orbis insula in occidentali oceano cita per ipsum angelorum concivem, in tam brevi, sicut in historia docuimus, terrae sanctae nostrae habitabilis, vel, ut tradunt, mundi totius umbilico confestum sit evangelizata, mox volans sic super pennas ventorum. Et vere sicut magna et cita gloria. Thomas quippe nudius tertius homo erat similis nobis passibilis; et ecce quia hodie quadam dexterae Dei mutatione admiranda vulnerati in sepulcro dormientis adhuc mundus adorat vulnera, et etiam in semicinciis gloriatur quae utcunque occisi corpus tetigerint.
10.2
Revera ex saevitia illa inaudita et sacrilegi facti horrore motus Omnipotens et tam fortiter, tam humiliter tolerantis militis ineffabili compassione evictus, et illos tam subito contrivit et istum tam cito exaltavit; nec iram suam, nec in ira sua miserationes suas ultra aut dissimulare valens aut continere, miserator et justus Dominus. Siquidem in humana illa supra homines saevitia citam vindictam et e diverso inaudita illa in homine patientia citam palmae gloriam accelerabant.
10.3
O imperator bone Jesu, quam mirabilis es tu in militantium tibi sanctorum tuorum exercitu, sed adhuc amplius in tuis et tuorum poenis quas in agone hoc militari tolerasti mirabilior, nisi quia in te ipso et tuis totum tolerasti et adhuc quotidie toleras ob id solum ut sanctifices tuos; adeo etiam sanctifices, ut non solum per tuas et tuorum poenas similiter tuas sancti tui sanctificati sint, sed etiam ipsa poena sancta, mors ipsa sancta et pretiosa, quae interimit sanctum. Sancta quidem mors ipsa et pretiosa quae tamen et poena peccati est et peccati stipendium, Stipendium enim peccati mors, ait Magister. Verum imperatore in commilitonibus suis mirabiliter et potentialiter operante sic, hoc peccati stipendium transit in arma suorum militum non quidem carnalia sed potentia Deo. Et fit eis ad palmae meritum quod propter peccatum humano generi est inflictum supplicium. Poena culpae fit eis porta justitiae. Et haec quidem porta Domini. Etenim Domini Domini exitus mortis, et justi Domini intrant per eamdem utpote quae justitiae porta est, per quam justi intrant ad gloriam. Aperite mihi, inquit, portas justitiae, et ingressus in ea confitebor Domino. Et addidit: Haec, inquit, porta Domini, justi intrabunt in eam. Sed imperator tam clemens, in cujus majestate tanta clementia commendabilis, eo quidem commendabilior quod in tanta potestate sit; quid dico de poena, quid de morte vel tuorum vel tua, per te sic sancta et sanctificata sic, cum etiam loca ipsa et tempora et ipsa etiam instrumenta malorum ad tuorum gloriam tu una cum tuis sanctifices, sed ut adhuc etiam plus adjiciam quidquid sanctum tetigerit aut fuerit circa sanctum, sit aut vestis aliudve, sanctificatum habeatur? Quod memoro ista sanata probat fimbriae Dominicae tactu. Si quidem imperatoris fimbriae tactus etiam ante exitum suum de mundo sanavit infirmam. Similiter et semicintiarum militis tactu sanati multi et infirmi et infirmae post excessum suum de mundo. Et quod etiam prae caeteris et gaudium pariter parit et cum jucunditate miraculum, sanctificatur etiam sancti corporis transeuntis umbra transiens. Cujus veritatem dicti transeuntis Petri infirmos obumbrans umbra demonstrative oculo ad oculum probat. Sed de hujuscemodi sanctificatioribus et sanctificationum causis plenius alias. Ad potestates terrenas per visibilem palmam mortis militis visibiliter triumphatus revertamur: coeptam meli istius notulam super his consummare desiderantes, plenius videlicet expressius et nominative in aliquibus potestatibus terrenis id ipsum quod coepimus demonstrando.
10.4
Sunt quippe duae inter caeteras mundi potestates magnae et praeclarae, duo videlicet reges magni et illustres nominative hic exprimendi.
11.1
DE CHRISTIANISSIMO FRANCORUM REGE PEREGRE PROFICISCENTE AD MARTYREM.
11.1
Primus inter caeteros et prae caeteris piissimus ille et Christianissimus divae recordationis rex Francorum Ludovicus, saepe et saepius, ut dignum est, in historia nominatus, ex cujus etiam et Deo et mundo tam sancti, tam clari et grati crebra insertione nominis totam historiam sacratiorem reputo, et eo amplius illustratam post futuris etiam saeculis gratiorem futuram non dubito. Qui, ut in libello historico satis supra ostendimus, quod tamen ad tanti regis clementiam et gloriam immortalem satis ostendere non sufficimus, inter reges rex ipse singularis, cum nos jam exsulantes vagos et profugos et quasi locum in mundo non habentes mundus non abjecisset, solus ipse regia motus clementia in augustali tam magnificentia quam munificentia nos excepit. Demum vero post martyris de mundo excessum, mundo cito post propter signa virtutum et prodigia quae fiebant tropaeum martyris praedicante, rex ille pius exinde motus, mox quod inauditum est, reges videlicet Francorum transisse maria, nisi forte ad exteras seu fidei inimicas nationes debellandas, ipse tamen tam potens rex, solo pietatis amore tractus et evictus, exivit regnum, ventis se commisit et undis et insulam in corde maris sitam intravit: ob id solum ut eum quem exceperat et exhibuerat exsulem adoraret vulneratum, in sepulcro dormientem adhuc: et adorans ea quae talem et tantum regem decebant obtulit munera, vinum videlicet et aurum; aureum scilicet calicem et vini centum modios perpetuo ad natalitium diem martyris singulis annis celebrandum in laetitia; in hoc pius ille rex sive in vita sive in morte sua pro se et pro regno suo beato martyri quasi annuum tributum solvens.
11.2
Et talem profecto regem talis oblatio decuit, vini dico cum calice aureo. Et revera, ni fallor, mystica oblatio haec etsi rex ipse qui offerebat forte ignoraret mysterium. Revera mysterium illi offerre vinum et aurum qui propter justitiae veritatem calicem salutaris accepit. Et in hoc etiam carnis natalitio imperatoris militis martyris spiritus natalitium simile.
11.1
DE CHRISTIANISSIMO FRANCORUM REGE PEREGRE PROFICISCENTE AD MARTYREM. 8 NOTULA.
11.1
Imperatori quippe mox nato in carne aurum, thus et myrrha a regibus offeruntur in mysterio. Et similiter militi jam vere nato in spiritu a regia potestate dona mystica.
11.2.1
DE CHRISTIANISSIMO FRANCORUM REGE PEREGRE PROFICISCENTE AD MARTYREM. 9-14 NOTULAE.
11.2.1
Imperatori offeruntur ad declarandum natalitium suum carnis: et similiter militi ad illustrandum suum natalitium spiritus.
11.2.2
O magna opera Domini! O opera inexquisite exquisita in omnes voluntates ejus! Quis crederet visui nostro, regem videlicet tantum exisse regnum, transisse maria, nescio quorum humilium parentum occisi filii adorans vulnera, offerens munera, et tam humiliter, tam devote pro se et pro regno quaerens patrocinia! vere non est similis tui in diis, Domine, non est secundum opera tua, qui solus mirabilis, solus facis mirabilia. Unde et merito in propheta specialiter vindicas admirabilis nomen proprium tibi: Et vocabitur, inquit, nomen ejus Admirabilis: qui humilias lignum sublime et exaltas lignum humile: qui siccas lignum viride, et lignum aridum facis frondere. Tu, Domine, locutus es et facis sic.
12
DE ILLUSTRI ANGLORUM REGE TRIUMPHATO PER MARTYREM.
12
Sed quid? De quadam alia mundi potestate inclyta et immensa in victorioso martyris sanguine triumphata, consequens nunc meli nostri notula in cithara nostra resonabit, nisi quia prior illa de mundi potestatibus, de qua in proxime praecedenti meli notula decantavimus, non tam triumphata, quam sponte humiliata praedicatur: verum potestas haec, de qua nunc meli hujus notula resonabit, ad omnipotentis imperatoris gloriam et commilitonis martyris sui palmam illustrandam, et ad ipsius triumphatae potestatis Deo favente coronam immarcescibilem per visibilem palmam mortis militis palam est triumphata. Quae profecto potestas mundo tam clara ne silentio meo obumbretur diutius, haec tanta et tam magna potestas palam, et tam fructuose, quam gloriose triumphata. Henricus illustris rex Anglorum est magni illius Henrici quondam Anglorum regis nepos. Quem quidem et praesens et saecula post futura perpetuo jubilarent, et in orbe Britannico regem quasi unicum et singularem et caeteris qui ante ipsum incomparabilem conclamarent, si non tamen nescio quo Dei judicio, ira pessima consultrice et pravis instigantibus sic, ex profano illo facto patrato in martyrem maculam dedisse judicaretur in hanc tantam gloriam suam. Iste quippe Henricus, gentis firmamentum, stabilimentum populi, fulcimentum infirmorum, pauperum tutor, superborum baculus, malleus tyrannorum, rex pacis et columna justitiae; quem crescere fecit Excelsus quasi terrae pulverem et ut stellas exaltare semen ejus et haereditari illos a mari usque ad mare; cujus profecto ut novit mundus et contestatur adhuc hic imperatoris excelsi singulariter miles et martyr, dum adhuc in carne, in floridis juventutis suae annis militaret, tantam, sicut in libello historico supra satis ostendimus, adeptus fuerat familiaris dilectionis gratiam, ut in aulico cancellariae officio quasi co- Augustus coregnaret Augusto. Sic erat inter duos quasi regnum unum, quia cor unum et anima una. Verum, ut longiora nunc brevius percurram, utpote quae in historia prolixius praeostensa sunt, multis aulicorum et aliis multis et praesertim nostri efficii viris, clericis dico et pontificibus, mutuae istius dilectionis et pacis, pacis totius et dilectionis inimico instigante sic; istud quod indissolubile videbatur unitatis vinculum ruptum est, rege tam diligente et tam dilecto adeo adversus tam charum suum, tam dilectum suum, succenso quasi clibano a coquentibus, ut a pravis male consultum animi sui calorem intra se continere non posset; quin potius coram praefatis illis militibus carnificibus et aliis etiam aulicis palam, in vehementi irae suae impetu, tam dura, tam aspera adversus tantum dilectum suum et tam charum intonuit, ut auditores milites concussi ex his morte eum tollerent et occiderent, arbitrantes se ex hoc gratum regi obsequium praestitisse; quod tamen ut pervenit ad regem, sicut qui praesentes fuerunt contestantur, non potest excogitare cor, non lingua proferre, non os effari, quantum mox ex horrore facti fuerit stupidus et attonitus, quam perturbatus, quam totis intimis concussus visceribus et excussus, se quasi dilacerans et dilanians, adeo etiam stupidus et attonitus ut qui viderunt secretius et familiarius sic, ne verteretur in maniam aliterve a tristitia absorberetur, vehementer formidarent. Inter alios, qui tunc regi familiarius astiterunt, vir omni sanctitate praeclarus, venerabilis episcopus Bajocensis Henricus, mihi, qui haec scripsi, retulit sic:
13.1
QUOD PER TOTAM HISTORIAM AUT METU AUT GRATIA NIHIL PRAETERMITTAT DISCIPULUS QUI SCRIPSIT HAEC.
13.1
Et, ut hic semel hoc interserendo dicam, et semel hoc dixisse sufficiat, praesertim cum de rege gentis meae nunc sermo sit, teste mihi Deo et martyre suo, quibus servire desidero in calamo meo hoc, de tota martyris historia, prout desuper datum, exarata, nihil est quod ut plerisque moris est, aut meticulose excurtem, aut metu subticeam, aut gratia demulceam, aut assentatione deliniam. Turpe quippe, periculosum et ignominiosum admodum, discipulo praesertim magistri martyris, aut martyri debita veritatis praeconia subticere aut ejus inimicis exquisita assentationis blandimenta consuere, quibus suam saevitiam tegant: turpe, inquam, et ignominiosum discipulo martyris consuere haec, in illa praesertim historia quae de ipso texitur: ubi relegato omni metu et assentatione fallaci et vana gratia, sola contineri debent veritatis martyria, sicut et ipse pro veritate martyr est. Sed ad regem nostrum revertamur, cujus certe nec per gratiam, etsi rex meus et dominus sit, nec pro martyris itidem domini mei et magistri testimonio subornato, sciens et prudens contra conscientiam meam, per totam hanc martyris historiam, aut mendacium profero aut metu veritatem abscondo quod esset sub modio lucernam ponere, quam profecto veritatis lucernam ab initio, cum martyris ordiri coepissem historiam, non proposui quidem sub modio ponere, sed super candelabrum, ut omnibus luceret qui in domo Ecclesiae sunt.
13.2
Sed ad regem nostrum revertendum adhuc, cujus revera famae expedit immortali, ut a martyris discipulo scribantur haec: qui alias forte in saeculis post futuris mortem directo praecepisse judicaretur et super hoc poenitentiam non egisse. Solent quippe in humano genere detrahentium linguae toxicatae ex quocunque mali seminario multum mox per totum corpus effundere virus et inficere totum. Sed rex profecto super eo quo excessisse se accusabat, ut jam docebunt sequentia, humiliter et supra omnium fidem devote poenituit, non, ut ipse rex mihi martyris discipulo qui scripsi haec confiteri dignatus est, quod martyris mortem directo praecepisset, quod absit a tanta mundi potestate et mundo tam clara, sed quia etsi non per ipsum, pro ipso tamen et pro ejus favore mors haec. Ego quippe discipulus qui scripsi haec, quadam semel nacta et loci et temporis occasione, zelo justitiae attrahens spiritum et audens sic, domino regi secreto inter nos tantum prius objeci quod videlicet mors haec domini mei pro ipso fuisset et per ipsum. Ipse vero, in nullo ut notari posset motus, in omni tranquillitate respondit, et ut ipsis verbis ejus utar:« Tuum,» inquit, pro« dolens concedo, sed tuum per audacter renuo.» Et mihi quidem rex sic. Solus Deus et ipse novit. Si solum excesserit sic,( et hoc velit Deus, ne amplius!) nimis quidem et proh dolor! quod etiam sic. Et adjecit tamen qui mihi super hoc loqui dignatus est rex, etiam quodammodo per ipsum fuisse mortem hanc, utpote qui in ira sua coram aulicis et concubiculariis militibus suis tam dura tam dira locutus fuerat, ex quibus citae mortis viri dederit occasionem. Tanta potestas meae parvitati accusabat se sic, non excusabat: sed intermittamus nunc de hoc, id in primis totis cordis nostri visceribus intimis supplicantes, quod si forte praecipit fieri sic, quod a tanto rege absit nec est credibile, Deus ignoscat. Si vero absque praecepto qualitercunque causam dederit, fructuosam ei poenitentiam Deus inspiret. Cujus poenitentiae actionem, de qua jam coepimus, amodo juxta superius promissum nostrum, prosequemur.
13.3
Et ut jam supra tetigimus, mox ut tam lethalis facti verbum ad regem pervenit, afflictus est afflictione magna. Et in nominatissimo illo Normanniae oppido, quod Argenteon dicitur, in quo primum accepit hoc, per dies quadraginta sedit moerens, quo toto illo poenitentiali dierum numero acerbiorem multo plusquam mortuorum luctum fecit. Lugentium cibos comedit, equum non ascendit, nulla jurgantium causa, nulla agendorum consultatio, nulla pulsantium querela ingrediebatur ad eum, nulla tot terrarum regendarum sibi cura proponebatur, omnia tunc quasi postponenti prae dolore. Sedebat quippe solitarius, super hoc quod acciderat ingemiscens semper et dolens, et saepe et saepius iterans heu heu accidisse sic!
14
DE IRA REGUM.
14
O quam pestiferum malum et ipsis regibus et toti genti inimica regum ira, non se reprimens, sed mox erumpens in furorem! Cujus concitati sic impetum etsi rex ipse ad se reversus cohibere desideravit, persaepe tamen quasi acceleratim per longas regum manus volans irrevocabilis est, rege etiam jam poenitente et ut revocaretur volente. Multi quippe et fere quotquot in mundo sive per fas sive nefas, qui regum quasi cujusdam generis deorum terrigenarum non captent gratiam, non vereantur offensam; adeo etiam quod inter hos multi qui etiam non jussi, mox cum regis beneplacitum vel ex modico aliquo suspicionis signo conjectant, sive bonum sive malum, parere accelerant et quisque alterum praevenire in parendo; interdum etiam atrociora non jussi, quasi jussi, committentes, arbitrantes se in his gratum obsequium praestaturos. Verbi causa nimis vicina est. Tales quippe sacrilegi nostri occisores, qui tam temere, tam praepropere, tam praesumptuose et tam perverse regis verba indignabunda interpretantes tantae et mundo tam clarae potestatis nomini notam, tantum ruinae scandalum et tantam doloris materiam ingesserunt.
15.1
REPETIT DE IRA REGUM.
15.1
O quam cavendum, quam caute agendum, potissimum regibus, ut tunc maxime cum irati, nec enim est ut non irascantur, eo frequentius quo sublimius positi sunt, tunc, inquam, maxime teneant se, reprimant se, ut qui sunt capita gentium et rectores populorum, tunc praesertim se ipsos regant, ne qui omnium est dominus irae servus effectus regnet tamen super omnes. Hoc est enim juxta sapientem de tribus unum per quae terra movetur, quod etiam inter tria quasi pessimum primum ponit: Per tria, inquiens, movetur terra, per servum cum regnaverit, per stultum cum satiatus fuerit cibo, per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta( Prov. XXX). Per servum, inquit, cum regnaverit, hoc est unum inter tria quod et primum ponit; et ideo primum quia, ut diximus, pessimum, quasi prae caeteris inter gentes pressurae primatum tenens: Per servum, inquiens, cum regnaverit: profecto per servum, sed servum dico hic non tam glebae quam irae de illa quippe terrena seu nativa glebae servitute ni. curandum, sive regnet sive serviat. Servus, inquit Magister, vocatus es, non sit tibi curae: summo igitur cavendum opere, praesertim regibus, ut tunc maxime cum irati, nec enim in regum potestate est ut non irascantur; tunc, inquam, maxime cum irati, sic irascantur ut non peccent. Unde et regum unus: Irascimini, inquit, et nolite peccare; quasi dicat, quia etiam in regum potestate non est non irasci, sic tamen irasci permittitur, ut iram peccatum non sequatur, videlicet ut interioris illius caloris ex mortis poena coalescentis et nati non exterius flamma exeat, non furor erumpat.
15.2
Aestimet potius rex mox, cum indignationis suae flamma exierit, mox totum regnum incensum. Et hoc est quod jam tetigimus et hic iterare non superfluit, regis mansueti dogma saepe et saepius vim irae experti: Irascimini, inquit, et nolite peccare; quasi ne irae servi efficiamini et sic etiam servi peccati, si peccatis post iram. Quia sic regnabit irae et peccati servus, si rex peccet post iram. Per quem, profecto regem servum terra movetur, ut docet sapiens, et quotidie videmus sic et patimur hoc. Et vere profecto scriptum, quod et ipsa quotidiana experientia docet, quia secundum ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.
15.3
O quanta mala ex regis nostri ira, toxicatis invidorum linguis stimulantibus, sicut per totam historiam liquet, et regno et sacerdotio pervenerunt! Ita enim, sicut verissime scriptum est: Justitiam Dei non operatur. Sed misericors et miserator Dominus ab hac regis servi sui ira suam iram avertat, et irae illius excessum omnem indulgeat.
16
DE NUNTIIS AD ROMANAM ECCLESIAM A REGE MISSIS POST MARTYRIUM.
16
Et quidem poenitentis regis haec erat salutis providentia. Rex per totos quadraginta dies solitarius, ut praeostendimus, sedens et moerens sic, confestim in primo sacrilegii auditu viros magnos et industrios ad Romanum pontificem Alexandrum tertium destinavit, ab ipso tanquam summo Ecclesiae patrono et Patre omnium consulens quid agendum, et sicu credibile, humiliter, in quo excesserit confitens Verum quia confessio, sicut nec per scripta nec per personas interpositas fieri solet aut debet, et viva vox confitentis quo plus auget devotionem, eo plus habet virtutis, vir apostolicus a latere suo duos cardinales direxit, piae memoriae magistrum Theodinum Portuensem episcopum cardinalem, et qui adhuc superstes est Albertum sanctae Romanae Ecclesiae cancellarium, viros certe omni religionis sanctitate et scientia praeditos; qui et episcopus regni ob supra huic insertas historiae causas anathematizatos vel suspensos canonice absolverent, et regis postulantis saluti providerent. Itaque ad regis et totius Ecclesiae consolationem hi missi. In quorum adventu episcopi absolutionem quidem, quam non meruerant, de clementia viri apostolici et eorum qui missi fuerant obtinuerunt. Rex autem id, super quo in morte martyris se excessisse accusabat, devote et humiliter confitens in facie Ecclesiae emendatus juravit postea se infra triennium crucem facturum et Hierosolymam profecturum, nisi per dominum papam staret aut per ejus catholicos successores. Et quidem regis poenitentia sic erat tam devota tunc et tam humilis, ut ipsi cardinales videntes sic illius in psalmigrapho veritatem versiculi missis paragromatibus contestarentur: Qui respicit, inquit, terram et facit eam tremere, qui tangit montes et fumigant.
17
DE PRIMA DISSENSIONE ORTA INTER REGEM PATREM ET REGEM FILIUM.
17
Verum modico exacto tempore, quarto, ni fallor, quintove circiter anno a martyrio et a poenitentia regis hac, inter regem patrem et regem filium suum, qui, ut supra in historia ostendimus, per regni episcopos in injuriam metropolitani sui tunc exsulantis, rege patre sic volente, in regem unctus est, profana seditio et bellum nimis intestinum est exortum, adeo ut adversus regem patrem et sui fere quotquot, et etiam alieni, Francorum videlicet rex, in potentatu suo magno cum filio rege foedus jungentes insurrexerint. Regis terrae et regna et nationes et populi tam sui, ut diximus, quam alieni, adversus solum regem patrem arma moverunt.
18
DE PRIMA PEREGRINATIONE REGIS AD MARTYREM ET CAUSA PEREGRINATIONIS.
18
Igitur rex pater quid faceret? quo se verteret? ad quos declinaret? Nusquam fides tuta, imo nulla, quia periit. Et foris pugnae et intus timores. Quod igitur solum tunc supererat, humano deficiente, rex solum ad divinum consilium et auxilium se convertit. Audiens quippe in dies et certissime credens, mundo jam contestante et cum admiratione conclamante, virtutes, signa et prodigia quae Cantuariae fiebant per martyrem, de mutua inter ipsum et martyrem jam pridem gratia, sicut spero, non immemor, eo etiam fiducialior quod de excessu suo in martyrem gauderet et speraret se poenitentiam egisse, a Normannia exivit. In qua tamen tunc potissimum quasi totus erat fervor debacchantis rebellionis. A Normannia, inquam, exivit tunc, et illam, sicut et alias dominationes et principatus suos transmarinos, quasi in solius protegentis Dei et martyris sui manu relinquens omnia, confestim sola divinae protectionis spe adversus hostes suos armatus transivit maria, et, omni occasione et dilatione postposita, Cantuariam venit.
19
QUALITER REX PEREGRINUS CANTUARIAM INTRAVERIT.
19
Et incredibiliter humiliatus et devotus, mox, antequam civitatem intraret, ut ipsam vidit et metropolitanam ecclesiam in qua martyr requiescit, mox, inquam, se exinanivit, et potestas tanta pauperrimi servi mox formam induit, nudis pedibus et toto etiam nudato corpore, praeterquam vili quadam tunica super nudo amictus. Et pedes et nudus sic palam in die et in omnium conspectu civitatem intravit. Et per vicos et plateas civitatis luteas, tanquam de plebis vilissimorum unus, abjecte sic incessit. Ecce David alter, qui tam dilecto filio suo quasi Absalone altero ob peccatum ipsum persequente, nudis plantis, sicut primus David civitatem exivit, et iste secundus ingreditur. Et ita in suspiriis et gemitibus, tot gentibus et nationibus tremebundus, ipse timens et tremens, martyris adiit sepulturam. Ubi tota illa adventus sui die et nocte sequenti jejunus et pervigil ante martyrem pernoctavit. Ni fallor, nec enim dubito, sicut gemebundas et pias ante martyrem, quem adeo dilexerat et a quo tantum dilectus, orationes effundens, ejus, nec dubium, meritis, orationibus et patrociniis in tam arcto toto cordis affectu se commendans; quod mox rerum exitus demonstrabit. Et ibidem etiam coram martyris sepultura, quasi coram ipso martyre sancto illo et venerabili fratrum coetu convocato, a singulis fratrum virgae disciplinalis percussiones singulas velut quasdam secundas quadragenas apostolicas, imo regias, novas et sicut arbitror usque tunc inauditas accepit.
20.1
QUOD REX CONSUETUDINES ILLAS MALAS QUI EXSILII ET MARTYRII CAUSA FUERUNT ABDICAVERIT.
20.1
Consuetudines vero illas in scriptum redactas, quae inter martyrem et ipsum totius fuerunt dissensionis materia, et postea in exsilio confessoris et demum in morte martyris causa, rex tanquam vere poenitens et justificatus jam abdicavit malas et iniquas, deleto sic pro martyris devotione per virtutem martyrii quod adversum nos erat, clerum dico, chirographo decreti quod erat contrarium nobis. De quo satis supra in historia. Bonas vero solum observandas sanxit in posterum. Quarum tamen abdicatarum sic nonnullae ab Ecclesia damnatae per regnum observantur adhuc. Quod si rege sciente et approbante rex ipse viderit; Deus nolit. Haec autem prima regis ad martyrem peregrinatio et coram martyre humiliatio sic est.
20.2
Ad te igitur, Domine, ad te faciem meam nunc converto, ad te oculos meos levo ut eructent labia mea hymnum. In tantum etenim jam plenus sum, quod ultra continere non possum quin laudis tuae praeconia annuntiem et enarrem mirabilia tua. Ecce enim quia Paulum etiam plus quam de Saulo perfecisti. Eo quidem Saulo major, quo rex tantus et ad bonum et ad malum faciendum sit potentior. Et ecce quomodo quasi totius regiae suae sublimitatis oblitus humiliaverit se. Et quod accedit, imo quod facit cum jucunditate ex virtute miraculum, imo quod totum illustrat et jucundat tam profundum Dei judicium, rex ille tantus ad illum sic convertitur, revertitur et coram illo sic humiliatur, quem, ut supra in historia descripsimus, adeo in mundo humiliaverat, ut nec ipse nec sui in mundo inter homines quasi locum haberent, verum admiranda quadam vere Dei dexterae mutatione, rex tam potens, omni nunc regali insigni rejecto, pedes et nudis plantis, totus etiam nudatus praeterquam sola vili tunica super nudo amictus, illum abjectus sic adorando adit, quem cum suis paulo ante denudavit et proscripsit, et quoad licuit perpetuavit exsilium. Illius nunc devote petit suffragia, suppliciter invocat merita, et humiliter quaerit patrocinia, cui paulo ante oratio fuit interdicta, ne foret ab Ecclesia oratio ad Deum pro eo. Illius etiam rex infantium more gradiens nunc super manus et pedes, et saepe et saepius deosculatur nescio quem superpositum Thomae tumulo lapillum, cujus paulo ante ore ad os pernegaverat osculum.
20.3
O quam admiranda in nostra aetate hac tanta rerum mutatio! Vere quam admiranda, Domine, sicut et terribilia et profunda, nihilominus et jucunda judicia tua! Tu vere omnipotens super omnia opera tua. Quantumcunque potuerit homo et enisus fuerit, tu tamen supervalebis. Et quidquid hominis fallax et vana cogitatio ordinans mentiatur sibi, totum ut aeterna voluntas tua fiat, in contrarium vertit admirabilis magnificentia tua, Domine. Quod vidimus, quod audivimus, quod non sperabamus, hoc testamur nunc et scribimus. Gratiae tibi, Omnipotens, quod et Patre meo et domino et confratribus meis ejusdem oneris comportatoribus jam a rebus humanis exemptis et in Christo quiescentibus, ego jam quasi solus superstes adhuc et exsilii nostri exitum et martyrii gloriam non solum merui videre, sed et scripto ad saecula post futura transmittere. Unde et laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quandiu fuero. Unde et Domini facta haec, quae gaudens recolo, devote itero. O Domine, quam magnus es tu, et quam praeclarus virtute et quem superare nemo potest! Quin potius juxta quod mulier triumphalis praeconizat, montes per te a fundamentis movebuntur, cum aquis, et petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam. Qui enim timent te, magni erunt apud te per omnia. Et ecce quia juxta quod praeconizatum tunc, et nunc impletum cernimus, ut praeconio praeconium nostrum copuletur. Ecce enim regis cor quod vere scriptum quod in manu Dei sit; ecce, inquam, cor regis paulo ante sic pertinacissime obduratum, amaricatum et elevatum sic, quomodo nunc mollitum, quomodo indulcoratum et humiliatum sit. Mons revera a fundamento suo motus et hoc cum aquis populorum multis circa martyris tumulum circumfluentibus et affluentibus toto die. Mons etiam hic noster, hic rex noster, mons mobilior caeteris. Qui quoties a transmarinis in regnum revertitur, mox antequam alias divertat, ante alia regni negotia, mox martyris sui amici nunc et domini visitat sepulturam cum propriis aquis suis motis similiter. Populi quippe multi et nationes, quibus praeest, et ipsius praecipue aulici prae caeteris mundi nationibus, si devotius nescio, Deus scit, sed hoc scio, quia martyris tanquam specialis patris et patroni sui tumulum frequentius adeunt. Benedicentes ergo laudemus Dominum pro regis nostri peregrinatione hac, pro conversione tam devota pro reversione tam grata et pro humiliatione tam gloriose abjecta. Laudemus, inquam, benedicentes quod cor filii conversum est ad patrem et cor patris ad filium, quod reversus est dilectus ad dilectum, quod elatus est humiliatus ad excelsum. Hymnum igitur iterum et iterum in isto citharae nostrae melo resonemus Domino, hymnum novum resonemus Deo nostro. Hymnum, inquam, novum pro regis nostri hac peregrinatione prima, pro conversione nova, pro reversione tam jucunda et pro humiliatione tam insperata, et pro tam novo, tam glorioso et tam pleno per martyrium triumpho. Cujus tam triumphato quam triumphanti communis gloria est; cui vero eorum sit gloriosior nescio; unum scio quod triumphato fructuosior sit. Martyri quippe triumphanti video quod solum sit ad gloriam; sed regi triumphato video quidem quod sit ad gloriam et sperandum quod sit ad coronam, ut de corona transeat ad coronam, de corona regni terreni corruptibili ad coelestis regni coronam immarcescibilem: solum in eo quod coeperat perseveret. Et de hac quidem tam triumphati quam triumphantis nova gloria hymnum novum cantare bonum quidem et jucundum. Eo certe tam bonum, tam jucundum, quod tam amplus, tam plenus sit triumphus hic, quod ipse utrique tam martyri videlicet quam regi sit communis; qui et martyri triumphanti gloriam et regi triumphato apud Dominum et homines et gloriam pariter parit et gratiam. De ipsis etiam inimicis suis eo quod sit triumphatus, sic continuo triumphaturus, ut finita peregrinatione hac mox docebitur.
21
ITERAT HIC SE PER HISTORIAM HANC PROSEQUI VERITATEM OMNI GRATIA ASSENTATIONE ET METU OMNI POSTPOSITO.
21
Nemo autem arbitretur, aut suspicetur nemo, quodam me assentationis velamento pro regis mei gratia vel favore, eo videlicet quod rex gentis meae sit, ut supradiximus, et hic iterare non piget; aut pro martyris, eo quod pater et dominus meus sit et fuerit, laude exquisita, laxis aliquando linguae habenis veritatis excedere metam; cum multi adhuc supersint, qui ex tanta potestate sic triumphata tantam triumphantis gloriam et tantam triumphatae potestatis, sicut descripsimus humiliationis gloriam pariter et gratiam, quam et viderunt, utpote cui et interfuerunt, ipsi contestentur. Nihil enim per totam martyris historiam, Deus scit, ut jam semel testatus sum et contestor nunc iterum, aut hominis metu de corpore veritatis mutilo aut adversus veritatem propter hominis gratiam amplifico, aut ut homini placeam assentatione veritatis seductrice interverto, aut propter popularis aurae flatum intersero vel omitto. Sed ad gloriosam potestatem nostram nunc certe gloriosiorem, imo quasi nunc primo gloriosam, cum sit gloriose sic triumphata, revertamur adhuc, ut tam gloriosae, tam devotae peregrinationis coeptum iter consummetur. De qua meli hujus non jam notula, sed potius nota, in cithara nostra quia dulcius et diutius resonavit, utpote victoriae hujus tam celebris sicut triumphantis et triumphati communi gloriae festive et solemniter Alleluia reversionis decantantes; reversionis, inquam, peregrini novi ad novum angelorum concivem, filii ad patrem et patris ad filium, et dilecti ad dilectum. Sed circa magnum hunc et insignem peregrinum nostrum immoremur paulisper adhuc; et exinde ex peregrinationis hujus humilitate et devotione quid cito post acciderit non tacendum.
22
QUALITER REX PEREGRINATIONE REVERTENS CANTUARIAM EXIERIT.
22
Omnibus itaque in tanta, ut jam descripsimus, humilitate et devotione consummatis, rex jam vere rex et peregrinus tam devotus, in crastino post missam ante martyris sepulturam celebratam de martyre, maculatis sic pedibus ut humiliter coram martyre venerat, nec etiam refocillatus, in spe multa patrocinii per martyrem in brevi sibi futuri recessit.
23.1
DE HOSTIBUS A REGE POST PEREGRINATIONEM SUAM CITO TRIUMPHATIS PER MARTYREM.
23.1
Et quod dictu mirum, et ad martyris gloriam et regis poenitentialem devotionem commendandam non tacendum, spes regem non confudit, siquidem ipso eodem die, quod mundus novit et mihi etiam discipulo qui scripsi haec rex ipse fateri dignatus est; ipso, inquam, die quo ante martyris sepulturam missam de martyre humiliter admodum et devote audierat, martyre affectuose salutato et quasi a martyre benigne licentiatus post recedens, erat autem Sabbatum; eodem, inquam, die, eadem etiam diei hora, qua missae interfuerat incessanter martyris patrocinia invocans, princeps Scottorum captus est. Magnus profecto princeps hic, et inter multos et magnos regis inimicos ipse tunc maximus aut de maximis. Et a militibus quibusdam et paucis et mediae manus hominibus, qui inter regis fautores tunc paucos regi favebant adhuc, interceptus, tanquam gladio non extracto nec illato vulnere, sed sicut sine pugna et sine plaga captus est; sicut accepi, quodam casu fortuito sed nescio quo, ab exercitu suo grandi quem collegerat, parum deflexus, Altissimo quidem, in cujus ditione cuncta sunt posita, volente eum tradi sic.
23.2
Sed quid per singula? Post regis tam humilem, tam devotam supra descriptam peregrinationem, sensim in dies, nec longa mora, et cismarini et transmarini praesertim fideles sui, sed eo ipso jam infideles quo rebelles, in retiaculum quod ipsi domino suo regi tetenderant, ipsimet peccatores ceciderunt. Revera peccatores, domino suo et regi suo fidem non servantes: videntes autem alii cum rege tam subito Domini manum tam valida siluerunt universi: et ita supra mundi assertionem et spem, sicut ex insperato et subito; siluit omnis terra in conspectu ejus. Et factum est in pace regnum ejus Domino super iram inimicorum suorum sic manum suam extendente. Et ita ut supra de die breviter tetigimus, rege orante et super inimicis suis exaudito revera Sabbatum erat, Sabbatum revera temporis regi portendens auram in brevi futurae sibi tranquillitatis et pacis, ut ita ex Sabbato speraret Sabbatum ex Sabbato temporis Sabbatum quietis. Juxta quod Israeli in propheta Dominus pollicetur: Et erit, inquit, mensis ex mense Sabbatum ex Sabbato. Itaque relinquitur sabbatismus regi humiliato sic. Hunc vero super inimicos suos successum suum et pacem tantam et tam perfectam, eo plus miraculosam quo tam citam, omnium sic animis obfirmatis adversus se, rex totam ascripsit Domino et glorioso martyri sancto ejus, cui certissime ascribenda.
24.1
DE SOMNIO MARTYRI ADHUC EXSULI PROPHETICE OSTENSO QUASI REBELLIONIS HUJUS ET PACIS PROPHETIA.
24.1
Hoc quippe, quod martyri adhuc exsuli super ista de qua jam locuti sumus rebellione et post rebellionem pace tam cita accidit, propheticum quoddam somnium et vere propheticum, evidentissime probat, ipso domino meo tunc exsule, somnium illud mihi discipulo qui haec scripsi ore proprio indicante sic:« Aspiciebam, inquit, in visione noctis. Et ecce quia ego super montem valde exclusum eram et dominus rex deorsum in infimo. Et ecce quia subito universae coeli volucres adversus regem convenerunt, ipsum cum unguibus suis et rostris in subito et cito alarum suarum quasi turbinis vehementis spiritu impetentes. Ibi omnis generis volucres, maxime quae ex rapto vivunt: ibi aquilae, ibi griphes, ibi alieti, ibi vultures; ibi milvi, ibi accipitres, ibi lari, ibi herodii. Sed quid per singula? Singula mihi visa erant ibi volucrum genera in genere suo regem quotquot impetentes. Cujus vestimentis per volucrum ungues et rostra citissime panniculatim dilaceratis, rex mox solius camisiae tenui schemate vix opertus, quasi jam nudus volucribus expositus est. Et jam tantum in modum turbinis vehementis volantium, et rostris et unguibus impetentium impetum sustinere non valens, hinc inde impellebatur. Et ipse sensim quod licuit regrediebatur et retrahebat se, ut vim impetus, etsi non declinaret omnino, extenuaret tamen. Erat autem a tergo regis non respicientis, quia nec conclusus sic respicere potuit; erat, inquam, teterrimum praecipitium et profundissimum, a rege utpote a tergo improvisum. Cui cum appropinquasset jam rex, sic retrahens se, et quoad poterat evitans impetentium vim, unus de aulicis regis familiarissimis, de quo tanquam de se altero rex fidebat utpote quem et honoribus et divitiis inter regni primos rex illustraverat; hic, inquam, torvo torvior, etsi plus quam inhumanus, in volucrum accessit adjutorium, camisia, qua sola super nudo rex vix amictus erat, regem spoliare violenter attentans, et cum volucrum impetu ipse pariter regem coepit pellere in praecipitium. Rege vero jam ruituro, commota sunt pietatis eximiae viscera mea super rege, qui in monte sedebam excelso cernens haec. Et pristinae gratiae et familiaritatis mutuae inter regem et me recolens, etsi mihi modo offensum, non potui tamen in offensa hac miserationem meam continere; quin potius, sicut visum mihi, de montis tam excelsi vertice quo sedebam tam citus descendi, tanquam si in ictu oculi: periculo jam sic imminente et compassione multa quasi alas tribuentibus mihi et ad velocem me succursum impellentibus. Et sic quasi in momento regi astiti. Et mox framea longa et acutissima, nescio tamen quo casu in ea posita, in manu mea refulsit. Qua velut subito et momentanee mihi visus sum universas illas coeli volucres dissipatas dispersisse, dissipasse et dispersas; et regem liberatum sic continuo insignibus suis regiis gloriose et decentissime indui, illum aulicum objurgans acerrime qui, ut diximus, in volucrum adjutorium sic transierat, addens regem ab ipso non meruisse hoc.»
24.2
Hoc somnium vere futurum vaticinium dominus meus, ut diximus, in exsilio tunc viva voce mihi, qui jam scripsi hoc, retulit sic, et etiam aulici nomen indicavit. Pro quo aulico exire potest in proverbium, cum quivis complices habens male versatur contra domini fidem, ut de eo proverbialiter dicatur, et iste in volucrum adjutorium transiit. Verumtamen caeteris, quae ad visionem hanc, non omissis, aulicum tamen hunc in historia hac nominare praetermitto, ne forte ejus, qui jam superstes non est, decretam universae carnis viam ingressi, et praesentibus et post futuris saeculis nomen odiosius fieret, et ne etiam posteri ejus, qui non meruerunt, vel ex suspicione proditionis nota ulla inurantur et paterni delicti confundantur opprobrio. Et quidem relato somnio dominus meus mihi loquens adhuc brevibus sic, quasi somnium interpretans, adjecit se in arcto aliquo regi subventurum adhuc; hac ipsa interpretatione tam brevi somnium vere propheticum indicans. Et ego, qui nunc scripsi, cum semel visionem hanc nacto loco et tempore domino regi, finita, ut diximus, rebellione, et pace sic desuper data, retulissem, rex ipsemet mox interpretatus est super ea rebellione, et super ejusdem rebellionis tam felici, tam glorioso et pacifico et vere miraculoso exitu, hujus visionis veritatem evidentissime completam iri, hujus relata visionis occasione adjiciens, qui super hoc loqui mihi dignatus est rex, quod et ego supra non tacui:« Et eodem, inquiens, die, videlicet die Sabbati, eadem etiam hora diei, qua ante martyrem missam audiens devotius martyris patrocinia invocabam, a quibusdam militibus meis, et quidem paucis et etiam hominibus satis mediocribus his, princeps Scottorum, de maximis inimicis meis ipse maximorum unus, captus est ab his qui eum ceperunt, sicut die, ita et hora captionis ejus sic notata.» Et ita rex ipse sic primo et per diem et per diei horam facti me edocuit et praedicavit miraculum. Quod ego quidem eo devotius quo certius huic melorum libello interserui. Et eo etiam jucundius quo in historiae hujus pericope hac ipsum Augustum magistrum habui facti relatorem certissimum, et miraculi sicut testem et praedicatorem. Factus est enim nobis sic in mira Dei virtute de quondam Saulo nunc Paulus, ipsius potente Dei mutatione modo praedicator, cujus Paulo ante tantus fuerat persecutor. Unde et historiae hujus pericopa haec eo amplius inter caeteras illustrata quo ipso Augusto quondam tanto persecutore, nunc vero ad martyris gloriam magistro praedicatore edita est. Verumtamen cum rex dicti aulici, qui, ut praediximus, in volucrum adjutorium transierat, nomen proprium saepe et saepius instanter sciscitaretur, quaerens ipsum sibi designari ex nomine, ego tamen propter jam supradictas causas nominatim ipsum exprimere constanter renui.
24.3
Ut igitur redeamus ad priora, et singula discutiamus, videamus si non gloriose triumphata tanta potestas haec, sic quidem triumphata quod humiliata, et sic humiliata quod triumphata. Quam bonus triumphus martyris qui sic humiliat, et quam bona regis humiliatio quae de inimicis suis sic triumphat! Poenitentialem humilitatem hanc regi nostro Deus in dies augeat, Deus perficiat et conservet ut in finem usque perseveret.
25
QUOD REGUM POENITENTIALIS PERSEVERANTIA RARA SIT ET DIFFICILIS.
25
Verumtamen in fugitiva vita hac laqueis et tentationibus et aversionibus plena, omni quidem carni sed regibus praesertim difficillimum in poenitentiali humilitate permanere sic. Regibus certe praesertim difficillimum hoc, qui tot terrarum distracti curis, tot occupati causis, tot implicati negotiis vix est ut in cogitatu uno in proposito ullo stare possint immobiles, mente divisa et dilacerata sic: utpote quos omnium mortalium premunt curae, urgent causae et querelae sollicitant. Rex enim velut quidam humani generis currus est, idem ipse et auriga et jaculum. Omnes vehit, omnes regit, premit ipse omnes, idem ipse omnibus timor et stimulus. Omnes erigit, omnes ducit, et agitat ipse omnes. Et qui gloriatur, inquit, in jaculo stimulo boves agitat. Et praeter curas has et occupationes et implicamenta haec quae mentem dilacerant, dividunt et avertunt, extollit ipsam gloria mundialis. Et inter tot Cresi opes et Sardanapali delicias, in regum thalamis, in stratis hyacinthinis purpuratis et polimitis carnis suave nutritur illecebra, quam nec etiam curae effugare possunt aut effugere. Ecce cura, ecce gloria, ecce illecebra, tria haec, quae alta sine periculo stare non permittunt. Ecce onus, ecce honor, ecce honoris macula, carnis, ut diximus, illecebra, quae honoris gloriae insidiatur e latere, ut in eam maculam det, et velut per aliquam auram pestilentem violet, seu quasi per vile lutum contaminet ipsam et defoedet. Et ita alta nunquam sine periculo quae semper prae nimia sui altitudine ruinam minantur. Et ipsis quasi in se ipsis ex ipsa sui altitudine nimia fractis nec stant diutius et quanto ab altiori ruunt gravius. Unde, et ut nostris sanctae historiae utamur exemplis, reges Israel, ni fallor, triginta sex quotquot mali. Pariter et reges Judae viginti et unus, ni fallor, omnes, ut scriptum testatur, praeter David Ezechiam et Josiam commiserunt peccatum. Nam, ut in ea mox subditur, reliquerunt legem potentes reges Judae et contempserunt timorem Dei. Ecce quod certissimum est, de tot et tantis regibus et his et illis, qui aut coeperunt aut si coeperunt non perstiterunt. In regum profecto poenitentia tam rara est perseverantia, tam difficilis. Quorum, ut de perseverantia taceam, etiam inchoata poenitentia rara est et si forte est in ipsa rara est mora parva. Igitur, si in exemplaribus scripturae nostrae regibus sic, quid de tanta qui fuerunt et sunt exemplatorum regum multitudine, quorum nec vita nec gesta nec in annalibus nec etiam in ullis indicibus sunt descripta? pro rege igitur nostro, in cujus manu tot nationum, tot et tantarum gentium et vita et pax est, orandum instantius, ut in quo eum saepissime jam proxime descripsimus, stet in bono et proficiendo quotidie convalescat in melius et demum, sicut tam gloriosam potestatem decet, in glorioso fine consummetur.
26.1
PRAECEDENTIS MELI NOTULAS HIC BREVITER ITERAT UT ADJICIAT.
26.1
Et quoniam de ipso hic rege nostro sic gloriose triumphato meli nostri non tam jam notula quam prolixa nota, quo dulcius et delectabilius eo diutius protracta, in cithara nostra resonavit, consonantiam illam tam consonam, tam concordem visibilis palmae triumphalis mortis imperatoris et visibilis palmae triumphalis mortis militis, jam aliquantisper intermissam repetamus, intermissam dico, nisi quia quod interpositum est minime fuit intermissio sed potius coeptae illi consonantiae ad decorem adjectio. Unde et, ut adhuc addamus alia, quo visibilis palmae triumphalis mortis imperatoris ad visibilem palmam triumphalis mortis militis prolixior et concordior consonantiae coeptus hic melus audiatur, notulas illas, quas supra prolixius citharam nostram pulsantes resonavimus, resonemus adhuc, et sic quo dulcius eo melius, et quo brevius eo ad meli notulas distinguendum recinendumve commodius, quasi sub uno spiritu et velut sub pausa una, sub quadam brevitate compendiosiori resonemus adhuc: ut ita sit succincta sic brevitas, sicut ad innovandum et reparandum auditum melodia melodiae et consonantia consonantiae continue nullo intermisso, sed absque omni intervallo copulata: in primis igitur a primo nunc altius repetendum.
26.1.1
PRAECEDENTIS MELI NOTULAS HIC BREVITER ITERAT UT ADJICIAT. PRIMA NOTULA REPETITA.
26.1.1
Imperatoris visibilis palma mortis mors mortis fuit ut praecinimus: similiter et palma mortis militis, ut ostendimus.
26.1.2
Imperatoris visibilis palma mortis mortuos suscitavit: similiter et palma mortis militis, et hoc docuimus.
26.1.3
Imperatoris visibilis palma mortis salus mundi: similiter et militis salus Ecclesiae, quod et supra jam dictum quotidie experimur et cernimus.
26.1.4
Imperatoris visibilis palma mortis vinctos eduxit ab inferis: similiter et mortis militis, et hoc probavimus.
26.1.5
Imperatoris visibilis palma mortis crucifixores suos milites salvavit: sicut a multis creditur: similiter et mortis militis milites suos carnifices, quod universi qui viderunt contestantur, et hoc praemisimus.
26.1.6
Imperatoris visibilis palma mortis principatus et potestates exspoliavit: similiter et mortis militis, quod et praeostendimus.
26.1.7
Imperatoris visibilis palma mortis principatus et potestates triumphavit in semetipso: similiter et mortis militis, quod et supra non tacuimus.
26.1.8
Imperatoris visibilis palma mortis confidenter traduxit suos principatibus et potestatibus triumphatis sic similiter: et mortis militis, et hoc praedoctum.
26.1.9
Imperatoris visibilis palma mortis delevit quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: similiter et mortis militis chirographum quod erat nobis, clero dico, contrarium: et hoc praemisimus.
26.1.10
Imperatoris visibilis palma mortis illud decreti chirographum de medio tollens affixit cruci: similiter et mortis militis affixit illud capiti ut tolleretur illud capite toto exposito et lacerato toto.
26.1.11
Imperatoris visibilis palma mortis sicut aerias et potestates terrenas debellavit: similiter et mortis militis sicut aereas et terrenas, quod et jam proxime fide oculata evidentissime ostensum excidisse non arbitror.
26.1.12
Imperatoris visibilis palma mortis in brevi omnia ad se traxit: similiter et mortis militis citissime ad se mundum convertit: et hoc inter caetera non tacuimus.
26.1.13
Imperatoris visibilis palma mortis est omnis potestas ei in coelo et in terra data: similiter et militis magna claret potestas data sicut hic et ibi: hoc solum supra tacitum hic superaddimus.
27.1
INTERSERIT HIC ADDENDO DE VEXILLO CRUCIS ET DE VEXILLO VASIS, QUOD GESTANT PEREGRINI MILITIS SICUT ILLUD CRUCIS PEREGRINI IMPERATORIS.
27.1
Sed istis quas jam audivimus meli hujus imperatoris et militis notulis novas quasdam adjiciemus adhuc quibus ablato fastidio et reparato auditore renovetur auditus.
27.2
Imperatoris igitur visibilis palma triumphalis mortis vexillum est crucis quod etiam vitae suae in carne signum est et imago: similiter et triumphalis mortis militis vexillum est vas aquae et sanguinis, et idem ipsum etiam vitae suae in carne hac signum et imago pariter: quod et qualiter hoc ut audiamus dulcius in hac quasi ultima meli istius notula cithara nostra nunc pulsanda est, sicut attentius et morosius.
28.1
PRIMO DE CRUCIS MYSTERIO QUOD PEREGRINI IMPERATORIS PALAM GESTANT.
28.1
Et prius quidem qualiter crucis vexillum imperatoris vitae in carne imago sit et signum et idem triumphalis mortis suae vexillum, prout mihi praecentor ipse noster imperator vocem et vocis mentem ministraverit, decantandum. Et idem ipse imperator, sicut virtutum et omnium scientiarum Dominus, ipsius crucis suae clavis propositum nunc nobis crucis suae mysterium reseret. Deinde de vexillo vasis aquae et sanguinis, qualiter imperatoris instar vitae militis in carne hac ipsum imago sit et signum, et idem triumphalis mortis suae vexillum succinendum, prout idem ipse imperator verbum Dei vocem ministrabit et verba.
28.2
Ut igitur primo de Dominicae crucis vexillo, qualiter videlicet ipsum imperatoris vitae signum sit et imago, audiamus, ecce quia crucis quatuor sunt dimensiones. Lata est et longa, sublimis est et profunda. Harum quatuor dimensionum imperatoris fuit in carne vita quasi vita ejus quadrata, videlicet in charitate latissima, in perseverantia longissima, in contemplatione sublimissima et in Dei timore seu reverentia profundissima. Imperator siquidem in vita sua Deum prae omnibus reveritus est. Unde et magister exauditum eum docet pro sua reverentia, loquens de eo sic: Qui, inquit, in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui potuit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Ecce imperatoris vita instar crucis, quatuor habens dimensiones et quasi quadrata seu quadripertita vita haec. Et ita evidentissime quatuor dimensiones crucis sunt in vita crucifixi, imperatoris. Unde, ni fallor, non immerito crucis vexillum vitae imperatoris vere dicitur et expressive est et imago et signum. Pariter et idem crucis vexillum sive crux eadem vexillaris imperatoris in carne mortem indicat triumphalem. Talem quippe vitam quam crucis instar quatuor dimensionum fecimus, tanquam quadratam seu quadripertitam mors sine dubio sequitur triumphalis. Et ita evidenter una et eadem crux vitae imperatoris in carne est imago et signum et eadem triumphalis mortis suae vexillum. Et ut adhuc addamus his quod fuit crux ipsi imperatori Christo, hoc ipsa eadem est commilitonibus suis Christianis, vitae videlicet ipsorum in carne hac, quatuor habentis dimensiones, imago prius et signum, et postea mortis triumphalis vexillum, quae profecto triumphalis mors vitam instar crucis quatuor dimensiones habentem semper sequitur. Et haec sunt in spirituali vita Christiani commilitonis imperatoris Christi quatuor ille spirituales Dominicae crucis dimensiones ad quas Magister hortatur discipulos: In charitate, inquit, radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo et sublimitas et profundum. Quarum certe dimensionum, si in vita commilitonis Christi una defuerit, jam mors triumphalis non erit. Ad cujus triumphum denotandum ante fidelium defunctorum corpora praecedit crucis vexillum triumphale, ut partes adversae per vitam instar crucis velut quadratam quasi per crucis signum triumphatae sic mox fugiant crucis vexillum triumphale cernentes. Juxta illud:« Ecce, inquit, crux Domini, fugite partes adversae,» et ita crux, quae vitae commilitonum Christi prius fuerat signum, postea in morte erigitur quasi mortis ipsius triumphalis vexillum, ex vita Christiani, cujus ipsa crux ante fuerat signum, mortem triumphalem subsecutam demonstrans.
29
ADAPTARE INCIPIT MYSTICE SIGNUM MILITIS SIGNO IMPERATORIS.
29
Ni fallor, quod de crucis signo vexillove proposuimus, et in imperatore et etiam in imperatoris quovis commilitone jam liquet. Restat ut juxta promissum nostrum doceamus qualiter imperatoris instar[ de hoc vase alibi] vas aquae et sanguinis vitae militis sit imago et signum et idem triumphalis mortis suae vexillum; simile nunc docturi de militis vase et milite quod supra docuimus de imperatore et imperatoris cruce. Verum in primis, ne cui in dubium veniat quod sit istud vas quod aquae et sanguinis, semel jam et nunc iterum nomino, de quo deinceps quasi in ultima meli istius notula decantandum, hoc profecto vas est quod absque omni concione celebrata, non congregatione coadunata, nec etiam conventiculo, nullo promulgato edicto, nec ullo etiam arctatus praecepto, sed solo nec dubium Spiritus sancti instinctu mundus, sicut unanimiter et communiter ad martyris gloriam et in peregrinationis suae signum quasi se insignivit. Hoc videlicet est vas illud plumbeum gestatorium, quo specialiter beati martyris peregrini se signant. In quo aqua continetur et sanguis, aqua videlicet ex tactu sanguinis sanctificata per sanguinem. Hoc, inquam, vas est, non quidem hominum vanum commentitium, neque ab homine neque per hominem, sed, sicut qui interius vident verius judicant, solo veritatis, non vanitatis spiritu commendatum hominibus. Quo sicut communiter, ut videmus et unanimiter afflati universi bajulant hoc gestatorium vas quo se glorioso martyri devote obnoxios et se speciales ipsius servos peregrinos visibili signo contestantur. Hoc igitur est vas peregrinationis, vas illud videlicet aquae et sanguinis, quod supra nominando tetigimus, et de quo deinceps sermo noster texetur, ut hoc vas militis vitae signum et mortis vexillum aptemus militi, juxta quod supra crucis signum et vexillum aptavimus imperatori. Utinam imperator etiam nunc clavis suae crucis aperire nobis dignetur, et hoc vas ad laudem et gloriam militis sui et martyris, ut ita signo et vexillo imperatoris in hujus vasis apertione consonet et concordet signum et vexillum sui militis. Dicam igitur de vase hoc, non quidem vase pastoris stulti, sed vere boni; dicam, inquam, quod sentio, et in Domino confido quod non de meo ipso mihi servo suo de suo quantum sibi placuerit multo magis melius revelante.
30.1
DE VASIS MYSTERIO QUOD MARTYRIS PEREGRINI GESTANT.
30.1
Vide igitur et attende, quia in isto vasis signo tria sunt, sicut supra in crucis signo quatuor distinximus. Sed in hoc signo tria plumbum videlicet aqua et sanguis, quia aqua tactu sanguinis sanctificata in sanguine. Tria haec, tria mystica, in plumbo quippe gravitas, in aqua puritas, in sanguine vero mortis virtus et forma per martyrium. In plumbo itaque vetustas, in aqua novitas, in sanguine vero martyrii fortitudo exprimitur. Ecce vetus homo et gravis, ecce novus homo et purus, ecce martyr fortis et strenuus. Et haec sunt, sicut ex historiae praecedentibus aperte liquet, tres viri vitae, tres videlicet ipsius vivendi modi in vita carnis hac. Primus vitae modus, quasi primus homo vetus in aula; secundus vitae modus quasi secundus homo novus in Ecclesia; tertius vero vitae modus jam quasi tertius homo fortis in palaestra. Cujus tertii hominis fortitudo non solum tunc coepit, quo exiguo illo tempore quod supra descripsimus animam suam exposuit, sed potius ex quo ad exponendum paratus fuit. Ecce viri vitae tres. Inter quas vita vetus gravis et plumbea sicut praegravat et praeponitur caeteris. Prius siquidem, ut ait Magister, non quod spirituale est sed quod animale, deinde quod spirituale est. Et vere deinde quod spirituale. Subsequitur quippe mox homo spiritualis, homo novus, aquis videlicet lota vita munda exuta vetustate nova expedita plumbea iniquitatis gravitate deposita. Quae profecto iniquitas merito in propheta super plumbum talenti sedere legitur. Deinde vero novo homine sensim in dies proficiente, transit in virum perfectum, occurrens in mensuram aetatis plenitudinis Christi jam plenae aetatis et perfecti roboris. Sicut imperator Christus et quivis miles Christianus ita ut in acie imperatoris Christi etiam usque ad sanguinem resistat, si ut interdum solet accidere expediat sic.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).