Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 11.6
Choose a text
More by Herveus Burgidolensisc.1080-1150
—
11182 Coinepp2
11.6.1
IN EPISTOLAM I AD TIMOTHEUM. CAPUT V.
11.6.1
« Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes, ut fratres; anus, ut matres, juvenculas, ut sorores in omni castitate.»
11.6.2
Dixi ut instes doctrinae, sed tamen hoc age cum discretione, ut unumquemque doceas vel admoneas prout congruum fuerit. Aliter namque admonendi sunt juvenes, et aliter senes. Quia illos plerumque severitas admonitionis ad profectum dirigit, istos vero ad meliora deprecatio blanda componit. Et ideo seniorem ne increpaveris, sed pro pietatis honore obsecra eum reverenter ut patrem, quatenus per benignam obsecrationem, facilius tuam suscipiat admonitionem. Indignatur enim et erubescit, si fuerit aspere correptus; juvenes vero admone cum affectu dilectionis, ut fratres. Senes et in Scriptura sacra vocantur, non qui sola quantitate temporum, sed qui morum grandaevitate maturi sunt. Juvenes autem, qui nulla consilii gravitate deprimuntur. Et ideo tales etiam hoc loco possunt intelligi. Seniorem ergo qui maturitate provectus est, si in aliquo aliter quam oportet egerit, ne increpaveris, sed blande obsecra ut se emendet, et de caetero in melius proficiat; juvenes vero, quos morum levitas agit, increpa benigne( si deliquerint) ut fratres; anus similiter quae vel aetate vel bonis moribus sunt provectae, admone cum reverentia ut matres; juvenculas autem aetate vel moribus admone ut sorores, et hoc in omni castitate. In alloquio juvencularum rectissime juvenis de omni castitate admonetur, ut nec saltem minima carnis titillatione circa eas moveatur.
11.6.3
« Viduas honora quae vere viduae sunt si qua autem vidua filios aut nepotes habet discat primum domum suam pie regere, et mutuam vicem reddere parentibus. Hoc enim acceptum est coram Deo, quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum, et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.»
11.6.4
Viduas, inquit, honora quae vere viduae sunt, id est quae omni auxilio suorum sunt destitutae, quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat, aetasque conficit, quibus Deus spes est et omne opus oratio. Ex quo datur intelligi adolescentulas viduas exceptis quas excusat infirmitas, vel suo labori, vel liberorum, vel propinquorum ministerio delegari. Honor autem in praesenti, pro eleemosyna vel pro munere accipitur. Nam et quod alibi dicitur:« Honora patrem et matrem( Exod. XX, Ephes. VI),» non in verborum sono, qui inopiam parentum cassa potest adulatione frustrari, sed in victus necessariis ministrandis debet intelligi. Itaque viduas honora, id est sumptibus ecclesiasticis ale, non tamen omnes, sed quae vere viduae sunt, id est quae non habent auxilium nisi solius Dei. Sed si qua vidua habet filios vel nepotes, discat primum pie regere domum suam, in quo probabitur. Hoc discat primum, id est antequam ad ecclesiam veniat stipendiis ecclesiae honoranda. Discat domum regere, et parentibus qui eam aluerunt, mutuam vicem reddere, ut et pari lege alios nutriat. Nec solum genitores, sed et filii, vel nepotes, caeterique propinqui dicuntur parentes, unde et tota progenies parentela vocatur. Et in mundana lege parens parenti per gradum et parentelam succedere jubetur. Mutuam ergo vicem, ut dictum est, reddit parentibus, qui nutritus a majoribus, nutrit minores; et quod a praecedentibus accepit, subsequentibus impendit. Vel mutuam vicem parentibus reddit, qui filiis et propinquis sibi servitia impendentibus subsidia rependit. Hoc agat bona vidua, quia hoc est acceptum coram Deo; et haec tamen nondum est vere vidua, quae parentes habet qui illi sunt solatio. Sed illa quae vere vidua est, id est ab omni auxilio mundano destituta, et ab omni terreno solatio desolata, sperat in Deum, id est videns ex nulla parte se habere suffugium, toto animo adhaeret Deo, a quo solo sperat auxilium vitae et salutis; et ideo nocte ac die instat obsecrationibus pro remotione solius mali, et orationibus pro adeptione bonorum. Talis erat sancta Anna, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Prae caeteris enim viduae debent vacare orationibus quia et Dominus cum ad semper orandum hortaretur, viduam commemoravit, quae videlicet iniquum judicem ad audiendam causam assidue interpellando commovit. Quapropter cum in viduis destitutio et desolatio notetur, sic se omnis anima intelligat in hoc saeculo destitutam et desolatam, quandiu peregrinatur a Domino, profecto quamdam viduitatem suam Deo defensori assidua et impensissima precatione commendat. Mystice enim vel Ecclesia vel omnis anima quae intelligit se derelictam omni auxilio, nisi solius Dei, vidua est. Unde enim mulier est vidua? Quia non habet auxilium aliunde, nisi solius Dei. Illae vero quae habent viros, quasi superbiunt de auxilio virorum. Videntur autem viduae desertae, sed robustius est auxilium earum. Ergo tota ecclesia una vidua est, sive in viris, sive in feminis, sive in conjugatis, sive in maritatis feminis, sive in adolescentibus, sive in senibus, sive in virginibus. Omnis ecclesia una vidua est, deserta in hoc saeculo, si sentit illud, si novit viduitatem suam, tunc enim auxilium praesto est illi. Sed simpliciter viduam mulierem iterum sicut superius intelligamus. Quae enim vere vidua est et desolata, persistit in precibus, et fit Deo proxima. Nam e contrario illa quae in deliciis est, id est quae carnem suam deliciose fovet, et in precibus et jejuniis nullatenus affligit vivens communi vita, mortua est in anima, quoniam Deus ab ea recessit, qui est vita animae. Unde et beatus Job de sapientia quae Deus est, dicit, quia« non invenitur in terra suaviter viventium,» id est in mente eorum qui voluptatibus hujus vitae serviunt. Hoc est enim viventem mortuum esse non habere Deum manentem in sua mente. Ne ergo vivens sit mortua deliciae spirituales deliciis carnalibus in sancta castitate succedant, id est oratio, jejunium, bona cogitatio, bonorum operum frequentatio. Nam quando vidua pro deliciis nuptiarum quas in carne viri habere solebat, aliarum et carnalium deliciarum tanquam in solatio usum assumit, tunc vivens mortua est. Nam sicut in ipsis sensibus corporalibus acutius audiunt qui non vident, et tangendo multa discernunt, nec tanta vivacitate tangunt qui oculis utuntur, non intelligitur ex uno auditu nempe ex sensu auditus, luminum repressa intentione sentiendi, eam se in alios sensus promptiori dignoscendi acumine exercere, tanquam ex altero conetur implere quod negatur ex altero; ita et saepe carnis cupiditas a concubendi voluptate cohibita, majori voluptate in pecuniae se porrigit appetitum; et illinc aversa, huc se impetitu ardentiori convertit. Mors autem est ipsa laetitia in perfruendo, cum quisque adipiscitur quod perdite concupivit. Et ideo mortua est vidua quae in deliciis vivit, ad quas delicias per cupiditates tanquam portas mortis pervenitur. Et idcirco praecipe viduis ne deliciose vivant. Et hoc est, praecipe illis, ut irreprehensibiles sint, id est ut caveant facere ea quae sunt digna reprehensione. Dixi superius, ut vidua si filios vel nepotes habet, discat regere domum. Si autem hoc agere neglexerit, fidem perdidit, quia si quis non habet curam suorum, et maxime domesticorum, ut quantum potest procuret illis necessaria, fidem negavit operibus, etsi non verbis, quia proximum non diligit, et infideliter erga eum agit. Vel viduae non studeant congregare delicias, sed vel filii, vel caeteri propinqui impendant illis quod necessarium est. Sed si quis est qui nolit, fidem negavit quam in baptismo promisit, quando diaboli operibus abrenuntiavit, et est deterior infideli, qui nunquam fidem habuit. Hic enim veritatem novit, et se bene acturum promisit; infidelis autem nec novit adhuc nec promisit. Sed iste promisit, et implere noluit, ideo deterior est illo qui fidem nondum percepit. Multo enim gravius delinquitur scienter quam ignoranter, et multo pejus est bona opera promittere et non facere, quam nec promittere nec facere. Curam ergo suis, et maxime domesticis quisque debet impendere, quia cum coeperit velle prodesse quibus poterit primitus inest ei cura suorum. Ad eos quippe habet opportuniorem facilioremque aditum consulendi vel naturae ordine, vel ipsius societatis humanae. Nam infidelis curam suorum habet, et ideo deterior est infideli, qui hanc non habet.
11.6.5
« Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si pedes sanctorum lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.»
11.6.6
Hic commune dat praeceptum de his viduis, quae ecclesiae pascuntur alimonis; et idcirco aetas praescribitur, ut illae tantum accipiant pauperum cibos, quae jam laborare non possunt, atque maturitatem habent morum pariter et aetatis. Simulque considera quod illa quae duos habuit viros, etsi anus, etsi decrepita, etsi egens est, ecclesiae stipes non meretur accipere. Dixi superius ut veras viduas honores sumptibus ecclesiae. Et vidua quae sic est honoranda, eligatur habens non minus sexaginta annorum, nisi jam est exstinctus fomes libidinis, quae fuerit unius viri uxor, id est quae non habuit nisi unum maritum, post mortem ejus habens testimonium in bonis operibus, scilicet si filios enutrivit quos habuerit; si pauperes hospitio recepit, si sanctorum praedicatorum pedes lavit, quos tunc recipere periculosum fuit. Cum fratres hospitio suscipiuntur, mos inolevit apud plerosque sanctos, ut pedes eorum laventur; et magna in hoc facto commendatio est humilitatis, ne dedignetur facere Christianus quod prior fecit Christus. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso excitatur; vel si jam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus. Et vidua est eligenda quae testimonium habet haec omnia fecisse, et si tribulationem patientibus, id est incarceratis vel quibuslibet afflictis bona quae potuit subministravit, atque ut breviter concludam, si omne opus bonum subsecuta est. Et haec talis pascatur alimentis ecclesiae, et si vires habuerit, serviat sacerdoti.
11.6.7
« Adolescentiores autem viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae discunt circuire domos, non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro post Satanam. Si quis fidelis vel si qua fidelis habet viduas subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat.»
11.6.8
Dixi ut vidua eligatur non minus sexaginta annorum, nisi compressa est omnis lascivia. Sed adolescentiores viduas, quarum adhuc sanguis fervet, devita ad ministerium ecclesiae. Et quare? Quia cum luxuriatae fuerint, volunt nubere in Christo, id est quia saepe contingit ut relicto proposito castitatis, per multos amatores luxurientur, vel in luxu ciborum et deliciarum versentur et post multam luxuriam velint nubere, id est copulari viris in Christo, id est per legitimas nuptias, quasi tunc non sit peccatum nubere. Ipsae dico habentes damnationem aeternam, quia primam fidem irritam fecerunt, id est quia castitatem Domino voverunt et non reddiderunt; voventibus videlicet virginitatem vel viduitatem, non solum nubere, sed etiam velle nubere est damnabile: ideo videlicet habent damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, et si non nubendo, tamen volendo. Non quia ipsae nuptiae velut malum damnandae judicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides; non damnatur susceptio de bono inferiore, sed ruina a bono superiore. Postremo damnantur tales non quia conjugalem fidem posterius iniere, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt, volentes nubere. Voluntas enim quae a proposito cecidit, damnatur, sive subsequantur nuptiae, sive desint. Et ideo tenenda est in corde perseveranter voluntas boni propositi, ne quis vel quae retro aspiciat, et uxori Lot similis fiat. Quid enim fecit uxori Lot? Liberata est a Sodomis, et in via posita, retro respexit. Ubi respexit, ibi permansit, facta est statua salis, ut illius contomplatione condiantur homines, cor habeant, et non sint fatui, non retro respiciant, ne malum exemplum dantes, ipsi remaneant et alios condiant. Simul autem et otiosae, etc. Nec solum quae diximus, faciunt praedictae mulieres; sed cum illis malis addunt, quod sunt otiosae, nihil manibus operantes, et fiunt propter mentis vagationem etiam corpore instabiles, quia non stant in domibus suis, sed discunt, id est assuescunt circuire sine rationabili causa domos alienas, quod religioni inimicum est. Nec solum otiosae sunt, sed et verbosae, id est abundantes multiloquio fabularum et inutilium sermonum. Nec solum verbosae, sed et curiosae, id est investigantes aliorum facta, et negligentes sua, et studentes aliquid semper audire. Et sunt loquentes ea quae non oportet, id est turpia et ad libidinem pertinentia, vel quolibet alio modo religioni contraria. Et quia quaedam viduae postquam Deo continentiam et religiosam conversationem promiserunt, talia mala faciunt, ergo volo juniores viduas non continentiam vovere, quam servare non possunt, sed nubere, et filios procreare legitimos, ne si quos ex fornicatione genuerint, exstinguant eos propter metum et verecundiam, et volo eas esse matresfamilias. Nubant, ne vagentur per alienas aedes; sed sub viris positae, habeant frenum quo regantur. Procreent filios, et sint matres familiarum, ut non sint otiosae, sed in nutritura filiorum et gubernatione familiarum utilibus occupentur actionibus. Bonum est enim nubere, bonum filios procreare, bonum matresfamiliarum esse, et ideo faciant haec bona, ne forte committant supra dicta mala. Hoc volo eas facere, et nullam occasionem dare adversario, id est infideli, gratia maledicti, id est causa malae locutionis. Hoc est, nolo ut infideli qui nobis adversatur, et cui magnum est de nobis male loqui, dent ullam occasionem, ut possit aliquid maledicere de eis; et fortasse darent occasionem, sicut jam nonnullae dedere, quia jam conversae sunt quaedam retro a bono continentiae, quod proposuerunt, euntes post Satanam qui retro cessit et periit. Hoc Apostolus addidit, ut in his verbis ejus intelligeremus eas quas nubere voluit, melius potuisse continere quam nubere, sed melius nubere quam retroire post Satanam, id est ab excellenti illo virginali vel viduali castitatis proposito, in posteriora respiciendo cadere et interire. Dixi ut juniores nubant. Sed si aliquae nubere volunt, procurent eas sui. Et hoc est: Si quis fidelis, vel si qua fidelis habet viduas, id est viris orbatas sorores aut consanguineas, quae aliqua linea generis ad eum pertineant, subministret illis necessaria, et non gravetur ab eis ecclesia, ut his quae vere viduae sunt, id est omni auxilio destitutae sufficiat alimenta praebere. Hic ostendit Apostolus quia et fideles sibi et aliis in posterum necessaria providere debent, ut intelligeremus quod praecipit Dominus non cogitandum esse de crastino, non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servetur a sanctis, sed ne Deo propter ista serviatur, et propter inopiae timorem justitia deseratur.
11.6.9
« Qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura: Non infrenabis os bovi trituranti, et dignus est operarius mercede sua. Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.»
11.6.10
De viduis ita fiat, ut hactenus ostendi. Sed de bonis presbyteris aliter, scilicet ut qui bene praesunt Ecclesiae, habeantur digni duplici honore, ut in praesenti accipiant honorem stipendiorum a subditis suis, et in futuro a Deo honorem gloriae perennis, maxime qui laborant in verbo scientibus, et in doctrina nescientibus, id est qui monere student eos qui sciunt, et docere eos qui nesciunt; et cum duplex honor, id est gemina retributio talibus debeatur, de uno honore probo, quem illis debent subjecti in oblatione sumpturum. Nam legis Scriptura dicit: Non infrenabis os bovi trituranti, id est non prohibebis praedicatorem cibos ex ecclesia sumere. Et Evangelii Scriptura secundum Lucam dicit quia, dignus est operarius mercede sua, id est dignus est praedicator receptione sumptuum. Ex Evangelio enim Lucae sumpsit Apostolus hanc sententiam, probans auctoritate sua. Dignus est operarius mercede sua, quia jam de mercede sunt operis ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur, quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum, quod uni nostro operi duae mercedes debeantur, una in via, altera in patria: una quae nos in labore sustentat, altera quae nos in resurrectione remunerat, quoniam digni honore duplici boni presbyteri sunt. Merces itaque quae in praesenti recipitur, hoc in nobis debet agere, ut ad sequentem mercedem robustius tendamus, quia unusquisque verus praedicator non ideo praedicare debet, ut in hoc tempore mercedem recipiat, sed ideo mercedem recipere, ut praedicare subsistat. Quisquis enim ideo praedicat, ut hic vel laudis vel muneris mercedem recipiat, aeterna procul dubio mercede se privat. Quisquis vero se vel ea quae dicit, ideo placere hominibus appetit, ut dum placet quod dicitur, non ipse, sed Dominus ametur, vel idcirco terrena stipendia in praedicatione consequitur, ne a praedicationis voce per indigentiam lassetur, huic procul dubio ad recipiendam mercedem nihil obstat in patria, quia sumptus sumpsit in via. Nam et homo dat in labore cibum operario suo, ut laborare sufficiat, et post laborem reddit ei mercedem. Multo magis ergo Deus operarium suum dupliciter honorabit, id est remunerabit. Et ideo non facile recipias accusationem adversus presbyterum, quia non facile est accusanda tam alti nominis persona, noli contra eum accusationem recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus, id est nisi accusator duos vel tres produxerit testes tam idoneos, ut accusatio sit sub eis, id est ut ipsi testes sint accusatore superiores, ut vita eorum non sit inferior vita accusantis. Testes enim, ut ait Isidorus, considerantur conditione, natura et vita. Conditione, si liber, non servus. Nam saepe servus metu dominantis testimonium supprimit veritatis. Natura, si vir, non femina. Nam varium et mutabile semper femina. Vita, si innocens et integer actu. Nam si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest justitia cum scelerato homine societatem habere. Duo autem sunt genera testium: aut dicentium id quod viderunt, aut proferentium id quod audierunt. Duobus autem modis testes delinquunt, cum aut falsa promunt, aut vera silentio obtegunt. Nam apud veteres non minoris erat culpae veritatem tacere, quam mendacium dicere.
11.6.11
« Peccantes autem coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Testor coram Deo et Jesu Christo et electis angelis, ut haec custodias, sine praejudicio nihil faciens, in alteram partem declinando.»
11.6.12
Sic age erga presbyterum, ut dixi. Sed peccantes argue coram omnibus ut et caeteri qui peccare volebant timorem habeant, ne talia facere praesumant. Dominus dicit:« Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum,» et nunc Apostolus peccantes coram omnibus jubet argui. Sed nulla contrarietas est in his duobus praeceptis, quia aliquando corripiendus est inter te et ipsum solum, aliquando coram omnibus arguendus. Tunc enim secreto monendus est, quando peccavit in te, id est quando tu scis quia peccavit. Quia enim secretum fuit quando in te peccavit, secretum quaere cum corrigis quod peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus corrigere, non es corrector, sed proditor. Ergo illa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius; illa vero arguenda coram omnibus, quae peccantur coram omnibus. Demum ad confirmationem observantiae cunctorum praeceptorum subitur: Testor coram Deo, ac si dicatur: Deus est mihi testis quod animam meam liberavi, dicendo quae dicere debui, tu tibi cave ne pereas transgrediendo quae jussi, et coram Christo Jesu testor, qui judicabit; et coram electis angelis. qui separabunt malos a bonis. Testor ut custodias haec quae nunc praecepi de accusatione presbyteri non leviter suscipienda, et de manifesta correctione peccantium, vel etiam caetera praecepta per totam superius Epistolam data, et inferius adhuc danda. Haec custodias, nihil unquam faciens sine praejudicio, id est sine praemeditatione, an sit faciendum an non faciendum, declinando in alteram partem, nisi in eam quam praemeditando cognoveris justam. Vel haec custodias sine praejudicio, id est sine reprehensione, nihil faciens declinando in alteram partem quam non jussi, id est in partem sinistrae actionis. Vel haec quae dixi de accusatione presbyteri, custodias, nihil faciens sine praejudicio, id est sine praeexaminatione, et ab examinatione non declines in aliud quam examinatio invenit.
11.6.13
« Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt.»
11.6.14
Quia tam graviter tractanda est causa presbyteri, et ideo prius diligenter considera, quis sit ille quem ordinaveris presbyterum. Non enim facile debet ordinari, qui non facile potest ab ordine deponi; et idcirco nemini cito imposueris manus ordinando illum, sed diu proba illum antea, quia in morando poteris vitam ejus cognoscere; neque communicaveris consentiendo peccatis alienis, si inconsiderate peccatorem ordinaveris. Qui enim indignum ordinat peccatis ejus communicat. Et ut viles ab ordinatione possis expellere, teipsum castum custodi, ac si dicatur: Qui indignos vis repellere, teipsum debes in vitae munditia custodire. Et qui alios judicas, vide ne possis ab aliis de pravo actu judicari: quisquis peccata caves aliena, cave propria. Dico ut te custodias castum, et jam tamen noli adhuc aquam bibere, sicut prius consueveras, sed modico vino utere, quia modice sumptum non nocet castitati. Et hoc praecipio propter dolentem ex longa abstinentia stomachum tuum in quo sedes est infirmitatis; et propter infirmitates tuas frequentes, id est frequenter tibi venientes. Quia de castitate admonuit, hac occasione immoderatam abstinentiam prohibet quam Timotheus inierat, et modicum vinum praecipit ob infirmitates sumendum, medici consilio magis quam apostoli, licet apostolus sit medicus spiritalis, et ne Timotheus imbecillitate superatus, non posset implere praedicationis opus. Vix tamen etiam propter has necessitates vini potio conceditur, quia vinum et adolescentia duplex incendium voluptatis. Sed stomachi dolor et frequens infirmitas in sancto Timotheo fomenta libidinum reprimebat. Apostolus itaque cum dilectum discipulum de instituendis ecclesiae officiis admoneret, ne quos forte ad sacros ordines inordinate proveheret dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. Qui ad infirmitatem ejus corporis protinus se convertens, ait: Noli adhuc, etc., usque, tuas infirmitates. Statimque subjunxit, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, quosdam et subsequuntur. Et quid ad illud pertinet, quod ab infirmo bibi aquam prohibet, hoc quod de peccatis quorumdam hominum manifestisque subjunxit, nisi quod interposita de ejus infirmitate sententia ad hoc in extremo rediit quod superius dixit, manus cito nemini imposueris, etc? Ut enim haec eadem peccata quanta sollicitudine refellenda essent ostenderet, interposita contra infirmitatis molestiam discretionis admonitione, protinus intulit quod in aliis patescerent, et in aliis laterent dicens: Quorumdam hominum, etc. Similis interpositio reperitur in libro Domini Job, ubi de reprobis dicitur:« De mane usque ad vesperam succidentur, et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt,» statimque de electis additur,« quia autem reliqui fuerint, auferentur ex eis,» iterumque mox de reprobis subjungitur:« Morientur, et non in sapientia.» Sed in aliis Scripturarum sanctarum locis inveniuntur frequenter hujusmodi interpositiones. Cum ergo Timotheus, vel quilibet episcopus nemini debeat cito manus imponere, ne peccatis alienis communicet, si peccatorem ordinaverit, subjungitur causa, cum dicitur: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, id est quorumdam peccata ita sunt aperta, ut eorum fama vel notitia prius veniat ad judicium, id est locum in quo fit discussio personarum, quam ipsi infames qui veniunt ad ordinandum. Quosdam autem et subsequuntur ad judicium peccata sunt, quia tunc primum manifesta fiunt, cum ordinandi discutiuntur. De quibusdam peccatis hoc intelligendum est. Non enim omnia panduntur in illa discussione, sed aliquando latent plurima. Nec solum peccata quaedam ita manifesta sunt, et quaedam in discussione vel in conversatione paulatim deteguntur, sed etiam quaedam bona facta similiter manifesta sunt, praecedentia ad judicium, ut non sit opus probandi ea esse bona; et quaedam iterum esse bona, quae aliter se habent, id est quae non ita sunt manifestata, non possunt abscondi vel in ipsa discussione, et ideo probanda. Hieronymus. Quod dicit istiusmodi est. Quidam tam libere et palam peccant, ut priusquam eos videris, statim intelligas peccatores; alios autem qui callide occultant vitia sua, ex consequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud aliquos in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Augustinus: Manifesta ea dicit, de quibus clarum est quo animo fiant. Haec praecedunt ad judicium, quia si fuerint ista subsecutum judicium, non est temerarium. Subsequuntur autem illa quae occulta sunt, quia nec illa latebunt tempore suo. Sic et de bonis factis intelligendum est. De manifestis ergo judicemus, de occultis vero judicium Deo relinquamus, quia et ipsa abscondi non possunt, sive mala, sive bona, cum tempus advenerit quo manifestentur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).