Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 10.3
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
10.3.1
IN EPISTOLAM II AD THESSALONICENSES. CAPUT II.
10.3.1
« Rogamus autem vos, fratres per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini.»
10.3.2
Captata illorum benevolentia, illisque laudatis, secure descendit ad principalem intentionem, id est ad remotionem erroris, quo maxime turbati fuerant. Quasi dicat: Vos quidem, fratres, patienter omnia sustinetis, propter remunerationem quam a Deo speratis; sed rogamus vos, ut a sensu catholicae fidei nullatenus moveamini. Rogamus autem vos, fratres, non per leve aliquid, sed per adventum Domini nostri Jesu Christi, si vultis ut vobis prosit, et per adventum nostrae congregationis in ipsum Christum, si vultis esse in ea, quando omnes qui electi fuerimus, conveniemus et congregabimur in ipsum Salvatorem, ut non cito moveamini, id est non cito titubetis a vestro sensu, id est a sensu catholicae veritatis, vel a puro intellectu quem hactenus habuistis. Non cito moveamini. Si enim movemini, cito est, quia nihil vobis infertur quod diu duret, neque terreamini quasi de vicino periculo imminentis judicii, neque per spiritum moveamini aut terreamini, id est si malignus Spiritus quasi angelus lucis apparens in visione, persuadeat vobis diem Domini vestris diebus imminere, vel si quis dicat se per Spiritum sanctum hoc cognovisse, non credatis ei; neque per sermonem, id est si quis praesentialiter apud vos publico sermone et inter alia voluerit hoc astruere, nolite unquam credere; neque per epistolam alicujus absentis tanquam per nos, id est jussu nostro missam vel sub nomine nostro, nolite seduci. Sive per epistolam quam vobis ante misimus, nolite turbari, id est nolite putare quod epistola nostra dicat vestris diebus Christum esse venturum. Nolite his omnibus terreri, quasi instet dies Domini, id est quasi vicinus immineat dies, in quo Dominus potentiam suam ostendet, puniendo malos et salvando bonos. Non ideo dicit hoc Apostolus, ut velit illos securitate torpere ac negligenter agere et imperatos esse, sed ne in ipsa perturbatione exspectationis celerrimi adventus Dominici possent seduci, ad suscipiendum pro Christo diabolum, qui hoc agebat, ut sub nomine Christi se faceret adorari, sicut et beato Martino suadere voluit. Quod ut non possit, tempus et signa Dominici adventus describit Apostolus. Nam animos eorum vel occasio non intellectae epistolae, quam ipse eis miserat, vel ficta revelatio quae per somnium deceperat, vel aliquorum conjectura, Isaiae et Danielis evangeliorumque verba de Antichristo praenuntiantia, in illud tempus interpretantium moverat atque turbaverat, ut in majestate sua tunc Christum sperarent esse venturum. Cui errori medetur Apostolus, et exponit quae ante adventum Christi debeant praestolari, ut cum illa facta fuerint, tunc exspectetur Christus. Parcens tamen eorum verecundiae vel teneritudini, nequaquam eos aperte reprehendit, quia commoti fuerant, sed ne moveantur rogat, et prius etiam multum eos laudat. Plerumque enim pusillanimes utilius emendamus, si et eorum bene gesta memoramus et si qua ab eis inordinate gesta sunt, non jam tanquam perpetrata corripimus, sed quasi adhuc ne perpetrari debeant prohibemus, ut et illa quae approbamus, illatus favor augeat; et contra ea quae reprehendimus, magis apud pusillanimes exhortatio verecunda convalescat. Unde nunc magister egregius, ut dictum est, cum Thessalonicenses in accepta praedicatione perdurantes, quasi de vicino mundi termino quadam cognosceret pusillanimitate turbari, prius in iis quae fortia prospicit, laudat; et caute monendo postmodum quae infirma sunt, roborat. Cum enim multa laude digna dixisset, subjunxit hoc de quo loquimur: Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini, etc. Egit enim verus doctor, ut prius audirent laudari quod recognoscerent, et postmodum quod exhortati sequerentur, quatenus eorum mentem, ne admonitio subsequens concuteret, laus praemissa solidaret. Et qui commotos eos vicini finis suspicione cognoverat, non jam redarguebat commotos, sed quasi transacta nesciens, adhuc commoveri prohibebat, ut dum se de ipsa levitate motionis praedicatori suo incognitos crederent, tanto reprehensibiliores essent, quanto magis ab illo se cognosci formidarent.
10.3.3
« Ne quis vos seducat ullo modo. Quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium jam operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet, nunc teneat, donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum, cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et in signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
10.3.4
Videte, inquit, ne quis vos seducat ullo modo, id est ne quis errorem trahat vos, aut per spiritum, aut per sermonem, aut per epistolam, aut per alium quemlibet seductionis modum, ut credatis instare diem Domini. Quoniam non instabit, nisi primum venerit discessio, ut omnes gentes quae Romano imperio subjacent, discedant, ab eo; sive ut multitudo Ecclesiarum discedat a pontifice Romano, aut multitudo hominum discedat a fide, et nisi revelatus, id est manifestatus et ostensus fuerit, qui omnium prophetarum verbis praenuntiatur, homo peccati, id est Antichristus, qui non est Deus justitiae, ut finget, sed homo peccati, in quo fons omnium peccatorum est; et filius perditionis, id est diaboli, qui est universorum perditio, vel filius perditionis, id est natus ad hoc ut perdat alios, et tandem ipse perdatur, qui scilicet homo pestifer, adversatur Christo, ideo vocatur Antichristus, id est contrarius Christo. Vel omnium saluti adversatur, et extollitur, id est effert se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, id est super illos qui nuncupative, non essentialiter sunt dii, et super illum qui naturaliter est Deus. Deus enim dici aliquando et homo potest, quod juxta Moysen dicitur:« Ecce constitui te Deum Pharaonis.» Deus vero coli, purus homo non potest. Quia vero se Antichristus et super sanctos quosque homines, et super ipsius potentiam divinitatis extollit per exactum sibi nomen gloriae, et hoc quod Deus dicitur, et hoc quod Deus colitur, transire conatur. Et ita erigetur, ut sedeat et se adorari jubeat in templo Dei, fortasse quod est in Jerusalem. Vel potius in templo Dei sedebit, id est in mentibus Christianorum quos seducet, qui fuerant templum Dei. Nam juxta hunc sensum dicitur in Psalmo:« Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum.» Gentes enim templum Dei polluerunt, quando pagani quosdam Christianos in persecutione idolis sacrificare coegerunt. In hujusmodi igitur templo sedebit Antichristus, ostendens se tanquam sit Deus, id est, super eorum mentes quos seducere poterit fastu gloriae saecularis, erigetur, ita ut cum sit homo peccator, homo tamen existimari despiciens, Deum se super homines mentiatur. Nisi ita fuerit Romanum imperium antea desolatum, et Antichristus ita manifestus praecesserit, Christus non veniet, qui ideo venturus est, ut Antichristum destruat. Non retinetis in corde quod haec ipsa quae nunc scribo per epistolam cum adhuc apud vos essem, praesenti sermone narrabam et dicebam vobis, Christum scilicet non esse venturum, nisi praecesserit Antichristus? Hoc debuissetis firmiter retinere, nec de suspicione proximi adventus Domini fluctuare. Ego praesens dicebam Antichristum prius venturum. Et nunc quid detineat scitis, id est quae causa sit quod Antichristus modo non veniat, optime nostis. Quoniam scire illos dixit, aperte hic dicere noluit; et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant, aut vix aut nequaquam pervenire valemus ad id quod ipse in hoc loco sensit. De Romano tamen imperio intelligitur, qui et ideo videtur aperte noluisse dicere illud esse destruendum, quod ipsi qui imperabant aeternum putabant, ne eos in odium Christiani nominis excitaret. Si enim aperte et audacter dixisset: Non veniet Antichristus, nisi prius Romanum deleatur imperium, justa causa perditionis adversus nascentem tunc Ecclesiam consurgere videretur. Velavit ergo quadam obscuritate quod dicebat, ne Romanos incitaret ad persecutionem Ecclesiae, vel impediret a suscipienda fide. Scitis, inquit, quid eum nunc detineat, ut modo non veniat, hoc scilicet detinet eum, quia ea quae fieri debet ante adventum ejus, prius facienda erit discessio, ut gentes discedant a Romano imperio, sicut jam factum cernimus. Et adhuc prius est facienda gravior discessio, ut ingens multitudo eorum qui Christianitatis vocabulum portant, discedat a religione, vel ab ipsa fide Christiana, in tantum ut cum venerit Antichristus, facile suscipiat eum. Hoc et his similia sunt quae adhuc detinent et retardant eum. Non enim debet aut potest venire, nisi quando ita depravatum fuerit genus humanum ut cum venerit, mox suscipiat eum. Scitis quid eum nunc detineat, id est quae causa sit dilationis ejus, ut reveletur, id est manifestius cunctis appareat in tempore suo, id est sibi congruo, quando videlicet Satanas solvetur et adversus Ecclesiam totis viribus relaxabitur. Tunc namque erit tempus Antichristi, quia tunc regnabit, cum quod voluerit faciet, ideoque tunc aperte revelabitur. Nam in membris suis iam operatur mysterium iniquitatis. Quod est dicere multis malis atque peccatis quibus Nero impurissimus Caesarum mundum premit, Antichristi parturitur adventus; et quod ille operaturus est postea, in isto ex parte completur. Sic ergo in Nerone, cujus opera velut Antichristi videbantur, et in caeteris similibus operatur adversarius ille jam ab ipso tempore apostolorum mysterium iniquitatis, quia Nero et caeteri tales praefigurant eum, sicut Abel et Isaac et David praefiguraverunt Christum, tantum hoc restat, ut qui nunc imperat, imperet donec in medio fiat, id est donec de medio tollatur. Tantum ut Romanum imperium, quod nunc fere universas gentes, tenet, teneat eas donec de medio fiat, id est donec illa potestas auferatur de medio mundi, quia omnes undique Romam confluebant velut ad caput. Vel de medio fiat, id est de communi tollatur illa potestas. De medio enim fieri, est de communi hominum aspectu auferri. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem significare Antichristum nullus ambigit. Vel ita: Scitis quid nunc detineat eum, hoc fortasse, quia nondum sic depravati sunt omnes, ut statim susciperent illum, ut reveletur in suo tempore, quando parati erunt homines illum suscipere. Nam mysterium jam operatur iniquitatis. Ac si dicatur: Tunc Antichristus manifestus videbitur, nam in cordibus iniquorum secreta sua jam nunc occultus operatur. Jam in malis et fictis qui sunt in ecclesia, operatur mysterium iniquitatis. Quod ideo dicitur mysterium, quia videtur occultum, quia tales operarii ostendunt se velut ministros aut famulos Christi, cum revera ministri sint Antichristi. Nam iniquitas eorum est mystica, id est pietatis nomine palliata et sub specie boni perpetrat malum. Tantum est, ut qui tenet nunc fidem Christianae religionis, teneat illam, id est tenaciter perseveret in ea, donec de medio fiat, id est donec de medio Ecclesiae exeat mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est, cum manifestum erit, quando omnes de Ecclesia palam exibunt, qui non ad Christum, sed ad Antichristum pertinebunt. Et tunc revelabitur iniquus. Vel Romanus pontifex, qui tenet nunc Ecclesias teneat illas donec de medio fiat, id est donec ab ipsa Romana Ecclesia, quae est medium et cor Ecclesiarum, fiat iniquitas, ob quam ab ea multae discedant Ecclesiae. Variis modis intelliguntur haec Apostoli obscurissima verba, ubi tamen nullum temporis spatium aperuit. Ait enim ut reveletur in suo tempore, nec dixit post quantum temporis id futurum sit. Et subjunxit, nam mysterium operatur iniquitatis, nec expressit quandiu hoc operetur. Item quod sequitur, tantum qui tenet nunc, teneat donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus, docet nos Antichristum manifestum futurum; sed post quantum temporis revelandus ait, nec saltem obscure locutus est Apostolus. Quid enim sit, qui modo tenet teneat; vel quid sibi velit, donec de medio fiat, potest quisque sic coaptare, ut intelligat vel aliquatenus suspicetur, quia quoquo modo scriptum legit, quandiu teneat, aut post quanta temporum spatia de medio fiat, hic tacetur omnino. Sed quantumcunque longum ac breve sit hoc intervallum, omnia tamen in eo fient, quae prius fieri debent; et tunc Antichristus manifeste revelabitur fons totius iniquitatis. Qui nec modo in membris suis, nec tunc in seipso timendus est, quia ipsum Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, id est invisibili virtute spiritus sui, procedentis a se sicut a Patre, divina scilicet potestate et imperio majestatis suae, cujus jussisse fecisse est, non in exercitus multitudine, non in robore militum, non in auxilio angelorum. Sed quomodo tenebrae solis fugantur adventu, sic et illustratione adventus sui eum Dominus destruet atque delebit. Occidetur autem sicut e volumine Danielis intelligimus, in monte Oliveti in papilione in solio suo, illo videlicet loco, quo Dominus in coelum ascendit. Post cujus interfectionem concedentur ad poenitentiam quadraginta quinque dies his, qui ad vitam praeordinati sunt, et persecutionem illam non sine offensione transierunt. Utrum vero completis illis quadraginta quinque diebus, mox adveniat Dominus, an adhuc supersit aliquantulum temporis, omnino nescimus. Quod ergo dicitur: Quia Dominus Jesus interficiet eum in spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui non ita intelligendum est, quasi in ipso judicis adventu sit interficiendus atque destruendus, sed antea. Illustratio enim adventus ejus non inconvenienter intelligitur aliqua claritas praenuntians adventum ejus, quae tanta sit, ut visa ea, mox prae timore moriatur ille pestifer. Destruet itaque cum Dominus, cujus est adventus secundum operationem Satanae, id est qui cum venerit faciet omnia diabolo instigante, non tamen sine sensu, ut phrenetici, qui culpam non habent de malis quae faciunt. Nam sicut Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi; ita diabolus erit in Antichristo, mundum seducens. Et sicut Christus ait:« Pater in me manens, ipse facit opera;» sic diabolus in Antichristo manens, faciet omnia quae illi videbitur facere. Ejus itaque adventus erit secundum operationem Satanae in omni virtute, quia tunc Satanas relaxabitur, ut in omni virtute sua per eum operetur; et operabitur signis, quae in quocunque tempore significent aliquid; et prodigiis, quae in futuro tantum aliquid significent. Vel signis minoribus et prodigiis majoribus. Quae scilicet signa et prodigia erunt mendacia, id est falsa; sive quia mortales sensus per magica phantasmata decepturus est, ut quod non faciet, facere videatur; sive quia illa ipsa etiamsi erunt prodigia, ad mendacium pertrahent credituros. Operabitur ergo per eum et per sequaces ejus Satanas in omni virtute fortitudinis contrariae, et in signis atque prodigiis falsorum miraculorum vel ad falsitatem ducentium; et in omni seductione iniquitatis, quia simulabit se religiosum, ut sub specie decipiat pietatis, imo se Deum esse dicet, et se adorari faciet, atque regna coelorum promittet. Alios quoque donis temporalium divitiarum corrumpet, alios autem cruciatibus et minis atque terroribus franget; et in omni arte seductionis fraudes suas exercebit his qui pereunt, id est qui ad vitam praedestinati non sunt, sed ad perditionem vadunt. Illa ergo Antichristi tentatio cunctis praeteritis major apparebit, quando pius martyr corpus suum tormentis subjiciet, et tamen ante ejus oculos miracula tortor faciet. Quis enim ad fidem convertatur incredulus, cujus jam credentis non paveat, et concutiatur fides, quando persecutor pietatis fiet etiam operator virtutis, idemque ipse qui tormentis saeviet ut Christus negetur, miraculis provocabit ut Antichristo credatur? Sed potens est spiritus Dei, corda suorum etiam inter tam gravia tentamenta custodire. Nam his signis atque prodigiis seducentur, qui seduci merebuntur, eo quod charitatem veritatis non receperunt, Judaei scilicet vel alii infideles, qui noluerunt recipere charitatem veritatis, id est spiritum Christi. Dicitur enim Spiritus sanctus charitas, et Christus est veritas. Charitas ergo veritatis, ut diximus, est spiritus Christi. Sed hanc charitatem Judaei non receperunt ut salvi fierent, ideo seducentur ut pereant. Vel charitatem veritatis non receperunt, ut non bona spiritalia concupiscerent, sed carnalia. Et quia spe invisibilium bonorum gaudere non norunt, in laqueos Antichristi ruituri sunt, ut credant mendacio, quod illo duce velut in conspectu inimicorum suorum visibilium, qui eos visibiliter captivaverant, habituri sint visibilem gloriam. Quia ergo veritatem charitatis non receperunt, ut invisibilia bona, quae sola sunt vera, diligerent, et Salvatore suscepto salvi fierent, ideo mittet, id est venire permittet illis Deus non operatorem, sed ipsam operationem, id est fontem erroris, ut credant mendacio quia« mendax est ille ipse et pater ejus.» Ut judicentur, id est in adventu judicis condemnentur omnes qui non crediderunt veritati Christi, sed consenserunt iniquitati Antichristi. Deus illis operationem erroris mittet, quia diabolum facere ista permittet justo ipse judicio, quamvis faciat ille iniquo malignorum concilio. Ut judicentur, inquit, omnes et caetera. Proinde judicandi seducentur, et seducti etiam judicabuntur. Sed judicandi seducuntur illis judiciis Dei, occulte justis, juste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae nunquam judicare cessavit, seducti autem judicabuntur novissimo manifestissimoque judicio. Et quidem si Antichristus de virgine natus esset, et prior venisset in mundum, poterant Judaei habere excusationem et dicere quod postea venerit veritas, et ideo primitus mendacium poterant pro veritate suscipere, sed cum non ita sit, ideo judicandi sunt, imo procul dubio condemnandi, quia Christi veritate contempta, postea mendacium, id est Antichristum suscepturi sunt.
10.3.5
« Nos autem gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit nos Deus primitias in salutem, in sanctificatione spiritus et in fide veritatis, in quam et vocavit vos per Evangelium nostrum, in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi.»
10.3.6
Illi condemnabuntur, qui veritate reprobata mendacium suscipient; sed nos et vos salvabimur, qui veritatem suscepimus, unde et gratias agere debemus. Et hoc est: Nos autem debemus semper gratias agere Deo pro vobis, quos ad suam notitiam vocavit, o fratres dilecti a Deo, pro merito vestrae sanctitatis, vel dilecti ab eo gratis priusquam aliquid boni meruissetis, et sic per praevenientem dilectionem vocati, quoniam ipse prior dilexit nos. Gratias, inquam, Deo agere debemus, eo quod ab aeterno elegerit nos apostolos Deus in consilio providentiae vel sapientiae suae, et elegerit nos primitias, id est primos et praecipuos, non ultimo tempore periculoso, sed in exordiis evangelicae gratiae et hoc in salutem aeternam, ut in eam nos perducat, positos in sanctificatione spiritus, qui in baptismo sanctificat et in fide veritatis, non erroris, quia quidquid nostra fides credit, verum est, nec fallitur opinione alicujus erroris, sicut illi qui sequuntur Antichristum: In quam fidem et vos vocavit, id est non solum nos primitus vocavit, sed etiam deinde vos per Evangelium nostrum quod vobis praedicavimus, in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi, id est ut per fidem acquiratis gloriam quam habet Jesus. Vel in acquisitionem gloriae Christi, id est ut vos sibi Christus acquireret, ad glorificandum se, ut essetis populus acquisitionis, et bene vivendo glorificaretis.
10.3.7
« Itaque, fratres, state et tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.»
10.3.8
Quandoquidem vos Deus ad fidem convertit, ut per hanc ad gloriam pertingatis, nec instat adhuc dies Domini. Itaque, fratres, state in fide, et nolite moveri a vestro sensu, ut stare firmiter in fide valeatis, atque statum rectitudinis in operibus bonis servetis, tenete in corde et operibus traditiones quas didicistis, sive per sermonem nostrum, dum essemus praesentes; sive per epistolam, quam vobis misimus absentes. Et nos quidem sermonibus et epistolis vos admonemus, ut in bono stetis; sed ipse Deus per internam gratiam suam exhortetur interius corda vestra. Nos enim foris in vacuum laboramus, si ipse intus non fuerit operatus. Et ideo ipse Dominus noster Jesus Christus, qui nos suo dominio pie mancipavit; et Deus qui nos creavit, et Pater noster, qui nos in filios adoptavit, et paterno affectu nos dilexit, dans Unigenitum pro nobis, et per Spiritum Paracletum, qui interpretatur consolator, dedit nobis consolationem aeternam, cum jam inter adversa praesentis miseriae incipimus aeterna gaudia praegustare; et spem bonam, qua de exsilio ad patriam exspectamus redire in gratia, id est in ejus gratuito munere, quia hoc non merueramus; ipse, inquam, Filius et Pater, qui jam tot et tanta nobis largitus est, exhortetur corda vestra, id est incitet ad meliora voluntates vestras, et confirmet contra impugnantes in omni opere bono, et in omni sermone bono.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).