Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 10.2
Choose a text More by Herveus Burgidolensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11182 Coinepp2
10.2.1
IN EPISTOLAM II AD THESSALONICENSES. CAPUT PRIMUM
10.2.1
« Paulus et Silvanus et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo, gratia vobis et pax Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.»
10.2.2
Haec superius exposita sunt. Post salutationem sic inchoatur:
10.2.3
« Gratias agere debemus semper Deo pro vobis. fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, ut abundat charitas uniuscujusque vestrum invicem, ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini; si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant, et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis virtutis ejus in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum, et qui non obedierunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi.»
10.2.4
A magna laude eorum inchoat, ut laudando eos roboret et nutriat, sed de omnibus quae in eis laudat praemittit Deo gratias, significans eos a Deo habere omnia quae laudat, vel pro quibus laudat eos, ne forte ex his quae divinitus acceperant, extollerentur quasi ex seipsis haec habentes. Superbia enim plerumque nascitur ex bene gestis. Debemus, inquit, o fratres, agere semper Deo gratias pro vobis, ita magnifice ut dignum est, quia pro magnis magnae gratiae sunt agendae, quoniam fides vestra non decrescit in tribulationibus, sed supercrescit, id est quotidie major efficitur et superat adversitates, vel adeo proficit, ut operetur supra quam praecepimus, et similiter charitas uniuscujusque vestrum abundat, id est abundanter exuberat invicem, id est inter vos, et quia ita supercrescit fides vestra et abundat charitas, inde gratias agere debemus Deo pro vobis, non ita vos laudare tanquam hoc habeatis ex vobis. Ita supercrescit et abundat fides et charitas vestra, ut nosipsi qui non de parvo gloriaremur, in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, id est apud Ecclesias fidelium, quibus exemplum de vobis damus. Videte ergo ne sitis exemplum defectus, gloriamur apud sanctorum Ecclesias in vobis, id est de bonis qui sunt et augentur in vobis. Gloriamur scilicet pro patientia et fide vestra, id est quia non deficitis nec murmuratis, sed patientes estis et fidem servatis in omnibus persecutionibus vestris de loco ad locum, et tribulationibus, id est tormentis et afflictionibus, quae vobis in uno loco fiunt, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei. Ac si diceret: Dum tam dura toleratis, qui tam recta agitis, quid aliud quam justi judicii Dei exemplum datis? Quia ex vestra poena colligendum est quomodo feriat quibus irascitur, si sic vos affligi patitur, in quibus laetatur; aut quomodo illos percussurus est, quibus justum judicium exhibet, si etiam vos sic cruciat, quos pie redarguens fovet. Hinc enim intelligitur quomodo non parcat impiis, tanquam sarmentis praecisis ad combustionem, quando justis non parcit propter perficiendam purgationem. Unde et Petrus ait:« Tempus est ut incipiat judicium de domo Domini.» Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non crediderunt Dei Evangelio? Hoc est exemplum futuri Judicii, quod nunc cernitur in afflictione piorum, sed si illi modo pro levibus peccatis suis graviter judicantur, multo gravius impii pro suis criminibus in fine judicabuntur. Ideo sustinetis flagella praesentium tribulationum, ut per hoc purgati habeamini digni in regno Dei, id est in aeterna beatitudine, ad quam nullus intrabit immundus, quia non est dignus. Sed vos per has passiones efficiamini digni illo regno, pro quo et patimini, non pro humano favore, nec pro aliquo crimine. Nihil aliud enim quaerit mens vestra pro his passionibus, nisi regnum Dei, nihilque criminis admisistis, pro quo talia pateremini. Dixi quia sustinetis in exemplum justi judicii Dei, quo puniuntur adversarii vestri, ut habeamini digni in regno Dei; tamen hac conditione fiet istud, si est justum apud Deum, his dari poenam et vobis quietem, id est si opera eorum tam pessima sunt, ut Deus judicet justum esse pro his retribui cruciatus aeternos, et si opera vestra adeo vere bona coram eo sunt, ut ipse justum ducat pro his recompensare quietem perpetuam. Aliter enim judicat Deus et aliter home, quia saepe quod nos improbamus, ipse approbat, et quod nos laudamus, ipse condemnat. Subtilla enim et justa sunt judicia Dei. Et ideo ne isti nimium securi fiant de futura salvatione sua, et incipiant negligenter agere, ac nimium certi de damnatione suorum adversariorum, incipiant desperare conversionem illorum, pulchre temperatam dedit Apostolus de utrisque sententiam. Sustinetis, inquit, in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno ejus; si tamen justum est apud Deum, retribuere tribulationem aeternam his qui vos ad tempus tribulant, et vobis qui temporaliter tribulamini, requiem nobiscum sempiternam, non in praesenti vita, sed in revelatione Domini Jesu, id est quando revelabitur et palam coram omnibus apparebit Dominus, ut reddat unicuique secundum opus ejus. Domini dico, venientis de coelo cum angelis virtutis ejus, id est per quorum ministerium ostendet ipse virtutem suam, dum bonos per eos elegerit, et malos foras miserit, et venientis in flamma ignis, non quod sit flamma circumdatus, sed per effectum, quia inimicos exuret. Ignis dico, dantis, id est inferentis vindictam his qui non noverunt Deum, id est infidelibus; et qui non obedierunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, id est illis qui fidem habuerunt, sed mandata Domini servare neglexerunt. Gravius peccat sciens, quam nesciens. Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem. Aliud enim est nescire, aliud scire noluisse. Voluntas quippe arguitur in eo, de quo dicitur:« Noluit intelligere ut bene ageret.» Sed illa ignorantia quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit quia non audivit quod crederet, sed fortasse ut mitius ardeat. Et si illi aeterno igni cremandi sunt, qui Deum nescierunt, quid de illis fiet, qui praedicatores Dei vel servos ejus causa nominis ejus persecuti sunt? Aut si illi perpetuo passuri sunt, qui Evangelio quod acceperant, non obedierunt, quid illi patientur, qui praecepta ipsius Evangelii scienter et voluntarie praevaricati sunt?
10.2.5
« Qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis ejus, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. In quo etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute, ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi.»
10.2.6
Ignis ille dabit vindictam, id est inferet pro culpis poenam infidelibus, qui non noverunt Deum; et vanis fidelibus, qui non obedierunt Evangelio Domini. Qui utrique dabunt, id est luent poenas non horarias sed aeternas; nec immodico dolore, sed in interitu, id est in morte perpetua, longe remoti a facie, id est a praesentia visionis Domini et a gloria virtutis ejus, ne eam videant gloriam, quam virtus ejus ostendet in se et dabit sanctis, sicut scriptum est: Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Nam in judicio videbunt boni et mali formam servi, ac deinde cum mali in gehennam praecipitati fuerint, boni sublevabuntur ad videndum claritatem divinitatis ejus. Tunc pro ignorantia et inobedientia sua dabunt mali poenas aeternas, projecti a facie Domini, ut cum venerit glorificari in sanctis suis, id est replere et illustrare sanctos suos gloria sua ut videntes eum sicuti est, similes ei fiant, et ipse gloriosus in eis appareat; et admirabilis fieri, id est admiratione et laude dignus ostendi in omnibus etiam minoribus, qui crediderunt ea fide, quae per dilectionem operatur. Admirabilis tunc fiet in his qui crediderunt, impiis admirantibus tantam salutem justorum, quos hic despiciebant, et ipsis justis suam salutem mirantibus. Ideo autem, sicut dictum est, dabit tunc vobis requiem nobiscum, quia testimonium nostrum, id est quidquid testificati sumus vobis de his quae fierent in illo die, id est de gloria bonorum et poena malorum creditum est a vobis, quamvis esset super vos, id est superans vestrum intellectum. Quamvis enim supra sensum esset quod dicebamus, nec posset illud intelligentia vestra capere, tamen vos nostro testimonio fidem accommodatis. Vel super vos fuit, id est vobis dominans, non quaerentibus rationes. Vel quasi de loco sublimiori loquentes, super vos testimonium protulimus, quod creditum est a vobis de his quae fient in die illo. In quo die ut dignetur vos, id est dignos habeat vocatione sua Deus noster, nos etiam oramus semper pro vobis, id est non solum instruximus vos de illa justorum glorificatione vel impiorum damnatione, sed etiam oramus assidue pro vobis, ut ad illam gloriam pertingatis, ut scilicet dignetur vos sua vocatione Deus noster, id est dignos vos judicet quos ad regnum vocet, dicens:« Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum,» et impleat omnem vestram voluntatem bonitatis, id est plenarie faciat quidquid bene vultis. Vel interim in hoc saeculo impleat omnem voluntatem bonitatis in vobis, id est plene vos faciat velle omne bonum, et impleat in vobis opus fidei, id est omne bonum opus quod fides exigit, et hoc in virtute potentis actionis. Vel confessio est proprie opus fidei, ut quod mens credit, lingua fateatur. Impleat in vobis opus fidei, id est confessionem, et hoc in virtute constantiae, ut nullo modo flecti possitis a fidei confessione. Ita videlicet impleat hoc in vobis, ut in praesenti vita nomen Domini nostri Jesu Christi clarificetur in vobis, id est clarum et gloriosum appareat in bonis operibus vestris; et vos in alia vita clarificemini in illo, et hoc secundum gratiam Dei nostri Patris, et Domini Jesu Christi, id est secundum quod Pater et Filius per gratiam sancti Spiritus electis suis gratuita bonitate tribuunt supra quam mereri possunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note