Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 2.16
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
2.16.1
EXPOSITIO IN EPISTOLAM AD ROMANOS. CAPUT XVI.
2.16.1
« Commendo autem vobis sororem nostram Phoeben, quae est in ministerio Ecclesiae quae est Cenchreis, ut eam suscipiatis digne in Domino santis, et assistatis ei in quocunque negotio vestri indiguerit. Etenim ipsa quoque astitit multis et mihi ipsi.»
2.16.2
Cenchreae dicitur locus Corintho vicinus, id est portus Corinthi. Phoebe autem et nobilissima et ditissima mulier erat, quae ecclesiam in loco Cenchreis sua substantia sustentabat. Et tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est, et ideo eam Romanis commendat Apostolus, ut suscipiant eam digne sanctis, ut dignum est sanctos suscipi, et per eam fortasse misit hanc epistolam. Docet etiam feminas locus iste apostolica auctoritate in ministerio ecclesiae constitui, in quo positam Phoeben Apostolus nunc magna laude commendat, enumerans etiam gesta ejus praeclara, et dicens quia intantum omnibus astitit, et in necessitatibus praesto fuit, ut etiam mihi ipsi in necessitatibus meis apostolicis devotione mentis astiterit. Ostendit etiam quia hi qui bono operi in ecclesiis dant operam, vicem recipere debent a fratribus et honorem, ut in quibuscunque necesse fuerit, sive spiritalibus, sive etiam carnalibus officiis, adjuventur; et honorifice habeantur.
2.16.3
« Salutate Priscam et Aquilam adjutores meos in Christo, qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium, et domesticam eorum ecclesiam.»
2.16.4
Prisca, quae in Actibus apostolorum Priscilla nominatur, uxor erat Aquilae. De his enim dicit Lucas:« Egressus ab Athenis Paulus venit Corinthum.» Et invenit quemdam Judaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscellam uxorem ejus, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Judaeos a Roma, accessit ad eos. Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. Erant autem scenofactoriae artis, id est artifices tabernaculorum, videlicet sutores. Creditur autem quod quia illo tempore pulsis ex urbe Judaeis per praeceptum Caesaris Corinthum venerant, rursum mitigata principis saevitia, Romam regressi essent quando Paulus hanc misit epistolam. Hi ergo adjutores ejus in Christo, id est in Christi praedicatione, quia recte crediderant, et apostolici laboris se socios fecerant, ut et ipsi hortarentur caeteros ad fidem rectam, denique Apollo quamvis exercitatus esset in Scripturis, ab his tamen in via Domini diligentius est instructus. Quos et apparet Judaeorum insidiis, Paulo periclitante, semetipsos subjecisse, ut ille liber abscederet. Et hanc eorum laudem ipse non silet, sed omnibus eam ecclesiis admirandam tradit. Supposuerunt, inquit, pro anima mea cervices suas quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium. Merito enim gentium ecclesiae his gratias agebant, qui seipsos morti obtulerant, ut doctor gentium liber evaderet, et ad opus praedicationis excurreret. Unde Romani eis obedire debent, quia pro exhortatione ad confirmationem eorum Romam reversi sunt. Hos, inquit, salutate, et domesticam eorum ecclesiam, id est familiam ipsorum, quia sanctitatem eorum imitatur.
2.16.5
« Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Ecclesiae Asiae in Christo Jesu.»
2.16.6
Iste primus omnium ex Asia credidisse intelligitur, et ad Romanorum confirmationem venisse Romam. Sic et alii quos salutat Apostolus, intelliguntur illuc venisse pro fratrum aedificatione.
2.16.7
« Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.»
2.16.8
Et haec pro utilitate Ecclesiae non exiguum, sed multum et magnum laborem instituit.
2.16.9
« Salutate Andronicum et Juniam cognatos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo Jesu.»
2.16.10
Hi secundum carnem cognati fuerunt Pauli, et cum eo causa fidei captivitatem pertulerunt. De quibus et hoc fortasse potest intelligi, quod ex septuaginta duobus discipulis Domini fuerint, qui et apostoli jure nominantur. Ideo nobiles dicuntur in apostolis, id est in illis septuaginta duobus, qui et ante Paulum fuerunt in Christo, id est in Christi fide. Vel ipsi duo fuerunt ante eum in Christo, quia secuti sunt priores apostolos, et ideo nobiles in apostolis dicuntur, id est inter praedicatores, qui discipuli erant apostolorum.
2.16.11
« Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.»
2.16.12
Quamvis nihil egregium prae caeteris huic videatur ascribi, tamen hoc ipsum quod dilectissimus est Apostolo, manifestat eum laudabilem et salutatione dignum esse.
2.16.13
« Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.»
2.16.14
Et istos salutatione dignos caeteris conjungit, sed Urbanum in laude praefert. Illum enim adjutorem apostolorum in Christo, id est participem apostolici operis; Stachyn vero dilectum suum, id est amicum proprium, etsi non adjutorem, dicit.
2.16.15
« Salutate Apellen probum in Christo.»
2.16.16
Hic, etsi non specialis amicus erat Apostoli vel particeps apostolici operis, tamen per tentationes inventus est fidelis in Christo. Intelligitur enim per multas tribulationes patienter et fortiter sustentatas transisse, et ideo probus ab Apostolo pronuntiari, juxta quod superius ait, quia« tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem.»
2.16.17
« Salutate eos qui sunt ex Aristobuli domo.»
2.16.18
Aristobulus fuisse congregator fratrum in Christo intelligitur. Cujus factum sic probat Apostolus, ut eos quos ille congregabat, dignos salutatione sua designaret.
2.16.19
« Salutate Herodionem cognatum meum.»
2.16.20
Hic tantum cognatus Apostoli dicitur; nullum ejus evidenter meritum ostenditur, nisi quod religiosus in Christo fuisse declaratur, cum ab Apostolo salutatur.
2.16.21
« Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Christo.»
2.16.22
Narcissus dicitur fuisse presbyter, qui peregrinando confirmabat fratres exhortationibus. Et quia praesens tunc non erat, suos Apostolus salutat. Quia vero non omnium illorum merita noverat, discernit qui sunt in Domino, id est eos, qui digni sunt salutatione mea propter meritum quod habent in Domino.
2.16.23
« Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino.»
2.16.24
Labor istarum non pro hoc mundo fiebat, nec pro vita praesenti, sed pro spe quam habebant in Domino. Intelliguntur autem in ministerio sanctorum laborasse.
2.16.25
« Salutate Persidem charissimam, quae multum laboravit in Domino.»
2.16.26
Haec longe praefertur istis duabus, quia et charissima dicitur, et non solum laborasse, sed et multum laborasse in Domino asseritur.
2.16.27
« Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus et meam.»
2.16.28
Hunc credo, sciebat Apostolus esse de numero non multorum qui vocati sunt, sed paucorum qui electi sunt. Vel electus, id est promotus erat ad ecclesiasticas res agendas, ut in aliquo gradu honoris praeesset. Cujus et mater tantum meritum habuit, ut etiam Apostolus suam hanc nominaverit matrem, unumque cum eo partitus sit matris affectum, sicut Joannes cum Christo. Eadem enim femina et Rufi mater erat secundum carnem, et Pauli secundum charitatem ac beneficentiam. Vel fortasse carnalis mater Apostoli erat tunc Romae degens cum ista.
2.16.29
« Salutate Assyncritum, Philegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt fratres.»
2.16.30
Isti quos nominat intelliguntur simul habitasse, et in Christiana amicitia unanimes fuisse, atque famosi in religione, et secum alios fratres habuisse, qui non tanti meriti erant vel tantae famae. Puto autem quod Hermas iste scriptor sit libelli illius, qui Pastoris appellatur.
2.16.31
« Salutate Philologum et Juliam, Nereum et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt sanctos.»
2.16.32
Et hi simul unanimes erant, et qui nominatim exprimuntur, majores fuisse designantur. Omnes autem quos hucusque salutavit, intelliguntur praeclari fuisse fide et meritis, ut eos jure deberent honorare Romani, et credere verbis eorum.
2.16.33
« Salutate invicem in osculo sancto.»
2.16.34
Vos ipsos invicem salutate in osculo non ficto, non subdolo, non libidinoso sed sancto, religioso et casto. In osculo sancto, id est in pace Christi vos salutate, ut non simulata vel carnalia, sed religiosa sint oscula vestra. Ex hoc praecepto et aliis similibus, mos ecclesiae traditus est, ut post orationem osculo se invicem suscipiant fratres.
2.16.35
« Salutant vos omnes Ecclesiae Christi.»
2.16.36
Per hoc dictum intelligitur Ecclesias posse dici, quae non sunt Christi. Unde Psalmista:« Odivi Ecclesiam malignantium.» Omnium autem illorum locorum Ecclesias dicit Romanos salutare, ut crescant in fide et religione.
2.16.37
« Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam didicistis, faciunt, et declinate ab illis. Hujusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.»
2.16.38
Nunc monet Apostolus ut super omnia caveant a pseudoapostolis. Quasi dicat: Eos quos praemisi, salutate et imitamini, sed hos notate et vitate. Jussi ut illos salutetis, sed rogo ut istos caveatis. Rogo vos, o fratres, filii matris Ecclesiae, ut observetis, id est discernatis et notetis eos qui faciunt dissensiones, id est mentium et sensuum discordias, et offendicula, id est fratrum invicem offensiones, ut alius offendat alium. Vel offendicula, id est culparum praecipitia praeparant, ut incautos ruere in opera nequitiae faciant. Et haec agunt praeter doctrinam quam vos a bonis praedicatoribus didicistis, quoniam talia opera transgressiones sunt sanctae doctrinae quam accepistis. Idcirco observate eos et declinate ab illis. Et quare? quia hujusmodi homines in subdola praedicatione quam faciunt, non Christo, sed ventri suo serviunt; quoniam non amore audientium praedicant, sed intentione accipiendi ab eis cibos, et per dulces sermones, quibus venenum nequitiae suae dulciter infundunt et per benedictiones fallaces seducunt corda innocentium. Hoc enim est proprium haereticorum, et eorum qui decipiunt audientes, ut dulciter eis loquantur. Semper insidiosa, callida, blanda est adulatio.: pulchreque adulator apud philosophos definitur blandus inimicus. Possunt dulces eorum sermones intelligi peccatorum allevationes, dum dicunt ea non esse gravia, et securitatem peccandi praebent staltis, promittentes eis impunitatem ex Dei misericordia, crebroque benedictiones illis dant, ut sancti eis appareant. Sicque seducunt, id est seorsum a via rectitudinis ducunt corda innocentium, id est simplicium cavere nescientium. Non enim Romanis tantum qui tunc in carne erant, sed magis omnibus ubique fidelibus usque in finem saeculi jubet Apostolus ut diligentius considerent et perspiciant, qui sint qui dissensiones et offendicula in ecclesiis generant. Dicit namque dissensiones et offendicula commovere, praeter Christi doctrinam esse quam didicimus. Et ideo alienus a nobis sit, nec omnino recipiatur inter nos, quisquis certamina commovet, quisquis servit jurgiis, quisquis lites excitat et studia contentionis exercet. Qui enim tales sunt, Christo Domino, qui est pax nostra, non serviunt, sed ventri suo potius obsequuntur. Cur enim jurgia et lites in ecclesiis suscitentur. Spiritus sanctus per Apostolum nunc indicat. Ventris, inquit, gratia, id est quaestus et cupiditatis. Unde et nonnuli circumeunt domos, loquentes ad gratiam cum omni deceptione adulationis, non ut verbo Dei aedificent animas ad virtutes, sed ut per adulationes dulcesque sermones perimant, ut etiam proficere hortentur in vitiis, laudantes et benedicentes ea quae correctione sunt digna.
2.16.39
« Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
2.16.40
Ideo, inquit, vos moneo ut vitetis deceptores, quia non solum fides, sed et obedientia vestra ubique audita est, quoniam estis in capite mundi; et sic exemplo vestro jam alii corrumpi possent, si essetis seducti. Vel rogo ut eos vitetis, quia leviter obeditis, sicut ubique jam divulgatum est. Subtiliter indiscretam et facilem eorum obedientiam, non in omni re laudat, sed divulgatam dicit. Et ne eos rursum inobedientes efficeret, si hoc apertius corrigeret, addidit. Gaudeo igitur in vobis, quasi dicat: Facile obeditis, et hoc bonum est, atque hinc gaudeo quia sic obeditis. Sed tamen volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo, id est volo ut sitis sapientes in bono discernendo et sine aliqua parte mali, ut sapienter discernatis quibus bonum obedientiae praebere debeatis, ne si incaute perversis obedientes fueritis, bono vestro se misceat malum duplicitatis. Non enim simplex sed duplex erit quod egeritis, si et propter obedientiam bonum fuerit, et propter indiscretionem malum. Simplices sitis in malo, id est sine aliqua plicatione, hoc est sine aliqua admistione vel associatione sitis, ne bono vestro se malum aliquod adjungat. Sapientes etiam in bono estote, ut bonum sapienter et caute faciatis. Simplicitati enim adjungere prudentiam debetis, quatenus sic securitatem de simplicitate possideatis, ut circumspectionem prudentiae non omittatis. Simplicitas enim et ignorantiam quamdam significat, ut sitis in malo simplices, id est nescii, videlicet malum nescientes per actionem.
2.16.41
« Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter.»
2.16.42
Volo ut sitis sapientes ad cavendum malum. Sed Deus pacis largitor et amator conterat velociter Satanam, id est omnem qui vobis adversatur in via Dei. Satanas enim adversarius interpretatur. Quo nomine hostis antiquus designatur, vel quilibet perversus, qui sanctis ad Deum tendentibus contraria molitur. Sed Deus pacis eum cito conterat sub pedibus eorum, ut suggestio antiqui adversarii, mox ut mentem ipsorum pulsaverit, conculcetur et conteratur, atque in nihilum redigatur, et omnis pseudopraedicator vel quilibet pacis dissipator, cito conteratur aut de mundo tollatur. Satanam sub pedibus ecclesiae Deus pacis contrivit, quia membra ejus, in quibus ecclesiam persequebatur, ad fidem convertens, ipsi Ecclesiae subjugavit.
2.16.43
« Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.»
2.16.44
Ut Satanas conteratur, gratia Christi sit vobiscum custodiens vos et adjuvans.
2.16.45
« Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius et Jason et Sosipater, cognati mei. Saluto vos ego. Tertius, qui scripsi hanc epistolam in Domino.»
2.16.46
Timotheus consors laborum Apostoli fuit, qui multo tempore cum eo ad praedicandum perrexit, et tandem episcopus ab eo factus, magna sollicitudine gubernabat ecclesiam. Sed de Lucio scriptum est, quia erant in ecclesia quae erat Antiochiae, prophetae et doctores, in quibus Barnabas et Simeon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis; Jason vero ille est Thessalonicensis, qui in Actibus apostolorum legitur, et Sosipater Berrhoeensis. Hi, inquit, vos salutant. Ac si diceret: His estis curae. Et ego qui scripsi epistolam, saluto vos in Domino. Tertius nomine, non numero, ut Timotheus qui specialis adjutor designatur, primus intelligatur; deinde Lucius et Jason et Sosipater, quasi unus accipiatur, secundus, sicque scriptor epistolae tertius. Vel post Jasonem et Sosipatrem tertius, qui videlicet scriptor vel ipse Apostolus est intelligendus; vel ut aliis visum est, notarius Apostoli. Nam melius est ut Tertius intelligatur nomen proprium, quia Tertius interpretatur adjungens, id est applicans se.
2.16.47
« Salutat vos Gaius hospes meus, et universa Ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus frater.»
2.16.48
Ex his verbis apparet epistolam de Corintho scriptam. De hoc enim Gaio dicit Corinthiis:« Gratias ago Deo meo, quia neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium.» Et de Erasto scribit ad Timotheum:« Erastus remansit Corinthi. Videtur autem indicari de Gaio, quoniam hospitalis fuerit, ut non solum Paulum ac singulos quosque adventantes Corinthium hospitio receperit, sed et Ecclesiae universae in domo sua conventiculum praebuerit. Hoc enim patenter innuere videtur Apostolus, qui, cum dixisset: Salutat vos Gaius hospes meus, mox addidit: et universa Ecclesia: Illa videlicet Corinthiorum Ecclesia, quae apud Gaium conveniebat. Nam et Joannes cuidam Gaio scribit, qui forsitan iste est, laudans eum quia fratribus ministrabat. Erastus autem ab arca dicitur arcarius, quia dispensator civitatis erat quasi curator, quia dictante justitia civitatem gubernabat, maxime in moderandis pretiis. Ad laudem Ecclesiae Corinthiorum scribitur de isto Romanis, quod is qui princeps erat civitatis, non erubesceret in Christum credere crucifixum, et credentibus in eum salutationem dirigere. Hos omnes Apostolus enumerat nominatim in salutatione Romanorum, ut scirent quales et quanti viri congauderent bono incoepto eorum.
2.16.49
« Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.»
2.16.50
Tot et tanti salutationem vobis mandant, sed gratia Christi vobiscum maneat. Hoc paulo ante dixerat, sed prae nimietate aestuantis amoris repetit quod valde exoptat.
2.16.51
« Ei autem qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum, secundum praeceptum aeterni Dei ad obeditionem fidei in cunctis gentibus cogniti, soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui honor est et gloria in saecula saeculorum. Amen.»
2.16.52
Ego vos in hac epistola sic instruxi et monui, sed ei qui potens est vos confirmare, soli sapienti Deo sit honor et gloria in saecula saeculorum. Deo a quo sunt omnia, dat gloriam, ut coeptum Romanorum( quia potens est) dignetur complere, confirmando in fide et charitate animas eorum, in quo epistolae summa notatur. Et sit gloria qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum et praedicationem Jesu Christi, id est qui potest vos ad tantum perfectionem ducere, quantam ego evangelizo; et quantam Christus praedicavit et praedicando instituit. Quod Evangelium et quae praedicatio fit secundum revelationem mysterii, id est secundum quod revelatum est de occulto Dei consilio ipsum mysterium incarnationis Christi, mysterii dico, taciti aeternis temporibus, id est spatiis quae fuerunt ante mundi constitutionem, quia soli Deo notum erat quod unigenitus patris humanitatem pro hominum salute esset assumpturus. Sed et facto jam mundo, tacitum est, hoc mysterium Christi iucarnationis, et humanae reparationis, quia licet aliquatenus esset antiquis patribus notum, nulli tamen eorum plenarie fuit cognitum. Quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum, id est adventu, Christi revelatum est, Scripturis prophetarum ab eo reseratis, quae testimonium dant huic praedicationi. Patefactum est secundum praeceptum aeterni Dei, id est secundum quod praecepit Deus, qui hoc ab aeterno ordinaverat. Et est patefactum ad obeditionem fidei in cunctis gentibus, id est ad hoc manifestum est nunc in universis nationibus, ut omnes obediant fidei bene operando. Mysterii dico olim taciti aliis, sed cogniti soli sapienti Deo, quia, etsi sit hominibus modo revelatum, tamen soli Deo cognitum est, qui solus novit cur ita factum est. In quo reprimit Apostolus inquisitores, qui quaerunt cur distulit Deus tantum, cur tot gentes perire permisit. Solus autem sapiens Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, quoniam Trinitas unus Deus est. Qui propterea solus sapiens dicitur recte, quoniam solus secundum sapientiam suam et substantiam sapiens est, non secundum accidentem vel accedentem participationem sapientiae, sicut sapiens est rationalis quaecunque creatura. Trinitas, inquam, est solus sapiens Deus, qui omnino nec potuit unquam esse insipiens, nec poterit, non per gratiam particeps sapientiae, sed sapiens immobilitate naturae. Soli igitur sapienti Deo gloria sit per Christum Jesum, hoc est clara cum laude notitia, quia innotuit gentibus Deus Trinitas. Ideo per Jesum Christum, quia ut alia taceam, ipse praecepit baptizari omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ubi praecipue commendata est hujus individuae gloria Trinitatis. Quod vero additum est: Cui, ut diceretur, cui gloria, cum sufficeret, si dictum esset, ei autem gloria, inusitatam nostrae linguae locutionem indicat, non sensum quem requiramus, vel de quo ambigamus, insinuat. Quid sensui deperit, si dicamus, et gloria cui per Jesum Christum gloria? hoc namque est ei, per Jesum Christum cui gloria, quod est, cui per Jesum Christum gloria. Sed alter horum inusitatus, alter usitatus ordo verborum. Vel dictum est, ei gloria cui per Jesum Christum gloria, sive ei gloria per Jesum Christum, cui gloria, ut intelligeremus eum qui in seipso semper gloriosus est, per incarnationem et resurrectionem Christi apud homines glorificari. Vel ei qui potens est vos confirmare, id est Trinitati, sit gloria per Jesum Christum, cui Jesu Christo et secundum humanitatem est honor est gloria, sicut in Psalmo canitur:« Gloria et honore coronasti eum» Quod subjunxit, in saecula saeculorum, moris est Scripturae divinae, immensitatem per hoc temporum designare. Vel in saecula saeculorum, in aeterna saecula, quae digniora erunt labentibus saeculis, sicut Sancta sanctorum et Cantica canticorum praestantiora sunt caeteris sanctis et canticis; vel sicut Rex regum et Dominus dominorum caeteris regibus et dominis est praestantior. Amen autem quod interpretatur vere vel fideliter, quasi ad confirmationem omnium quae superius scripta sunt, in fine posuit, per quod vernaculo Hebraeorum sermone vera et fidelia esse, quae sunt scripta, signaret.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).