Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 2.15
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
2.15.1
EXPOSITIO IN EPISTOLAM AD ROMANOS. CAPUT XV.
2.15.1
« Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo suo placeat in bono, ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.»
2.15.2
Infirmus si edit, damnatus est, sed nos firmiores debemus sustinere talium imbecillitates. Vel ita: Offendiculum vel scandalum fratri ponere non debemus, sed potius nos qui firmiores sumus debemus sustinere imbecillitates infirmorum, ut ea in quibus alii pro infirmitate delinquunt, nos robustiores patienter feramus, et non continuo spernentes, abjiciamus et abhorrescamus illos, si forte in aliquo infirmitatis vitio vincuntur, neque sub specie purioris vitae, a conventu fratrum et ecclesiae societate depellamus eos. Cum enim non possint se ad nos erigere, debemus nos patienter eorum imbecillitates sustinere, id est portare et erigere, non abjicere et despicere. Quoniam si portetur infirmus, aut erubescit diutius portari, et corrigit consuetudinem delinquendi; aut si se corrigere noluerit, qui eum portat praemium patientiae habebit; et ille deterius peribit. Debemus, inquam, eorum imbecillitates sustinere, ne cadant qui titubant, et non nobis placere, id est privato amore diligere, ut diligentes nos ipsos, de aliis non curemus; et propria commoda quaerentes utilitatem aliorum negligamus. Hoc nullus faciat. Sed unusquisque nostrum proximo suo non in consensu nequitiae ipsius, vel in alio quolibet malo placeat, sed potius in bono opere et sermone ad aedificationem illius. Non enim propter humanum favorem proximo placere debemus in bono quod agimus, sed propter illius aedificationem, ut verbis et exemplis aedificemus eum. Non nobis placeamus, sed proximo in bonis ad utilitatem ejus. Etenim Christus qui est caput nostrum et dux noster sic fecit, non sibi placuit, quia« cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.» Sed volens hominibus placere, ut eis exemplum bene agendi tribueret et ad salutem eos reduceret, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et sicut scriptum est, improperia sustinuit. Ceciderunt, inquit, super me improperia improperantium tibi, o Pater. Dum enim mihi improperarent, improperabant tibi quia sicut« qui me recipit, recipit eum qui me misit;» et« qui me spernit, spernit eum qui me misit;» qui mihi improperat, improperat ei qui me misit. Improperia ergo Judaeorum, hoc modo tibi improperantium ceciderunt super me, id est onere mortis oppresserunt me. Dixerunt enim me blasphemare in te, et ob hoc occiderunt. Sicque peccata peccantium in te ceciderunt super me, quia innocens a peccatoribus occisus sum quasi blasphemus: et tu qui me miseras, es exhonoratus.
2.15.3
« Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.»
2.15.4
Dixi quia Christus quem nos sequi debemus sustinuit, sicut scriptum est, improperia pro salute hominum, et non sibi placuit, sed aliis, ut salvi fierent. Et vere nos per hanc psalmi scripturam docemur exemplo ejus non nostra, sed aliorum commoda quaerere. Quaecunque enim in Veteri Testamento scripta sunt, ad nostram doctrinam, id est ut nos per haec doceamur, scripta sunt. Ostendit Apostolus utilitatem lectionis Veterum Scripturarum. Quas quia Judaei non intellexerunt, nos autem Christo aperiente intelligimus, non ad illorum, sed ad nostram doctrinam scripta sunt quae ibi leguntur. Quae enim scribuntur, propter eos sine dubio scribuntur, qui intellecturi sunt et utilitatem ex eis capturi. Et ideo propter nos scripta sunt omnia quae in lege et prophetis leguntur, ut nos qui intellecturi eramus, doceremur per ea quid credere et agere deberemus vel sperare, ut scilicet per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus, per patientiam habeamus spem, quoniam patientia operatur probationem, probatio vero spem. Et per consolationem Scripturarum habeamus spem, quia dum Scripturae nos in adversis consolantur, in spem supernae beatitudinis mentem nostram erigunt. In ipsis Scripturis docemur per patientiam, ut communicemus passionibus Christi, et pro salute proximorum libenter sustineamus, sicut ille sustinuit pro nobis. Et ibi percipimus consolationem, id est moeroris et afflictionis allevationem, ne nimia absorbeamur tristitia. Consolatio enim non doloris ablationem significat, sed temperantiam et quamdam mitigationem. Et hanc ex Scripturis habemus, atque per hanc spem, quia dum praesentem tristitiam nostram Deus per Scripturarum suarum sententias levigat et in hilaritatem vertit, dat spem perveniendi ad illud gaudium, cui tristitia non erit admista. Consolatio nobis datur in recreatione passionum Christi, quia dum legimus vel audimus quot et quanta ille sine culpa sustinuit, intelligimus nos peccatores omnia debere libenter sustinere, ac deinde sequitur spes, quia per has afflictiones speramus ad illam beatitudinem pervenire, ad quam Christus merito suae passionis pervenit.
2.15.5
« Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.»
2.15.6
Scripturae nos docent, sed Deus vobis tribuat, ut possitis agere quod Scripturae docent. Deus luce et virtute suae gratiae vestram imbecillitatem corroboret, ut operari velitis et possitis quod in Scripturis auditis. Deus dico patientiae et solatii id est a quo est patientia et solatium, sicut et caeterae virtutes. Cum dicitur Deus patientiae, hoc intimatur, quia Deus cum his est, qui habent in se virtutem patientiae; sicut et cum dicitur, Deus justitiae, ostenditur in illis esse Deus, qui servant justitiam. Similiter et Deus solatii cum dicitur, ostenditur esse cum illis, qui ex Scripturis divinis per intelligentiam spiritualem capiunt solatium. Deus patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum. More patriarcharum et prophetarum tribuit nunc Romanis Apostolus benedictionem. Grandis enim est ista benedictio, qua precatur illis divinitus dari, ut idipsum sapiant in alterutrum, hoc est ne jam sit in eis ulla dissensio, sed unum idemque sapiant omnes atque sentiant; et sicut sibi, ita et proximo suo velit unusquisque. Bene autem addidit, secundum Jesum Christum. Potest enim fieri, ut et in malitia aliqui unum vicissim sapiant et consentiant. Qui autem secundum Christum sapiunt, sine dubio omne quod sapiunt, bonum est. Det, inquit, vobis idipsum sapere invicem, id est det vobis tantam concordiam invicem, ut quod unus sentit, sentiat alter, et sapientiae sensus transeat in alterutrum, id est de isto in illum, et de illo in istum. Et hoc secundum Christum, id est in omni bono per quod regem nostrum sequimur, non in malo per quod ei contraimus. Ita sapiatis, ut unanimes, id est unum omnes animum habentes, uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Uno ore dicitur, quando unus atque idem sensus et sermo per diversorum ora procedit. Idem sapiatis, ut unanimes uno ore Deum honoretis, quoniam aliter eum honorare non potestis. Non enim honoratur nisi ab illis qui idipsum in Christo sapiunt, ut unanimi voluntate atque eadem oris confessione laudent eum. Qui secundum humanitatem Christi, est Deus ejus; et secundum divinitatem ejus, est pater ipsius. Uno sensu et concordi vita debetis eum honorare. Propter quod, id est ut eum concorditer honoretis, suscipite invicem alii alios, ne jam alter alterum abjiciat, causa mundorum vel immundorum ciborum dissentiens ab eo. Ubi pro eis orationem praemisit, ostendit quia non ex viribus et meritis hominum, sed ex Dei gratia salus est. Ubi vero admonitionem subjungit, ut se invicem suscipiant, liberum arbitrium in eis demonstrat; et quod ex suo arbitrio per praecedentem Dei gratiam corroborato, salutem suam operari possint, indicat. Nam si nihil possent ex viribus suis, non eos admoneret; et si solo arbitrio sufficerent, Deum pro ipsis non oraret, sed solummodo exhortaretur eos. Suscipite vos invicem, sicut et Christus suscepit vos, qui nullius horruit immunditias, nec reputavit alicui delicta sua. Nihil ergo de immunditia animalium judicetis, sicut nec ille immunditias credentium reputavit. Suscepit autem vos in honorem Dei, quoniam ad hoc vos suscepit, ut juxta praeceptum ejus, videant homines opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est.
2.15.7
« Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est. Propterea confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus. Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum, et magnificate eum omnes populi. Et rursum Isaias dicit: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.»
2.15.8
Vere suscepit vos Christus, nam Judaeos propter veritatem, gentiles propter misericordiam. Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis, id est ego cui indubitanter credendum est, ego qui non ab homine, sed ab ipso Christo didici, ego qui tantus apostolus sum, dico quia Christus fuit minister circumcisionis, id est apostolus et praedicator eorum qui sunt ex circumcisione, sicut ait:« Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel,» et hoc propter veritatem Dei complendam, qui locutus fuerat Abrahae et David, quod ex eorum semine Christus esset venturus, ad confirmandas promissiones patrum, id est ut ratas et firmas redderet promissiones, quae de ejus adventu factae patribus in Scripturis leguntur. Ad illos enim venire debuit, quorum patribus fuerat promissus. Non autem clausit Deus fontem bonitatis suae etiam in alienigenas gentes, sed per eumdem redemptorem misericorditer eas salvavit. Vel pro eo quod circumcisionem in carne sua Christus suscepit, dicitur minister fuisse circumcisionis, ut aperte declararet quod ex semine Abrahae veniens, cui Deus promiserat, quia in semine ejus benedicentur omnes gentes, compleret in semetipso quae patribus fuerant promissa, ut per hoc gentiles intelligerent non esse penitus judicandos eos, qui in legis observationibus demorantur, cum etiam Christus in carne sua circumcisionis minister, id est observator exstiterit. Dico Christum fuisse ministrum circumcisionis propter veritatem Dei, sed gentes dico honorare Deum, id est dico quod gentes ad fidem conversae bonis operibus et religiosis moribus honorant Deum super misericordia, id est de misericordia aut pro misericordia sibi ab eo collata. Veritas enim in Judaeis, misericordia in gentibus. Veritas ibi, ubi erant eloquia Dei; misericordia in illis qui dimiserant Deum et converterant se ad diaboli cultum, nullamque promissionem divinitus acceperant, et nullum justitiae meritum habebant. Ita per solam misericordiam vocavit Deus gentes ad honorandum et glorificandum se, sicut in psalmo scriptum est in persona Christi: Propterea, id est propter resurrectionem meam et ascensionem, quia ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me, o Deus qui subdis populum sub me, confitebor tibi in gentibus, id est, tibi per me confitebuntur gentes, et nomini tuo cantabo, id est cantantes faciam. Ostendit a gentibus majores Deo gratias referendas.« Cui enim plus dimittitur, plus diligit.» Et Judaeis arrogantiam tollit, dum et gentium salutem similiter docet esse praedictam. Quod Dominus ait: Confitebor tibi in gentibus, declarat ut ipse confitetur in eis, sicut et loquitur in eis, utpote in membris suis. Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laus Dei. Et quod ait: Cantabo, hoc est illud canticum novum, de quo dicit alius psalmus:« Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.» Ipse quippe cantat in nobis, cujus gratia cantat in nobis. Intus est gaudium, ubi vox laudis et canitur et auditur, qua voce laudatur, qui gratis amandus est toto corde, tota anima, et tota mente, amatoremque suum accendit in se gratia Spiritus sancti. Haec de gentium salute David in psalmo. Et iterum Moyses in cantico Deuteronomii, ubi nos habemus:« Laudate gentes populum ejus,» juxta septuaginta Interpretes dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus, id est cum Judaeis unum ovile in Christo factae gaudete. Et iterum David:, Laudate, omnes gentes, Dominum quia auxit plebis suae numerum nobis omnibus associatis, et magnificate eum, id est magnum et gloriosum vestris operibus ostendite omnes populi Judaeorum, id est duodecim tribus et omnes familiae Israel. Et rursum Isaias ait, quod ad idem pertinet: Erit radix Jesse, id est principium regalis familiae, et ex hac radice erit Christus, qui exsurget a mortuis regere gentes, id est ut regat gentes per fidem et bona opera; et ideo gentes sperabunt in eum venturum ad judicium, ut recipiant ab eo coronam gloriae. Vel quia ipse Christus in Apocalypsi Joannis dicit: Ego sum radix et genus David,» ipse potius est intelligendus radix Jesse, id est originem carnis per David et Mariam trahens ex Jesse. Radix, inquit, erit Jesse, id est erit filius Jesse, erit ducens genus Jesse, et ipse erit qui de morte exsurget regere gentes, et in eum, ut diximus, gentes sperabunt, ut cum redierit, percipiant ab eo regnum.
2.15.9
« Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti.»
2.15.10
Pulchre qui dixerat in Isaia scriptum esse, quod in eum gentes sperabunt, subjungit: Deus autem spei, velut si scriptum fuisset, quod in eum gentes crederent, et adjecisset, Deus autem spei. Deum autem spei invocat super eos qui sperant in eum, a quo eis benedictionis munus precatur augeri, quasi dicat: Ego Scripturarum testimoniis ostendi vos tam gentiles quam Judaeos per Christum ad fidem pertinere, sed Deus qui potest omnia adimplere quae dixi, Deus spei, id est qui dat spem, vel in quo speramus, repleat vos omni gaudio spiritali, ut nullus vestrum jam contristetur, sicut solebatis in lite mutuo contristari, sed de profectu vestro et spe gaudeatis, et repleat vos pace, id est concordia in credendo, ne in vestra credulitate sit ulla discordia, sed pax ad invicem, ut abundetis bonis operibus in spe futurae remunerationis et virtute Spiritus sancti qua nunc confortamini. Vel abundetis per opera bona, id est certius speretis aeternam beatitudinem, et abundetis in unitate et virtute Spiritus sancti, id est abundantius repleamini ejusdem Spiritus fortitudine, ut ad omnia sitis robusti
2.15.11
« Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.»
2.15.12
Ne videretur omnes intelligere discordes, et ad corrigendum insipientes removet illud. Quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correptione minorum, et inde proponit se exemplum qui laborabat de aliis. Et opus est ut hoc isti faciant, cum ipse aliis impeditus, ad eos venire nondum possit. Moneo, inquit, vos invicem suscipere et concorditer vivere, non tamen omnes, sed certus sum de vobis majoribus, o fratres mei, et ego ipse, qui ita loquor, quoniam non ego solus, sed vos ipsi pleni estis dilectione, qua velitis aliis prodesse, et repleti omni scientia, qua possitis implere quod vultis erga profectum aliorum. Repleti omni scientia veteris et novae legis, etsi non plenarie, tamen ex parte, ita ut possitis alterutrum monere, id est in tantum didicistis omnem Scripturae scientiam, ut possitis per eam invicem alterutrum monere ad bene agendum, nisi in vestra culpa remanseritis.
2.15.13
« Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte tanquam in memoriam vos reducens, propter gratiam quae data est mihi a Deo, ut sim minister Jesu Christi in gentibus, sanctificans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in Spiritu sancto.»
2.15.14
Certus sum de vobis, et vos scientia repletos esse novi, sed tamen audacius quam fortasse putaretis, scripsi vobis, o fratres, et scripsi ex parte. Cum nunc Apostolus, a quo scientiae sermo nobis transfusus est, ex parte se dicat scripsisse, credendum est quod quamvis ipse alibi dicat:« Ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus,» plura tamen et multo plura sciret quam scripserit. Tanquam enim ipse multa sciret, nec tamen auderet multa proferre, audacius se fecisse dicit, ut salutem aliquam per Scripturam eis dirigeret. Quod vero ait, tanquam in memoriam vos reducens, indicat fuisse quidem sibi jam sermonem de talibus, et se frequenter disseruisse de mysteriis; sed quia quae solo sermone dicta sunt facile intercipere posset oblivio, per haec pauca quae scripsit, revocat illos in memoriam eorum, quae latius saepe disseruerat. Vel audacius scripsi vobis, reprehendendo audacius quosdam vestrum male se habentium, scripsi dico, non quasi putans vos insipientes, sed quasi in memoriam vos reducens, id est quasi faciens vos memores quid agere debeatis. Per laudem eos revocat ad meliora, more exhortantis. Unde nec dicit se docere eos, sed monere, quasi quod sciatur, sed subterfugiat animo. Ubi tamen latenter eos arguit, quasi oblitos quod mente sedula retinere debuissent. Scripsi, inquit, vobis, et hoc propter gratiam apostolatus quae data est a Deo, quasi dicat: Pro officio meo omittere non potui. Ob hoc data est mihi gratia, ut sim minister Christi in gentibus, id est ut ministrem et serviam Christo, praedicans illum gentibus. Non temere scribit, sed Apostolus gentium constitutus, audet scribere omnibus gentibus. Sum minister Christi, quem ipse, non alius instituit, ego dico sanctificans Evangelium Dei, id est exemplo meo sanctum ostendens, quod cum tanta reverentia ministro, ut fiat oblatio gentium accepta, id est ut omnes offerantur Domino, tanquam acceptabile sacrificium, cum in Christum credentes per Evangelium sanctificantur. Vel fiat oblatio gentium accepta, id est ut gentes quas offero, sint acceptae Deo fidei perfectione, et sanctificatae bona operatione in Spiritu sancto, id est in Spiritus sancti gratia.
2.15.15
« Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium verbo et factis; in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti, ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelio Christi.»
2.15.16
Dixi quia sum minister Jesu Christi, sanctificans Evangelium Dei. Igitur habeo gloriam in Christo Jesu, cui ministro, ad Deum, cujus Evangelium sanctifico. In Christo gloriam istam habeo, quia nullus apud Deum gloriam habere potest, nisi in Christo. Christus enim veritas et sapientia et justitia, et sine his nemo gloriam habet apud Deum. Habeo gloriam in Christo, et recte, quia non audeo ut pseudoapostoli loqui aliquid eorum quae per me non efficit Christus, id est dedecus grande putarem, si aliquid loquerer quod per me Christus non operetur, in obedientiam gentium, id est ut gentes ei obediant verbo meae praedicationis et factis meae operationis, in virtute signorum et prodigiorum, id est potentia mysticorum et simplicium miraculorum, factorum in virtute Spiritus sancti. Quae loquor, inquit, non sunt alieni operis verba; nec aliorum gestorum laudator efficior, sed quae Christum per me fecisse novi, haec scribo vobis, quae per obedientiam gentium verbo in me et opere explevit, verbo doctrinae, opere autem signorum et prodigiorum. Signa appellantur, in quibus cum aliquid sit mirabile, indicatur etiam aliquid futurum. Prodigia vero, in quibus tantummodo mirabile aliquid ostenditur. Signa autem et prodigia, quasi quae utrumque contineant, dixit. Scriptura vero divina interdum tenet istas proprietates, interdum abusive et prodigia pro signis, et signa pro prodigiis ponit. Haec ideo per se facta dicit Apostolus, ut probet se nihil minus posse quam priores apostolos, qui cum Christo fuerant. In virtute autem Spiritus sancti potest illa potestas intelligi, qua manus imponebat super credentes, et accipiebant spiritum sanctum, vel super infirmos et sanabantur. Ita, inquit, operatur in me Christus, ut a Jerusalem usque ad Illyricum repleverim Evangelio Christi omnes populos per circuitum, vel Evangelium Christi repleverim, id est plene praedicaverim usque ad Illyricum, quae est regio magna, incipiens a principio Europae, et habens provincias decem et novem, ex quibus Dalmatia ex utraque Pannonia, Epirus et Achaia, Macedonia et Thessalia.
2.15.17
« Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, sed sicut scriptum est: Quoniam quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent. Propter quod impediebar plurimum venire ad vos. Nunc autem ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis, cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.»
2.15.18
Replevi omnia Evangelio per tam longa terrarum spatia, nec post alios id feci, sed sic praedicavi hoc Evangelium, ut omnes anticiparem, quia praedicavi illud non ubi nominatus est Christus, id est non in locis in quibus ab aliis praedicatus fuerat, ne super alienum fundamentum aedificarem, id est ne super fundamentum fidei ab alio positum adderem meae praedicationis aedificium, et alieni operis gloriam subripere viderer, sed sicut in Isaia scriptum est feci, ubi legitur: Quia quibus non est annuntiatum de eo, id est de Christo, videbunt eum oculis cordis; et qui antea non audierunt praedicationem de eo, intelligent quae de ipso dicuntur. Secundum hoc prophetiae testimonium observavit diligenter Apostolus, ut illis Christum nuntiaret, quibus a nullo fuerat nuntiatus, et illi de eo intelligerent, qui a nullo ante didicissent. Nam quia sciebat pseudoapostolos sub nomine Christi falsa dicere, quod postea corrigere maximi erat laboris, ideo erat sollicitus praevenire, et veritatem integre tradere, ubi Christus nondum erat nuntiatus; utque verus de eo esset intellectus, festinabat gentes veritate imbuere, quatenus contra pseudoapostolorum commenta cautos omnes faceret. Tot, inquit, gentibus praedicavi Christum ignorantibus. Propter quod, id est quia detinebar occupatione fundandi ecclesias, et in illis locis fundandi, ubi nullum fidei fundamentum praecesserat, dum per circuitum irem, et pseudomagistros praevenirem, impediebar plurimum venire ad vos, quos sicut in principio epistolae dixi videre desidero. Sed nunc ulterius non habens locum, id est causam morandi in his regionibus, quia omnes notitia Dei replevi, sed cupiditatem diu habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis, cum coepero proficisci in Hispaniam, ad quam difficile itur a pseudoapostolis, et ideo tardare licuit: spero quod praeteriens videam vos. Videtur haec in Achaia positus dicere apud Corinthum. Quae utique Achaia vicina et cohaerens est Macedoniae. In quibus locis degens, cum singula quaeque peragrasset, Evangelium praedicans in his duntaxat finibus, ubi Christus ante non fuerat praedicatus, et agnitione Dei replesset omnia, dicit se ulterius locum non habere in his regionibus, id est nullum sibi superesse Christi praedicatione vacuum, et tempus jam adesse, quo desiderium suum videndi Romanos debeat implere, quod conceptum ex multis annis gerebat, sed propter alios assidue convertendos, distulerat. Nec falsum loquitur, qui se in Hispaniam profecturum pollicetur. Profectus est enim, sicut Hieronymus et Beda caeterique doctores testantur. Unde et Narbonam praeteriens, quemdam discipulum suum nomine Paulum, fertur ibi reliquisse episcopum. Pervenit igitur usque ad Hispanias, et a mari Rubro usque ad Oceanum praedicando cucurrit, imitans solis cursum ab oriente usque ad occasum, ut ante ei terra deficeret quam studium praedicandi. Quia ergo et apud Hispanias pseudoapostolos praevenire festinabat, cum in Hispaniam, inquit, proficisci coepero, spero quod videam vos, quasi dicat: Ex me nil possum, sed spero quod Deus dabit ut vos videam, et hoc praeteriens, quia non indigetis longa mora, et alii prorsus indigent adventu meo. Spero quod videam vos, et a vobis deducar illuc, si interim vos praeparatis, ne me a caeteris retardetis, videlicet si vobis primum fruitus fuero, id est si primum de vobis fructum habuero, si primum de vestro fructu laetatus fuero, et hoc ex parte vestrum, id est ex illis qui nondum talem fructum faciunt, qualem oportet. Quod ait, spero quia praeteriens videam vos, non ita accipiendum est, quasi tam parvo amore erga Romanos teneretur, ut eos in transitu solummodo et aliquo pergens judicaret visendos. Unde subjungit, si vobis primum ex parte fruitus fuero. In quo utique in ipsorum potestate videtur ponere, quandiu pro eis debeat relaxare propositum alio pergendi; et hoc quodammodo amorem ipsorum erga se invitat et nutrit, ut ipsi insatiabili erga Apostolum teneantur affectu, sciant etiam ipsum id habere propositi, ut non prius ab eis discedat, neque alio quam charitatis ipsorum gratia perfruatur; non tamen ex integro, sed ex parte satisfiet eidem charitati. Praemonet enim quod praeferenda sit eis necessitas evangelizandi pluribus. Et bene his quos nondum secundum carnem viderat, et ad quos nondum in corpore venerat, praesentiam sui et retardationem moderatius pollicetur. Desiderabilius enim suscipimus bona quae cito metuimus auferenda; securius vero negligimus, quae nos diutius contenturos credimus.
2.15.19
« Nunc ergo proficiscar Jerusalem ministrare sanctis. Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. Placuit enim eis, et debitores sunt eorum. Nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam. Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.»
2.15.20
Quandoquidem hic amplius non habeo locum et vos desidero, igitur non indilate proficiscar Jerusalem, ut inde veniam ad vos. Proficiscar ministrare sanctis, qui rerum suarum venditarum pretia posuerunt ad pedes apostolorum. Et habeo quod illis ministrem, quia probaverunt, id est probum justificaverunt, Macedonia et Achaia, id est Macedones et Achaici, collationem aliquam facere. Non ergo coegi, sed ipsi probaverunt facere aliquam collationem pecuniae in pauperes sanctorum, id est in illos sanctorum qui sunt pauperes in Jerusalem. Non enim omnes sunt pauperes, sed illi qui omnia vendiderunt, et ad pedes apostolorum, ut diximus, pretium posuerunt. Hic subtiliter et verecunde, dum laudat Graecos, hortatur Romanos, facilius enim devotae mentes, ad bene agendum exemplis quam sermonibus invitantur. Et qui per misericordiam Dei vivunt, misericordes debent esse confratribus. Probaverunt, inquam, facere rerum suarum collationem, quam sanctis egentibus mittant, quia placuit eis hoc facere, et merito placuit, quia debitores sunt eorum. Similiter et Romani sunt debitores eorum. Adeo vult Apostolus esse misericordes, ut et hoc deberi dicat ab eo, qui misericordiam exspectat. Debitores sunt. Nam si gentiles facti sunt participes spiritalium eorum, id est spiritalium bonorum quae habent Hebraei, qui praedicatores eis miserunt, debent ipsi gentiles ministrare eis in carnalibus bonis. Isti se totos dederant divinis obsequiis, nihil mundanum curantes, et exemplum bonae conversationis dabant credentibus. Ideoque gentiles qui non poterant omnia quae mundi sunt relinquere, constituit illis Apostolus tanquam stipendiarios, provinciales, ut ex rebus suis victum eis ministrarent. Et quia illis hoc placuit, igitur cum ego consummavero hoc ministerium, et assignavero, id est sub signo uniuscujuscunque ecclesiae vel regionis tradidero eis fructum hunc ex bona arbore natum, proficiscar per vos in Hispaniam, et ideo interim vos corrigite, per vos transibo, nec inutiliter, sed scio, id est certus sum quoniam veniens ad vos, veniam in abundantia benedictionis Christi, id est multum vobis prodero. Hoc non nisi per spiritum prophetiae pollicetur. Supra hominem namque est scire de futuris, quod non solum in benedictione Christi, sed et in abundantia benedictionis venturus sit ad eos, ubi et venientis gratia, et suscipientium merita pariter designantur.
2.15.21
« Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum et per charitatem Spiritus sancti, ut adjuvetis me in orationibus vestris ad Deum, ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.»
2.15.22
Quandoquidem iturus sum Jerusalem, ac deinde ad vos migraturus, igitur obsecro vos, fratres, ut si me vultis videre, impetretis orando ut possim liberatus ad vos venire. Obsecro vos per Dominum nostrum Jesum Christum et per charitatem Spiritus sancti, id est quam Spiritus sanctus dat, ut si Dominum Jesum diligitis, et si in vobis est charitas quam Spiritus sanctus facit, adjuvetis me in orationibus vestris ad Deum, ut quod ego solus obtinere nequeo, vestris adjutus orationibus obtineam. Multi enim in unum dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Adjuvetis me ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judaea, ne me diutius teneant, et salutem vestram aliorumque retardent, nec victum quem sanctis defero, tollant. Orate ut liberer ab his incredulis, ut oblatio obsequii mei, id est mihi injuncti, fiat accepta, id est sufficiens, non diminuta, sanctis in Jerusalem. Vel accepta, grata et placens eis, ut intelligentes charitatem meam erga se, mecum unanimes gratias agant. Magnus enim mihi profectus erit, si meo ministerio laetificati, Deum laudaverint. Orate ut haec ita compleam, sicque venire possim ad vos in gaudio futuri profectus vestri per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum, id est requiescam in pace et concordia vestra. Non enim refrigerium habeo in vobis, si dissidentes fueritis. Licet per prophetiam dixisset superius, quia veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam, nihilominus tamen sciebat etiam in his quae manifeste futura cognoverat, orationem esse necessariam. Quae utique nisi fuisset adhibita, sequeretur sine dubio non impleri quae fuerant prophetata. Quis ergo est qui haec legens vel audiens quod Paulus deprecetur eos qui Romae sunt orare pro se, contemnat orationes Ecclesiae postulare, etiam si inferiores meritis esse videantur hi, a quibus oratio postulatur? Ecce enim Paulus apostolicis praeditus meritis, discipulos humiliter hortatur ut orent pro se. Notandum etiam quia sunt nonnulli qui dicunt: Quare laboremus bonis operibus ad vitam pervenire? Nam si praedestinati sumus, sine dubio ad eam perveniemus. Quorum errorem destituit, dum Romanos hortatur ut orent impleri ea, quae ipse per spiritum prophetiae futura praedixerat. Deus enim multa sic praedestinavit futura, ut sancti ea cum labore obtineant; et ideo qui laborare neglexerit, non apprehendet illa. Videamus quam validis, quamque religiosis sacramentis semper astringat. Obsecro, inquit, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus sancti, ut adjuvetis me in orationibus vestris ad Deum, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judaea. Non tamen pati meruit ab incredulis ea pro Christo, quae ad apostolatus ejus gloriam pertinent, sed impediri veretur, ne diutius obstaculis retentus vel minus gratum exhibeat sanctis ministerium, vel desiderium ejus quod erga Romanos habet visendos, diutius differatur. Si enim haec ita gesserit, tunc pro bene gestis gaudens rebus, cito veniet ad eos per voluntatem Dei, et refrigerabitur cum eis, id est requiescet in charitate et bonis operibus eorum. Ibi enim refrigerium habet Apostolus, ubi requiescit Spiritus sanctus.
2.15.23
« Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.»
2.15.24
Ego, inquit, cito venire cupio. Sed sive cito, sive tarde venero, Deus pacis sit cum omnibus vobis, Amen, qui vos omnes in pace custodiat, id est Christus qui se usque in finem saeculi cum suis futurum promisit. Pulchre autem in pace finivit, duobus populis in concordiam revocatis, ostendens quia non nisi in pacificis Deus pacis inhabitat. Ex hoc autem loco incipit multos proponere, quibus Romani debeant credere. Nam subdit:
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).