Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 12.3
Choose a text More by Herveus Burgidolensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11182 Coinepp2
12.3.1
IN EPISTOLAM II AD TIMOTHEUM. CAPUT II.
12.3.1
« Tu ergo, fili mi, confortare in gratia quae est in Christo Jesu; et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam qui certat in agone, non coronatur nisi qui legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Intellige quae dico. Dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.»
12.3.2
Quandoquidem Onesiphorus aliis recedentibus me quaesivit, et multa mihi non solum Romae, sed Ephesi ministravit, ergo tu, fili mi, exemplo illius confortare. Tu, quasi dicatur: Tu confortare quoniam alii defecerunt. Confortare in gratia quae in Christo, ut non solum in ea maneas, sed etiam robustior fias in ipsa quotidie ad bona facienda et praedicanda, et mala per patientiam superanda. Et verba quae audisti a me per multos testes, id est per multorum testimonia prophetarum confirmata, haec commenda fidelibus. Vel per multos testes haec commenda fidelibus, id est coadjutores tibi constitue, per quos ista quae te docui commendes fidelibus, id est sanae fidei hominibus, id est sine fraude fideliter agentibus, qui vita et scientia et facundia erunt idonei etiam alios docere, sicut ipsi docentur a te vel a tuis adjutoribus. Ita enim multiplicabitur doctrina virtutis, et crescet religio. Commenda haec fidelibus. Et in hujusmodi exercitiis labora sicut bonus miles Christi Jesu. Et, ut more strenui militis Christi possis agere, audi qualiter agat quis talis miles: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus,« quia nemo potest duobus dominis servire,» id est Deo et saeculo. Clericus hac sententia tenetur. Si enim non contentus stipendiis quae de altari, Domino jubente, consequitur, exercet mercimonia, intercessiones vendit, viduarum munera libenter accipit: hic negotiator magis potest videri quam clericus. Multo minus autem licet monacho, ut sit negotiator saecularium mercimoniorum, vel implicatus curis saecularibus. Itaque definitio boni militis Christi est, quia soli Deo qui dividi non potest, totus militans, non implicat se negotiis saecularibus, id est non se involvit propter terrena lucra curis et actionibus saeculi, sciens ibi multos peccatorum laqueos abscondi, ut solis divinis libere vacans, ei placeat cui se probavit, id est devovit. Et vere bonus miles praeter regis sui militiam nihil debet agere, si eidem regi vult placere, sub cujus signis decrevit militare, quia agonista qui coronam appetit, agonem suum debet legitime perficere. Et hoc est: Nam qui certat in agone, id est qui cum adversario confligit in certamine, non coronatur, id est non consequitur victoris praemium, nisi legitime, id est prout lex agonis postulat, certaverit. Sic et athleta Christi qui cum diabolo pugnat in agone praesentis vitae, non percipiet coronam aeternae gloriae, nisi victor fuerit secundum legem Christianae pugnae. Delectet igitur mentem magnitudo praemiorum, sed non deterreat certamen laborum, quia ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores. Et profectus fidelium sine tentatione non provenit, nec sibi quidquam innotescit nisi probationis examine. Nec coronabitur nisi vicerit, neque vincet nisi certaverit, nec certabit nisi inimicum habens et tentationi resistens. Prosunt ergo justis labores certaminum, quia per hos merentur coronari. Dixi quia miles Dei non implicatur negotiis saecularibus, nec justus certator transgreditur legem certaminis, sed tamen laborantem agricolam, id est praedicatorem oportet primum, id est ante alios accipere de fructibus agri in quo laborat, id est de carnalibus bonis Ecclesiae. Timotheus iste exemplo Apostoli labore manuum suarum volebat vivere, et ab eis quibus verbum salutis praedicabat, nihil accipere. Unde et penuriam multam patiebatur, quia infirmus erat, et labori manuum vacare non poterat. Admonet ergo eum sub specie agricolae, ut de agro quem colit, fructum quo sustentetur non spernat accipere. Itaque quoniam sciebat illum corpore infirmum, nec in opere corporali posse laborare, dicit illi quod miles Dei saecularibus negotiis se non implicat, ne forte cum indigeret victu quotidiano, vellet ab eis, quibus Evangelium ministrabat, aliqua sibi negotia quaerere, quibus animi ejus implicaretur intentio. Aliud est enim, corpore laborare animo libero, sicut opifex potest, si non sit fraudulentus, aut avarus, et privatae rei avidus; aliud autem ipsum animum occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae, sicut vel negotiatores, vel procuratores, vel conductores faciunt. Cura videlicet praesunt, non manibus operantur; ideoque ipsum animum occupant habendi sollicitudine. Timotheum ergo ne in talia incideret, quia per infirmitatem corporis operari manibus non poterat, sic exhortatur et consolatur: Labora, inquit, sicut bonus miles, etc., usque, nisi legitime certaverit. Hic, ne ille angustias pateretur, dicens:« Fodere non valeo, mendicare erubesco,» adjunxit statim: Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere, secundum id quod ad Corinthios dixerat:« Quis plantat vineam, et de fructibus ejus non edit?» Fecit itaque securum, non ad hoc ut Evangelium venderet, sed tamen ut ab eis quibus Evangelium ministrabat, et quos tanquam vineam vel agrum excolebat, huic vitae necessaria( quae sibi suis manibus exhibere non valebat) sumeret. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus, etc., id est, ille qui laborat in verbo praedicationis et regimine Ecclesiae, debet, sicut primus est, ex bonis ecclesiae primus sumere, et sic caeteris distribuere. Intellige, id est discerne, quae dico, etsi videar contrarius esse, et contra id quod ipse facio, dicere. Tu enim infirmus es, ideo debes accipere; ego vero si acciperem, scandalum generarem. Et bene poteris haec ita intelligere, quia Dominus tibi intellectum dabit non solum in his, sed et in omnibus.
12.3.3
« Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.»
12.3.4
Ut legitime certando tendas ad coronam, memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis, id est sedula meditatione in animo tuo revolve Christum per laborem passionis pervenisse ad gloriam resurrectionis, teque similiter opportuno tempore ad gloriam resurrecturum, si nunc pro ejus nomine non respueris amaritudines passionum. Fides resurrectionis Christi eos distinguet a paganis et Judaeis, quia illi credunt esse eum crucifixum, nos autem credimus eum die tertia resurrexisse. Libenter enim credunt crucis contumeliam, sed confiteri nolunt resurrectionis gloriam, ideoque perpetuam sustinebunt ignominiam. Nos vero post crucem et sepulturam alacriter confitemur resurrectionis gloriam, ut ejus exemplo per certamina spiritualium bellorum accipere mereamur perennem victoriae coronam. Qui est ex semine David, quia incorrupta ejus Genitrix veram de stirpe David duxit carnis originem. Nam Filius Dei, per quem facti sumus, et filius hominis per assumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram. Et hoc secundum Evangelium meum, quia secundum authenticam veritatem meae praedicationis asseritur Christus, et ex stirpe David incarnatus esse et post mortem resurrexisse, licet perversi negent. In quo Evangelio laboro usque ad vincula, et tu similiter agere debes. Laboro usque ad vincula in Evangelio, quoniam universos praecedentes labores, et ad ultimum vincula patior in evangelica praedicatione, habitus quasi male operans. Et ego quidem in corpore meo vincula porto, sed verbum Dei non alligatum, quoniam libere procedit ex ore meo; nec solum praesentes sermonibus instruo, sed et absentes epistolis confirmo. Quia ego ligari possum ab eis qui veritati contradicunt, non ipsa veritas quam loquor. Sic et tu in illis poenis non debes a praedicatione veritatis cessare.
12.3.5
« Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria coelesti. Fidelis sermo. Nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Haec commane, testificans coram Domino.»
12.3.6
Dixi quia verbum Dei non potest alligari. Et ideo, id est quia cohiberi non possum a praedicatione veritatis, sustineo libenter omnia mala, quae mihi pro hac re inferuntur, et hoc facio propter electos, quia his qui ad vitam praedestinati sunt, valde proficit quod nulla me poenarum acerbitas ab instantia praedicationis frangit. Vel quia sum memor resurrexisse, ideo sustineo patienter omnia propter electos exemplo mei informandos, ut et ipsi quemadmodum ego sustinentes, consequantur veram salutem, quae est in Christo Jesu, et consequantur eam cum gloria coelesti, ut simul accipiant et salutem aeternam, et coelestem gloriam. Et iste sermo de consecutione salutis et gloriae eorum, quos Deus in praedestinatione sua jam elegit, fidelis est, id est verax et nihil fallaciae habens. Et vere fideliter iste sermo complebitur. Nam si commortui sumus, id est si cum Christo mortui sumus, hoc est, si imitatione mortis ejus mortificati sumus in baptismo vitiis, ut ultra jam non vivamus in eis, et convivemus, id est etiam cum illo vivemus in aeterna beatitudine. Et si sustinemus adversa pro ejus nomine, sicut ille sustinuit pro nostra salute, tunc et conregnabimus, id est cum illo regnabimus participes regni ejus. Si vero negaverimus illum metu passionum, et ille negabit nos in futuro judicio, dicens:« Nescio vos unde sitis, recedite a me, operarii iniquitatis.» Hoc est enim quod ipse minatus est, dicens:« Qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo.» Et si non credimus de illo quae credenda sunt, ille permanet fidelis, id est verax in his quae de seipso locutus est, et non potest negare seipsum. De qua re Dionysius Areopagita sic argumentatur: Suimet negatio casus veritatis est. Veritas autem ὄν est, et veritatis casus non ὄν. Ὄν vero interpretatur existens, vel qui est. Si igitur veritas ὄν est, negatioque veritatis non ὄν, οντος casus, ex onte cadere. Deus cadere non potest, et non esse non ὄν. Tanquam si quis dixerit, non posse non potest, et nescire secundum privationem nescit. Haec ex dictis Dionysii. Si ergo Deus non potest negare se, et non potest mentiri vel aliquid injustum facere, quomodo est omnipotens, nisi quia haec vel his similia posse non est potentia, sed impotentia? Nam qui talia potest, quod sibi non expedit potest, et quod non debet potest. Quae quanto magis potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum, et ipse minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia. Sed Deus inde vere est omnipotens, quia nihil potest per impotentiam, et nihil potest contra eum aliquid. Recte itaque de omnipotente dictum est, quia negare seipsum non potest. Nam et de Judaeis legimus, quod propterea non poterant credere, quia dixit Isaias:« Excaecavit oculos eorum et induravit cor eorum.» Sic autem dictum est, non poterant, ubi intelligendum est quod nolebant, sicut et de Deo nunc dicitur, quia negare seipsum non potest. Sicut ergo quod Dominus seipsum negare non potest, laus est voluntatis divinae, ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae. Haec commone attendere et servare, testificans, id est ut idoneus testis affirmans, ea coram Domino, id est in oculis Dei qui nos praesens aspicit.
12.3.7
« Noli contendere verbis. Ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Sollicite autem cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.»
12.3.8
Hucusque dedit rationes cur esse debeat constans in praedicatione. Et ne ipse studio constantiae vellet contentionibus more garrulorum deservire, noli, inquit, verbis contendere. Non ait, noli rationibus contendere, quia hoc bonum est, sed, noli contendere verbis, ubi procax garrulitas est. Ideo noli verbis contendere, quia ad nihil est utile sic contendere, id est ad nihil valet hujusmodi contentio, nisi ad subversionem audientium. Auditores enim per hanc subvertuntur, putantes adversarios habere aliquam rationabilem causam, dum sic eos clamantes attendunt. Litigiosa verba desere, et adversarios tuos bonis operibus vince. Et hoc est: Sollicite cura teipsum exhibere Deo probabilem, id est laudabilem, ut scilicet te talem Dei oculis exhibeas, quatenus ipse te approbet. Et exhibe te operarium inconfusibilem, vel secundum alios codices irreprehensibilem, quod idem significat. Ex reprehensione enim nascitur confusio illi qui reprehenditur; et qui non potest reprehendi, non confunditur. Exhibe te ergo operarium inconfusibilem, id est irreprehensibilem, id est talem te fac in cunctis operibus tuis, ut in nullo eorum sustineas confusionem verecundiae, nec reprehendi possis in aliquo, nec quisquam improperare tibi valeat quid dignum confusione. Et exhibe te recte tractantem verbum veritatis, ut neque sanctum des canibus, nec margaritas porcis, sed, prout oportuerit, secundum qualitatem uniuscujusque personae verbum Dei annunties, et nihil pravae intelligentiae admisceas. Haeretici enim non recte, sed perverse tractant verbum veritatis, quia conantur illud ad pravitatem sui sensus inflectere. De quorum doctrina subditur:
12.3.9
« Profana autem et vaniloquia devita. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem jam factam, et subvertunt quorumdam fidem. Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.»
12.3.10
Verbum veritatis, ut dixi, recte tracta. Sed profana, id est verba haereticorum aliena a pietatis religione, et vaniloquia eorum, id est dicta ipsorum quae vacua sunt ab omni utilitate, devita. Et quare? Quia, si audita fuerint, proficient multum ad impietatem perfidiae roborandam et augmentandam, dum destruunt fidei pietatem, et sermo eorum serpit ut cancer, id est magis ac magis occupat et devorat ac maculat mentes, in quibus radicare coeperit, sicut morbus qui dicitur cancer, latius semper occupat, et foedat ac devorat illam partem corporis in qua nascitur; vel, sicut piscis qui dicitur cancer, non in ante, sed retro tendit, sic sermo eorum non auditores suos ad Deum ducit, sed a Deo retrahit, et apostatare facit Ex quibus sic loquentibus est Hymenaeus et socius ejus Philetus, qui a veritate fidei, in qua positi fuerant, exciderunt, imitantes diabolum, qui in veritate non stetit, dicentes jam esse factam resurrectionem in eorum cordibus, qui crediderunt, nec aliam amplius futuram; et talibus dictis subvertunt quorumdam fidem, ut non credant corporum resurrectionem. Omnes enim sectae, quae se aliquam religionem hominibus inserere praesumpserunt, non negaverunt istam mentium resurrectionem, ne diceretur eis: Si non resurgit anima, quare mihi loqueris? Quid in me facere vis! Si non facis ex deteriore meliorem, quare mihi loqueris? Si non facis ex iniquo justum, quare mihi loqueris? Si autem facis ex iniquo justum, ex impio pium, ex stulto sapientem, fateris resurgere animam meam, si tibi obtemperavero, si tibi credidero. Volentes ergo credi sibi omnes qui instituerunt alicujus etiam falsae religionis sectam, negare istam resurrectionem mendacio non potuerunt. Omnes de ista consenserunt, sed multi carnis resurrectionem negaverunt. Dixerunt in fide jam factam esse resurrectionem. Attendentes enim verba quae assidue dicit Apostolus, quia et mortui sumus cum Christo, et resurreximus cum eo, nec intelligentes quare ista dicantur, arbitrati sunt jam factam esse resurrectionem, nec ullam ulterius in fine temporum esse sperandam. Et talibus nunc resistit idem apostolus. Ex quibus, inquit, est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et subvertunt quorumdam fidem. Jam factam esse resurrectionem dicebant, sed eo modo, ut non speraretur alia; et reprehendebant homines, qui sperabant resurrectionem carnis, velut jam resurrectio quae promissa erat, credendo impleretur in mente. Subverterunt, inquit, fidem quorumdam. Et quasi diceretur ei, et quis eis potest resistere, subjecit statim: Sed firmum fundamentum Dei stat. Fides quorumdam infirmantium, et ad electorum sortem non pertinentium subvertitur ab haereticis, sed firmum fundamentum Dei, id est firma fides, quam Deus per Spiritum sanctum in cordibus electorum suorum fundavit[ al. solidavit], stat, id est nullatenus subverti vel inclinari potest, habens hoc signaculum, id est hanc velut sigilli impressionem, quia scilicet cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate quicunque nomen Domini nominat. Hoc signaculum cordi suo impressum bonus habet, id est hanc cogitationem suae menti firmiter infixam, ut apud se dicat: Quid mihi prodesset, si exterius simularem esse justum vel fidelem, et interius nequam essem? Nihil. Quia qui corda omnium inspicit, ipse novit qui sunt ejus. Ideoque veraciter in oculis ejus studeo fidelis vel justus apparere, ut possim ad eorum sortem qui sunt ejus, pertinere. Talis cogitatio est divini sigilli impressio. Per hoc etiam haereses et omnia saluti contraria devitat, quia scit debere discedere ab iniquitate omnes qui Dominum invocant. Haec itaque sigilli impressio, qua distinguuntur a caeteris qui subvertuntur, est in fundamento Dei firmo, id est in robusta fide electorum Dei, quia novit Dominus qui ad ejus haereditatem pertineant; et aliis recedentibus a fide, illi qui praedestinati sunt, non possunt recedere, vel si recesserint, necesse est eos redire. Nec moveat quod saepe diabolus seducit etiam illos, qui regenerati, in Christo jam vias ingrediuntur Dei, quia novit Dominus qui sunt ejus. Ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. Sic eos novit Dominus, ut quem nihil latet, etiam futurorum. Nam sunt etiam quidam ex eorum numero, qui adhuc nequiter vivunt, aut etiam in haeresibus, vel in gentilium superstitionibus jacent, et tamen etiam illic novit Dominus qui sunt ejus. Namque in illa ineffabili praescientia Dei, multi qui foris videntur, intus sunt; et multi qui intus videntur, foris sunt. Et ne quis diceret, non curo amplius quid faciam, quia securus sum quod si Dominus me novit esse suum, non potero perire, et econtrario, si novit me suum non esse, non potero ad salutem pervenire, subjungitur utilis admonitio, ut discedat ab iniquitate omnis qui novit nomen Domini. Liberum enim arbitrium dedit nobis Dominus, ut arbitrio propriae voluntatis recedamus ab iniquitate, et simus ex illis quos ipse novit suos esse, vel permaneamus in iniquitate, et simus ex illis quos novit ad se non pertinere. Nam et hoc est illud signaculum, quod fundamento nostrae fidei apparebit impressum, si propria sponte recesserimus ab iniquitate. Ab iniquis enim recedere non possumus, quia mista est palea tritico donec area ventiletur. Mira comparatio. Nam ecce in ipsa area triticum recedit a palea cum exspoliatur, et non recedit ab area cum trituratur. Quando autem omnino separabitur? cum venerit ventilator. Ergo modo area in orbe terrarum est. Necesse est ut si proficis, inter iniquos vivas, quia Abel esse non potest, quem Cain malitia non exercet. Ab iniquis recedere non potes, ab iniquitate potes. Satis enim fixum atque immobile velut sigilli impressione debet corde retineri Jerusalem captam ab hujus saeculi Babylonia, decursis temporibus liberandam esse, nullumque ex illa fore periturum, quia qui peribit, non ex illa erat. Recedat ergo ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini, quia nisi ab illa recesserit, non ei proficiet nominatio Dominici nominis, quoniam« non omnis qui dicit Christo, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris ejus.»
12.3.11
« In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum.»
12.3.12
Ab iniquitate recedat, qui nomen Domini nominat. Sed ab iniquis, ut diximus, non potest recedere, quia in magna domo, in Ecclesia toto orbe dilatata, non solum sunt aurea et argentea vasa, id est justi sapientia et eloquentia praediti, sed et lignea et fictilia, id est peccatores comburendi et confringendi. Cum enim auro sapientia vel charitas, et argento eloquentia designari soleat, per aurum quod pretiosius est metallis omnibus, intelliguntur nunc illi, quos charitas, quae caeteris virtutibus praefertur, vel sapientia decorat; per argentum vero quod mira claritate micat, illi qui nitore acris eloquentiae resplendent in eruditione multorum. Hi enim merito vocantur aurea et argentea vasa ministerio sumni Regis apta in ejus domo magna. Lignea vero et fictilia vasa carnales designant, quos ignis vitiorum facile incendit, et impetus adversitatis frangit. Sed et in die Domini lignea haec vasa poenalis ignis incendio concremabuntur; et fictilia ab eo cui data est ferrea virga, frangentur. Haec tamen vasa sunt nunc cum vasis aureis et argenteis in domo magna, quia cum electis admisti sunt reprobi nunc in Ecclesia. Et quaedam quidem vasa sunt ibi in honorem aeternum constituta, sicut aurea et argentea; quaedam autem in contumeliam opprobrii sempiterni congrua, sicut lignea et fictilia. Et quandoquidem in hac domo sunt etiam vasa in honestis usibus deputata: ergo si quis se emundaverit ab istis contumeliae vasis, ut se reddat immunem a contaminatione eorum, erit vas in honorem deputatum et sanctificatum, id est locus sanctus Domino in hac domo. Nam sicut in magna hominis domo, non in qualicunque loco ejus requiescit Dominus ejus, sed in aliquo utique secretiori et honoratiori loco: sic Dominus noster non in omnibus, qui in domo ejus sunt, habitat. Non enim habitat in vasis contumeliae, id est in illis qui turpitudini vitiorum deserviunt, sed in vasis honoris, id est in illis qui honorabilem coram Deo et hominibus vitam ducunt. Qui emundaverit se ab his contumeliae vasis, ut non sit particeps eorum coinquinationis, erit vas in honorem, sanctificatum in honorabilem honestae actionis usum, et utile Domino, id est utilitatem conferens domui Domini, paratum ad omne opus bonum, ut non respuat agere quidquid boni operis ei fuerit injunctum vel qualibet grave[ al. quolibet genere] sacrae actionis vel verbo praedicationis idoneum; et hoc erit tam sibi quam aliis prodesse, seu quaelibet gradum sacrorum ordinum tenere.
12.3.13
« Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.»
12.3.14
Dixi quia in domo Dei sunt vasa honoris et vasa contumeliae. Sed, ne fias vas inhonesti usus, fuge juvenilia desideria, quae te juvenem prosequuntur, ne ad consensum pravae delectationis te possint apprehendere. Haec, inquam, fuge, sed justitiam sectare, ne te possit effugere. Sectare, id est frequenter sequere eam per vias justarum actionum, in quibus te praecedit, ut possis eam apprehendere. Similiter et fidem sectare, ne te in aliqua parte regula fidei latere possit vel effugere. Sed quoniam operatio justitiae et veritas fidei non prodest sine charitate, sectare et charitatem, ut per eam operetur tua fides opus justitiae. Illa enim fides est salutifera, quae per charitatem operatur. Et sectare pacem cum bonis, ut nunquam discordes ab eis vel inquietes eos. Sive ita: Sectare justitiam, faciendo unicuique quod jus exigit; et fidem invisibilium bonorum, non invisibiles honores, quos juventus desiderare solet, id est charitatem, ut diligas Deum plusquam te et proximum tanquam te, quod juventus saepe negligit, id est pacem cui manifeste repugnat desiderium juventutis. Pacem, inquam, sectare non cum perversis, sed cum his qui invocant Dominum de corde puro, id est qui cor suum purificaverunt, id est Deum in illud venire piis orationibus petunt. Haec, ut dixi, sectare, sed stultas et sine disciplina quaestiones cave. Stultae quaestiones sunt, insolubiles et secreta humano generi prohibita quaerentes. Sine disciplina vero quaestiones, quae non humiliter ac modeste fiunt, et quas qui facit, non discere vult, sed litigare. Sed hujusmodi quaestiones devita, ut non respondeas eis sciens quia generant lites. Sed servum Domini non oportet litigare, quia lis generat odium; sed oportet eum esse mansuetum, id est quasi manu assuetum, hoc est contractabilem, id est mitem vel lenem ad omnes, ut nemini sit asper, id est quasi ferus; et docibilem, id est habilem, ut facile doceatur. Hoc enim distat inter docilem et docibilem, quod docilis est qui alios potest docere; docibilis autem qui facile potest doceri. Unde dicitur:« Erunt omnes docibiles Dei,» id est facile docebuntur a Deo. Non oportet servum Domini litigare, quia mundo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiae, cui tantae malorum et perversorum hominum deceptiones et errores obstrepunt, quos omnes evadere convenit, hoc est venire ad certissimam pacem et immobilem stabilitatem sapientiae. Vehementer enim metuendum est, ne studio altercandi vel contendendi quisque non videat quod a paucis videri potest, ut parvus sit strepitus contradicentium, nisi et sibiipsi obstrepant. Recte ergo dicitur, quia servum Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, et docibilem atque patientem. Et ne quisquam ex eo putet cessandum esse a correptione erroris alterius, adjungitur quia oportet eum esse cum modestia corripientem eos qui resistunt. Ita nos nec deesse convenit fratrum correptioni, nec studere certamini. Quomodo cum modestia corripimus, nisi cum lenitatem cordis retinemus, et aliquam medicamenti acrimoniam verbo correptionis aspergimus? Pax igitur et dilectio in corde retinenda est, modus autem sermonis, sive acrius, sive blandius proferatur, sicut salus ejus qui corripitur, postulare videtur, moderandus est. Modeste sunt corripiendi illi, qui adhuc procaciter resistunt, nequando det illis Deus poenitentiam. Nam correptionis utilitas, quae nunc major, nunc minor pro peccatorum diversitate salubriter adhibetur, tunc est salubris, quando supernus medicus respicit. Non enim aliquid proficit, nisi cum facit, ut peccati sui quemcunque poeniteat; et quis hoc dat, nisi qui respexit Petrum negantem, et fecit flentem? Ideo non solum cum agitur poenitentia, verum et ut agatur necessaria est ejus misericordia. Hic sermo quo dicitur, nequando; pro, si forte, ponebatur antiquitus, sed modo inusitatus habetur. Corripientem, inquit, eos qui resistunt, nequando, id est si quando, vel si forte det illis Deus poenitentiam. Vel etiam ita potest haec sententia concordare. Non desperemus de eorum salute qui adhuc resistunt, sed corripiamus eos, ne nobis eos non corripientibus, Deus aliquando per seipsum det eis poenitentiam, et erubescamus qui de salute eorum desperabamus. Ob hoc enim studere debemus, ut eos ad poenitentiam convertamus, ut mercedem nobis inde conquiramus, nequando sine nobis per internam aspirationem det illis Deus poenitentiam, et nos mercedem inde non habeamus. Det illis poenitentiam erroris sui ad cognoscendam veritatem catholici dogmatis, quod ignorantes impugnabant; et resipiscant a laqueis diaboli, a quo capti tenentur ad voluntatem ipsius implendam. Resipiscere est quasi resapere, cum quis ab eo quod male sapuit revertitur ad illud quod antea recte sapuit, vel sapere debuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note