Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 10.1
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
10.1
IN EPISTOLAM II AD THESSALONICENSES. ARGUMENTUM.
10.1
Perseverantibus vel exercentibus se magnis tribulationibus, aliam scribit Apostolus ad Thessalonicenses epistolam, iterum monens eos ad patientiam, et ostendens fieri justo Dei judicio, ut boni per praesentes tribulationes ad gloriam perpetuae quietis perveniant, et mali propter injurias quas sanctis inferunt, poenas aeternas subeant. Ostendit etiam non instare temporibus eorum diem Domini, sicut ipsi putabant propter quaedam ejus verba, quae de resurrectione posuerat in praecedente epistola. Nam quod dixerat:« Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera,» hoc ipsi non intelligentes, conturbati sunt, aestimantes quod in diebus eorum qui tunc vivebant, venturus esset Dominus. Qua de causa praecipue secundam hanc Apostolus scribens eis ab Athenis epistolant, intendit hujusmodi opinionem destruere; ne cum transiret tempus, quo Dominum crediderant esse venturum, et venisse non cernerent, etiam caetera fallaciter sibi promitti arbitrantes, de ipsa mercede fidei desperarent. Nam si Apostolus in hoc mentitus putaretur, per omnia reprobaretur; et ita diabolus tali opinione deluderet eos ac deciperet. Propterea corrigit Apostolus hunc eorum errorem, et ostendit quaedam certa signa demonstrari antequam dies judicii veniat, scilicet primo venturam discessionem et revelandum hominem peccati, qui est Antichristus. Remotione autem erroris hujus facta suo more transit ad moralem exhortationem, ubi et aspere corripit quorumdam inquietudinem. Sic autem incipit.
10.2.1
IN EPISTOLAM II AD THESSALONICENSES. CAPUT PRIMUM
10.2.1
« Paulus et Silvanus et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo, gratia vobis et pax Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.»
10.2.2
Haec superius exposita sunt. Post salutationem sic inchoatur:
10.2.3
« Gratias agere debemus semper Deo pro vobis. fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, ut abundat charitas uniuscujusque vestrum invicem, ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini; si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant, et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis virtutis ejus in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum, et qui non obedierunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi.»
10.2.4
A magna laude eorum inchoat, ut laudando eos roboret et nutriat, sed de omnibus quae in eis laudat praemittit Deo gratias, significans eos a Deo habere omnia quae laudat, vel pro quibus laudat eos, ne forte ex his quae divinitus acceperant, extollerentur quasi ex seipsis haec habentes. Superbia enim plerumque nascitur ex bene gestis. Debemus, inquit, o fratres, agere semper Deo gratias pro vobis, ita magnifice ut dignum est, quia pro magnis magnae gratiae sunt agendae, quoniam fides vestra non decrescit in tribulationibus, sed supercrescit, id est quotidie major efficitur et superat adversitates, vel adeo proficit, ut operetur supra quam praecepimus, et similiter charitas uniuscujusque vestrum abundat, id est abundanter exuberat invicem, id est inter vos, et quia ita supercrescit fides vestra et abundat charitas, inde gratias agere debemus Deo pro vobis, non ita vos laudare tanquam hoc habeatis ex vobis. Ita supercrescit et abundat fides et charitas vestra, ut nosipsi qui non de parvo gloriaremur, in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, id est apud Ecclesias fidelium, quibus exemplum de vobis damus. Videte ergo ne sitis exemplum defectus, gloriamur apud sanctorum Ecclesias in vobis, id est de bonis qui sunt et augentur in vobis. Gloriamur scilicet pro patientia et fide vestra, id est quia non deficitis nec murmuratis, sed patientes estis et fidem servatis in omnibus persecutionibus vestris de loco ad locum, et tribulationibus, id est tormentis et afflictionibus, quae vobis in uno loco fiunt, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei. Ac si diceret: Dum tam dura toleratis, qui tam recta agitis, quid aliud quam justi judicii Dei exemplum datis? Quia ex vestra poena colligendum est quomodo feriat quibus irascitur, si sic vos affligi patitur, in quibus laetatur; aut quomodo illos percussurus est, quibus justum judicium exhibet, si etiam vos sic cruciat, quos pie redarguens fovet. Hinc enim intelligitur quomodo non parcat impiis, tanquam sarmentis praecisis ad combustionem, quando justis non parcit propter perficiendam purgationem. Unde et Petrus ait:« Tempus est ut incipiat judicium de domo Domini.» Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non crediderunt Dei Evangelio? Hoc est exemplum futuri Judicii, quod nunc cernitur in afflictione piorum, sed si illi modo pro levibus peccatis suis graviter judicantur, multo gravius impii pro suis criminibus in fine judicabuntur. Ideo sustinetis flagella praesentium tribulationum, ut per hoc purgati habeamini digni in regno Dei, id est in aeterna beatitudine, ad quam nullus intrabit immundus, quia non est dignus. Sed vos per has passiones efficiamini digni illo regno, pro quo et patimini, non pro humano favore, nec pro aliquo crimine. Nihil aliud enim quaerit mens vestra pro his passionibus, nisi regnum Dei, nihilque criminis admisistis, pro quo talia pateremini. Dixi quia sustinetis in exemplum justi judicii Dei, quo puniuntur adversarii vestri, ut habeamini digni in regno Dei; tamen hac conditione fiet istud, si est justum apud Deum, his dari poenam et vobis quietem, id est si opera eorum tam pessima sunt, ut Deus judicet justum esse pro his retribui cruciatus aeternos, et si opera vestra adeo vere bona coram eo sunt, ut ipse justum ducat pro his recompensare quietem perpetuam. Aliter enim judicat Deus et aliter home, quia saepe quod nos improbamus, ipse approbat, et quod nos laudamus, ipse condemnat. Subtilla enim et justa sunt judicia Dei. Et ideo ne isti nimium securi fiant de futura salvatione sua, et incipiant negligenter agere, ac nimium certi de damnatione suorum adversariorum, incipiant desperare conversionem illorum, pulchre temperatam dedit Apostolus de utrisque sententiam. Sustinetis, inquit, in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno ejus; si tamen justum est apud Deum, retribuere tribulationem aeternam his qui vos ad tempus tribulant, et vobis qui temporaliter tribulamini, requiem nobiscum sempiternam, non in praesenti vita, sed in revelatione Domini Jesu, id est quando revelabitur et palam coram omnibus apparebit Dominus, ut reddat unicuique secundum opus ejus. Domini dico, venientis de coelo cum angelis virtutis ejus, id est per quorum ministerium ostendet ipse virtutem suam, dum bonos per eos elegerit, et malos foras miserit, et venientis in flamma ignis, non quod sit flamma circumdatus, sed per effectum, quia inimicos exuret. Ignis dico, dantis, id est inferentis vindictam his qui non noverunt Deum, id est infidelibus; et qui non obedierunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, id est illis qui fidem habuerunt, sed mandata Domini servare neglexerunt. Gravius peccat sciens, quam nesciens. Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem. Aliud enim est nescire, aliud scire noluisse. Voluntas quippe arguitur in eo, de quo dicitur:« Noluit intelligere ut bene ageret.» Sed illa ignorantia quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit quia non audivit quod crederet, sed fortasse ut mitius ardeat. Et si illi aeterno igni cremandi sunt, qui Deum nescierunt, quid de illis fiet, qui praedicatores Dei vel servos ejus causa nominis ejus persecuti sunt? Aut si illi perpetuo passuri sunt, qui Evangelio quod acceperant, non obedierunt, quid illi patientur, qui praecepta ipsius Evangelii scienter et voluntarie praevaricati sunt?
10.2.5
« Qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis ejus, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. In quo etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute, ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi.»
10.2.6
Ignis ille dabit vindictam, id est inferet pro culpis poenam infidelibus, qui non noverunt Deum; et vanis fidelibus, qui non obedierunt Evangelio Domini. Qui utrique dabunt, id est luent poenas non horarias sed aeternas; nec immodico dolore, sed in interitu, id est in morte perpetua, longe remoti a facie, id est a praesentia visionis Domini et a gloria virtutis ejus, ne eam videant gloriam, quam virtus ejus ostendet in se et dabit sanctis, sicut scriptum est: Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Nam in judicio videbunt boni et mali formam servi, ac deinde cum mali in gehennam praecipitati fuerint, boni sublevabuntur ad videndum claritatem divinitatis ejus. Tunc pro ignorantia et inobedientia sua dabunt mali poenas aeternas, projecti a facie Domini, ut cum venerit glorificari in sanctis suis, id est replere et illustrare sanctos suos gloria sua ut videntes eum sicuti est, similes ei fiant, et ipse gloriosus in eis appareat; et admirabilis fieri, id est admiratione et laude dignus ostendi in omnibus etiam minoribus, qui crediderunt ea fide, quae per dilectionem operatur. Admirabilis tunc fiet in his qui crediderunt, impiis admirantibus tantam salutem justorum, quos hic despiciebant, et ipsis justis suam salutem mirantibus. Ideo autem, sicut dictum est, dabit tunc vobis requiem nobiscum, quia testimonium nostrum, id est quidquid testificati sumus vobis de his quae fierent in illo die, id est de gloria bonorum et poena malorum creditum est a vobis, quamvis esset super vos, id est superans vestrum intellectum. Quamvis enim supra sensum esset quod dicebamus, nec posset illud intelligentia vestra capere, tamen vos nostro testimonio fidem accommodatis. Vel super vos fuit, id est vobis dominans, non quaerentibus rationes. Vel quasi de loco sublimiori loquentes, super vos testimonium protulimus, quod creditum est a vobis de his quae fient in die illo. In quo die ut dignetur vos, id est dignos habeat vocatione sua Deus noster, nos etiam oramus semper pro vobis, id est non solum instruximus vos de illa justorum glorificatione vel impiorum damnatione, sed etiam oramus assidue pro vobis, ut ad illam gloriam pertingatis, ut scilicet dignetur vos sua vocatione Deus noster, id est dignos vos judicet quos ad regnum vocet, dicens:« Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum,» et impleat omnem vestram voluntatem bonitatis, id est plenarie faciat quidquid bene vultis. Vel interim in hoc saeculo impleat omnem voluntatem bonitatis in vobis, id est plene vos faciat velle omne bonum, et impleat in vobis opus fidei, id est omne bonum opus quod fides exigit, et hoc in virtute potentis actionis. Vel confessio est proprie opus fidei, ut quod mens credit, lingua fateatur. Impleat in vobis opus fidei, id est confessionem, et hoc in virtute constantiae, ut nullo modo flecti possitis a fidei confessione. Ita videlicet impleat hoc in vobis, ut in praesenti vita nomen Domini nostri Jesu Christi clarificetur in vobis, id est clarum et gloriosum appareat in bonis operibus vestris; et vos in alia vita clarificemini in illo, et hoc secundum gratiam Dei nostri Patris, et Domini Jesu Christi, id est secundum quod Pater et Filius per gratiam sancti Spiritus electis suis gratuita bonitate tribuunt supra quam mereri possunt.
10.3.1
IN EPISTOLAM II AD THESSALONICENSES. CAPUT II.
10.3.1
« Rogamus autem vos, fratres per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini.»
10.3.2
Captata illorum benevolentia, illisque laudatis, secure descendit ad principalem intentionem, id est ad remotionem erroris, quo maxime turbati fuerant. Quasi dicat: Vos quidem, fratres, patienter omnia sustinetis, propter remunerationem quam a Deo speratis; sed rogamus vos, ut a sensu catholicae fidei nullatenus moveamini. Rogamus autem vos, fratres, non per leve aliquid, sed per adventum Domini nostri Jesu Christi, si vultis ut vobis prosit, et per adventum nostrae congregationis in ipsum Christum, si vultis esse in ea, quando omnes qui electi fuerimus, conveniemus et congregabimur in ipsum Salvatorem, ut non cito moveamini, id est non cito titubetis a vestro sensu, id est a sensu catholicae veritatis, vel a puro intellectu quem hactenus habuistis. Non cito moveamini. Si enim movemini, cito est, quia nihil vobis infertur quod diu duret, neque terreamini quasi de vicino periculo imminentis judicii, neque per spiritum moveamini aut terreamini, id est si malignus Spiritus quasi angelus lucis apparens in visione, persuadeat vobis diem Domini vestris diebus imminere, vel si quis dicat se per Spiritum sanctum hoc cognovisse, non credatis ei; neque per sermonem, id est si quis praesentialiter apud vos publico sermone et inter alia voluerit hoc astruere, nolite unquam credere; neque per epistolam alicujus absentis tanquam per nos, id est jussu nostro missam vel sub nomine nostro, nolite seduci. Sive per epistolam quam vobis ante misimus, nolite turbari, id est nolite putare quod epistola nostra dicat vestris diebus Christum esse venturum. Nolite his omnibus terreri, quasi instet dies Domini, id est quasi vicinus immineat dies, in quo Dominus potentiam suam ostendet, puniendo malos et salvando bonos. Non ideo dicit hoc Apostolus, ut velit illos securitate torpere ac negligenter agere et imperatos esse, sed ne in ipsa perturbatione exspectationis celerrimi adventus Dominici possent seduci, ad suscipiendum pro Christo diabolum, qui hoc agebat, ut sub nomine Christi se faceret adorari, sicut et beato Martino suadere voluit. Quod ut non possit, tempus et signa Dominici adventus describit Apostolus. Nam animos eorum vel occasio non intellectae epistolae, quam ipse eis miserat, vel ficta revelatio quae per somnium deceperat, vel aliquorum conjectura, Isaiae et Danielis evangeliorumque verba de Antichristo praenuntiantia, in illud tempus interpretantium moverat atque turbaverat, ut in majestate sua tunc Christum sperarent esse venturum. Cui errori medetur Apostolus, et exponit quae ante adventum Christi debeant praestolari, ut cum illa facta fuerint, tunc exspectetur Christus. Parcens tamen eorum verecundiae vel teneritudini, nequaquam eos aperte reprehendit, quia commoti fuerant, sed ne moveantur rogat, et prius etiam multum eos laudat. Plerumque enim pusillanimes utilius emendamus, si et eorum bene gesta memoramus et si qua ab eis inordinate gesta sunt, non jam tanquam perpetrata corripimus, sed quasi adhuc ne perpetrari debeant prohibemus, ut et illa quae approbamus, illatus favor augeat; et contra ea quae reprehendimus, magis apud pusillanimes exhortatio verecunda convalescat. Unde nunc magister egregius, ut dictum est, cum Thessalonicenses in accepta praedicatione perdurantes, quasi de vicino mundi termino quadam cognosceret pusillanimitate turbari, prius in iis quae fortia prospicit, laudat; et caute monendo postmodum quae infirma sunt, roborat. Cum enim multa laude digna dixisset, subjunxit hoc de quo loquimur: Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini, etc. Egit enim verus doctor, ut prius audirent laudari quod recognoscerent, et postmodum quod exhortati sequerentur, quatenus eorum mentem, ne admonitio subsequens concuteret, laus praemissa solidaret. Et qui commotos eos vicini finis suspicione cognoverat, non jam redarguebat commotos, sed quasi transacta nesciens, adhuc commoveri prohibebat, ut dum se de ipsa levitate motionis praedicatori suo incognitos crederent, tanto reprehensibiliores essent, quanto magis ab illo se cognosci formidarent.
10.3.3
« Ne quis vos seducat ullo modo. Quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium jam operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet, nunc teneat, donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum, cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et in signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
10.3.4
Videte, inquit, ne quis vos seducat ullo modo, id est ne quis errorem trahat vos, aut per spiritum, aut per sermonem, aut per epistolam, aut per alium quemlibet seductionis modum, ut credatis instare diem Domini. Quoniam non instabit, nisi primum venerit discessio, ut omnes gentes quae Romano imperio subjacent, discedant, ab eo; sive ut multitudo Ecclesiarum discedat a pontifice Romano, aut multitudo hominum discedat a fide, et nisi revelatus, id est manifestatus et ostensus fuerit, qui omnium prophetarum verbis praenuntiatur, homo peccati, id est Antichristus, qui non est Deus justitiae, ut finget, sed homo peccati, in quo fons omnium peccatorum est; et filius perditionis, id est diaboli, qui est universorum perditio, vel filius perditionis, id est natus ad hoc ut perdat alios, et tandem ipse perdatur, qui scilicet homo pestifer, adversatur Christo, ideo vocatur Antichristus, id est contrarius Christo. Vel omnium saluti adversatur, et extollitur, id est effert se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, id est super illos qui nuncupative, non essentialiter sunt dii, et super illum qui naturaliter est Deus. Deus enim dici aliquando et homo potest, quod juxta Moysen dicitur:« Ecce constitui te Deum Pharaonis.» Deus vero coli, purus homo non potest. Quia vero se Antichristus et super sanctos quosque homines, et super ipsius potentiam divinitatis extollit per exactum sibi nomen gloriae, et hoc quod Deus dicitur, et hoc quod Deus colitur, transire conatur. Et ita erigetur, ut sedeat et se adorari jubeat in templo Dei, fortasse quod est in Jerusalem. Vel potius in templo Dei sedebit, id est in mentibus Christianorum quos seducet, qui fuerant templum Dei. Nam juxta hunc sensum dicitur in Psalmo:« Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum.» Gentes enim templum Dei polluerunt, quando pagani quosdam Christianos in persecutione idolis sacrificare coegerunt. In hujusmodi igitur templo sedebit Antichristus, ostendens se tanquam sit Deus, id est, super eorum mentes quos seducere poterit fastu gloriae saecularis, erigetur, ita ut cum sit homo peccator, homo tamen existimari despiciens, Deum se super homines mentiatur. Nisi ita fuerit Romanum imperium antea desolatum, et Antichristus ita manifestus praecesserit, Christus non veniet, qui ideo venturus est, ut Antichristum destruat. Non retinetis in corde quod haec ipsa quae nunc scribo per epistolam cum adhuc apud vos essem, praesenti sermone narrabam et dicebam vobis, Christum scilicet non esse venturum, nisi praecesserit Antichristus? Hoc debuissetis firmiter retinere, nec de suspicione proximi adventus Domini fluctuare. Ego praesens dicebam Antichristum prius venturum. Et nunc quid detineat scitis, id est quae causa sit quod Antichristus modo non veniat, optime nostis. Quoniam scire illos dixit, aperte hic dicere noluit; et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant, aut vix aut nequaquam pervenire valemus ad id quod ipse in hoc loco sensit. De Romano tamen imperio intelligitur, qui et ideo videtur aperte noluisse dicere illud esse destruendum, quod ipsi qui imperabant aeternum putabant, ne eos in odium Christiani nominis excitaret. Si enim aperte et audacter dixisset: Non veniet Antichristus, nisi prius Romanum deleatur imperium, justa causa perditionis adversus nascentem tunc Ecclesiam consurgere videretur. Velavit ergo quadam obscuritate quod dicebat, ne Romanos incitaret ad persecutionem Ecclesiae, vel impediret a suscipienda fide. Scitis, inquit, quid eum nunc detineat, ut modo non veniat, hoc scilicet detinet eum, quia ea quae fieri debet ante adventum ejus, prius facienda erit discessio, ut gentes discedant a Romano imperio, sicut jam factum cernimus. Et adhuc prius est facienda gravior discessio, ut ingens multitudo eorum qui Christianitatis vocabulum portant, discedat a religione, vel ab ipsa fide Christiana, in tantum ut cum venerit Antichristus, facile suscipiat eum. Hoc et his similia sunt quae adhuc detinent et retardant eum. Non enim debet aut potest venire, nisi quando ita depravatum fuerit genus humanum ut cum venerit, mox suscipiat eum. Scitis quid eum nunc detineat, id est quae causa sit dilationis ejus, ut reveletur, id est manifestius cunctis appareat in tempore suo, id est sibi congruo, quando videlicet Satanas solvetur et adversus Ecclesiam totis viribus relaxabitur. Tunc namque erit tempus Antichristi, quia tunc regnabit, cum quod voluerit faciet, ideoque tunc aperte revelabitur. Nam in membris suis iam operatur mysterium iniquitatis. Quod est dicere multis malis atque peccatis quibus Nero impurissimus Caesarum mundum premit, Antichristi parturitur adventus; et quod ille operaturus est postea, in isto ex parte completur. Sic ergo in Nerone, cujus opera velut Antichristi videbantur, et in caeteris similibus operatur adversarius ille jam ab ipso tempore apostolorum mysterium iniquitatis, quia Nero et caeteri tales praefigurant eum, sicut Abel et Isaac et David praefiguraverunt Christum, tantum hoc restat, ut qui nunc imperat, imperet donec in medio fiat, id est donec de medio tollatur. Tantum ut Romanum imperium, quod nunc fere universas gentes, tenet, teneat eas donec de medio fiat, id est donec illa potestas auferatur de medio mundi, quia omnes undique Romam confluebant velut ad caput. Vel de medio fiat, id est de communi tollatur illa potestas. De medio enim fieri, est de communi hominum aspectu auferri. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem significare Antichristum nullus ambigit. Vel ita: Scitis quid nunc detineat eum, hoc fortasse, quia nondum sic depravati sunt omnes, ut statim susciperent illum, ut reveletur in suo tempore, quando parati erunt homines illum suscipere. Nam mysterium jam operatur iniquitatis. Ac si dicatur: Tunc Antichristus manifestus videbitur, nam in cordibus iniquorum secreta sua jam nunc occultus operatur. Jam in malis et fictis qui sunt in ecclesia, operatur mysterium iniquitatis. Quod ideo dicitur mysterium, quia videtur occultum, quia tales operarii ostendunt se velut ministros aut famulos Christi, cum revera ministri sint Antichristi. Nam iniquitas eorum est mystica, id est pietatis nomine palliata et sub specie boni perpetrat malum. Tantum est, ut qui tenet nunc fidem Christianae religionis, teneat illam, id est tenaciter perseveret in ea, donec de medio fiat, id est donec de medio Ecclesiae exeat mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est, cum manifestum erit, quando omnes de Ecclesia palam exibunt, qui non ad Christum, sed ad Antichristum pertinebunt. Et tunc revelabitur iniquus. Vel Romanus pontifex, qui tenet nunc Ecclesias teneat illas donec de medio fiat, id est donec ab ipsa Romana Ecclesia, quae est medium et cor Ecclesiarum, fiat iniquitas, ob quam ab ea multae discedant Ecclesiae. Variis modis intelliguntur haec Apostoli obscurissima verba, ubi tamen nullum temporis spatium aperuit. Ait enim ut reveletur in suo tempore, nec dixit post quantum temporis id futurum sit. Et subjunxit, nam mysterium operatur iniquitatis, nec expressit quandiu hoc operetur. Item quod sequitur, tantum qui tenet nunc, teneat donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus, docet nos Antichristum manifestum futurum; sed post quantum temporis revelandus ait, nec saltem obscure locutus est Apostolus. Quid enim sit, qui modo tenet teneat; vel quid sibi velit, donec de medio fiat, potest quisque sic coaptare, ut intelligat vel aliquatenus suspicetur, quia quoquo modo scriptum legit, quandiu teneat, aut post quanta temporum spatia de medio fiat, hic tacetur omnino. Sed quantumcunque longum ac breve sit hoc intervallum, omnia tamen in eo fient, quae prius fieri debent; et tunc Antichristus manifeste revelabitur fons totius iniquitatis. Qui nec modo in membris suis, nec tunc in seipso timendus est, quia ipsum Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, id est invisibili virtute spiritus sui, procedentis a se sicut a Patre, divina scilicet potestate et imperio majestatis suae, cujus jussisse fecisse est, non in exercitus multitudine, non in robore militum, non in auxilio angelorum. Sed quomodo tenebrae solis fugantur adventu, sic et illustratione adventus sui eum Dominus destruet atque delebit. Occidetur autem sicut e volumine Danielis intelligimus, in monte Oliveti in papilione in solio suo, illo videlicet loco, quo Dominus in coelum ascendit. Post cujus interfectionem concedentur ad poenitentiam quadraginta quinque dies his, qui ad vitam praeordinati sunt, et persecutionem illam non sine offensione transierunt. Utrum vero completis illis quadraginta quinque diebus, mox adveniat Dominus, an adhuc supersit aliquantulum temporis, omnino nescimus. Quod ergo dicitur: Quia Dominus Jesus interficiet eum in spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui non ita intelligendum est, quasi in ipso judicis adventu sit interficiendus atque destruendus, sed antea. Illustratio enim adventus ejus non inconvenienter intelligitur aliqua claritas praenuntians adventum ejus, quae tanta sit, ut visa ea, mox prae timore moriatur ille pestifer. Destruet itaque cum Dominus, cujus est adventus secundum operationem Satanae, id est qui cum venerit faciet omnia diabolo instigante, non tamen sine sensu, ut phrenetici, qui culpam non habent de malis quae faciunt. Nam sicut Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi; ita diabolus erit in Antichristo, mundum seducens. Et sicut Christus ait:« Pater in me manens, ipse facit opera;» sic diabolus in Antichristo manens, faciet omnia quae illi videbitur facere. Ejus itaque adventus erit secundum operationem Satanae in omni virtute, quia tunc Satanas relaxabitur, ut in omni virtute sua per eum operetur; et operabitur signis, quae in quocunque tempore significent aliquid; et prodigiis, quae in futuro tantum aliquid significent. Vel signis minoribus et prodigiis majoribus. Quae scilicet signa et prodigia erunt mendacia, id est falsa; sive quia mortales sensus per magica phantasmata decepturus est, ut quod non faciet, facere videatur; sive quia illa ipsa etiamsi erunt prodigia, ad mendacium pertrahent credituros. Operabitur ergo per eum et per sequaces ejus Satanas in omni virtute fortitudinis contrariae, et in signis atque prodigiis falsorum miraculorum vel ad falsitatem ducentium; et in omni seductione iniquitatis, quia simulabit se religiosum, ut sub specie decipiat pietatis, imo se Deum esse dicet, et se adorari faciet, atque regna coelorum promittet. Alios quoque donis temporalium divitiarum corrumpet, alios autem cruciatibus et minis atque terroribus franget; et in omni arte seductionis fraudes suas exercebit his qui pereunt, id est qui ad vitam praedestinati non sunt, sed ad perditionem vadunt. Illa ergo Antichristi tentatio cunctis praeteritis major apparebit, quando pius martyr corpus suum tormentis subjiciet, et tamen ante ejus oculos miracula tortor faciet. Quis enim ad fidem convertatur incredulus, cujus jam credentis non paveat, et concutiatur fides, quando persecutor pietatis fiet etiam operator virtutis, idemque ipse qui tormentis saeviet ut Christus negetur, miraculis provocabit ut Antichristo credatur? Sed potens est spiritus Dei, corda suorum etiam inter tam gravia tentamenta custodire. Nam his signis atque prodigiis seducentur, qui seduci merebuntur, eo quod charitatem veritatis non receperunt, Judaei scilicet vel alii infideles, qui noluerunt recipere charitatem veritatis, id est spiritum Christi. Dicitur enim Spiritus sanctus charitas, et Christus est veritas. Charitas ergo veritatis, ut diximus, est spiritus Christi. Sed hanc charitatem Judaei non receperunt ut salvi fierent, ideo seducentur ut pereant. Vel charitatem veritatis non receperunt, ut non bona spiritalia concupiscerent, sed carnalia. Et quia spe invisibilium bonorum gaudere non norunt, in laqueos Antichristi ruituri sunt, ut credant mendacio, quod illo duce velut in conspectu inimicorum suorum visibilium, qui eos visibiliter captivaverant, habituri sint visibilem gloriam. Quia ergo veritatem charitatis non receperunt, ut invisibilia bona, quae sola sunt vera, diligerent, et Salvatore suscepto salvi fierent, ideo mittet, id est venire permittet illis Deus non operatorem, sed ipsam operationem, id est fontem erroris, ut credant mendacio quia« mendax est ille ipse et pater ejus.» Ut judicentur, id est in adventu judicis condemnentur omnes qui non crediderunt veritati Christi, sed consenserunt iniquitati Antichristi. Deus illis operationem erroris mittet, quia diabolum facere ista permittet justo ipse judicio, quamvis faciat ille iniquo malignorum concilio. Ut judicentur, inquit, omnes et caetera. Proinde judicandi seducentur, et seducti etiam judicabuntur. Sed judicandi seducuntur illis judiciis Dei, occulte justis, juste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae nunquam judicare cessavit, seducti autem judicabuntur novissimo manifestissimoque judicio. Et quidem si Antichristus de virgine natus esset, et prior venisset in mundum, poterant Judaei habere excusationem et dicere quod postea venerit veritas, et ideo primitus mendacium poterant pro veritate suscipere, sed cum non ita sit, ideo judicandi sunt, imo procul dubio condemnandi, quia Christi veritate contempta, postea mendacium, id est Antichristum suscepturi sunt.
10.3.5
« Nos autem gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit nos Deus primitias in salutem, in sanctificatione spiritus et in fide veritatis, in quam et vocavit vos per Evangelium nostrum, in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi.»
10.3.6
Illi condemnabuntur, qui veritate reprobata mendacium suscipient; sed nos et vos salvabimur, qui veritatem suscepimus, unde et gratias agere debemus. Et hoc est: Nos autem debemus semper gratias agere Deo pro vobis, quos ad suam notitiam vocavit, o fratres dilecti a Deo, pro merito vestrae sanctitatis, vel dilecti ab eo gratis priusquam aliquid boni meruissetis, et sic per praevenientem dilectionem vocati, quoniam ipse prior dilexit nos. Gratias, inquam, Deo agere debemus, eo quod ab aeterno elegerit nos apostolos Deus in consilio providentiae vel sapientiae suae, et elegerit nos primitias, id est primos et praecipuos, non ultimo tempore periculoso, sed in exordiis evangelicae gratiae et hoc in salutem aeternam, ut in eam nos perducat, positos in sanctificatione spiritus, qui in baptismo sanctificat et in fide veritatis, non erroris, quia quidquid nostra fides credit, verum est, nec fallitur opinione alicujus erroris, sicut illi qui sequuntur Antichristum: In quam fidem et vos vocavit, id est non solum nos primitus vocavit, sed etiam deinde vos per Evangelium nostrum quod vobis praedicavimus, in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi, id est ut per fidem acquiratis gloriam quam habet Jesus. Vel in acquisitionem gloriae Christi, id est ut vos sibi Christus acquireret, ad glorificandum se, ut essetis populus acquisitionis, et bene vivendo glorificaretis.
10.3.7
« Itaque, fratres, state et tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.»
10.3.8
Quandoquidem vos Deus ad fidem convertit, ut per hanc ad gloriam pertingatis, nec instat adhuc dies Domini. Itaque, fratres, state in fide, et nolite moveri a vestro sensu, ut stare firmiter in fide valeatis, atque statum rectitudinis in operibus bonis servetis, tenete in corde et operibus traditiones quas didicistis, sive per sermonem nostrum, dum essemus praesentes; sive per epistolam, quam vobis misimus absentes. Et nos quidem sermonibus et epistolis vos admonemus, ut in bono stetis; sed ipse Deus per internam gratiam suam exhortetur interius corda vestra. Nos enim foris in vacuum laboramus, si ipse intus non fuerit operatus. Et ideo ipse Dominus noster Jesus Christus, qui nos suo dominio pie mancipavit; et Deus qui nos creavit, et Pater noster, qui nos in filios adoptavit, et paterno affectu nos dilexit, dans Unigenitum pro nobis, et per Spiritum Paracletum, qui interpretatur consolator, dedit nobis consolationem aeternam, cum jam inter adversa praesentis miseriae incipimus aeterna gaudia praegustare; et spem bonam, qua de exsilio ad patriam exspectamus redire in gratia, id est in ejus gratuito munere, quia hoc non merueramus; ipse, inquam, Filius et Pater, qui jam tot et tanta nobis largitus est, exhortetur corda vestra, id est incitet ad meliora voluntates vestras, et confirmet contra impugnantes in omni opere bono, et in omni sermone bono.
10.4.1
IN EPISTOLAM II AD THESSALONICENSES. CAPUT III.
10.4.1
« De caetero, fratres, orate pro vobis, ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis et malis hominibus. Non enim omnium est fides. Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. Confidimus autem de vobis, fratres, in Domino, quoniam quae praecipimus vobis, et facitis et facietis. Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei et patientia Christi.»
10.4.2
De his quae ad vos pertinent, diximus et monuimus quomodo agere debeatis; sed de caetero, id est de eo quod ad alios pertinet, fratres, orate pro nobis, ut sermo Dei quem loquimur, currat sine impedimerito ad omnes gentes, ut multi velociter convertantur. Currat, id est sine obstaculo festinanter ad omnes perveniat; et clarificetur, id est clarus et intelligibilis fiat audientibus, sicut et apud vos cucurrit et clarificatus est; et orate ut liberemur, ne detineamur ab importunis et malis hominibus, id est infidelibus, qui resistunt nobis, sed ubique liberi discurremus ad praedicandum. Liberemur ab importunis, id est infidelibus, qui resistunt veritati; disputando verbis contra eam, et malitia nos persequuntur, et tormentis cruciant. Ideo dico liberemur, quia non omnium est fides, id est non ad omnes pertinet fides, id est non adhuc omnes fidem acceperunt, qui accepturi sunt. Vel orate ut liberemur, quia non omnium est fides, id est non ad omnes pertinet fides, non omnes credituri sunt etiam orantibus vobis, sed tantum qui praeordinati sunt. Nam posse habere fidem, sicut posse habere charitatem, natura est hominum, habere autem fidem, sicut habere charitatem, gratia est fidelium. Ideo autem Deus per orationes fidelium non credentes credere facit, ut ostendat quia ipse facit. Nemo est enim tam imperitus, tam carnalis, tam tardus ingenio, qui non videat Deum facere, quod se rogari praecepit ut faciat. Non omnium est fides, sed tamen nolite eos timere qui sine fide sunt, quia Dominus est fidelis, id est verax in promissis, quae pollicitus est electis suis, dicens:« Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.» Fidelis est, id est fideliter adimplens quae promisit, qui confirmabit vos in bono, et custodiet a malo. Confirmabit, id est firmos et stabiles faciet, ne sitis« fluctuantes, et circumferamini omni vento doctrinae in nequitia hominum,» et custodiet a malo, non ut nihil adversitatis patiamini, sed ut nihil possit nocere vobis. Diximus ut teneatis traditiones nostras, et caetera quae jussimus impleatis; nec puto frustra, sed confidimus de vobis, fratres, in Domino, qui in vobis operatur, quoniam ea quae praecipimus vobis, et nunc facitis, et semper facietis. Sed ne frustra haec de vobis confidamus, Dominus, id est Spiritus sanctus dirigat corda vestra, id est rectas faciat voluntates vestras, existentes in charitate Dei Patris, ut eum toto corde diligatis; et in patientia Christi, ut parati sitis libenter pati pro Christo, sicut ille passus est pro vobis. Tota Trinitas in hac brevi sententia declaratur. Dominus enim praemittitur, ipse, ut diximus, est Spiritus sanctus. Qui recte Dominus appellatur, sicut Pater et Filius, quia ubi vult spirat, et quidquid vult facit, atque regit universa, nec regitur, ut omnia illi serviunt. Unde et in superiori etiam epistola similiter Dominum Apostolus eum vocavit, dicens:« Vos autem Dominus multiplicet,» etc. Post hoc autem de curiosis agitur, cum subditur:
10.4.3
« Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos. Quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.»
10.4.4
Vos quidem praecepta nostra sicut confidimus facitis et facietis, sed quicunque ea non fecerint, subtrahite vos ab illis. Et hoc vobis denuntiamus, fratres, id est de hac re nuntium vobis divinum afferimus in nomine Domini nostri Jesu Christi, id est in auctoritate nominis ejus, vel in gloria ejus, ut propter reverentiam nominis ejus, vel propter gloriam nominis ejus faciatis quae dicimus, ut scilicet subtrahatis vos et separetis ab omni fratre, id est ab omni Christiano ambulante inordinate, id est vivente non sicut ordo naturae, vel ordo Christianae religionis exigit, et ambulante non secundum traditionem ambulandi, id est vivendi vel operandi quam acceperunt a nobis. Ab omni fratre qui sic ambulat, vos subtrahite, id est non communicetis ei in cibo, vel in potu, vel in mercatura, sive in colloquio, vel in alia re, nisi causa corrigendi eum, ne participes sitis delictorum ejus; sed vitate eum, ne videamini fovere pravitatem ejus ut erubescat et corrigatur, cum se viderit ab omnibus caveri. Ab eis qui non secundum traditionem nostram ambulant, vos subtrahite; nam vos ipsi scitis quemadmodum oporteat imitari nos, id est non est opus ut exponam vobis eam traditionem, quia scitis eam. Scitis videlicet quomodo, qui recte volunt ambulare, debent ambulare per viam, per quam nos ambulamus, id est exempla nostra sequi. Quoniam non inquieti fuimus inter vos, ut illi qui aliena negotia curant otiose vagantes huc et illuc, ac divinum officium relinquentes, et vitam singulorum superflue scrutantes, ac fratribus detrahentes, et murmurationes ac dissensiones, vel scandala nutrientes. Dum enim vacant et nihil operantur, callidus hostis vanam mentem eorum occupat talibus, quia sicut scriptum est,« multam malitiam docuit otiositas.» Sed nos non ita fuimus inquieti. Neque gratis, id est, sine pretio justi laboris manducavimus, non dico deliciosas escas, sed nec ipsum panem sumptum ab aliquo, sed in labore manuum et fatigatione, quia laboramus usque ad fatigationem; nocte et die operantes unde victum haberemus ne quem vestrum gravaremus, id est ne alicui vestrum essemus oneri stipendia sumendo. Et non laboravimus quasi non habuerimus potestatem sumendi vestra, id est non ideo victum proprio labore quaesivimus, quod non possemus a vobis accipere sumptus, sed ideo ut nosmetipsos formam daremus vobis, id est exemplum ad imitandum nos, id est ut vos otium dimitteretis, et in opere nos imitaremini. Si enim nos cum possemus ex praedicatione victum habere, maluimus ex labore nostro vivere, multo magis vos debetis in sudore vultus panem vestrum praeparare. Propter aliam causam apud justos in opere laboravit Apostolus, et propter aliam apud Corinthios. Corinthii enim tenaces erant, et multis vitiis occupati; et si quid Apostolo dedissent, videretur eis quod Apostolus deberet levius erga eos agere, nec aspere increpare, sed eis blandiri propter dona ipsorum. Isti vero solebant in otio vivere, et idcirco dedit illis Apostolus in seipso exemplum operandi manibus propriis, ut inde haberent unde possent vivere, et indigentibus eleemosynam praebere. Sciendum itaque beatum Apostolum opera corporalia servos Dei operari voluisse, quae finem haberent in magnam spiritalem mercedem, ad hoc ut et ipsi victu ac tegumento nullo indigerent, et manibus suis hoc sibi procurarent. Neque huic apostolico praecepto et exemplo contrarium est quod Dominus ait:« Nolite solliciti esse, dicentes quid manducabimus, aut quod bibemus, aut quo operiemur?» Non enim Dominus prohibuit servis suis ut ista non procurent, quantum necessitati sat est, unde honeste vivere possint, sed superfluitatem nimiae sollicitudinis deliciosarum escarum et vestium interdixit. Non enim ait: Ne solliciti sitis animae vestrae ut manducetis, sed quid manducetis; neque corpori vestro ut induamini, sed quid induamini: prohibens scilicet nimiam accurationem in eligendis vestibus et cibis, non laborem operis, aut moderatam curam in rebus necessariis. Nos ipsos, inquit, formam dedimus vobis, ut nos imitaremini in labore operis, nam et hoc dicebamus vobis. Qui videlicet non solum nunc dum sumus absentes, hoc vobis dicimus; sed etiam cum essemus praesentes apud vos denuntiabamus ac praecipiebamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Non diximus, si quis non operatur, non manducet, sed, si quis non vult operari, quia sunt nonnulli qui vellent, sed non possunt, et ideo licet non operentur, inculpabiles tamen sunt, quia in terra pax hominibus bonae voluntatis. Qui vero possunt, sed nolunt, illi merito culpantur, et illis etiam corporeus cibus interdicitur. Idcirco autem et laboris nostri mentionem fecimus, et ut similiter agatis praecipimus, atque superius, ut ab omni fratre ambulante inordinate vos subtrahatis, admonuimus, quia audivimus, id est relatum est nobis, quosdam inter vos ambulare inquiete, id est de loco ad locum tota die vagari, et nihil operantes manibus suis, quod utile sit illis vel aliis, sed curiose agentes, id est cum quadam superflua et inutili sollicitudine et studio, quaerentes ab aliis quid agat rex Francorum, aut quanti sit annona, seu quale tempus in hoc anno sit futurum, vel his similia. Multa enim breviter hic reprehendit vitia, id est inquietudinem et otiositatem et curiositatem et multiloquium, in quo non deerit peccatum. Nam inquietudo, dum sollicite domus aliorum circuit, vel aliena acta curiose perquirit, in multis offendit. Curiose enim agunt, qui ad hoc vacant, ut dicere aut audire aliquid novi possint. Sed his qui ejusmodi sunt denuntiamus, et insuper obsecramus, id est per sacra adjurantes eos rogamus, in Domino Jesu Christo, ut saltem propter ejus reverentiam faciant quod dicimus, ut scilicet non curiose loquantur, vel interrogent quid agat ille vel ille, nec otiosi manentes vivant ex alieno labore, sed cum silentio operantes, id est linguam refrenantes, et manus in opere exercentes, manducent non alienum panem, sed suum, id est proprio labore praeparatum, non ab aliis sibi datum.
10.4.5
« Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Quod si quis non obedierit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur. Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.»
10.4.6
Propter necessitates sanctorum qui, quamvis obtemperent praeceptis Apostoli, ut cum silentio operantes panem suum manducent, possunt tamen multis ex causis indigere supplemento aliquo talium sustentationum, ne illi qui habebant unde servis suis necessaria praeberent, hac occasione pigrescerent, praevidens continuo subjunxit: Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Monuimus, inquit, loquaces et otiosos, ut silentium teneant, et manibus suis operentur, unde victum habeant. Sed vos fratres, qui habetis hujus mundi substantiam, nolite propter hoc quod diximus, deficere benefacientes illis, sed sustentate illos de bonis vestris quia, etsi operentur, possunt tamen nonnullis, imo pluribus indigere, cum sint forsitan infirmae et delicatae naturae. Praecipimus ut operentur quantum poterunt. Quod, id est sed si quis non obedierit verbo nostro, id est huic praecepto, sive etiam cuilibet alii mandato, quod vobis damus per epistolam, hunc notate, id est notam reprehensionis huic imponite. Vel per epistolam hunc notate, id est per litteras quis sit mihi notificate; et ne commisceamini cum illo, id est ne communicetis illi, sed excommunicate illum, et a vobis separate, ut a vobis abjectus confundatur, id est erubescat, cum se viderit a cunctis abhorreri, et sic vel propter verecundiam corrigatur et obediat. Et licet praecipiam non commisceri, tamen nolite illum existimare quasi inimicum, id est nolite illum odio habere, putantes quod sit inimicus, sed affectu dilectionis corripite illum ut fratrem, quia unum habet vobiscum Patrem. Ac si dicat: Pacem cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa illum medullitus custodite, ut mentem peccantis sic vestra discordia feriat, quatenus pax a vestris cordibus nec abnegata discedat. Nam, licet cum extraneis vel etiam paganis communia sint agenda, ut per hoc ad amorem nostrae religionis attrahantur, cum fratribus tamen aliquoties non sunt agenda, ut corrigantur. Extranei enim blandimentis ad bene agendum sunt alliciendi: fratres vero, si sponte peccaverunt, asperitate moderata sunt corrigendi.
10.4.7
« Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola. Ita scribo. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.»
10.4.8
Monui ut inobedientem fratrem exterius corripiatis, et tamen interius apud vosmetipsos pacem erga eum teneatis; sed quia hoc non nisi per donum gratiae coelestis facere valetis, ipse Dominus qui est pacis et concordiae dator et amator, det vobis pacem non horariam, sed sempiternam, id est quae finem non habeat. Pacem, id est fraternam concordiam, vel sedationem tribulationum, quas ab adversariis patimini, sive quietem ab impugnatione vitiorum, vel pacem cum Deo et sanctis angelis, quae nunquam finiatur vel interrumpatur, det ipse vobis in omni loco, id est et apud domesticos et apud extraneos, et in hoc saeculo, et in futuro. Et ut pacem habeatis, Dominus sit cum omnibus vobis, qui vos et a malo defendat, et in bono custodiat. Salutatio mea subjungitur, scripta manu Pauli, id est propria manu mea, non manu notarii, quod est signum in omni epistola, ut per hoc cognoscatur esse mea- ita enim scribo. Ne quis pseudo poneret nomen suum in principio pro Pauli nomine, et diceret suam esse epistolam, ideo Paulus in fine consueverat hoc signum ponere, per quod ab eo recognosceretur. Non tamen in unaquaque epistolarum ejus hoc invenitur, sed in ista, et in illa, quae est ad Colossenses, et in prima ad Corinthios. Galatis hoc idem sic dicitur:« Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.» Et Philemoni:« Ego Paulus scripsi manu mea.» Quod ergo dicit, quia hoc signum est in omni epistola, non sic intelligendum est, ut prorsus in unaquaque sit hoc ita scriptum, sed in multis, quia omne non semper plenariam universitatem significat, sed aliquando quamdam multitudinem. Nam quod dictum est ad Corinthios:« Salutant vos omnes sancti,» nequaquam putandum est quod omnes sancti qui erant in universo mundo, tunc per illam epistolam salutarent eos, cum plures essent qui scriptionem illius epistolae ignorarent. Similiter et quod Romanis dictum est:« Salutant vos omnes Ecclesiae Christi,» non de omnibus Ecclesiis, quae erant in orbe, intelligitur. Sic ubi legimus, quia« omnes gentes narrabant de praeliis Judae,» nequaquam credimus quod omnes gentes quae erant in Scythia, vel in India, vel in remotis insulis, tunc loquerentur de Machabaei praeliis. Multa quoque similia in Scripturis sanctis reperiuntur, in quibus omne, non universitatem significat. Non ergo mentitus est Apostolus, qui dixit hoc signum esse in omni epistola sua, quod tamen non per singulas quasque posuit, quia secundum usitatam Scripturarum sanctarum locutionem hoc dixit. Deinde gratia Domini nostri Jesu Christi, inquit, hoc est generale auxilium Christi ad omnia, et donum sit cum omnibus, tam majoribus quam minoribus, tam viris quam mulieribus. Vel si hoc quod dicit nunc: Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis, est illa salutatio quam sua manu in omni epistola pro signo se testatur scribere, tunc veraciter omne potest intelligi universitatem plenarie significare, quia hoc reperitur in fine uniuscujusque epistolae. Omnes enim quas scripsit finiuntur in precatione gratiae. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).