Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 3.1
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
3.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. ARGUMENTUM.
3.1
Corinthus est civitas metropolis, caput Achaiae, decus Graeciae. Ad quem Paulus veniens, multos civium convertit ad fidem. Ubi et Dominus ei nocte per visionem dixit: Noli timere, sed loquere, et ne taceas. Propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate. Sedit ergo annum et sex menses docens apud eos verbum Domini. Post cujus abscessum, subversi sunt quidam eorum a pseudoapostolis, quidam etiam a mundanae eloquentiae sectatoribus, nonnulli vero judaicis traditionibus depravati. Quidam etiam eorum attendentes dignitatem personarum in baptismo, putabant quod plus gratiae et remissionis peccatorum accepissent, si a dignioribus et sanctioribus viris baptizati fuissent. Et per hoc se aliis praeferre volebant, qui tam dignos baptizatores non habuerant. Multaque alta in eis erant schismata et vitia. A quibus omnibus intendit Apostolus eos corrigere et modum illos Christianae conversationis docere, scribens ab Epheso. Haec epistola post illam ad Romanos jure locata est, licet ante illam scripta sit, quia quisquis in fide jam instructus est, de qua cum Romanis agitur, debet consequenter a subrepentibus vitiis corrigi, et in virtutibus plenius informari, sicut nunc corriguntur et instruuntur Corinthii. Ob hoc etiam posita est haec post illam, quoniam in materia quamdam habet affinitatem cum illa. Ut enim illi de meritis suorum antecessorum gloriabantur, et suam salvationem non gratiae deputabant, sed quidam legis observationibus, quidam vero facultati ingenii et libertati arbitrii; sic et isti de sanctitate suorum baptizatorum gloriantes, et quidquid boni habebant illi ascribentes, alii aliis praeferri volebant. Sed veniamus ad litteram.
3.2.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT PRIMUM.
3.2.1
« Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, Ecclesiae Dei quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.»
3.2.2
Paulus interpretatur mirabilis. Et vere mirabilis doctor, cui nullus comparari potest in scientia; mirabilis operarius, qui plus omnibus laboravit. Hoc ergo nomine jam reddit attonitos auditores suos, et tanti nominis auctoritate comprimit, ne verbis sequentibus audeant contradicere, vel inobedientes resistere. Qui et vocatum se dicit, ut majoris appareat auctoritatis, quia non sicut caeteri ab hominibus est ad fidem vocatus, sed a Christo ipso de coelo. Qui etiam apostolus, id est missus Jesu Christi, a quo audivit:« Vade ego longe« ad gentes mittam te.» Apostolus Jesu Christi est per voluntatem Dei, id est a Christo missus ad gentes per voluntatem Patris. Per quod tangit etiam illos, quos neque Christus miserat, neque per voluntatem Dei praedicabant. Paulus talis et tantus scribit Corinthiis, et Sosthenes frater. Etiam istum adjungit ad confirmationem omnium quae scribit, quia magnae erat apud eos auctoritatis, utpote qui princeps ibi synagogae fuerat, et ad fidem conversus, multas a Judaeis persecutiones ante tribunal Gallionis proconsulis viriliter sustinuerat. Paulus et Sosthenes scribunt Ecclesiae non baptizantium, sed Dei quae est Corinthi. Ideo scribit Ecclesiae, quia adhuc singulis Ecclesiis rectores non erant constituti. Paulus Ecclesiae Dei, videlicet sanctificatis, id est baptismo regeneratis in Christo Jesu, id est in figuratione mortis et resurrectionis Christi Jesu. Sanctificatis in Christo, non in Petro vel Paulo, vel alio quolibet baptizatore, quia Christus sanctificationem istam aequaliter operatur per omnes suos ministros, et ideo nulli gloriandum est in meritis sui baptizatoris. Ecclesiae se dixit scribere, et addidit sanctificatis in Christo, ut ostenderet omnem Ecclesiam sanctificatam fuisse in Christo, sed quosdam illorum post male coepisse conversari. Scribit etiam vacatis praedicatione evangelica, et sanctis bona conversatione sua. Vel vocatis sanctis, id est vocatis ad hoc ut sint sancti; hoc est, ut non recedant a regula sanctitatis, declinantes in aliquem errorem vel in malum, actionem; vel etiam vocatis ab aeterno divinitus, id est praedestinatis ante mundi constitutionem, et sanctis in tempore conversationis suae. His scribit Paulus cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro, id est conversis ad fidem Judaeis jungit et gentes, quia salus ex Judaeis est,« ut in omni loco, et ubi gentes quae invocant nomen Domini, et ubi tales Judaei sunt similiter sint omnes unum. Vel ita potius Corinthiis scribit, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum Corinthiorum, id est subjecto eis, hoc est cum omnibus suffraganeis Corinthi, cum omnibus qui subjecti Corintho ut metropolitanae civitati. Cum omnibus qui Deum invocant in omni loco ipsorum Corinthiorum, id est famulante illis, et nostro, id est ad nos similiter pertinente, sicut ad eos. De nostro namque apostolatu sunt illi qui sunt in locis Corintho subjectis, et ideo scribimus eis sicut Corinthiis. Deum autem invocat, qui suis precibus nihil aliud ab eo quam ipsum Deum quaerit. Quid enim invocat Deum ut dives fiat, Deum non invocat, sed illud quod vult ad se venire. Quid enim est invocare, nisi in se vocare? Nam cum dicis Deo, da mihi divitias, non vis ut Deus ipse in te veniat, sed vis ut divitiae veniant ad te. Quod vis ut ad te veniat, hoc invocas. Si autem Deum invocares, ipse ad te veniret, ipsum haberes divitias. Ergo illi qui propter saecularia commoda, qui propter terrenam felicitatem invocant Deum, non invocant Deum. Sed illi invocant Deum, illi invocant nomen Domini, qui nihil ab eo quaerunt nisi ipsum, qui hoc ab eo pie postulant, ut ipse dignetur in eos venire et in eis habitare, eosque templum suae gloriae facere. Meritoque tales ubicunque maneant, sociantur illis quibus scribit Apostolus. Quos simul omnes salutat, dicens: Gratia vobis sit, qua vobis peccata remittantur et virtutes conserventur. Gratia lapsis ut resurgant, stantibus ut maneant. Et pax sit vobis, qua reconcilientur Deo, qui per peccata ejus facti sunt inimici; et qua stabiliter ei inhacerant, qui non recesserunt ab ejus amore. Quae scilicet gratia et pax sit vobis, non a baptizatoribus vestris, vel ab aliis hominibus, sed a Deo Patre nostro, qui nos in filios adoptare dignatus est, et a Domino Jesu Christo, id est salvatore, rege, Domino nostro, id est qui de potestate Satanae nos eripuit, et suo dominio nos mancipavit. Servi namque ejus sumus, licet Pater ejus nos in filios adoptaverit, quia ipse est Filius per naturam, nos per gratiam; ille Creator, nos creatura; ille sine peccato, nos liberati a peccato.
3.2.3
« Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.»
3.2.4
Haec epistola cum ad unius scribatur populum civitatis, pro varietate habitantium, id est sanctorum et peccatorum, nunc laudat eos, nunc corripit, nunc docet, nunc reprehendit, ut unusquisque in ea intelligat, quid pro se, quid adversum se dicatur, ut, cum laudat eos, sciant boni ad se verba dirigi; et cum reprehendit, sciant qui male egerunt, ad se haec dici. Ecce enim a perfectis inchoat, quos multa laude prosequitur, ut postmodum ad infirmos veniat, quos reprehensurus est. Alloquitur primo perfectos, ostendendo eos commendatione dignos, ut qui hactenus boni permanserunt, meliores fieri studeant; et caeteri qui in aliquo errore deciderunt, erubescant et conentur ut his similes fiant. Gratias, inquit, ago Deo meo semper pro vobis. Deo qui omnium est, sed tamen privilegio sanctitatis, quam mihi contulit, meus est, ago pro vobis semper gratias, quia quidquid boni habetis, ab illo vobis datum esse scio, non ab hominibus. Gratias ago in gratia Dei quae data est vobis, id est propter gratiam quam Deus contulit vobis in Christo Jesu, non in Petro vel Paulo. Gratia enim data est in Christo, quia hoc constitutum est a Deo, ut qui credit in Christo, salvus sit sine opere, sola fide, et gratis accipiat remissionem peccatorum. Nec hoc solum isti perceperant, sed et charismata spiritualia fuerant illis multa divinitus concessa. Vere magna gratia vobis data est in Christo, quia divites in illo facti estis in omnibus donis spiritualibus, ut abundetis omnibus divitiis spiritualibus. Et suppono partes aliquas divitiarum, scilicet in omni verbo, id est in omni genere linguarum, ut Graeca et Latina et Hebraica lingua, caeterisque linguis omnibus loqui possitis. Vel in omni verbo, id est in omni modo praedicandi parvulis tenuiter, et mediocribus mediocriter, ac perfecti, perfecte, et in omni scientia, id est Scripturarum intelligentia, quae est secundum historialem et mysticum et moralem sensum. Ditati estis in omni verbo praedicandi et scientia intelligendi, sicut testimonium Christi, id est quod Christus de semetipso moriendo et resurgendo testatus est, confirmatum est in vobis, id est in vestra vita, in vestris moribus. Ita estis donis omnibus ditati, ut nihil desit vobis in ulla gratia Spiritus sancti, quia prophetiam habetis, genera linguarum, virtutem curationum et caetera charismatum dona. Nihil deest vobis, quod nec esse sit habere, quia si non habetis omnia quae habent apostoli, omnia tamen habetis quae necesse est ut habeatis. Ita repleti estis, ut nihil vobis desit, vobis dico exspectantibus, id est cum desiderio praestolantibus et digne paratis excipere revelationem Domini nostri Jesu Christi, quando revelabitur in flamma ignis ad judicium veniens, et apparebit omnibus. Hanc revelationem impii timent et venire nolunt; pii vero, qui propter meritum bonae conversationis suae sperant se cum Christo regnaturos, totis desideriis cupiunt ut reveletur, quia sperant in ejus revelatione ad visionem gloriae ejus pertingere. Et ideo infatigabiles in bonis operibus perdurantes exspectant eam; et cauta circumspectione invigilant ne, cum venerit, reprehensibiles in aliquo inveniantur. Sic exspectatis revelationem Domini, in qua ipse bonis et malis se in judicio manifestabit. Qui et per auxilium gratiae suae faciet ut ab hac exspectatione non deficiatis, quia confirmabit vos in virtutibus et bonis operibus usque in finem, id est usque ad obitum uniuscujusque vestrum. Confirmabit, inquam, vos in bonis, sine crimine, id est sine ullo criminali peccato vel animi vel carnis. Nonnulli enim exspectant revelationem Domini, quasi de justitia securi, et tamen in criminibus manent, id est in invidia, detractione, odio, dissensione, et his similibus. Sed vos ab his et talibus immunes Dei gratia conservabimini in die adventus Domini nostri Jesu Christi, id est ut in illo die sine ullius criminis reatu inveniamini. Qualis enim quisque moritur, talis in illo die invenitur. Et etiam mortis dies est unicuique dies adventus Domini, sicut ipse declarat, dicens:« Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.» Alacri animo confisus de spe istorum Apostolus, securus est, quia inviolati usque in diem novissimum erunt. Qui enim inter tot discrimina sensuum et perturbationes diversitatum mutari non potuerunt, procul dubio se in sua bonitate permansuros ostendunt. Quos dum laudat Apostolus, caeteros qui errore pseudoapostolorum depravati fuerant, invitat. Dum enim istorum fidem et sanctitatem praedicat, illos ad poenitentiam vocat. Dixi quia vos confirmabit usque in finem. Et vere confirmabit, quia fidelis, id est verax est in promissis suis Deus, quia fideliter reddet quidquid promisit. Promisit salutem aeternam et beatam vitam cum angelis sine fine, et haereditatem immarcessibilem, gloriam sempiternam, dulcedinem vultus sui, domum sanctificationis suae in coelis, resurrectionem a mortuis, ubi nullus deinceps moriendi metus erit. Talia promisit, et in horum redditione fidelis erit, quia sine mendacio reddet ea illis quibus promisit. Fidelis Deus per quem vocati estis, quia qui aversos vocavit, jam facilius confirmabit. Vocati estis in societatem non modo apostolorum vel angelorum, sed etiam filii ejus Jesu Christi Domini nostri, ut sitis participes haereditatis et gloriae quam possidet Filius ejus. Hoc enim dedit vobis esse, quod credidistis, ut quia credidistis Christum esse Filium Dei, vos quoque efficeremini filii Dei, mansuri in eadem dignitate in qua manet Christus. Societas enim fraternitatis est. Et vos fratres ejus et socii facti estis, quem Dei Filium firmiter credidistis.
3.2.5
Hucusque praefatio cum laude. Hinc jam dissensionis causam exsequitur, subdendo:
3.2.6
« Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis, schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. Significatum est eim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus?»
3.2.7
Si qualiter quid dicatur, et quibus dicatur, non vigilanter aspicitur, valde periculosum est. Verecundae etenim mentes, si quas fortasse culpas admiserint, leniter arguendae sunt, quia si asperius increpentur, franguntur potius quam erudiuntur. Quod nunc bene demonstrat Apostolus, qui cum Corinthios cognosceret pro amore personarum in schismate divisos, eorum verecundiae consulens, locutionem suam eis a gratiarum actione et laudibus incoepit. Et quos in omni verbo et in omni scientia laudaverat, quibus nihil deesse in ulla gratia dixerat, paulisper loquens, et ad increpandum leniter veniens, divisos erga seipsos reprehendit. Et quorum prius salutem narraverat, postmodum vulnera patefecit. Peritus enim medicus vulnus secandum videns, sed aegrum timidum esse conspiciens, diu palpavit, et subito percussit. Prius blandam manum laudis posuit, et postmodum ferrum increpationis fixit. Nisi enim verecundae mentes fuerint palpando reprehensae, ita ut ex aliis rebus audiant quod in consolationem sumant, per increpationem protinus ad desperationem cadunt. Non autem mentitus est Apostolus, ut prius eis nihil deesse in omni gratia diceret, quibus postmodum dicturus erat unitatem deesse. Sed quia erant inter eos quidam omni gratia repleti, et erant quidam in personarum favoribus scisci, coepit, ut dictum est, a laudibus perfectorum, ut modesta invectione ad reprehensionem pertingeret infirmorum. Et in hoc quoque ad medicinam cordis, a medicina corporis usum traxit. Nam cum feriendum vulnus medicus aspicit, prius ea membra quae circa vulnus sana sunt, palpat, ut post ad ea quae vulnerata sunt, leniter palpando perveniat. Cum ergo Paulus perfectos in Corinthiis laudavit, sana membra juxta vulnus tetigit; cum vero infirmos de divisione reprehendit, vulnus in corpore percussit. Sed jam verba ejus tractemus. Videtur enim dicere: Pro perfectis qui in bono permanserunt gratias ago; sed vos fratres, qui seducti estis et meritis hominum gloriamini, obsecro per nomen Domini nostri Jesu Christi, qui vos solus redemit, et in cujus nomine baptizati estis, ut idipsum dicatis omnes. Idipsum, videlicet quod dicunt illi quos laudavi, dicatis omnes vos uno ore, et non sint in vobis, id est inter vos vel in cordibus vestris, schismata, id est divisiones. Haec schismata intelliguntur aliquorum in fide divisiones, dum diversa sentirent, quia cum deberent omnes dicere se esse Christi, dicebat alius. Ego sum Pauli; alius, Ego sum Petri. Non sint in vobis schismata, sed sitis perfecti in eodem sensu, id est in eadem voluntate, in qua sunt illi quorum laudem praemisi; et in eadem scientia, id est in eadem Scripturarum intelligentia, in qua sunt illi. Vel idipsum dicatis, id est unam fidem catholicam omnes pariter loquamini; et non sint in nobis schismata, id est mentium aut verborum discissiones, sed sitis perfecti in eodem sensu, quem vobis tradidi de Christo, ut omnes perfecte sentiatis in eo solo gloriandum, non in hominibus; et in eadem scientia, quam vobis de Christo tradidi, ut perfecte sciatis vos ejus sanguine redemptos et in ejus nomine per baptismum sanctificatos. Potest sensus ad Christi divinitatem referri, scientia vero ad humanitatem, ut vos omnes eumdem sensum atque intellectum de ejus divinitate, et eamdem scientiam de humanitate firmiter teneatis, quatenus omnes simul idem de divinitate et humanitate illius credatis. Haec ideo dico, quia significatum est mihi de vobis per litteras, o fratres mei, ab his qui sunt Chloes, id est in illo loco qui sic vocatur, quia contentiones sunt inter vos. Quamvis aversi fuissent, fratres tamen vocat eos Apostolus, ut per id non dissentirent ab eo cui conventus fratrum qui habitabant Chloes intimavit quia contentiones essent inter eos, per quas manifestabatur diversitas mentis eorum de disciplina Dominica. Fratres illi significaverunt mihi vestras contentiones. Nec solum illas scio, sed etiam verba quae dicitis. Sed hoc dico quod unusquisque vestrum dicit, id est nullus ex vobis est qui non dicat unum horum quae subjicio. Nam alius quidem dicit: Ego sum Pauli; alius autem, Ego sum Apollo, id est filius peritissimi doctoris; alius vero, Ego sum Cephae, id est Petri; alius autem qui solus sapit, dicit: Ego sum Christi. Sicque divisi estis in partes, ac si alii ex vobis essent Pauliani, alii Apollani, alii Petriani et alii Christiani. Et ita secundum vos divisus est Christus. Quasi dicatur: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus, divisus est, dum creditur in isto plus gratiae operari, in illo minus. Vel divisus est, id est abscissus et separatus est a vobis, qui caput vestrum erat, quia ab illo vos subtraxistis, quando meritis hominum causam vestrae salutis ascribere coepistis. Errorem quidem ostendit Apostolus, sed auctorum nomina non prodidit. Neque enim in loco stabant, sed circuibant ad eversionem simplicium. Nam hi quos nominavit, sine dubio boni erant doctores, sed horum specie falsos apostolos tangit. Si enim in his gloriandum vetat, quanto magis in malis doctoribus, quorum doctrinam pravam in subjectis significat? Inter eos tamen hos perseverantes designat, qui dicebant se Christi esse, non hominis, quos superius laudavit, et ad horum similitudinem alios invitat. Divisum autem Christum dixit, quia gloriam ejus homines sibi partiti sunt, sicut haeretici, qui se aut Photinianos aut Arianos vel Manichaeos vocari non horruerunt. Nam et Corinthii diversis haereticorum nominibus subjici coeperant, ut viderentur loco Christi homines venerari. Qui diversa de Christo accipiunt, Christum dividunt. Unus enim hominem tantum accipit Christum, alter Deum purum sine corpore profitetur. Alius per prophetas praedictum Christum dicit, alius negat prophetas de Christo locutos. Cum ergo Christus unus sit Deus et homo, isti sibi dum alius aliud, et alius aliud de eo vindicat, dividunt Christum,
3.2.8
« Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? Gratias ago Deo meo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. Baptizavi autem et Stephanae domum. Caeterum nescio, si quem alium baptizaverim.»
3.2.9
Non dehetis dicere, ego sum Pauli, quia nunquid Paulus crucifixus est pro vobis ut vos sanguine suo redimeret, et auctor salutis esset, aut in nomine Pauli baptizati estis, ut invocatio nominis Pauli mundaret vos a peccatis in baptismo? Nequaquam Paulus, sed Christus pro vobis crucem justus pro injustis pertulit; et non in Pauli, sed in Christi nomine baptismum suscepistis. Modeste et humiliter sanctus Apostolus zelans Ecclesiam, sed sponso, non sibi, et horrens eos qui voluerunt dicere, ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, suam personam potius assumpsit quam calcaret et contemneret, ut Christum glorificaret. Repulit a se, sed ut mittat ad Christum. Non vult a sponsa amari pro sponso. Idcirco enim seipsum maluit contemnere ad commendandum Christum, ne forte si alios nominatim contemneret, ideo putaretur eorum refutare personas, ut suam commendaret. Si, inquit, pro vobis Christus mortuus est, et in nomine ejus sanctificationem baptismi percepistis, quomodo ad ejus injuriam nunc gratiam et beneficium ipsius imputatis ulli hominum? Nam quia de baptizatoribus gloriamini, gratias ago Deo meo ex hoc quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, qui non sunt de contentione vestra, non quod malum sit baptizare, sed ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis, de quo magis gloriaremini. Non solum non estis in nomine meo baptizati, sed nec in meo ministerio, et inde gratias ago Deo meo, qui me noluit hujus occasionem esse erroris. Non baptizavi nisi Crispum archisynagogum et Gaium, qui nobiles erant, et in primis crediderunt; nec gratiam baptismi deputabant ulli hominum, sed soli Christo, et intelliguntur ex illis esse, qui superius sunt laudati. Nec solum hos, sed baptizavi et domum Stephanae, id est familiam illius nobilis matronae, de quibus in postremis epistolae hujus dicitur, quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos. De his, inquit, certus sum quod eos baptizavi, sed praeter hoc nescio si quem alium ex vobis baptizaverim. Per quod ostendit se non esse salvatorem. Nam si aliquos salvaret a se justificatos non ignoraret. Baptizasse se quosdam dicit, non tamen eo modo, quo ille consuevit baptizare, de quo dictum est:« Hic est qui baptizat in Spiritu sancto.» Baptizavit enim Paulus tanquam minister, non tanquam ipsa potestas. Baptizavit autem Christus tanquam potestas. Et potuit hanc potestatem servo dare, sed noluit. Si enim daret hanc potestatem servis, id est ut ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quod servi, ut quomodo dictum est, baptismus Joannis, sic diceretur, baptismus Petri, baptismus Pauli, baptismus Jacobi, et caeterorum. Ergo ne tot baptismi dicerentur, quot essent servi qui baptizabant accepta potestate a Domino, sibi tenuit baptizandi Dominus potestatem, servis ministerium dedit, ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos cognoscerent. Noluit ergo servum spem ponere in servo. Et ideo sibi soli retinuit hanc potestatem. Quam si vellet, potuit vel alicui vel unicuique servorum suorum dare, ut tanta vis esset in baptismo servi, quantam vim habet baptismus a Domino datus, sed noluit, ideoque non differt sive bonus sive malus, cui contingit ministerium ut baptizet, quia quisquis sit minister, Christus est Dominus qui baptizat; propter quod tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per apostolum datus.
3.2.10
« Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens, ubi scriba, ubi inquisitor hujus saeculi?. Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.»
3.2.11
Ideo tam paucos baptizavi, quia non ad hoc missus sum. Non enim Christus, cujus ego minister sum, misit me baptizare, sed evangelizare, id est praedicare. Quoniam majus est evangelizare quam baptizare, quia non omnis qui baptizat, idoneus est evangelizare. Quia igitur et minores possunt baptizare, qui sapientiam et virtutem praedicandi non habent, ideo non baptizare missus sum, ne retardarer a praedicatione, sed Evangelii semina spargerem. Quo dicto illi humiliantur, quibus Corinthii multum dabant eo quod ab illis baptizati fuerant, dum innotescit non magnum esse baptizare. Missus sum evangelizare, et hoc non in sapientia Verbi, quia praedicatio Christiana non indiget pompa et cultu sermonis. Ideoque piscatores, homines imperiti electi sunt, qui evangelizarent, ut doctrinae veritas ipsa se commendaret teste virtute, ne hominum versutia et calliditate humanae sapientiae acceptabilis videretur, non veritate, sicut disciplinae ab hominibus inventae, in quibus non ratio, non virtus, sed verborum compositio quaeritur. Ac per hoc gloriam suam quaerit, qui fidem Christi verbis exornare studet, quia obscurat illam splendore verborum, ut non illa sed ille laudetur. Sicut et pseudoapostoli ne stulti viderentur prudentibus mundi, in sapientia hominum praedicabant Christum, devitantes ea quae mundus in nobis stulta judicat, ut neque incarnatum Dei Filium et de Virgine natum docerent, neque morte ejus homines salvari praedicarent; neque carnis nostrae futuram resurrectionem, quia mundanae sapientiae ratio judicat haec stulta. Hoc enim habet physicalis sapientia, quod Deus non fiat homo, quod invisibilis non fiat visibilis quod immortalis non fiat mortalis, quod virgo concipere et parere non possit, quod mori non possit auctor vitae, quod mors unius non possit multos vivificare, quod mortuus aperto sepulcro resurgere nequeat, quod verum corpus humanum clausis januis intrare non possit in domum. Nos autem haec omnia de Christo praedicamus. Ideo Apostolus non in sapientia hominum evangelizat, quae sapientia est verbi, id est locutionis ornatae secundum dialecticam et rhetoricam. Non sum missus, inquit, evangelizare in sapientia verbi, id est ut secundum humanam calliditatem verbis compositis auditores ad fidem argumentando cogerem, sed simpliciter veritatem omnibus annuntiarem. Ideo non in sapientia verbi hominum, ne evacuetur crux Christi, id est ne vacua, ne otiosa putetur passio Christi, sed plena hominum redemptione et salute. Si enim possibilitas naturalis per liberum arbitrium sufficit sibi, quemadmodum saeculi sapientes dicunt, et ad cognoscendum quomodo vivere debeat, et ad bene vivendum, ergo Christus gratis mortuus est, et crux ejus ab omni utilitate vacua est. Sed impossibile est crucem ejus vacuam ac superfluam esse, quia salus humana non nisi per crucem illam poterat evenire. Ergo stulta est sapientia verbi saecularis, quae hoc ignoravit. Vere evacuaretur crux in sapientia verbi, quia verbum crucis, id est praedicatio crucifixi Christi est, id est videtur esse stultitia pereuntibus, id est sapientibus mundi, quorum sapientia perit ac falsa ostenditur; et ipsi damnandi inde sunt, quia spem suae salutis in cruce Christi non constituunt. Stultitia enim videtur illis, Dei Filium dicere crucifixum, et ideo sunt in perditione, quia infernae morti non sunt erepti. Incredulis et pereuntibus est stultitia, sed his qui salvi fiunt, id est nobis credentibus, est virtus Dei ipsa crux. Credimus enim non infirmitatem esse crucem Christi, sed virtutem, intelligentes mortem victam in cruce; cujus signum qui habent sunt fortes et salvi fiunt, quia teneri a morte non possunt. Non enim in verbo crucis Christi dicitur aliquid, ubi virtus et fortitudo Christi non appareat, quia moriendo mortem vicit et diabolum atque infernum et peccatum, hominemque liberavit, et ignem portae paradisi sanguine suo exstinxit credentibus, omniaque mundi regna superavit, et regnum coelorum aperuit. Nulla ergo est tanta virtus, quanta est in omnibus quae de Christo crucifixo dicuntur. Non praedico in sapientia verbi, ne taliter crux evacuetur; quae evacuaretur, si aliquo modo praeter illius sacramentum ad justitiam vitamque aeternam pervenire homines posse dicerentur, quia scriptum est in Isaia quod Deus perditurus esset sapientiam mundi. Ideo enim non misit me Dominus evangelizare in mundana sapientia, quoniam ipse( sicut Scriptura testatur) praedixerat quod eam non reciperet in praedicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio praedicatorum suorum. Unde ait: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Non suam sapientiam Deus in eis perdit et reprobat, quam ipse donavit, sed quam sibi arrogant, qui non habent ipsius. Notandum enim sapientiam atem esse in subtili excogitatione rerum, prudentiam vero in exspolita ipsarum rerum explanatione. Vel sapientiam, qua de Deo humanis rationibus disputant, et incarnationem mortemque ejus velut stultam contemnunt; prudentiam vero quam habent in moribus, vel qua excogitant aliquid probandum. Et Deus perdidit, id est irritam fecit et destruxit sapientiam sapientium, atque reprobavit prudentiam prudentium, quando fecit illa quae illi negant posse fieri, et piscatores ad praedicandum misit. Ubi enim fecit ut Dei Filius incarnaretur de Virgine et crucifigeretur pro humana salute, obviavit sapientiae sapientium et destruxit eam. Et ubi illiteratos et idiotas fecit praedicatores, ut per eos simplicibus verbis ad fidem converteret dialecticos et rhetores, reprobavit a sua praedicatione prudentiam prudentium, et astutiam moresque eorum rejecit. Sciendum vero quod haec sententia juxta Hebraicum sic dicitur in Isaia de populo Judaeorum:« Peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium abscondetur.» Quod completum est post adventum Domini, quando uno eodemque tempore succensa est Jerusalem templumque destructum, et omnis majorum scientia ablata. Nam quia sapientes illius populi Christum qui est Dei sapientia, non receperunt, periit ab eis omnis sapientia eorum. Et quia prudentes astutis machinationibus studuerunt contraire eidem sapientiae Dei, inter homines corporaliter conversanti, absconditus est ab oculis cordis eorum omnis intellectus, quem habebant in Scripturis, ne scilicet Christum reperiant qui in littera continetur. Quod et huic loco epistolae multum congruit, quia ex illis infatuatis doctoribus Judaeorum erant pseudoapostoli, contra quos nunc Paulus agit, qui se per mundum sparserant, loquentes in sapientia mundi ad subversionem eorum qui nuper ad fidem venerant. Post propheticum vero testimonium subdit Apostolus: Ubi sapiens, etc. Ac si dicat: Ita olim prophetatum est, et nostro tempore videmus illud completum. Nam ubi est sapiens? id est in qua Ecclesia de Judaeis aut gentibus aliquis rhetorum vel dialecticus est praedicator Evangelii constitutus? Si enim praedicator in Ecclesia esse voluit, sapientiam saeculi abjicere oportuit. Et ubi est electus ad praedicandum scriba? id est qui de moribus vel artibus praecepta dat aut libros componit. Et ubi est electus ad docendum in Ecclesia inquisitor hujus saeculi? id est qui secreta naturae rimatur. Scribae sunt, naturalium et moralium librorum auctores, et artium saecularium scriptores, id est de ipsis artibus praecepta dantes. Inquisitores autem saeculi, qui constellationibus agi mundum credunt, et duodecim signis ortus et occasus fieri decernunt, nihil omnino sine horum motu putantes fieri posse; qui sapientia sua inquirunt et discutiunt atque investigant de occultis rebus ac naturis singulorum. Sapiens generale vocabulum utriusque est. Hos reprobatos et adnihilatos esse perhibet Apostolus, non quod doctrinam eorum ex toto improbet, in multis enim concordant sacris litteris, sed quia quaedam senserunt et scripserunt contraria Christianae religioni, et maxime de cultura pluralitatis deorum. Tales non recepit Deus, sed stultos fecit. Insultat ergo Apostolus sapientiae et astutiae, probatae falsae et reprobae, cum dicit: Ubi sapiens, ubi scriba, ubi inquisitor hujus saeculi? quasi dicat: Nil valet talium astutia, et est invectio in Judaeos et gentiles. Nam Judaeorum scribae et legis doctores, Deum Filium habere, stultum putant credi. Simili modo quotidie et gentes istud risui deputant. Sed Judaei, quia hoc non tam aperte in lege significatum est, diffidunt. Gentiles vero quia mundi ratio istud non recipit, nihil enim dicit posse gigni sine commistione duorum, stultum judicat. Sed ubi sunt, inquit, tales dogmatizatores? quasi dicat: Confusi sunt et retrorsum pulsi, vel in nihilum redacti. Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus, id est quae est secundum rationes hujus mundi, utique stultam fecit eam, faciens illa quae dicebat non posse fieri. Et ita quae se sapere putabat, inventa est insipiens. Quod enim illa impossibile judicabat, possibile declaratum est. Stultam fecit Deus talem sapientiam, quia per stultitiam dedit salutem credentibus. Nam quia in Dei sapientia, hoc est, in luce divinitatis filii Dei mundus, id est, quilibet mundi amator vel mundanae sapientiae sectator per superbam saeculi sapientiam non cognovit Deum, quoniam Creatorem invenire non potuit, multiplicibus disputationibus et solertissima inquisitione, qua pervenit ad investigationem creaturae, propterea placuit Deo salvos facere credentes per stultitiam praedicationis, id est per rem praedicatam quae stulta videtur, hoc est per incarnationem et humilitatem Filii sui. Verbum quippe Dei, sapientia est. Sed stultitia hujus sapientiae, dicta est caro Verbi. Vel quia carnales quippe per carnis suae prudentiam pertingere non valebant ad sapientiam, per stultitiam praedicationis, id est per carnem Verbi praedicatam sanarentur. Et hoc est, quia in Dei sapientia non cognovit mundus, etc. Ac si dicatur: Cum Deum qui est sapientia, nequaquam per sapientiam suam mundus inveniret, placuit ut Deum hominem factum per humanitatis stulta cognosceret, quatenus ejus sapientia ad nostra stulta descenderet, et lucem supernae prudentiae luto carnis suae illuminata, nostra caecitas videret, sicut ille caecus, qui luto super oculos accepto illuminatus est.
3.2.12
« Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt; nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.»
3.2.13
Ideo mundus non cognovit per sapientiam Deum, quia Judaei signa potentiae quaerunt, consueti ab antiquo; et Graeci sapientiam, utrum quod praedicatur, natura patiatur; et nos contra praedicamus Christum crucifixum, quod non est Judaeis signum potentiae, sed scandalum, quia irascuntur contra praecones rubore sceleris sui, et gentilibus est stultitia, quoniam secundum mundanam rationem non congruit ut Deus pro hominibus moreretur. Et hoc est: Judaei signa petunt, id est non physicas vel argumentosas rationes, sed miracula postulant: et non diffidunt posse fieri contra naturam, sed an factum sit quaerunt, scientes virgam Aaron aridam germinasse et fructum attulisse, scientes Jonam post tres dies de ventre piscis vivum exiisse, et alia multa divinitus facta esse, et ideo signa consueverunt petere. Graeci vero sapientiam quaerunt quia nolunt audire ea quae mundi ratione non possibilia sunt, quoniam contra naturam nihil posse fieri putant, et ideo secundum physicas rationes diligenter inquirunt, si possit fieri quod audiunt, eam quae ingenio hominis sapientia videtur, invenire cupiunt. Judaei et gentiles sic agunt, sed nos contra praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Judaei enim turbantur et indignantur atque irascuntur, dum audiunt Dei Filium praedicari eum, quem ipsi crucifixerunt. Gentiles vero stultitiam putant, immortalem potuisse mori, et eum qui in potestate habebat persecutores una voce prosternere, pertulisse ab illis se flagellari, conspui, teneri, spinis coronari, crucifigi. Stultum quippe gentilibus videtur, ut pro hominibus auctor vitae moreretur, quia hoc mundanae sapientiae non congruit. Christum crucifixum pro mundi redemptione praedicamus, quod ut diximus, scandalum Judaeis incredulis est, et stultitia Graecis. Sed ipsis Judaeis atque Graecis, qui hoc prius putabant scandalum et stultitiam, vocatis, id est postquam sunt ad fidem vocati vel conversi, vel vocatis ad vitam non communi vocatione, sed qua soli praedestinati sunt ante mundi principium vocati, praedicamus Christum Dei virtutem, quia mortuus vicit, et Dei sapientiam, qua prudenter fefellit diabolum. Virtutem nunc ad signa retulit Apostolus propter Judaeos, sapientiam autem ad doctrinam propter Graecos, id est gentiles. Haec enim virtus sufficit Judaeis signa quaerentibus, si crediderint; et haec sapientia sufficit Graecis sapientiam petentibus. Credentes enim intelligent haec signa virtutis in Christo quod mors ejus mortem nostram destruxit, et mortuus ipse vitam nobis dedit aeternam. Graeci quoque, si crediderint, in eo videbunt magna sapientiae documenta, et suam saecularem sapientiam intelligent esse stultitiam. Videbunt enim quam provido et sapienti consilio nos, qui per superbiam cecideramus, ipse per humilitatem suam erexit. Ob hoc etiam vocatur Christus Dei virtus, quia per ipsum omnia fecit Deus; et Dei sapientia, quia per ipsum cognitus est Deus. Unde et apparet idem Filius coaeternus et coaequalis Patri. Cum enim ipse Filius sit Dei virtus et Dei sapientia, si aliquando fuit Deus sine filio, fuit sine virtute et sapientia, id est fuit infirmus et insipiens. Item si quis dicat quod Dei virtus sit minor illo, aut ejus sapientia minor illo, magnam deo contumeliam ingerit, cum nec quilibet homo potens id sibi dici aequanimiter ferret. Nec mirum si Christus crucifixus, est credentibus Dei virtus et Dei sapientia, quia quod stultum est Dei, id est humilitas et passio, sapientius est hominibus, id est quam homines possint videre et esse, et quod infirmum est Dei, id est incarnatio, fortius est hominibus, quia victus vicit mortem, quam nullus gigas evasit. Quia nos cum ad divinam sapientiam venimus, sapienter facimus; ipsa cum ad nos venit, ab hominibus superbis, quasi stulte fecisse reputata est. Et nos cum ad illam venimus, convalescimus; ipsa cum ad nos venit, quasi infirma existimata est. Serpentis sapientia decepti sumus, Dei stultitia liberamur. Sed sicut illa vocatur sapientia, erat autem stultitia contemnentibus Deum, sic ista quae vocatur stultitia, sapientia est vincentibus diabolum. Non enim vere stultitia est, sed ab hominibus dum rationi mundanae non convenit, putatur stultitia, cum sit ratio spiritalis. Nam haec stultitia superat omnes sapientes, quia salutem humano generi sapienter reddit, quam nullus sapientium invenire sciebat. Haec, inquam, stultitia omnem hominum sapientiam supergreditur, quia qui sapientia sua liberari non poterant, per crucis mysterium salvantur, Sed et infirmum Dei non est infirmum, quia infirmitas Christi magna victoria est. Vicit enim fortem armatum qui vicerat omnes, et ideo fortior est haec infirmitas Dei cunctis hominibus, quia superavit illum qui cunctos superaverat, et mortem quam nec gigantes evadere potuerunt, crucifixi infirmitas vicit.
3.2.14
« Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae sunt stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo et justitia et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.»
3.2.15
Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus, quia in vobis potestis haec experiri, insipientes enim et infirmos vos vocaverunt. Nam videte vocationem vestram, fratres, id est videte per quos vocati estis, quia non multi ex illis sunt sapientes secundum carnem, id est secundum humanam sapientiam, non multi potentes secundum saeculi potentiam, non multi nobiles secundum carnis nobilitatem. Et primo nulli ex vocationibus fuerunt tales. Non multi forsitan propter se dicit, qui solus inter apostolos saecularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanae dignitatis parentela conspicuus fuit, qui tamen haec nihili pendit, nec usus est eis. Erant jam et aliqui alii praedicatores sancti ex illis, qui fuerant sapientes secundum carnem, et potentes et nobiles, sicut Dionysius Areopagita et alii. Vel ita: Videte vocationem vestram, id est in vobis ipsis probate quod dico, quia non multi ex vobis sapientes secundum carnem vocati sunt ad fidem, sed potius pauci sapientes crediderunt. Per superbiam enim sapientiae saecularis, multi sapientiae Dei contempserunt esse subjecti. Vix enim istiusmodi homines ad fidem possunt adduci. Nec multi potentes in hoc saeculo vel nobiles inter vos, ad Christum sunt vocati. Difficile enim potentes et nobiles ac divites, et multo his difficilius eloquentes, credunt Deo. Obcaecatur enim mens eorum divitiis et opibus, atque luxuria vel superbia; et circumdati vitiis, non possunt videre virtutes; simplicitatemque Scripturae sanctae non ex majestate sensuum, sed ex vilitate verborum judicant. Non multi tales vocati sunt, sed quae stulta sunt mundi, id est ignaros homines mundanae sapientiae elegit Deus ut per eorum doctrinam confundat, id est erubescere faciat, et ad insipientiam redigat sapientes saeculi. Confunduntur enim sapientes, dum ea quae ipsi negant, vident multos confiteri, id est partum virginis et crucem Filii Dei et resurrectionem a mortuis, caeteraque similia. Stulta mundi elegit Deus, id est ineruditos liberalibus disciplinis et omnino( quantum ad saeculi doctrinas pertinet) impolitos, non peritos grammaticae, non armatos dialectica, piscatores fecit suos praedicatores, ut videlicet cunctis in eis ostenderet, quod ad vitam credentes populos, non sermo, sed causa suaderet. Et infirma mundi, id est pauperes et impotentes elegit Deus, ut per eorum virtutem confundat fortia, id est superet et erubescere faciat potentes. Nam dum elati divites novas virtutes in humilibus peccatoribus aspicerent, eorum quorum prius contemnebant vitam, postmodum obstupuere miraculis, unde mox pavidi ad sua corda redeuntes, extimuerunt sanctitatem in miraculis, quam despexerant in praeceptis. Per infirma ergo confusa sunt fortia, quia dum in veneratione vita surgit humilium, elatio cecidit superborum. Et ignobilia mundi et contemptibilia, id est homines in hoc mundo plebeios et abjectos elegit Deus, et ea quae non sunt, id est non computantur, scilicet illos homines qui nihil esse videbantur, ut ea quid sunt, id est magna putabantur, destrueret, id est vincendo humiliaret. Elegit ergo indoctos, infirmos, ignobiles et pauperes; non quia reliquit sapientes, firmos, nobiles et divites; sed si ipsos primos elegisset, merito sapientiae suae vel potentiae, seu natalium aut divitiarum suarum sibi eligi viderentur, atque inflati de his rebus, salutem humilitatis non reciperent. Si enim primo sapientes elegisset, doctrinae eorum merito elegisse illos putaretur, et ita illorum scientia laudaretur, et laus Christi gratiae minueretur. Si potentes elegisset, videretur eos merito dignitatis eorum elegisse, et similiter divites merito divitiarum. Et ideo istos qui de semetipsis in semetipsis poterant gloriari, non quidem omisit nec contempsit, sed aliquantulum distulit; et illos primo eligere maluit, qui nihil in seipsis habebant unde gloriari possent. Quia nimirum ad praedicandum tales venire debuerunt, qui de laude propria nihil haberent, ut tanto solius veritatis cognosceretur esse quod agerent, quanto et aperte cerneretur quia ad hoc agendum per se idonei non fuissent. Tales ergo primitus elegit, ut per eos humiliaret caeteros, et ad fidem adduceret, ut non glorietur omnis caro, id est omnis homo in conspectu ejus, id est coram ipso, vel non glorietur omnis caro in conspectu ejus, id est in se nullus glorietur eum conspiciens. Non glorietur utique de meritis suis. Non, enim gloriantur injusti, qui non habent unde glorientur; nec justi, quia ex ipso habent unde gloriari debeant; nec habent gloriam suam, nisi ipsum cui dicunt:« Gloria mea et exaltans caput meum.» Ac per hoc ad omnem hominem pertinet, sive justum, sive injustum, quod nunc dictum est, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus, scilicet neque de meritis, neque de sapientia, neque de potentia, neque de nobilitate, nec de divitiis aut alia re propria quisquam glorietur. Nullus ex se potest gloriari, sed vos in Deo gloriamini, quia ex ipso Deo, id est ex ipsius dono vos estis in Christo Jesu, non ex vobis. Ex ejus gratia processit ut sitis in Christo, non ex vestris meritis, quia ejus propositum fuit ut essetis membra Christi. Si ergo ex ipso estis, nolite illos admirari quos ipse non elegit. In Christo estis, qui factus est vobis sapientia, ut ejus participatione sapientes efficeremur percipientes ab eo sensum prudentiae, et factus est nobis justitia, ut nos ejus participatione justificaremur per opera virtutum et sanctificatio, ut nos sanctificaret in baptismo, faciens immunes a peccato, et redemptio, ut nos redimeret pro nobis seipsum dando. Sapientia ergo nobis factus est, id est illuminans nos ad veritatem et Dei cognitionem, et quia prius justificat bona operatione, per hoc justitia, quia prius emundat in baptismate; et hoc, quia prius redemit sua passione. Ipse qui in seipso est aeterna et incommutabilis sapientia, etiam nobis fit sapientia, cum nos ejus participatione efficimur utcunque sapientes ad recte sapiendum. Ita ipse cum in se sit ipsa justitia, quae vivit in seipsa et incommutabiliter vivit, etiam nobis fit justitia, cum nos ei cohaerentes juste vivimus; et tanto magis minusve justi sumus, quanto illi magis minusve cohaeremus. Similiter cum ipse sit in seipso aeterna sanctitas, etiam nobis fit sanctificatio, cum nos sanctificat sui participatione. Factus est ergo nobis a Deo sapientia et justitia et sanctificatio, quia nos ad illum convertimur temporaliter, id est ex aliquo tempore, ut cum illo maneamus in aeternum, et ipse ex quodam tempore« Verbum caro factum est et habitavit in nobis.» Haec omnia nobis a Deo factus est, ut qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur, sicut scriptum est, in Jeremia:« Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divititis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, quia facio miricordiam et judicium et justitiam in terra.» Videte quemadmodum nobis abstulit gloriam, ut daret gloriam, abstulit nostram, ut daret suam; abstulit inanem, ut daret plenam; abstulit nutantem, ut daret solidam. Quanto enim gloria nostra fortior et firmior quae in Deo est, quam quae in nobis? Non ergo glorietur quisquam in sapientia sua, vel in fortitudine, vel in divitiis aut hujusmodi rebus; sed si gloriari voluerit, glorietur in Domino qui facit misericordiam et judicium et justitiam. Ille enim in solo Domino gloriatur, qui cognoscit non suum, sed illius esse, non solum ut sit, sed etiam ut non nisi ab illo bene sit sibi, a quo habet ut sit; et qui in omnibus quae facit, non suam, sed Domini gloriam quaerit. Et ideo gloriandum est in Domino, quia non poterit confundi qui gloriatur in eo; confundetur autem, qui gloriatur in hoc saeculo vel in seipso.
3.3.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT II.
3.3.1
« Et ego cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis aut sapientiae annuntians vobis testimonium Christi; non enim judicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos, et sermo meus et praedicatio mea non est in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.»
3.3.2
Dixi superius, quia infirmos et stultos praedicatores elegit Deus. Et ego, quoque talis apparui vobis, quia veniens ad vos veni non in sublimitate sermonis, id est non in rhetoricis et dialecticis disputationibus, ut artificiose et composite praedicarem vobis secundum logicam, nec in sublimitate sapientiae, id est humanarum rationum secundum physicam, quod laudatis in pseudoapostolis, qui per eloquentiam suam commendant pravam doctrinam suam, et per sapientiam mundi evacuant crucem Christi. Non in sublimitate sermonis aut sapientiae veni, sed potius in humilitate, quia qui minus capacibus sublimiora loquitur, non illorum utilitatem, sed sui ostentationem facit. Veni annuntians vobis testimonium Christi, id est quod de ejus incarnatione, passione et resurrectione testati sunt prophetae, vel quod ipse de semetipso moriendo et resurgendo testatus est, aut quod nos apostoli testamur de illo. Veni, inquam, non in sublimitate saecularis eloquentiae vel sapientiae, quia nec in sublimitate illius quae de Deo est. Et hoc feci ex judicio, non enim judicavi me aliquid scire inter vos, qui minus capaces vos videbam, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum, id est nisi salvatorem regem, et hoc per crucifixionem quod est dicere: Quia vos capere divinitatis ejus mysteria non posse pensavi, sola vobis infirma humanitatis ejus locutus sum: hoc enim inter illos Apostolus nesciebat, quod ipsi per illum scire non poterant; et hoc solum se scire dicebat, quod eos per illum scire oportebat. Eo autem genere locutionis nescire quisque; dicitur quod occultat, quomodo dicitur fossa caeca quae occulta est. In Christo autem crucifixo non parva scientia est, sed multa in eo discuntur; et maxime quod vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. Nam ad ejus crucem pertinet, quod etiam nos in ejus corpore crucifigimur mundo, ubi intelligitur omnis coercitio malarum concupiscentiarum. Ac per hoc fieri non potest, ut eis qui in cruce Christi informantur, furta, adulteria vel alia crimina permittantur. Omnia enim vitia carnis ac spiritus mortificat crux Christi, ut vivere faciat in virtutibus; quia ipse pro peccatis nostris crucifixus est, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et cruciatibus aeternis salvaret. Haec et alia multa discuntur in Christo crucifixo. Ita humilia et infirma vobis praedicavi. Et ego humilis et infirmus sui, quia apud vos fui in infirmitate, id est quasi nullius essem virtutis aut potentiae vel in infirmitate, id est in tribulatione et timore, id est anxietate animi, et tremore corporis propter afflictiones poenarum. Christum enim in stultitia humanae sapientiae praedicans, odium mihi Judaeorum atque gentilium et persecutiones provocabam, quasi rem vanam annuntians, et Deum mortuum praedicans; et dum ita conversarer vobiscum, sermo meus de moribus et praedicatio mea de Christo, vel sermo privatim coram paucis, et praedicatio publice coram omnibus, non fuit in persuasibilibus verbis humanae sapientiae, id est in verbis quae per humanam sapientiam suaderent credere quod dicebam, sed fuit in ostentione spiritus et virtutis, id est in eo quod ostendebam me habere Spiritum sanctum religiose vivendo et prophetando, et per manuum impositionem ipsum aliis impetrando, et ostendebam me habere virtutem miracula faciendo. Ideo sic feci, ut fides vestra non sit fundata in sapientia hominum, sed in virtute Dei, id est secundum humanam sapientiam, non quaerat rationes eorum quae debet credere, sed omnia imputet virtuti divinae possibilia, sciens Deo nihil esse impossibile.
3.3.3
« Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hujus saeculi neque principum hujus saeculi, qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Sed sicut scriptum est: Quad oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum. Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum.»
3.3.4
Quia supra dixerat: Veni non in sublimitate sermonis aut sapientiae, ne cui stultus videretur, et in praedicatione sua nihil sapientiae continere, ostendit quod ipse qui simpliciter istis est locutus, aliis eructat profunda sapientiae. Inter vos, inquit, simpliciter locuti sumus, sed inter perfectos non cognitores, quibus opus non est ut loquamur, sed auditores non capaces, loquimur sapientiam, id est de secretis Dei, ac si diceret: Et nos habemus sapientiam, sed vos eam capere non potestis, quia et adhuc lacte nutrimini, atque parvi in sensu comprobamini. Sed inter perfectos eam loquimur, id est inter eos qui crucem Christi virtutis testimonio sapientiam fatentur. Omnes enim perfecti viri intelligunt esse summam sapientiam, quod vos putatis abjectionem, videlicet quod Deus homo factus est, quod esuriit, quod fatigatus, quod crucifixus est. Haec enim omnia inter excaecatos praedicata, videntur esse stultitia; sed inter perfectos lumen cordis habentes, est summa sapientia. Loquimur sapientiam, sed sapientiam non hujus saeculi, id est non humanis rationibus constantem, non hujus saeculi, sed futuri; neque principum hujus saeculi, id est regum et philosophorum, qui in hoc saeculo primatum sapientiae tenere videbantur. Qui principes destruuntur, id est sapientia eorum dissipatur, quia Christianitas errores quos illi inseruerunt, excidit, id est idololatriam, avaritiam et caetera vitia. Non illorum sapientiam loquimur, sed potius Dei sapientiam de redemptione hominis per incarnationem et passionem Unigeniti ejus, loquimur eam in mysterio, id est in occulto sensu propheticorum dictorum vel operum reseramus, ut in immolatione Isaac, vel in victoria David de Philistaeo. Quae sapientia abscondita est a sapientibus et prudentibus saeculi, et ideo stultitia putatur ab eis, quia nesciunt illam. Abscondita est, dum non in verbis, sed in virtute est; non humana ratione possibilis, sed spirituali efficacia credibilis. Vel loquimur eam in mysterio, id est in occulto sacramentorum, quod nequit intueri oculus rationis nostrae sine labore investigationis, et illuminatione Spiritus sancti quae abscondita est in corde Patris, quia« Verbum erat apud Deum,» quam sapientiam quae est Verbum Patris, praedestinavit Deus, secundum futuram ejus humanitatem, hoc est praeordinavit ante saecula, id est antequam mundus esset, ut Unigenitus suus in plenitudine temporis homo fieret; et crucifigeretur ac resurgeret, in gloriam nostram qui credimus, sicut et in confusionem illorum qui non credunt, et crucem ejus stultitiam putant Quam sapientiam divinitatis ejus nemo principum hujus saeculi cognovit a Deo absconditam esse; id est nemo superborum philosophorum aut legis doctorum aut saeculi potentum eam cognoverat quando haec loquebatur Apostolus. Vel sapientiam Dominicae incarnationis et passionis praedestinavit Deus in gloriam nostram, ut scilicet humanitas et mors ejus fieret nobis gloria sempiterna, quam sapientiam nemo principum hujus saeculi, id est nullus malignorum spirituum cognovit, quia nunquam aliquis illorum intellexit, quod per passionem ejus redimendum esset genus humanum. Inde apparet quod non cognoverunt, quia si cognovissent daemones illam passionis ejus sapientiam valere ad redemptionem humani generis, nunquam crucifixissent, id est nunquam crucifigi fecissent Dominum gloriae, id est nunquam suggessisset diabolus illum crucifigi, per quem jus suum perderet. Sed nec homines eum crucifixissent, si Deum gloriae illum esse cognovissent, qui in forma servi crucifixus, tamen Dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret, et hominem Deum. Quod tamen propter quid et secundum quid dicatur, adjuvante Domino prudens et diligens et pius lector intelligit. Quia recte dicitur et Deus crucifixus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis: una est enim persona Deus et homo. Quem qui crucifixerunt, ignoraverunt; fideles autem cognoverunt eum. Non noverunt eum, sed contingit ex hoc fieri, sicut in Isaia scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, sed nobis revelavit ea per Spiritum suum. Sicut enim illa carnales homines juxta prophetiam latent, sed tamen nobis spiritualibus revelata sunt per Spiritum Dei; sic sapientia divinae incarnationis, et nostrae per ejus mortem redemptionis, latuit infideles, sed manifestata est fidelibus. Ea quae Deus in regno coelorum praeparavit his qui puro corde diligunt eum, tanta sunt et tam praeclara atque tam spiritualia, quod oculus non vidit, quanta vel qualia sunt; nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Oculus non vidit, quia non est color; auris non audivit, quia non est sonus, in cor hominis non ascendit, quia non est terrena cogitatio. Quod enim in cor hominis ascendit, infra cor hominis erat. Ideo in cor ascendit, quia supra illud est cor quo ascendit. Praemium vero quod in coelo servatur electis non ascendit in cor hominis, sed ascendit ad illud cor hominis. Oculus non vidit illud corporeo visu, nec auris audivit corporeo auditu, nec in cor hominis ascendit, id est nec cognosci potuit ratione ejus qui carnalis est, non spiritualis. Nam in eo quod dicitur, in cor hominis non ascendit, intelligi potest quod non sit homo, sed supra hominem, in cor ejus ascendit. Res namque dicitur ascendere in cor, quando intrat ut prudenter intelligitur, et bene intellecta placeat. Notandum vero quod haec sententia non eisdem verbis, sed eadem sensuum veritate legitur in propheta. Sic namque ibi scriptum est:« A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te.» Tamen propheta et Apostolus dicit similiter, oculus non vidit. Sed quod Apostolus ait, nec auris audivit: hoc propheta, nec auribus perceperunt. Et quod Apostolus, nec in cor hominis ascendit: hoc propheta, non audierunt, id est non intellexerunt. Quodque posuit Apostolus, his qui diligunt eum: hoc propheta dixerat, exspectantibus te. Sed sicut praemisimus, idem sensus est in Apostolo, qui et in propheta. Homines enim a saeculo non audierunt, hoc est non intellexerunt praemia justorum, quia in cor hominis non ascendit quanta sint, id est cogitatio humana non comprehendit ea. Neque auribus perceperunt, quia auris humana non audivit ea loquente aliquo, et oculus non vidit ea, quoniam quae promittuntur in futuro, non cernuntur in praesenti. Spes enim quae videtur, non est spes, sed jam certa promissio. Sic fuerunt illa a saeculo hominibus ignota, sed nobis qui supra homines sumus, revelavit ea Deus non per industriam ingenii nostri, sed per Spiritum suum, quo mentem nostram illuminavit, ut intelligeremus illa ineffabilia bona, quae ipse suis amatoribus praeparavit. Quae illi tunc habebunt, quando erit Deus omnia in omnibus. Deus ergo est omnia illa bona, quae ipse praeparavit diligentibus vel exspectantibus se.
3.3.5
« Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi spiritus Dei.»
3.3.6
Haec nobis per spiritum sunt revelata, nec mirum, quia Spiritus scrutatur omnia, etiam profunda Dei, id est quae in Deo latent longe remota a creaturarum cognitione. Scrutatur non utique ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquit omnino quod nesciat; profunda Dei scrutatur, quia ejus secreta et arcana novit; ac per hoc Deus esse manifestatur, qui omnia Dei occulta scire ostenditur. Scrutari omnia perhibetur, quia in nobis manens, facit ut nos ea scrutemur. Et quod nos dono ipsius facimus, ipse dicitur facere, quia sine illo nos non possumus facere. Vere ipse Dei Spiritus occulta discrutatur, sicut et spiritus hominis occulta hominis. Nam quis hominum scit ea quae sunt occulta hominis, nisi spiritus ipsius hominis qui est in ipso? Unusquisque enim homo habet in se proprium spiritum. Animus enim cujusque, proprius ejus est spiritus. Et ea quae sunt hominis, nemo novit nisi spiritus ejus. Non enim novi quid cogites, aut tu quid cogitem. Ipsa enim sunt propria nostra, quae in animo cogitamus. Et cogitationum uniuscujusque hominis, ipsius spiritus testis est. Alius nescit quid in illo agatur, sed spiritus ejus novit. Ita et quae Dei sunt occulta, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Non tamen sapientia Dei excluditur, quae Filius est, ab hac secretorum notitia, quoniam Spiritus accipit a Filio omnia, sicut ipse discipulis ait:« Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt.» Propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Et nos accepto Spiritu Dei discimus et quid agatur in Deo, quia cum per ejus Spiritum scimus, etiam sic nemo scit nisi Spiritus Dei. Sic autem scit ipse in nobis, sicut loquitur in eis quibus dicitur:« Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.»
3.3.7
« Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Spiritualis autem judicat omnia, et ipse a nemine judicatur, sicut scriptum est: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis instruxit eum?. Nos autem sensum Christi habemus.»
3.3.8
Solus Spiritus Dei novit ea quae Dei sunt. Sed nos non spiritum mundi, sed Spiritum Dei accepimus, quo doceremur, non quae mundi, sed quae Dei sunt. Quia spiritus mundi non potest scire, quae ab hoc nobis insinuata sunt. Spiritus enim mundi est quem phitonem appellant, per quem arripiuntur fanatici, qui sine Deo sunt, qui solet conjecturis quae mundi sunt divinare, qui per verisimilia fallitur et fallit. Qui et per Sibyllam locutus est sensum nostrorum secutus, locum volens inter coelestes habere, ipse et in pseudoapostolis erat, atque eos mundanam sapientiam sectari faciebat. Sed nos non spiritum hujus mundi accepimus, quo doceamur sapientiam mundi, sed Spiritum qui ex Deo est), per quem doceamur ea quae ex Deo sunt. Spiritum qui ex Deo est accepimus, id est divinum quemdam radium illuminantem nos, ut per eum sciamus beneficia quae sunt nobis a Deo donata. Spiritus enim Dei mentem quam replet, illuminat; spiritus autem mundi excaecat. Quem qui habent, non intelligunt Dei dona quae perceperunt, neque a quo perceperunt. Sed nos per Spiritum ejus novimus et dona ejus nos habere, et ab eo accepisse. Ab ipso enim quidquid boni est, donatur. Et ipse nobis dedit Christum suum, atque in eo redemptionem et peccatorum remissionem, virtutumque multiplicationem et aeternae beatitudinis spem, et quidquid habemus vel sumus. Intelligimus haec nos habere, et ab eo percepisse. Quae et loquimur, ut hinc appareat scire hos haec, quia et loquimur ea ut dili discant ipsa. Loquimur non in verbis humanae sapientiae doctis ratione vel ornatu, sed in doctrina spiritus, quia mentes audientium, loquentibus nobis, docentur a sancto Spiritu. Verba enim humanae sapientiae hunc sensum non capiunt, nec litteratura studii apprehenditur, sed per fidem spirituali ratione concipitur. Ideoque Spiritus Dei per Evangelium spiritualiter docet corda hominum, excitans ea ad cognitionem sui Creatoris. Dico quia loquimur, et hoc facimus, comparantes spiritualia verba spiritualibus viris, id est ita moderantes ea quae dicimus, ut conveniant capacitati singulorum, quia pro varietate sensus auditorum distinguimus ea quae loquimur, et comparamus intellectui uniuscujusque, attendentes quid cui dicamus. Hoc facimus spiritualibus, quod vos non estis; et ideo culpa vestra est, non nostra, quod majora non diximus vobis. Nos scimus quae Dei sunt, et loquimur ea spiritualibus. Sed animalis homo, quales sunt pseudoapostoli, non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, ut partum virginis, ut resurrectionem mortuorum. Animalis homo dicitur, qui animalium more versatur, qui putat nihil esse post mortem. Animalis jure vocatur, quia fertus dissoluta lascivia animae suae, quam non regit spiritus, neque coercet intra metas naturalis ordinis, quia et ipse se non subdit regendum Deo. Animalis enim ab anima dicitur, sicut a carne carnalis. Iste talis non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, id est quid gratiae credentibus conferat crux Christi, et sic audit quaecunque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplum, summum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum, corpus tamen. Ob hoc etiam dicitur non percipere, id est non intelligere ea quae sunt Spiritus Dei, quia sola praesentis vitae bona carnalia cogitat et appetit, spiritualia vero et aeterna non intelligit stultitia enim est illi quidquid de talibus audit, et non potest intelligere. Pecoribus enim similis sensum suum in terra deprimit, et ideo non assequitur nisi quae videt, nec putat aliud posse fieri quam quod ipse scit; propterea quidquid aliter audit quam novit, stultum judicat. Ideo non potest haec intelligere, quia spiritualiter examinatur, id est invisibiliter a Deo judicatur, ut justo Dei judicio spiritualia intelligere non sinatur. Vel spiritualiter examinatur, id est per spiritualia tantum probatur, quod animalis est, quia audita haec improbat, et non ob aliud ei proponuntur. Sive ideo non potest intelligere, quia res illa quam ipse stultitiam reputat, spiritualiter examinatur, id est per Spiritum sanctum dijudicatur et intelligitur. Animalis non potest intelligere, sed spiritualis, id est ille cujus mens illuminatur luce Spiritus sancti, et spiritualiter vivere docetur, judicat, id est, dijudicat et discernit omnia. Judicat enim et approbat quod recte, improbat autem quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium. Judicat omnia, sed ipse a nemine judicatur, id est a nullo homine, sed sola ipsa lege, secundum quam judicat omnia, quoniam verissime dictum est.« Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi.» Omnia ergo judicat, quoniam super omnia est, quando cum Deo est. Et a nemine judicatur, quoniam ipse supra caeteros est, et inferiores non possunt judicare superiorem. Et vere a nullo judicatur, utrum bene an male intelligat vel operetur. Quia quis animalis cognovit sensum Domini quem vir spiritalis habet? Nullus. Et ideo non potest inde judicare, quia de incognitis nemo recte judicat. Et quis est instruxit eum? id est docuit Dominum quid agere debuerit. Nemo homines enim Spiritum Dei non habentes, Dominum instruere volunt dum secum dicunt: Deus nunquam mori debuisset ut creaturam suam a potestate diaboli liberaret, sed solo praecepto ut omnipotens, suos salvare debuisset. Et quia eum sic instruere volunt, inde contingit quia sensum ejus non cognoscunt. Nesciunt enim quia Deus justus non debuit in hac re uti virtute potentiae, sed ratione justitiae. Vel taliter littera secundum alios codices potest legi. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis instruxit eum? Sensus namque Domini est, quo haec fecit, per quae sapientia mundi probatur stulta, negans posse fieri quae facta sunt. Quem sensum nullus est qui cognoverit, ut si displiceat illi, emendare velit consilium Dei. Quia quicunque cognovit, laudat sapientiam et potentiam Dei. Quis cognovit sensum Domini nostri Jesu Christi? Sed nos spirituales sensum Christi habemus, id est participes facti sumus scientiae Christi per acceptionem Spiritus sancti. Et ideo animales homines vel pseudoapostoli, nos judicare non possunt, qui sensum Domini habemus, quem illi ignorant.
3.4.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT III.
3.4.1
« Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis, sed nec nunc quidem potestis, adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli, alius autem, ego Apollo, nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? Ministri ejus cui credidistis. Et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Qui plantat autem et qui rigat, unum sunt. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.»
3.4.2
Nos spiritualibus spiritualia comparamus, quia sensum Christi habemus. Et tamen fratres vobis non potui ego loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quia vidi vos non posse capere spiritualia propter imbecillitatem sensus vestri. Et ideo sic locutus sum vobis, quomodo audire poteratis; nec propter ignorantiam vestram, sed propter infirmitatem vestram, arcana Dei vobis reticui. Non enim audientium animi sunt ultra vires tradendi, sed alta quaeque et eminentia debent multis auditoribus contegi, et vix paucis aperiri. Et inchoantibus quidem vel infirmis non alta et mystica, sed quaedam quae capere possint praedicanda sunt, perfectis vero profunda et mystica sunt dicenda. Sed timendum et cavendum est, ne sub hac occasione dicta pseudoapostolorum vel quorumlibet haereticorum, velut ea quae carnales capere non possunt, non solum excusatione dealbanda, sed etiam laudanda videantur. Unde sciendum est, quia ipse Christus crucifixus, quo velut lacte parvulos aluisse se dicit Apostolus, id est ipsa vera caro, in qua facta est vera mors ejus, et vulnera vera confixi, sanguinisque percussi, non eo modo a carnalibus, quo a spiritualibus cogitantur. Et illis est lac, istis cibus. Quia, etsi non audiunt amplius, intelligunt amplius. Non enim aequaliter mente percipitur, etiam quod in fide pariter ab utrisque recipitur. Hoc igitur primitus cognito, quod ea ipsa quae simul audiunt spirituales atque carnales, pro suo quique modo capiunt, illi ut parvuli, isti ut majores, illi ut lactis alimentum, isti ut sibi solidamentum, nulla videtur esse necessitas, ut aliqua secreta doctrinae taceantur et abscondantur fidelibus parvulis, dicenda seorsum majoribus, id est intelligentioribus, nisi quod solidus cibus, qui perfectis congruit, parvulis non proficit, dum non capitur ab eis, et ea quae fortes sublevant, infirmos gravant, hoc enim ipsum quod Apostolus se non judicavit scire in eis nisi Christum Jesum et hunc crucifixum, ipsis non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quia id sicut spirituales capere non poterant. Quicunque autem spirituales inter eos erant, idem quod illi qui tanquam carnales erant, audiebant, spirituali intellectu ipsi capiebant, ut sic intelligatur quod ait: Non potui loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, ac si diceret: Non potuistis quasi spirituales, sed quasi carnales capere quod loquebar. Quasi carnalibus, inquit, locutus sum vobis. Et hoc tam diligenter feci, quod tanquam parvulis cognitione in Christo dedi vobis potum lac, id est facilem doctrinam, dulcem et nutrientem, non escam, id est non robustam spiritualium rerum doctrinam, fieri tamen, sicut praemisimus potest, ut id quod dicitur, et parvulis lac, et grandibus esca sit; sicut in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et parvuli bibunt, et grandes mandunt. Lac tamen praecipue per carnem Salvatoris est expressum parvulis. Quomodo enim mater cibum comedit, ut per carnem trajiciat ad infantem lac factum, sic cibus angelorum Dominus Verbum caro factum est, et factus est lac. Lac quippe nostrum Christus humilis est: cibus noster, idem ipse Christus aequalis Patri. Lacte nutrit, ut pane pascat. Qui parvulus est, sugat ab uberibus Ecclesiae lac omnium sacramentorum temporaliter pro aeterna nostra salute gestorum, ut nutritus atque roboratus pervoniat ad manducandum cibum aeternae divinitatis. Talibus nunc dicitur: Lac vobis potum dedi, non escam. Et quare? Quia nondum poteratis escam percipere, quandiu vobiscum eram, sed nec nunc quidem potetis, quia adhuc estis carnales, id est potius sensum carnis quam spiritus sectamini. Isti propterea quod saeculi adhuc voluptatibus serviebant, carnales erant, quamvis jam baptizati essent, et Spiritum sanctum accepissent. Nam quia post baptismum ad veterem vitam relapsi fuerant, ideo carnales appellantur. Ubi vero dicitur nondum vel non adhuc, profecto non desperatur, si eo tenditur, ut si aliquando quod nondum est. Adhuc enim, inquit, estis carnales, et ostendens unde sint carnales, cum enim, inquit, sit inter vos zelus, id est invidia et contentio, id est litigatio verborum, nonne carnales estis, qui in carne, id est in homine confiditis, et secundum hominem ambulatis? id est in pejus proficitis. Ac si dicat: Qui discordes mentes ducitis, nonne adhuc ex reprehensibili humanitate peccatis? Homo enim hoc loco per culpam nominatur. Cum autem dixisset eos carnales, non ait, secundum carnem ambulatis, sed secundum hominem, quia et hoc voluit intelligi, secundum carnem. Nam utique si culpabiliter quidem secundum carnem, laudabiliter autem secundum hominem ambularetur, id est viveretur, non exprobrans diceret, secundum hominem ambulatis. Nam secundum hominem ambulare, hoc est carnalem esse. Qui autem non ambulat secundum hominem, sed secundum Deum, profecto non ambulat et secundum seipsum, quia et ipse est homo. Qui vero non secundum se, sed secundum Deum ambulant, non homines, sed dii vocantur. Et vere, inquit, zelus et contentio est in vobis, et secundum carnem ambulatis. Quia cum quis vestrum dicat, ego quidem sum Pauli, alius autem dicat, ego sum Apollo, nonne homines estis? Sicut enim gloriantes in Deo et omnem gratiam ab ipso sperantes, dii vocantur a Deo adoptati, ita et qui in homine gloriantur, homines dicuntur. Deos enim vel angelos esse cupit Apostolus, quos arguit quia homines sunt, id est in his contentionibus non quae Dei sunt, sed quae hominis sapiunt. A sua vero persona incipit, ne forte putaretur per invidiam magis personas aliorum destruere, ostendens magnum errorem esse, et ad Dei contumeliam pertinere, quando Deo praedicato, gloria datur hominibus; et spes quae in Deo ponenda est, ponitur in hominibus: dicente Scriptura:« Maledictus homo qui spem ponit in homine.» Quid enim minus est a gentilitate, dum gloriam quae danda est Creatori, datur creaturae, id est homini? Et quando quidem alius vestrum dicit: Ego sum Pauli, alius autem: Ego Apollo, atque in his doctoribus vano errore gloriamini, igitur respondete mihi, Quid est Apollo, quid vero Paulus, qui adhuc major est. Et si vos respondere nescitis, ego respondeo quod non sunt Deus qui det, sed per quos Deus det, quia ministri sunt ejus cui credidistis. Et quia ministri sunt, spes in his ponenda non est, sed in Deo cujus ministri sunt. Illi enim gratiarum actio deferenda est, cujus donum est, non servis quos et invitos oportet dispensare. Ministri sunt, et hoc non uno modo, sed sicut Dominus dedit unicuique, id est sicut voluit et sicut divisit singulis officia ministerii. Nam ego ipso dante plantavi, id est evangelizando vos ad fidem converti, et Apollo rigavit, id est utpote episcopus vester imbre sui eloquii, postquam in fide fundati estis, corda vestra rigavit. Non tamen nos, sed Deus incrementum dedit proficiendi vobis. Nos enim qui forinsecus loquimur ad aures vestras ita sumus quasi operarii adhibentes culturam forinsecus ad arborem, sed incrementum dare non possumus, nec fructus formare. Ille autem qui vos creavit, et redemit et vocavit per fidem et Spiritum sanctum, habitans in vobis, nisi loquatur vobis intus, sine causa nos perstrepimus. Interior ergo magister est, qui docet. Christus docet, inspiratio ipsius docet, ubi illius inspiratio et illius unctio non est, forinsecus inaniter perstrepunt verba, nam et agricola arborem potest plantare, aquam foris adhibere et diligentiam culturae, sed non potest folia pomaque formare. Excedit enim hoc humanam humilitatem, excedit angelicam sublimitatem nec omnino pertinet nisi ad Creatorem, et quia solus Deus dat incrementum, itaque neque qui plantat, id est qui in fide fundat, est aliquid dando quidquam ex se, neque qui rigat, id est qui vel baptizat, vel postea mores instruit, sed Deus qui dat incrementum, ipse valet ad salutem, id est illius unctio quae vos docet intrinsecus. Frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi Creator intrinsecus latenter operaretur. Neque plantator, neque rigator est aliquid ad salutem eorum quae rigantur sive plantantur, quia et plantata solent mori, et rigata ad effectum fecunditatis non pervenire, nisi det Deus vegetantem gratiam. Quantum ergo ad honorificentiam pertinet Dei, nihil est homo. Quantum vero ad ministerium pertinet, necessarius est ut honorificetur quasi servus, non ut aliquid de illo speretur ad injuriam Dei. Deus solus est, in quo gloriandum est, quia dat incrementum. Sed qui plantat et qui rigat, unum sunt, id est ambo ministri sunt, quamvis diversa sint illorum officia, unum sunt, id est ambo sunt homines, et idem concorditer de Deo sentiunt. Unum sunt, id est indifferentes. Posses enim videri quod etsi nihil ex se dant, tamen magis Deus per hunc quam per illum daret. Ideo dicitur quia unum sunt, id est non plus gratiae confert unus quam alter, quia solus Deus dat per eos. In dando non differunt, sed in labore et mercede, quia unusquisque eorum accipiet propriam mercedem a Domino secundum suum laborem, id est qui magis laboravit, majus praemium hebebit; et qui minorem pertulit laborem, minorem percipiet remunerationem. Deus enim reddet unicuique secundum opus ejus. Unde patet neutrum illorum esse auctorem salutis, et ideo non esse gloriandum in eis.
3.4.3
« Dei enim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Secundum gratiam Dei quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. Alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.»
3.4.4
Mercedem percipiemus, quia Dei adjutores sumus in colendo agro illius. Nam ei quem ipse per internam gratiam infundit, nos exhortationis voce concurrimus; hoc quod ille per spiritum agit intrinsecus, nos exterius ministerio vocis adjuvamus: et tunc solum nostra exhortatio ad perfectionem ducitur, si in corde fuerit Deus qui adjuvet. Nos sumus adjutores Dei, et vos estis cultura agri Dei, et aedificatio templi Dei. Et nos eum adjuvamus, dum agrum cordis vestri, quem ipse per internam gratiam excolit, nos aratro praedicationis excolimus; ac nostrae mentis aedificium, quod ipse ad inhabitandum sibi construit, et nos construere laboramus. Ager enim Dei colitur, dum vitia de populo exstirpantur fidelium, et virtutes inseruntur ut crescant et fructificent. Aedificatio ejus instruitur, quando Ecclesia exstruitur his qui fundamento fidei superponuntur, ut in altum surgant aliis alios portantibus, vel quando mens fidelium construitur impositione virtutum, ut dignum Deo fiat habitaculum. Dixi quia Dei aedificatio estis, et hujus aedificationis fundamentum ego posui, et hoc non a me feci, sed secundum gratiam Dei quae data est mihi, ut dignus essem praedicare Evangelium Dei, et in humanis cordibus ponere fidei fundamentum. Unde apparet hoc Dei esse quod feci, non hominis. Secundum gratiam Dei, id est secundum apostolatum a Deo gratis mihi datum. Posui in aedificio vestrae mentis fundamentum, id est fidem Christi, et hoc utens discretione, ut sapiens architectus, id est princeps aedificii qui fundamentum domus aedificandae ponit in loco firmo ex fortibus et quadratis lapidibus. Sapiens architectus est, qui juxta disciplinam auctoris collocat fundamentum, id est qui juxta traditionem Salvatoris evangelizat fidem. Alius autem superaedificat. Superaedificat quisquis praedicationem apostolorum superveniens aut bonus aut malus doctor praedicat. Sed unusquisque videat quomodo superaedificet, id est ut superpositum aedificium congruat fundamento, ne si obliquum fuerit et frivolum, ruinam faciat manente incolumi fundamento. Quia si etiam male ille docuerit, Christi nomen permanet, quod est fundamentum, doctrina autem mala peribit. Videat, inquam, quomodo superaedificet, non quomodo fundamentum ponat, nam fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod a me positum est, quod est Christus Jesus, id est fides Christi Jesu. Ideo nemo potest ponere aliud fundamentum, quia nec haeretici docere valent nisi sub Christi nomine. Aliter enim commenta errorum suorum commendare non valent, nisi interposito Salvatoris nomine praedicent, ut res contrarias et absurdas nominis dignitas acceptabiles faciat. Fundamentum permanet, sed quod superaedificatur, si inutile fuerit, non stabit, sed tantum illud quod utile est, si superaddetur, permanebit. Quia si quis superaedificat super hoc Christi nominis fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, per quae tria designatur praeclara doctrina, vel ligna, fenum, stipulam, per quae significatur varia et frivola et corrupta doctrina, uniuscujusque opus in novissimo die manifestum erit, id est uniuscujusque doctrina in judicio erit omnibus manifesta, utrum bona an mala fuerit. Dies enim Domini hoc declarabit. Dies judicii vocatur dies Domini, non quod omnes dies non sint ejus, sed per excellentiam hoc dicitur, et ad differentiam humani diei. Dies enim praesentis temporis est dies hominis, quia in isto agit homo quod vult; sed ille dies erit Domini, quia in illo faciet Dominus quod justum erit, reddens unicuique secundum opus ejus, et ideo declarabit ille dies qualitatem uniuscujusque operis, quia in igne revelabitur, id est manifestabitur idem dies, qui nunc omnes latet, et tunc omnibus erit notus. Cum enim viderint omnes ignem illum ante faciem judicis per totum diffundi orbem, scient adesse diem judicii. Vel Dominus in igne illo revelabitur, id est apparebit omnibus bonis et malis. Unde et Thessalonicensibus dicitur:« In revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis virtutis ejus in flamma ignis.» Et ignis ille probabit quale sit opus uniuscujusque, id est an sit firmum an solubile. Ignis probabit opus, id est doctrinam uniuscujusque. Quia enim per ignem examinatio fiet, si in aliquo non invenerit quod exurat, manifestabit illum bonum fuisse doctorem. Mala vero et adultera doctrina idcirco per ligna et fenum et stipulam significata est, ut ostenderetur fore ignis esca. Vere ignis opera singulorum probabit. Nam si cujus opus quod ipse superaedificavit, manserit, mercedem accipiet. Quia sicut aurum et argentum et lapides quos ignis non consumpserit, ita et bonus magister incorruptibilis permanebit. Cumque nihil in illo sordis inventum fuerit et pravae doctrinae, accipiet cum gloria mercedem remunerationis perpetuae. Si vero cujus opus arserit, id est alicujus doctrina prava in igne defecerit, talis operarius detrimentum patietur, id est deorsum atteretur suppliciis. Ipse autem salvus erit, quia non interibit substantia qua constat: sicut et doctrina ejus mala peribit, quae est accidens. Quod tamen non de haeretico doctore debet intelligi, sed de catholico qui non recte docuit. Nam et in libris sanctorum doctorum quos authentice legit Ecclesia, nonnunquam inveniuntur quaedam prava vel haeretica, non tamen pro his vel libri vel auctores damnantur. Perlegat eorum libros prudens lector, et inveniet esse verum quod dico. Et ipse salvus erit, sic tamen quasi per ignem, ut salus haec non sine poena sit. Salvus quidem erit, sed tamen poenam ignis patietur, ut per ignem purgatus fiat salvus, et non sicut perditi, aeterno igne in perpetuum torqueatur, ut ex parte prosit illi in perpetuum credidisse. Potest et aliter intelligi verius: Ego fundamentum, inquit, posui, alius autem superaedificat. Ac si dicat: Posito fundamento, id est fide fundata in vobis, nihil ulterius ad me pertinet ut superaedificem, sed alterius est superaedificare, id est, ejus qui fidem habet est ut bona opera superaedificet. Credentis est superaedificare. Sed unusquisque videat quomodo superaedificet, id est cujusmodi opera superaddat, scilicet utrum maluerit contemplativae vitae adhaerere, et continenter absque jugo uxoris vivere, quod quidem melius est et laudabilius consilium, an magis expetat activam vitam et uxoris vinculum, quod infirmum est et minus laudabile. De superaedificatione bonae operationis, solummodo videndum est qualem quisque velit eam eligere, quia multa sunt genera bene operandi; sed de fundamento eligendo nulli datur potestas, quia non est nisi unum fundamentum, id est una fides, quam nemo valet mutare, sicut nituntur pseudoapostoli. Fides Christi Christus est in nobis, qui per fidem habitat in cordibus nostris. Et hoc est fundamentum, ex quo surgit totum bene vivendi aedificium. Neque enim fides haec intelligenda est otiosa, sed quidquid boni poterit, operabitur per dilectionem. Non enim fides daemonum, qui et credunt et contre miscunt, ac Filium Dei confitentur Jesum, potest accipi in fundamentum, quia non est quae operatur per dilectionem, sed quae exprimitur per timorem. Fides itaque Christi, fides gratiae Christianae, id est ea fides quae per dilectionem operatur, posita in fundamento, neminem perire permittit. Sed si quis superaedificat super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit. Quisquis bene vivit ac Deum honorat et laudat, non inhaerens ex dilectione terrenis rebus; sed desiderans aeternam patriam, et aut vendens omnia sua, distribuensque pauperibus, aut possidens tanquam non possideat, et utens hoc mundo tanquam non utatur, iste superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos. In auro sensus occultus designatur, in argento sermo docens, in lapidibus pretiosis opera Deo placentia. Aurum sapientiae, quod in occulto sensu ejus est et in cordis arcano, splendet vero lumine Dei, superaedificat iste; et argentum, id est nitorem sanctae eloquentiae qua docet alios; et lapides pretiosos, id est exempla virtutum et bonorum operum, quibus adornat ea quae loquitur sive cogitat. Qui vero amat adhuc saecularia, et negotiis terrenis implicatus est, ac vinculis quibusdam et affectionibus carnis deditus est, domui suae et conjugi ac possessioni, et tamen Christianus est, ita ut cor ejus non recedat a Christo, et nihil praeponitur fundamento, iste superaedificat ligna, fenum, stipulam, per quae non absurde possunt intelligi rerum saecularium licite concessarum tales cupiditates, ut amitti sine dolore non possint; per ligna scilicet durae et graves, per fenum vero et stipulam, parvae et leves. Sed uniuscujusque opus manifestum erit in fervore tentationis. Dies enim Domini declarabit, dies utique tribulationis. Praesentis enim temporis tribulatio cruciat electos divino disponente judicio, quia tempus est ut incipiat judicium de domo Domini. Propterea dies tribulationis appellatur dies Domini, id est dies judicii. Quia, inquit, in igne revelabitur. Eamdem tribulationem vocat ignem, sicut alibi legitur.« Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.» Et uniuscujusque opus quale sit probabit ignis tribulationis. Ignis enim iste talis debet intelligi ut ambo per eum transeunt, id est et qui aedificat super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, et qui aedificat ligna, fenum, stipulam. Ignis enim tribulationis in hac interim vita probat opus utriusque, si duobus accidat fidelibus, uni scilicet cogitanti quae sunt Dei, quomodo placeat Deo, id est aedificanti super Christi fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: alteri cogitanti quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, id est aedificanti super fundamentum ligna, fenum, stipulam. Illius enim opus non exuritur, quia non ea dilexit, quorum amissione crucietur. Exuritur autem hujus, quoniam sine dolore non pereunt, quae cum amore possessa sunt. Et hoc est quod dicitur, si cujus opus manserit. Manet opus, quando quisque cogitat quae sunt Domini, quomodo placeat Deo. Quod superaedificavit, mercedem accipiet, id est unde cogitavit, hoc sumet. Nec solum post mortem, sed et in hac vita habet suam requiem anima contemnentis omnia. Si cujus opus arserit, id est igne tribulationis consumptum fuerit, detrimentum patietur, quia quod dilexit, non habebit. Ipse autem salvus erit, quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semovit. Sic tamen quasi per ignem, quia quod sine illiciente amore non habuit, sine urente dolore non perdet. Qui enim aedificat amorem terrenorum super fundamentum regni coelorum, id est super Christum, ardebit amor temporalium rerum, et ipse salvus erit, si in fundamento firmus permanserit, id est si Christum ante omnia sic dilexerit, ut ab ejus amore separari non possit. In rerum temporalium amissione patietur detrimentum, et per ignem quemdam doloris perveniet ad salutem. A quo dolore atque detrimento, tanto est quisque securior, quanto temporalia vel minus amaverit, vel tanquam non habens habuerit. Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est, nonnullos scilicet fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona temporalia dilexerunt, tanto citius salvari. Nam de quibusdam levibus culpis esse ante corporum resurrectionem purgatorius ignis credendus est, pro eo quod Veritas dicit, quia si quis in Spiritum sanctum blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro. In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam autem in futuro posse laxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur, qui qualiter culpa declinari debeat, sciunt, caveri possunt, aut in non gravibus rebus error ignorantiae. Quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis non fuerint relaxata. Nam pensandum sollicite est, quia et Apostolus illum dixit per ignem posse salvari, non qui super hoc fundamentum ferrum, aes vel plumbum aedificat, id est peccata majora, et idcirco duriora, atque tunc insolubilia, sed ligna, fenum, stipulam, id est peccata minima atque leviora, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est, quia illic saltem de minimis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac vita adhuc positus, ut illic obtineat, promereatur. Sciendum est etiam quia gravior est ille ignis quam quidquid potest homo pati in hac vita. Omnia enim tormenta quae hic sunt, multo faciliora sunt. Et tamen homines ne ea patiantur, quidquid ab homine fuerit jussum, faciunt. Quanto melius est, ut faciant quae jubet Deus, ne illa graviora patiantur?
3.4.5
« Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.»
3.4.6
Dixi vos esse aedificationem Dei, et me posuisse fundamentum hujus aedificationis: unde patet vos esse templum Dei. Et hoc nescitis? Nescitis quia templum Dei estis? Templum Dei estis secundum fidem, templum Dei eritis aliquando secundum spiritum. Templum Dei estis, ut ipse in vobis per fidem maneat, et perfectionem sapientiae ac cognitionis secretorum suorum in vobis ponat. Templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis. Non ait, et Spiritus Dei sanctificat et purgat vos, ut Deus habitet in vobis, sed ait: Spiritus Dei habitat in vobis. Utique in templo suo Deus habitat. Nam quid templum Dei est, nisi habitaculum Dei? Deus ergo est Spiritus sanctus, cujus sumus templum et habitaculum. Neque enim templum haberet, nisi Deus esset. Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? De his supra dixerat, quia« animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei( supra II).» Non ergo percipiebant cognitionem Dei Spiritus, qui habitabat in eis; et habitante in se Spiritu sancto, adhuc animales, nondum spirituales erant, quia nondum poterant habitatorem suum spiritum cognitione percipere. Habitare autem ideo et in talibus dicitur, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus. Idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. Nec mirum videri debet quod quisque aliquid habeat, quodque habet ignoret: ut enim taceam de omnipotentis divinitate, quis facile scientia percipit quid sit anima? et quis non habet animam? Postremo, ut certissimi noverimus quod parvuli in Christo non percipientes quae sunt Spiritus Dei, id est non intelligentes, habent tamen Spiritum Dei, eos ipsos quos supra dixerat animales, ut praemisimus, et parvulos increpat nunc, dicens: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Non enim hoc ignorare debuissent. Templum enim Dei estis. Sed cavete ne templum ejus violetis, quia si quis templum Dei violaverit, id est sive suum, sive alterius corpus corrumpendo, sive populum Ecclesiae scindendo, disperdet illum Deus, id est diversis suppliciis illum perdet et corpore et anima. Ideo cavete corporalia peccata, ne offendatis eum cujus estis templum, ne recedat a vobis, et in ruinam vertamini, cavete et pravam doctrinam pseudoapostolorum, ne per eam violetur mens vestra. Et merito Deus violatorem sui templi disperdet, quia templum Dei est sanctum, ex quo Dei templum esse coepit, id est a tempore baptismi, quod templum estis vos. Hoc repetiit ut illos compungeret, qui turpiter viventes corpora sua violando corruperant.
3.4.7
« Nemo se seducat. Si quis inter vos videtur esse sapiens in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum; et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt.»
3.4.8
Itaque nemo glorietur in hominibus. Templum Dei estis, et ideo nemo se seducat, id est nemo sibi blandiatur propria vanitate deceptus, ut de violatione templi Dei impunitatem sibi in futuro promittat, quasi Deus peccata carnis negligat. Vel nemo se seducat, id est nemo seipsum ducat seorsum a veritate catholica in vanos errores, declinando post pseudoapostolos, quasi sapientiam eorum diligens. Hoc nemo faciat. Sed si quis videtur inter vos esse sapiens in hoc saeculo, id est si quis ex vobis stulta sapientia saeculi, quae est commentum hominum, putatur esse sapiens, stultus apud se fiat, id est vanam sapientiam abjiciat, et nihil sibi scire videatur, ut sit in Deo veraciter sapiens. Ad veram enim sapientiam venire non potest, qui falsae suae sapientiae fiducia decipitur, sicut pseudoapostoli, qui volentes videri in mundo sapientes, neque Deum habere Filium, neque incarnationem veram esse, neque carnem posse resurgere praedicabant. Unde nunc bene doctor egregius illos Corinthiorum, quos carnaliter sapientes invenerat, ut sapientiam veram possint comprehendere, prius fieri stultos admonet. Et subdit quare: Quia scilicet sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum, id est quod mundus sapientiam, hoc Deus stultitiam judicat. Et dum facit Deus quod fieri posse negat mundus, sapientiam illius monstrat esse stultitiam, et vere stultitiam. Nam scriptum est in libro Job: Comprehendam, id est undique coarctabo, et quasi juxta rete districtionum mearum concludam, sapientes mundi in astutia eorum, ut nihil eis astutia valeat ad effugiendam manum meam, vel ad faciendum quod contra me machinantur, sive ad impediendum quod ego contra sapientiam eorum facere disposui. Hanc sententiam Eliphaz sic protulit:« Qui apprehendit sapientes in astutia eorum.» Divina tamen sapientia reprehendit amicos Job de locutione, dicens:« Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.» Cur ergo Paulus illorum sententiis tanta auctoritate utitur, si hae ipsorum sententiae Dominica reprehensione quassantur? Vel quomodo dicta eorum quasi prava respuimus, quae Paulus ex auctoritate astruit? Aut quomodo attestatione Pauli recta putabimus, quae per semetipsum Dominus non recta definivit? Sed utraque haec citius, quod non sint diversa cognoscimus, si ejusdem Dominicae sententiae subtilius verba pensamus, qui cum diceret:« Non estis locuti coram me rectum,» illico adjunxit,« sicut servus meus Job.» Liquet ergo quia quaedam in dictis eorum recta sunt, sed melioris comparatione superantur. Nam inter aliqua quae irrationabiliter dicunt ad beatum Job, fortes multas sententias proferunt; sed comparatae dictis fortioribus, vim fortitudinis amittunt. Et iterum de eadem re scriptum est in Psalmo: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt, scilicet hominum, quia et ipsi sapientes judicabant se solos esse homines, caeteros autem quasi bruta animalia. Sapientes saeculi non noverunt cogitationes Dei, quoniam justae sunt; Dominus autem novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Nihil valet eis astutia eorum contra Deum, quia ipse novit cogitationes eorum. Quae vanae sunt, id est inanes et falsae, quia putant esse vera quae falsa sunt, et falsa quae vera sunt. Vanae sunt cogitationes sapientium, qui hic beati esse et a seipsis beati fieri mira vanitate voluerunt. Et quando quidem humanae cogitationes sunt vanae, atque consilia sapientium improvida sunt et infirma, qui se sibi vel aliis prodesse sine Deo putant, itaque nemo glorietur in hominibus, quasi melius ab uno quam ab alio possit accipere. Nihil enim recte sapiunt, nihil possunt homines per seipsos; et ideo non in ipsis gloriandum est, sed in illo per quem sapiunt et possunt.
3.4.9
« Nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura, omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei.»
3.4.10
Nemo glorietur in hominibus, doctoribus vel baptizatoribus. Non in quibusdam doctoribus gloriari debetis, nec singulos vos defendere, cum omnibus utamini. Nam non solum isti, sed et omnia sunt vestra, id est ad serviendum vobis data, et non est gloriandum nisi in rebus excellentioribus. Et ideo in solo Christo, qui super vos est, vobisque subdidit omnia, gloriandum vobis est, non in his quae subjecta sunt vobis. Omnia enim vestra sunt, ut vestrae utilitati serviant, etiam illa quae inter homines sunt digniora, quoniam sive Paulus eligatur, sive Apollo, vestri sunt, ut vobis ministrent, sive etiam Cephas, id est Petrus, qui primus est omnium apostolorum. Et ita patet omnes apostolos esse vestros; cum primus sit vester. Ad hoc enim missi sunt omnes apostoli et praedicatores, ut vobis vel fratribus vestris qui sunt per orbem, verbum salutis ministrent. Et quod fratribus vestris faciunt, vobis facere credendi sunt, quia et vobis prosunt. Omnia sunt vestra, sive praedicatores, sive etiam mundus, si de illo secundum Dei voluntatem sentitis, et decretos cursus in Dei voluntate ponitis, sive vita, praesens est vestra, si modeste illam et cum Dei gloria transigitis, sive mors vestra est, id est dissolutio corporis et animae vobis servit, quoniam vobis transitus est de hac miseria ad aeternam beatitudinem, sive praesentia, si sic eis utimini, ne offendatis, sive futura, si ea credentes magis optatis, utpote meliora et aeterna. Vel mundus est vester, id est quatuor elementa mundi serviunt vobis, quoniam ad hoc sunt condita, et vita vobis praesens servit, si in ea emendamini, et aeternam salutem promeremini, et mors, si pro Christo mori libenter parati estis spe futurae promissionis. Et praesentia bona, quibus sustentati Deo servire possitis; et futura, quorum spe serviatis. Haec sunt vestra, omnia enim, quaecunque sunt, vestra sunt ad possidendum. Sed vos estis Christi possessio, non hominis, ut quomodo omnia judicio vestro concessa sunt et vobis subjecta, sic et vos Christo subjiciamini, quia per ipsum esse coepistis et in prima origine, et in regeneratione. Cur ergo ad injuriam Christi de hominibus speratis, cum ipse vobis et homines et omnia subjecerit, ut illi subjiciamini, et in illo spem omnem ponatis. Christus autem Dei est, ut proprius Filius faciens voluntatem ejus, ut et vos Christi voluntatem faciatis. Vos estis Christi, Christus vero Dei, et ita mediante Christo, vos estis Dei. Subditur autem Christus Deo, non tanquam dissimilis aut alterius naturae, sed, ut dictum est, tanquam Patri Filius. Hactenus de gloria pseudoapostolorum locutus est Apostolus, hic de suo contemptu incipit loqui, quoniam minus de illo sentiebant aliqui Corinthiorum. Ideoque monet ut hoc de illo sentiat homo, quod et Deus qui illum elegerat, et dicit:
3.5.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT IV.
3.5.1
« Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores ministeriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.»
3.5.2
Ita, inquit, divinitus est ordinatum, ut omnia sint vestra, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, vos autem sitis Christi. Et cum hoc ita sit, nec magis nec minus aestimet homo de nobis, quam quod Deus constituit; sed sic nos existimet ut ministros Christi, id est nec nos tanquam viles contemnat, nec tanquam per nos aliquid possimus, in nobis glorietur; sed eum in nobis honoret, cujus ministri sumus in Evangelio quod vobis offerimus. Et aestimet nos non dominos, sed dispensatores ministeriorum Dei, quoniam ministeria ejus vobis distribuimus secundum cujusque modum. Quoniam nec verborum strepitui, nec humanae sapientiae innitebatur Apostolus, intelligi debuit ministeria Christi dispensare, in quibus non verba, sed virtus fulgebat, et per quae non homo, sed Deus videretur gloriosus. Collega enim piscatorum, non aliter quam illi Christum praedicabat. Cum ergo se ministrum Christi et dispensatorem ministeriorum Dei probat, pseudoapostolos notat, et negat esse Christi quod tradunt, per id quod a traditione apostolica dissentiunt. Ego, inquit, et conservi mei sumus dispensatores ministeriorum aeternae salutis, docendo et caetera sacramenta distribuendo. Et multi quidem sunt dispensatores, per quorum ministerium pervenitur ad aeternam salutem. Sed iam quaeritur inter dispensatores baptizando, manus imponendo, Eucharistiam dando, ut quis inveniatur fidelis, ut possit credi quod bene dispenset. Neque enim omnes fideliter hoc agunt, sed plerique fraudem faciunt, dum quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi, et coeleste ministerium in usum terreni lucri convertunt, nec salutem subjectorum, sed propria commoda quaerunt. Nonnulli qui non ita sola terrena quaerere videntur, aut verecundia, aut timore, aut commendationis suae causa constanter arguere delinquentes trepidant. Et ideo quaeritur quis inter eos inveniatur officium suae dispensationis fideliter agens, ut solius Domini sui lucra sine fraude quaerat. Vel ex hoc reprehenduntur subjecti, quod hic jam quaeritur ab eis, quod in futuro saeculo quaerendum est a Domino, scilicet quaeritur et discutitur ab eis, ut inter dispensatores inveniatur aliquis fidelis, id est idoneus et dignus ad sacra Dei ministeria dispensanda caeteris. Unde tales inquisitores jure sunt reprehendendi, quia quod Deus in alia vita faciet, ipsi jam hic facere volunt; et praepositorum suorum vitam, a quibus ipsi debent judicari, judicare praesumunt; et a dignioribus digniora sibi sacramenta dispensari credunt, cum non juxta sanctitatem dispensantis, sed juxta devotionem percipientis sit magis aut minus utile sacramentum sanctorum.
3.5.3
« Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die, sed neque meipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus est.»
3.5.4
Vos, inquit, ita judicatis, alios dispensatorum esse fideles, alios non fideles; sed mihi pro minimo est ut a vobis judicer fidelis aut non fidelis. Non enim justi humana judicia, sed aeterni Judicis examen aspiciunt, atque ideo derogantium verba despiciunt. Unde nunc derogantibus Corinthiis Apostolus dicit: Quia mihi pro minimo est ut a vobis judicer. Quos enim in tantis vitiis reprehendit, minimum ducit ab his se judicari, quia sicut justi non erant, sic juste judicare non poterant: aut ab humano die, id est ab humana luce et ratione; hoc est a legibus humanis judicari pro minimo deputabat. Supergressus enim humanam justitiam coelesti justitiae studebat. Vel ab humano die, id est ab humano intellectu, qui non videt occulta et potest falli. Sive ab humano die, id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini. Humanus enim dies dicitur, in quo judicant homines, quia erit et dies Domini, in quo judicabit et Dominus. Exiguum mihi est a vobis judicari, vel ab humano die, sed neque ego meipsum judico, qui melius novi me quam vos. Et ita periculosum est vobis judicare de ignotis. Quomodo enim potestis dijudicare conscientiam meam? aut quomodo examinare potestis quo animo faciam quidquid facio? Quantum possunt homines de alio judicare, plus homo utique de se; sed Deus plus de homine, quam homo de se. Tanta enim est profunditas in homine, ut lateat ipsum hominem in quo est, sed Dominum latere non potest. Jure itaque doctor egregius humanas laudes aut vituperationes parvipendens, ait: Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Qui nec in corde suo, unde se reprehendere posset, inveniens, adjungit: Sed neque meipsum judico.-- Nihil mihi conscius sum. Nullius utique peccati sibi conscius erat. Sed quia legerat:« Delicta quis intelligit?» sententiam temperavit, ne forte per ignorantiam deliquisset, et addidit: Sed non in hoc justificatus sum. Videns enim quia ei ad perfectionem sanctitatis nec suum judicium sufficeret, ait non se in hoc justificatum. Cur vero non sibimetipsi de se credidit, causam reddidit, cum subjunxit: Qui autem judicat me, Dominus est. Ac si aperte diceret: Nec meo de me judicio credendum existimo, quia ille judicat me, cujus ego judicium non comprehendo. Ab eo enim qui me judicat, examinari me subtiliter scio. Recte enim me egisse recolo, sed tamen de meritis non praesumo, quia ad ejus examen vita nostra ducitur, sub quo et virtutes nostrae trepidant. Nec ego, nec vos me judicatis; sed qui me judicat, Dominus est, qui sine haesitatione novit omnia.
3.5.5
« Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo.»
3.5.6
Quando quidem ergo nec meipsum judico, sed Domino me judicandum reservo, itaque vosipsos exemplo mei a judicando compescentes, nolite judicare ante tempus, quia nondum est tempus judicandi. Neque enim vera de actis hominum sentire nunc potestis, quia homines estis, sed aliter quam sunt de his suspicamini. Et si suspicationes non potestis continere quia homines estis, judicia tamen, id est diffinitas firmasque sententias continete, ne judicetis quidquam ante tempus, id est ante diem, quia adhuc nox est, nec potest videri quod in die videbitur. Ante illud tempus nolite judicare, sed quoadusque veniat Dominus ad judicium, et die suo cuncta illustret. Qui et illuminabit, id est aperta faciet, abscondita tenebrarum, id est latentia peccata[ al. peccatorum] quae mentem obscurant, et manifestabit consilia cordium, id est bonas cogitationes, quae maturiore consilio et pertractione rationis in corde versabantur. Tunc enim omnibus in luce constitutis, nihil latebit proximum in proximo, sed omnia omnibus patebunt. Nihil enim occultari poterit eorum quae gesta et cognita sunt. Ibi et simplicitas et hypocrisis apparebit, ut et qui despectus habebatur, forte appareat dignus; et qui aliquid esse putabatur, inveniatur reprobus. Tunc ergo tempus erit sine errore judicandi. Nunc autem quisquis in cogitatione a rectitudine exorbitat, in tenebris peccat. Unde nos tanto minus debemus aliena corda audacter reprehendere, quanto scimus quia visu nostro non possumus alienae cogitationis tenebras illustrare Sed tunc patebunt omnia. Et tunc laus erit unicuique a Deo, bene agenti vel cogitanti. Nunc enim ignoratur ab hominibus quis sit laude dignus. Tunc a Deo, quia id laudabitur et diligetur a proximo in proximo, quod ne lateat, in ipso illuminabitur a Deo. Quod de solis electis dictum est, quos Deus laudabit, et laude dignos monstrabit. Ac contra unicuique reproborum erit tunc improperium.
3.5.7
« Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis ne, supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.»
3.5.8
Dixi non gloriandum in nobis. Sed haec, o fratres, transfiguravi in me et Apollo, ut in nobis non gloriemini, propter vos, id est propter utilitatem vestram, ut in nobis, qui majores sumus, discatis ne agendo supra quam scriptum est, ubi legimus:« Qui gloriatur, in Domino glorietur( supra I);» vel:« Maledictus homo, qui confidit in homine,» unus infletur adversus alterum pro alio, id est pro doctore vel baptizatore, vel pro se. Me, inquit, et Apollo proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatis sicut a nobis. Transfiguravit enim haec in se et in Apollo, dum pseudoapostolorum glorias et traditiones perversas sub sua et Apollo persona evacuaret, summatim illos designans, non sigillatim, ne forte major discordia in populo nasceretur. Nemo enim audiens suum nomen notari, vel ejus cui favet, contentus est tacere. Tacito autem nomine, si quis aliquid audierit, etsi intelligat, de se tamen dictum dissimulat. Sub hac ergo propositione evacuavit personas illorum, cum diceret:« Ego plantavi, Apollo rigavit,» etc., ut in his discerent nihil dandum hominibus.
3.5.9
« Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Saturati estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis. Et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus!»
3.5.10
Non debet alter adversus alterum inflari pro alio doctore vel baptizatore. Quis enim doctor vel baptizator te discernit? Id est, verbi gratia, si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui baptizatus est a Paulo? Nihil discretionis est, a quocunque bonam doctrinam vel baptismum perceperis. Sed tu per traditionem pseudoapostolorum putas te quasi sanctiorem discerni a caeteris. Sed quid habes ab illis quod non a me accepisti? Quidquid enim ab apostolica traditione non descendit, pravum est. Sed si a me accepisti quidquid boni habes, quid in te vel in illis gloriaris contra me quasi non hoc idem a me acceperis? Hoc dicitur contra illos, qui eadem quae ab Apostolo acceperant audientes a pseudoapostolis, gloriabantur de magisterio eorum, quoniam ipsi pseudoapostoli per eloquentiam se commendantes, gloriam in se vertebant, cum Apostolus se contemptibilem videri fecisset, ut gloriam Deo faceret. Vel ita: Jubet Apostolus ut nemo in homine, sed in Domino glorietur. Pseudo autem apostoli et quia ab illis fuerant seducti, seipsos a seipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non Deus dederit, sed ipsi sibi, non utique in Domino, sed in semetipsis gloriabantur. Unde nunc unicuique talium dicit Apostolus: Quis enim te discernit? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis, quae facta est ex Adam, non discernit hominem ut eum faciat vas in honorem, vel in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit, posset respondere vel voce, vel cogitatione, et dicere: Discernit me fides mea, discernit me oratio mea, discernit justitia mea, mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus et dixit: Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Sic enim gloriantur quasi non acceperint, qui se a seipsis justificari putant, ac per hoc in seipsis, non in Domino gloriantur. Nihil enim huic sententiae tam contrarium est, quam de suis meritis sic quemquam gloriari, tanquam ipse sibi ea fecerit, non gratia Dei. Vel, sicut diximus, non debes inflari pro aliquo Doctorum, cujus, te specialiter profiteris discipulum. quis enim eorum te discernit a pereuntibus? Nullus, sed solius Dei gratia, et tu te putas discerni per merita tua. Sed quid boni habes quod non accepisti a Deo? Fecit Deus ut esses, et tu fecisti ut bonus esses? Absit. Si enim Deus dedit ut esses, et alius tibi dare potuit ut bonus esses, melior est ille qui dedit ut bonus esses, quam ille qui dedit ut esses. Sed nullus Deo melior. Igitur a Deo accepisti et esse et bonum esse. Sed si ab illo accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? id est quasi a teipso habeas. Jam saturati estis. Ironice legendum, non affirmative. Jam, id est, antequam sitis apti ad percipiendam escam, saturati estis spirituali cibo doctrinae, id est videmini vobisipsis sufficienter validis sapientiae escis repleti; et antequam paupertate exuti sitis, jam, ut putatis, spiritualiter divites facti estis, id est abundanter animae divitiis, quae sunt virtutes, repleti, et sine nobis, id est, sine auxilio nostro, regnatis, id est vitae vestrae moderamina juste disponitis, ut vos aestimatis, gloriantes de his quae a pseudopraedicatoribus accepistis. Secundum vestram aestimationem regnatis. Et utinam regnetis, ut et nos regnemus vobiscum, id est sequamur vos, cum vos dedignemini sequi nos. Ac si dicatur: Utinam non essetis falsa gloriatione decepti; fortasse enim simul regnaremus. Regnare nunc sanctorum, est de spe et promissis Christi securos esse, et in adversis quae propter nomen Christi accidunt, gaudere.
3.5.11
« Puto enim quod Deus nos novissimos apostolos ostendit tanquam morti destinatos. Quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.»
3.5.12
Nos revera regnamus, et timeo ne sine vobis. Nam puto, id est putare credor, quod Deus ostendit nos apostolos novissimos, id est omnium vilissimos tanquam ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos. Hoc secundum quod aestimatis puto, quasi quod nullatenus putandum est. Quod enim nunc dicit, puto, increpationem significat eorum quibus loquitur, non aestimationem ejus. Ideo sine vobis regnemus, quia per mala quae patimur, Deus ostendit nos apostolos oculis superborum novissimos, id est abjectissimos, de quibus non curet, tanquam morti destinatos, id est ad mortem directos. Quod per hoc videtur, quia spectaculum facti sumus huic mundo, id est amatoribus hujus mundi, qui quasi ad spectaculum conveniunt ad aspicienda supplicia nostra. Sed per haec omnia magis probamur esse chari Deo, qui sic nos passionibus glorificat. Ideo non( ut vos credebatis) puto quod Deus vilissimos nos fecerit, quia me humilio ut Deum exaltem. Vel idcirco debetis nobiscum regnare, quia puto et pro certo scio quod Deus nos apostolos novissimos ostendit mundo, quibus nulli suecedent apostoli tam perfecti, tam necessarii saluti hominum, quales apparebunt in novissimo tempore Elias et Henoch, quos Deus reservat ut filios Israel ab Antichristi seductione liberent. Ita enim et nos misit ut a seductione pseudoapostolorum vos liberemus, et pro vita vestra mortem sustineamus, sicut et illi passuri sunt. Nos ostendit novissimos, id est illis novissimis praeconibus consimiles in passione adversitatum, tanquam morti corporis ob liberationem aliorum destinatos quia spectaculum facti sumus huic mundo, quorum injurias omnes publice exspectant in conspectu totius populi. Nam, sicut omnes concurrunt ubi jocus celebratur vel pugiles certant, aut aliquod monstrum producitur; sic omnes boni vel mali conveniunt ad aspiciendas poenas nostras. Spectaculum sumus et angelis et hominibus tam bonis quam malis. Quia et inter angelos sunt sancti angeli, quibus bene vivendo placeamus, atque inter homines sancti viri, quibus placeat vita nostra; et sunt nequissimi homines, qui irrideant bonam vitam nostram. Et haec arma sunt dextra et sinistra, quibus hostem nostrum superamus, si nec prosperis corrumpimur, nec adversis frangimur. Boni angeli conveniunt ad spectaculum passionis nostrae, ut nos praesentia sua confortent, et caeteros ad exemplum nostri certaminis incitent; mali vero, ut gaudeant, cum nos suos adversarios cruciari viderint, et caeteros a fide motu poenarum deflectant. Boni homines, ut laudent; mali ut insultent. Boni, ut exemplo nostro confortentur; mali, ut ex poenis nostris delectentur.
3.5.13
« Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo. Nos infirmi, vos autem fortes. Vos nobiles, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.»
3.5.14
Nunc ostendit quomodo illi regnent sine veris apostolis, et quomodo apostoli stultis appareant vilissimi. Et est increpatio cum ironia. Nos, inquit, stulti sumus habiti gentibus et Judaeis propter Christum, quem ad salutem humani generis crucifixum praedicamus; vos autem prudentes estis in Christo, quia nihil de illo praedicare vel dicere vultis, quod humanae sapientiae stultum videatur; et ita vultis esse Christiani, ut non prudentiam amittatis saeculi. Quod est quasi duobus dominis velle servire more veterum Samaritanorum, qui et Deum colebant et idola. Nos infirmi sumus, qui vicem laedentibus non reddimus, nec resistimus; vos autem fortes estis, qui potenter adversantibus resistitis, et eos fortitudine saeculari reprimitis. Vos estis nobiles, id est reverendi et gloriosi, nos autem ignobiles, id est despecti et viles. Haec omnia quae negare videtur, affirmat; et quae quasi confirmare videtur, negat. Irascentis enim verba sunt, qui negando confitetur et confitendo negat. Deinde confirmando loquitur, ostendens per partes infirmitatem suam, ut regni sui virtus amplior eniteat. Usque in hanc horam, id est a prima die conversionis vel praedicationis nostrae usque nunc, penuriam cibi et potus et vestimentorum passi sumus, et etiam caesionem colaphorum, quia libere et juxta veram fidem Christum sine aliqua adulatione praedicantes, et gesta pravorum arguentes, gratiam apud homines non habuimus, sed colaphos ab eis pertulimus, et instabiles sumus, quia semper fugant nos et persequuntur, ne in uno loco diu manentes, plures doceamus; et laboramus operantes manibus nostris, ut habeamus unde vivamus, cum nemo det, quia non solum gratiam apud homines, ut dictum est, non habemus, sed etiam ab his accipere indignum est, qui errori student. Quod idcirco facere maluimus, quoniam libertatem arguendi amittit et peccat, qui ab eo accipit, qui ideo dat ne corripiatur. Maledicimur a pravis hominibus, et nos econtrario benedicimus illos hortando ad bonum; persecutionem patimur ab illis, et licet ipsa persecutio sit gravis, tamen sustinemus illam, et non refugimus nec resistimus. Blasphemamur ab illis, quia dicunt nos seductores et maleficos, et obsecramus Deum pro illis, vel illos obsecramus ne blasphement, sed permittant sibi reddi rationem. Et tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, id est de quibus mundus inquinetur, et quibus abjectis purgetur, sicut domus purgatur a sordibus, quae de illa projiciuntur, hoc est, usque adeo blasphemamur ab impiis, et viles judicamur, quod facti sumus illorum reputatione tales, tanquam essemus in tantum peccatores et sordidi, ut totus mundus nobis sublatis omnimoda sorde purgetur: et etiam reputati sumus omnium peripsema, id est adeo superflui et immundi atque inutiles usibus hominum, sicuti purgamentum ferri vel corium pomi, quod undique aufertur, ut ipsum pomum sit aptius ac dulcius ad comedendum. Peripsema enim dicitur rasura aut limatura cujuscunque rei, sive purgamenta pomorum, et nos ita nullius pretii nulliusque utilitatis esse judicamur, ut rasura ligni vel ferri seu stanni vel corium pomi. Et haec sustinuimus principio praedicationis nostrae usque adhuc, id est usque in praesens. Per haec omnia probatur Apostolus cum similibus prudens in Christo et fortis et nobilis, per quae videbatur stultus et infirmus ac ignobilis. Contemptibilis enim et despectus fiebat etiam apud Corinthios, pro quibus haec quae hucusque memoravit, mala passus est. Et quoniam humilitatem suam nihil proficere in his videbat, queritur dolore commotus tantam subjectionem et injurias nullum fructum habere potuisse, sed quod deterius est, in pejus profecisse. Qui et subjungit:
3.5.15
« Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo. Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimis et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique et in omni Ecclesia doceo.»
3.5.16
Aspera blandis mitigat ut salutaris medicus. Nam quia graviter eos in his omnibus quasi latenter momorderat, ne ipsi ad iram provocati admonitiones ejus spernerent, ostendit se in omnibus quae dixit paternam charitatis affectionem erga illos habuisse, ut libentius ei obedirent. Duri namque fuissent Corinthii si hac admonitione( qua ut filii dilecti a patre tam humane obsecrantur) emolliti non fuissent. Non ideo tamen, inquit, haec scribo, ut vos confundam, id est ut tantam verecundiam vobis faciam, sed potius ut corrigamini moneo vos, id est ad meliora exhortor per haec ut filios meos charissimos, spirituales scilicet, pro quibus tot labores et tot flagella passus sum, et quibus chariores nullos habeo. Vere filii mei estis, quia ego pater vester, nam si habeatis in Christo decem millia paedagogorum, id est tot instructores perfectos, quot vobis essent necessarii; quod per mille intelligitur, qui numerus perfectus est in scientia et in observantia decem praeceptorum legis, quae per denarium numerum figurantur: vel si decem millia paedagogorum, id est quantamcunque erudientium multitudinem in observantia praeceptorum quae non fit in Judaismo, sed in Christo; si inquam paedagogos, id est eruditores habeatis, sed, id est tamen, non multos patres habeatis, imo unum, quia ego solus vos genui, quia solus ego vobis praedicavi, ad hoc enim selectus sum, ut annuntiem gentilibus salutem per Jesum Christum, per Evangelium, id est per evangelicae doctrinae praedicationem, non in me, sed in Christo Jesu, id est in fide Christi Jesu et in novitate Christiana, quia in novam vitam me primum praedicante venistis. His dictis, ostendit nullum posse eo affectu diligere illos, quo ipse diligebat. Quis enim alienos filios sic diligat ut suos? ac per hoc monita ejus, qui tanta pro illis passus est, non debent spernere. Unus vero Pater Deus est, non ut hoc nomen caeteris tollatur, sed ne gratia Dei, qua in aeternam vitam generamur, naturae vel potestati vel etiam sanctitati cujusquam tribuatur. Quia, inquit, vos genui, ergo ex debito rogo vos ut filios, estote imitatores mei in his quae facio et sustineo, sicut et ego sum imitator Christi in his quae fecit et sustinuit, quia filiorum est imitari patrem. Vult enim illos imitatores sui esse, ut sicut ipse multa exitia pro illorum salute annuntiando Jesum Christum, ab incredulis et caeteris infidelibus passus est, et non cessit aut a fide descivit, sed constanter praedicavit, dummodo per dies et noctes evangelizaret illis donum gratiae Dei; ita et illi manentes in fide ejus et doctrina, non recipient pseudoapostolorum, id est apostolorum falsorum, prava dogmata vel commenta, sed resistant, contemnentes opprobria et detractiones, ut patri suo spirituali inviolatum atque immaculatum reservent affectum. Ideo, inquit, ut me imitemini tanquam boni discipuli fidelesque patri obedientes filii, misi ad vos Timotheum, per hunc creditur missa epistola, qui est filius meus in fide charissimus bene agendo, et fidelis in Evangelii praedicatione, quam fideliter omnibus palam ministrat, in Domino, non in lucro terreno. Vel in Domino est filius meus, id est quem genui non in carne, qui vos commonefaciat, id est commoneat faciendo, aut qui vos commonefaciat, id est admonendo vos instruat vias meas, institutiones, praecepta et documenta mea, quae sunt in Christo Jesu, id est secundum voluntatem et doctrinam ipsius, in nullo enim discordo, et ideo sunt tenendae, sicut ubique terrarum, et, id est, in omni ecclesia doceo, ideoque sunt authenticae. Per istum reverti illos voluit ad regulam a se traditae veritatis, ut commoniti verbis et exemplis operum ejus respicerent, cognoscentes non perperam se fuisse ab apostolo Paulo edoctos, quando eadem quae sibi praecepta erant, tenere omnes ecclesias discerent.
3.5.17
« Tanquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. Veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis?»
3.5.18
Opus erat Timotheum mitti, quia tanquam non sim ultra ad vos venturus, sic de philosophorum doctrina et oratorum eloquentia tam imperterrite sunt quidam inflati inter vos. Ideo erant inflati et unus adversus alterum gloriantes, quoniam putabant apostolum Paulum non amplius ad se venturum: solent enim saepissime discipuli a malis retrahi timore adventus magistri. Ob hoc etiam indignabantur quidam Corinthiorum, quia non veniebat ad eos, non desiderio, sed superbia, quod quasi indignos visitatione sua illos haberet, cum magis Apostolo studium hoc fuerit, ut de indignis faceret dignos. Habebat ergo votum eundi, sed majora erant quae agebat. Vos, inquit, putatis me non esse venturum, vel indignamini quia non venio, sed veniam ad vos cito, si Dominus voluerit, cujus voluntas semper supponenda est, juxta illud Jacobi:« Dicatis: Si Dominus voluerit, et si vixerimus faciemus hoc vel illud.» Vel si Dominus voluerit, id est nisi culpa mea impedierit, ut sciamus non ex nobis, sed ex Dei cuncta pendere judicio. Veniam, inquit, ad vos cito, si Dominus voluerit. Qui enim dixit, veniam ad vos, ostendit se velle, monstrat se cupere, brevem promittit adventum. Sed ut cautius hoc loquatur, infert, si Dominus voluerit, ut si non veniret, Dominus eum justa causa retinere monstraretur, causa utique indignitatis et infidelitatis eorum. Veniam, inquit, et cognoscam, id est probabo, non sermonem terrenae sapientiae aut humanae sapientiae eorum qui de hujus mundi sapientia sunt inflati, sed ipsorum virtutem in bona operatione vel miraculorum perpetratione, quia et Dominus non dixit de Pharisaeis aut hominibus subdolis: Ex verbis eorum, ex vestimentis ovium quibus persaepe induuntur, cognoscetis eos; sed,« ex fructibus,» id est ex operibus. Ideo non sermonem humanae facundiae, ut diximus, sed virtutem bonae vitae cognoscam et approbabo, quia regnum Dei non est in sermone, sed in virtute, id est nemo per eloquentiam aut facundiam saecularem acquirit regnum Dei aut meretur, sed per virtutem bonorum operum; nec splendore sermonis commendatur regnum Dei, sed virtute signorum, sicut nec bonum vinum hedera commendat. Veniam quidem quam citissime potero, sed quid horum vultis? Scilicet vultis ut veniam ad vos in virga, an in charitate et spiritu mansuetudinis. Superius dixerat eos indigere paedagogo, ac per hoc pueros significabat; dein eos amari a se ut filios charissimos; nunc ut prudens pater eis virgam, non mortem proponit; spiritum mansuetudinis et charitatis, non furoris aut odii. Virga enim austeritatem et correptionem significat. Et nunc verba terroris Apostolus infert, ut pudorem passi qui inflati erant, humiliarentur et se corrigerent, quia si incorreptos inveniret, in illos necesse haberet virgam exercere, alios excommunicando, id est a fidelium communione et consortio privando, alios dure increpando, alios corporaliter( ut decet patrem) flagellando. Si vere se dignos praepararent ad excipiendum eum, ut immunes a crimine invenirentur, tunc ad illos veniens laetitiam haberet quasi pater cum filiis suis charissimis. Et hoc est quod dicit: Vultis ut veniam ad vos in virga, id est rigore justitiae et correptionis, ubi etsi sit charitas, non tamen videtur esse; an in charitate, id est non in occulto charitatis affectu, sed in manifesta et aperta dilectione, ut bona suppleam, et spiritu mansuetudinis? optabilius primum expetere, quam carere boni patris diligentis adventu, quamvis rigoroso, meliora nempe sunt vulnera diligentis, teste Salomone, quam oscula blandientis. Spiritu mansuetudinis, id est animo mansueto et indulgenti, ut parcam peccatis vestris et per hilarem vultum ac dulcia verba mansuetudinem animi mei vobis ostendam.
3.6.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT V.
3.6.1
Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis« fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.»
3.6.2
Opus est ut veniam ad vos in virga, non in charitate aut spiritu mansuetudinis, nisi vos ipsos correxeritis, quia omnino, id est ab omnibus vel omnibus modis, auditur, scitur, narratur atque percipitur a me et ab aliis quod sit inter vos notissima fornicatio, quae nemini est licita, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, id est tam infamis et nefaria fornicatio auditur, quod nec talis est inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat, id est quidam ex vobis et cum noverca fornicetur. Nec testibus res indiget, quoniam publice perpetrata est. Utque hoc crimen nimis exaggeret, dicit nec ab illis tale committi qui Deum nesciunt, ut hinc ostendat qua poena mulctandus sit iste, qui sub terribili et divina justitia constitutus, tanti sceleris crimen admiserat, et adhaerentes ei non immunes ab eodem crimine demonstret. Talis fornicatio apud vos auditur. Et vos, cum tantum scelus inter vos sit, inflati estis superbia, et non magis hoc fecistis quod faciendum esset, id est non habuistis luctum, non luxistis super peccato fratris, nec compassi estis illi, ut tollatur, id est ejiciatur, de medio vestri qui hoc opus fecit, ut omnes uno consilio abjiciatis eum de communitate vestra, ut confusus agat poenitentiam, et non inficiantur caeteri, id est nec perpetrent alii simile, aut illud idem facinus propter indulgentiam, quia omnes videmini sceleris participes, quandiu patimini reum tanti criminis vobiscum incorreptum convenire. Cum enim omnes crimen ejus sciatis, nec tergiversatione aliqua possit celari, pellendus est de coetu fraternitatis.
3.6.3
« Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.»
3.6.4
Vos, inter quos ipse corporaliter est, non eum corripuistis, nec expulistis; et ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, id est absens quidem facie, praesens autem auctoritate spiritus, qui replet orbem terrarum virtute, non mole, et nusquam abest, jam judicavi eum qui sic operatus est, ut per eumdem spiritum praesens, ne ex solo auditu me putetis proferre sententiam: jam sine mora judicavi eum in nomine, id est in vice, Domini nostri Jesu Christi, cujus legatione fungor, congregatis vobis, id est ut omnes in unum sine dissentione conveniatis, et eum de communione fidelium ejiciatis. Congregatis vobis in unum et meo spiritu, id est auctoritate mea, quam habeo per Spiritum sanctum, qui mihi datus est cum virtute, id est potestate Domini Jesu, qui est salvator hominum, judicavi tradere Satanae hujusmodi virum, id est ut tradatis eum Satanae pellendo de Ecclesia, quoniam mea auctoritas et Christi virtus in hoc vobis cooperabitur. Judicavi hujusmodi reum tradere Satanae in interitum carnis, ut corporaliter eum vexet, et sic ille resipiscat. Magna quippe arte magisterii traditus est ipsi in poenam, cui sponte est subtractus in culpa, ut qui auctor fuerat ad vitium nequitiae, ipse flagellum fieret disciplinae. Hanc enim potestatem dicitur Apostolus habuisse, ut si quem excommunicasset, statim ille corriperetur a diabolo et vexaretur, quantum et quandiu vellet Apostolus. Nam cum dicit, tradere Satanae in interitum carnis, interitus carnis significat validam corporis afflictionem per diabolum factam. Vel in interitum carnis, id est ut carnalis voluptas in eum interiret, traditus est Satanae. Et hoc ut spiritus ejus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi, id est anima ejus salva sit in die judicii. Quoniam in spiritum ejus Satanas non accepit potestatem dum corporaliter afflixit, et ideo salvus ad Domini extremum judicium reservatur. Vel salvus sit spiritus, id est anima ejus salva fiat in die Domini, id est si quando cor illius visitet Dominus, si quando illi Dominus in corde luceat.
3.6.5
« Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit.»
3.6.6
Non est bona gloriatio vestra. Superbitis, cum potius lugere debueritis pro fratre tam graviter peccante, et eum a vobis removere, ne illi consentientes, pollueremini ejus contagione. An nescitis quia modicum fermentum, id est modicum veteris pastae, videlicet fermentatae, totam massam corrumpit? id est totam dulcedinem novitatis mutat in acredinem vetustatis, ita et peccatum unius, quod cognitum non arguitur, multos contaminat, imo omnes qui norunt et non devitant, aut cum possint arguere, dissimulant. Non enim sibi videtur peccare, quando a nullo corripitur aut vitatur. Si quis vero potestatem non habet, ut eum quem scit reum, abjicere vel probare non valeat, immunis est. Modicum fermentum totam massam corrumpit, quia nonnunquam unum vitium vel quodlibet nequitiae fomentum veneno suo inficit multitudinem virtutum. Adverte, diligens lector: Dicendum est, teste Hieronymo, modicum fermentum totam conspersionem fermentat, in epistola ad Galatas, eodem capite ubi carpit veterem interpretem, dicens sensum potius suum quam verba Pauli transtulisse, et mavult dici conspersionem quam massam; diffiniuntque conspersionem esse farinam aqua conspersam.
3.6.7
« Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi.»
3.6.8
Expurgate de vobis vetus fermentum, id est, ejicite de vobis et de medio vestrum veteris nequitiae fomentum, quod est in fornicatore, qui est membrum veteris hominis, et totam populi multitudinem sibi consentientem corrumpit. Expurgate igitur hoc fermentum, id est extra vos ejicite, purgantes vos ab eo, ne corrumpat in vobis dulcedinem virtutum, per iniquitatis suae consensum. Ideo vos purificate ab hoc fermento ut sitis nova conspersio, id est nova in unitate conglutinatio, sicut estis azymi, id est sicut per baptismum facti estis a corruptione sinceri. Conspersio quippe est farina per aquam conglutinata, quae vulgo dicitur pasta. Sed nova conspersio est, in quam fermentum adhuc missum non est. Ideo vocatur azyma, id est sine fermento. Ζύμη( zyma) enim Graece fermentum dicitur. Sitis ergo, inquit, nova conspersio, sicut estis azymi, id est sitis omnes unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti, sicut in baptismo facti estis azymi.
3.6.9
« Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.»
3.6.10
Nova conspersio debetis esse, quia pascha nostrum, id est paschale sacrificium nostrum, immolatus est Christus. Agnus quippe, quem Judaei in Pascha immolabant, vocabatur pascha, sicut et Lucas aperte declarat, dicens:« Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha,» et secundum hunc loquendi morem, Christus noster dicitur pascha nostrum. Pascha enim Judaeorum immolatus est agnus: pascha nostrum immolatus est Christus. Nam sicut Judaei per immolationem agni liberati sunt a potestate Pharaonis et satellitum ejus, ac mare transeuntes venerunt in desertum, atque interjecto temporis spatio terram promissionis intraverunt, sic nos per immolationem Christi liberati sumus a potestate diaboli ac malignorum spirituum, ac per baptismum trajecti venimus ad hanc conversionem, in qua nunc velut in deserto sumus, atque ingressum supernae haereditatis exspectamus. Judaei agno immolato liberati a servitute Aegyptia, septem diebus comedunt azyma; et nos Christo immolato liberati a servitute daemoniaca, per omne spatium vitae praesentis, quod septem diebus volvitur, azyma comedamus, id est satiemur bonis operibus sine admistione corruptionis vitiorum. Azyma quippe( id est panes sine fermento) comedimus, si recta opera sine corruptione vanae gloriae exercemus, si praecepta Dei sine admistione peccati adimplemus. Pascha etiam interpretatur transitus, et Christus pro nostra redemptione immolatus, pascha nostrum, id est transitus noster, quia per eum a diabolo transimus ad ipsum, et ab isto instabili saeculo ad ejus fundatissimum regnum. Ideo quippe ad eum permanentem transimus, ne cum mundo transeamus; et Christus est nobis transitus a vitiis ad virtutes, et a praesenti exsilio ad supernam patriam, quia ideo pro nobis est immolatus, ut nos liberans faceret ita transire. Nova itaque conspersio debemus esse, id est omnes innovati et infusione Spiritus sancti unum per charitatem effecti, ut pascha manducare simus idonei, quia pacha nostrum immolatus est Christus, ad cujus esum invitamur. Ob hoc etiam talis conspersio debemus esse, quia ipse Christus est transitus noster, ut nos si dignos invenerit, transferat ad patriam vitae. Et quia ipse est pascha nostrum, id est paschale nobis sacrificium, itaque epulemur, id est comedamus hoc pascha, si volumus esse liberi a dominio Pharaonis, id est principis hujus mundi, qui est diabolus. Vel quia Christus est pascha nostrum, id est transitus noster, itaque epulemur, id est comedamus immolatum pro nobis corpus ejus, ut per hoc ad vitam transire valeamus, quoniam aliter ad Deum transire non possumus. Non enim ad vitam et gloriam nobis transire volentibus sufficit novam nos conspersionem et azymos esse, nisi cibo spirituali et viatico singulari spiritus noster adjuvetur, et infirmitas nostra corroboretur. Epulemur ergo, id est epulis corporis et sanguinis ejus reficiamur, ita ut non simus in fermento veteri, id est in corruptione veteris conversationis, quia qui pascha vult legitime comedere, debet fermentum vetustatis abjicere. Neque enim cognovit quae sit solemnitas novae incorruptionis, qui adhuc per incontinentiam vetustae corruptioni subjacet; et ideo epulemur, non in fermento veteri, ut sacramentum resurrectionis et incorruptionis percipientes corruptioni jam per vitia nulla subjaceamus. Epulemur, inquam, non in fermento veteri, id est non in consueto nobis quondam carnalium desideriorum fervore, neque in fermento malitiae, qua ferveamus ad aliorum laesionem, et nequitiae, qua deficiamus a bono in nobis ipsis, sed potius epulemur in azymis sinceritatis et veritatis, hoc est, ut sinceritatis mundam faciat vitam, et veritas omnem fraudem excludat. In azymis sinceritatis, ut simus sine carie, id est sine fermento vitiorum corrumpente nos; et veritatis, ut veritas bonorum operum sit in nobis.
3.6.11
« Scripsi vobis in epistola, Ne commisceamini fornicariis. Non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus. Alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. Nunc autem scripsi vobis non commisceri. Si is qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? Nam eos qui foris sunt Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.»
3.6.12
Nunc commoneo vos ab hoc purgare. Sed et sine hac admonitione debueratis facere, quia in alia jam epistola scripsi vobis ne commisceamini fornicariis. Epistolam quamdam quae modo non habetur, miserat illis, in qua praeceperat, ne conjungerent se fornicatoribus, et caeteris de quibus nunc dicitur. Sed quia non distinxerat de quibus fornicariis et criminosis diceret, Christianis scilicet an gentilibus, putaverunt Corinthii de fornicariis gentilibus eum dixisse. Quam eorum erroneam intelligentiam ipse modo corrigit, et quae dixerat, interpretatur, dicens: Non utique fornicariis hujus mundi, id est gentilibus, sed a fratribus talibus scripsi recedendum. Quod vos non recte intellexistis, et ideo illum qui uxorem patris habebat, inter vos esse non aegre ferebatis. Sed utique, id est in veritate, dico, quia praecepi vobis ut non commisceamini fornicariis hujus mundi, id est qui ex toto pertinent ad hunc mundum, qui nihil cum coelesti mundo habent, sed propter infidelitatem suam et desideria terrena filii hujus saeculi existunt. Fidelis enim, etsi fornicetur aut avarus sit, non est tamen ex toto hujus mundi, quia credit et sperat. Istud non praecepi, sed potius in illa epistola scripsi vobis, quod et nunc servare debetis, ut non commisceamini fornicariis fidelibus, aut avaris fidelibus, aut rapacibus, id est rapinas exercentibus, aut etiam idolis post baptismum servientibus, qui timore suppliciorum vel qualibet alia causa postquam ad fidem venerant, idolis serviebant et sacrificabant. Talibus apostatis fratribus ne commisceamini. Alioquin, id est si his commisceamini, debueratis de hoc mundo exisse, id est melius esset vobis mori. Compendium est male agentibus si citius moriantur, quam diutius in peccatis versentur. Vel non scripsi ut non commisceamini fornicariis infidelibus et caeteris qui necdum fidem habent, et sunt criminosi; alioquin, id est si praecepissem gentilibus non misceri, debueratis de hoc mundo exisse, id est necesse esset de mundana conversatione vos exisse, cum ubique sint tales. Non enim possunt homines in hoc mundo viventes nisi cum talibus vivere, nec eos lucrari possunt Christo, si eorum colloquium conviviumque vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens, aiebat:« Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.» Et:« Non veni vocare justos, sed peccatores.» Tunc quidem scripseram ut fornicarios et caeteros vitaretis, quod vos non recte intellexistis, quia non determinavi de quibus dicerem. Sed nunc in praesenti epistola determinate scripsi vobis non commisceri illis qui post baptismum talia faciunt. Ecce sine ambiguitate vobis hoc dico. Si is qui frater nominatur inter vos, id est qui Christianitatis vocabulum portat, est fornicator, id est probatus in scelere fornicationis, aut avarus, id est immoderatae pecuniae coacervator, confidens in ea magis quam in Dei largitione, aut idolis serviens, id est ad idola quae deseruerat recurrens, vel idolothyta comedens, aut maledicus, id est in usu habens maledicere alios, et male loqui de eis, aut ebriosus, id est non semel, sed per consuetudinem se inebriat, aut rapax, id est qui aliorum res violenter auferre consuevit, cum ejusmodi criminoso fideli, id est non solum cum isto qui in aliquo horum criminum fuerit inventus, sed etiam cum aliis qui similibus vitiis detinentur, praecipio vobis nec cibum sumere. Cum infidelibus non prohibet Apostolus cibum sumere, sed in sequentibus istius epistolae dicit:« Si quis infidelium ad coenam vos vocat, et vultis ire, omne quod vobis apponitur, manducate( infra X).» Plerumque enim per conviviorum participationem et confabulationem fidelis viri, infidelis dum fidelem diligit, ad fidem convertitur. Cum fideli autem, in quo praenotata crimina vel similia reperiuntur, non solum sacramenta, sed nec communem cibum sumere permittit, ut dum a cunctis vitatur, erubescat et se corrigat. Non tamen sic vitandus est talis, nisi aut sponte confessus crimen suum aut omnibus notus esset talis, aut in aliquo sive saeculari sive ecclesiastico judicio nominatus atque convictus. Plerique autem boni Christiani propterea tacent et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur; et ea quae ipsi sciunt, judicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sunt quaedam, non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Et ideo non temere et quomodolibet, sed per judicium auferendi sunt mali ab Ecclesiae communione, ut si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne per se malos evitando quisquam ab ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur, mittat ad gehennam. Ideo, inquit, determinate scripsi, si frater talis fuerit comprobatus, cum illo nec cibum sumere, nedum orare, quia quid mihi attinet judicare de his, id est infidelibus, qui sunt foris, id est extra ecclesiam, ut eos vobis cavendos judicarem sicut putastis. His enim blandiendum est, ut per amorem et dulcedinem possint Christo lucrari, sed nonne de his qui intus sunt, id est de fidelibus, vos judicatis, et ecclesiastica censura putredinem vitiorum ab eis resecatis, ut in hac vita pro culpis suis puniantur, et ad Dei judicium purgati postmodum veniant? Judicat etiam de his qui intus sunt, qui discernit cui fratri adhaereat, quem arguat, quem devitet. Illos tantum qui sunt intus, judicatis, ne damnentur in futuro judicio, nam eos qui foris sunt, non commisit vobis Deus judicandos, sed ipse judicabit eos in futuro secundum districtionem justitiae suae, reddens eis digna supplicia. Superius de incognitis et ambiguis rebus, ac maxime de praeposito dictum est:« Nolite ante tempus judicare( supra IV);» hic autem ostenditur quod ecclesiastici viri de manifestis et certis culpis debent judicare fratres suos. Et quia meum et vestrum est de his tantum qui intus sunt judicare, ideo auferte malum hominem ex vobis ipsis, id est de coetu vestro ejicite fornicatorem, cujus societate coinquinamini. Quod enim dicitur Auferte malum ex vobis ipsis, non sic esse intelligendum, ut ex ipso quisque auferat malum, sed sic potius, ut homo malus auferatur ex hominibus bonis, quod fit per ecclesiasticam disciplinam, satis indicat Graeca lingua, ubi sine ambiguitate scriptum est ut intelligatur, hunc malum, non hoc malum.
3.7.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT VI.
3.7.1
« Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quoniam angelos judicabimus? Quanto magis saecularia? Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum, sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles?»
3.7.2
Occasione hujus judicii incipit agere de judiciis. In quibus multimode peccabant, quod contemptis fidelibus infideles judices adibant, vel stultos judices instituebant, et litigabant atque fraudabant, et alia hujusmodi faciebant. Non solum, inquit, ex hoc reprehensibiles estis, quod fratrem judicandum non judicatis, cum de his qui intus sunt, judicare debeatis, sed etiam ex eo quod ad paganos judices causas vestras ad judicandum transfertis. Nam aliquis vestrum, id est aliquis ex vobis, habens negotium, id est causam contendendi, adversus alterum ex vobis fidelem, audet, id est tam au dacter reverentiam Christianitatis conculcat, ut quaerat judicari apud iniquos, et non apud sancto, id est apud infideles judices, qui non sunt aequitatis amatores, et non apud Christianos, qui sancte et juste vos judicarent. Quasi dicat: In hoc nimis audacter religionem sacram contemnitis, quod vestra negotia quae inter vos debetis judicare, ad iniquos judices defertis. Infideles vocat iniquos, quia leges a Deo hominibus concessas saepe spernebant, vel falsa interpretatione auctoritatem illorum idolis deputabant. Ideo potius suadet apud Dei ministros agere causam, quia illi facilius de timore Dei sententiam legis veram pronuntiant. In hoc peccatis quod ad sanctos negotia vestra judicanda non defertis. Debent enim ipsi et de talibus judicare, quia et de mundo judicabunt. Et utique qui ipsum mundum judicaturi sunt, non indigni sunt ea judicare quae mundi sunt. Et hoc est: An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? De hoc scilicet mundo, qui in erroribus et nequitiis est, quia est alius superior. De hoc mundo, id est de hominibus qui ad hunc mundum infimum pertinent, sancti judicabunt, quia cum Christo venient ad judicium, et ejus aequitati omnino concordabunt, quando mundanam praevitatem damnabit. Et si in vobis tunc judicabitur mundus, id est actio prava mundi, indigni estis qui de minimis, id est de his terrenis rebus, judicetis. In vobis judicabitur mundus, si in vobis tunc non inventum fuerit opus eorum, qui solum mundum diligunt, si in actione similes mundanis hominibus et perfidis non apparueritis. Et si hoc fuerit, indigni estis nunc judicare de minimis. Ideo cavete ne infidelium et pravorum opera faciatis, adeundo paganos judices, sicut caeteri qui ignorant Dominum. Adhuc probo quod sancti de terrenis judicare possunt. Nam nescitis quoniam angelos apostatas judicabimus? Quanto magis saecularia judicare possumus, quae sunt inferiora? Nos qui supra naturam nostram Dei auxilio servavimus obedientiam, judicabimus illos angelos, qui peccaverunt contra suam naturam, quia concordabimus justitiae Dei condemnantis illos, et ex comparatione nostra damnabiliores apparebunt. Cum enim ipsi qui sublimioris et dignioris naturae erant, et quos nulla fragilitas ab illo summo et incommutabili bono retrahebat, per superbiam sponte sunt lapsi; nos vero imbecilles, quos carnis infirmitas ad peccatum trahebat, et ad inferiora deprimebat, per humilitatem et justitiam omni nisu tetenderimus ad superna, merito damnabuntur atrocius respectu nostri, et consolatio nostra cruciabit illos durius. Et quia satis rationabiliter ostensum est, nos posse judicare de istis saecularibus igitur si habueritis saecularia judicia, id est de rebus saeculi, contemptibiles illos qui sunt in ecclesia, constituite ad judicandum. Hoc est dicere: Qui minoris meriti sunt in ecclesia, et nullis magnorum donorum virtutibus pollent, ipsi de terrenis negotiis judicent, quatenus per quos magna nequeunt bona, minora suppleantur, et qui penetrare intima nequeunt, saltem necessaria foris operentur, ut ipsi videlicet dispensationibus terrenis inserviant, quos dona spiritualia non exornant. Tales ex vobis ad judicandum debetis constituere, non ad infideles judicia vestra deferre. Et ad verecundiam vestram dico, id est verecundiam habere potestis ex hoc quod dico, scilicet: non est inter vos quisquam sic sapiens, qui possit judicare inter fratrem et fratrem suum, sed potius frater cum fratre judicio contendit, quod est malum, et hoc apud infideles, quod est pejus. Sapientem ex fidelibus vult Apostolus judicem eligi, quia noverat Corinthios tam inconsideratos, ut imperitos forte ex fratribus judices eligerent. Sciebat enim quam tepidi et improvidi in reliquis causis fuerant deprehensi, et licet contemptibiles nominaverit eos, quos ad judicandum institui praecepit, sapientes tamen ipsos nunc vocat. Qua ex re quid colligitur, nisi ut hi terrenas causas examinent, qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt? qui autem spiritualibus donis ditati sunt, profecto terrenis non debent negotiis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere, exercitatius valeant bonis superioribus deservire. Qui tamen proximorum infirmantium negotia non debent funditus deserere, sed haec aliis quibus dignum est, tractanda committere. Unde Moyses quoque viros ad populum pro se septuaginta constituit, ut quanto se ab exterioribus causis absconderet, tanto ardentius interna penetraret. Sicque fit ut et summi viri magis ad spiritualia dona proficiant, dum eorum mentem res infimae non conculcant; et rursum in ecclesia ultimi sine bono opere non vivant, dum in rebus exterioribus inveniunt recta quae agant.
3.7.3
« Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? sed vos injuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus.»
3.7.4
Propter supradicta posset putari, judicium habere adversus alterum, non esse peccatum, sed tantummodo id extra ecclesiam velle judicari, nisi nunc secutus adjungeret, jam quidem omnino delictum est in vobis quod judicia habetis inter vos. Nam et dominus dixerat:« Si quis voluerit tunicam tuam tollere, et judicio tecum contendere, dimitte ei et pallium.» Prohibuit ergo suos de saecularibus rebus cum aliis habere judicium. Propter quod et Apostolus nunc dicit hoc esse delictum. Tamen cum sinit in ecclesia talia judicia finiri inter fratres fratribus judicantibus, extra ecclesiam vero terribiliter vetat, manifestum est quod secundum veniam concedatur infirmis. Quanquam enim Christianus litigare non debeat, tamen si grave fuerit et quod contemni non possit, causam ad Ecclesiam deferat, ne et damnum ad praesens et offensionem forte incurrat. Jam quidem, inquit, id est tam cito post baptismi sanctificationem omnino delictum est in vobis, ex hoc solo, quod judicia habetis inter vos, de rebus caducis, cum deberetis exteriora cuncta despicere, ut interna mentium bona possetis servare, et ne quisquam ita hoc excusaret, ut diceret justum se habere negotium, sed iniquitatem se pati quam vellet a se judicii sententia removeri, continuo talibus cogitationibus vel excusationibus occurrit, et ait: Quare non magis, id est non potius, injuriam, id est apertam violentiam injuste vobis illatam, accipitis, id est acceptabilem et gratam habetis, quam ut pacem cum fratre litigando dissipetis? et quare non potius fraudem occultam de vestris rebus factam patimini, quam ut tranquillitatem cordis amittatis judicio contendentes invicem? Per injuriam designatur hic injusta molestia violenter illata, sicut est rapina, percussio, vulnus, turpe convitium, et his similia; fraus vero per astutiam simulatorie et dolose agitur contra eum quem quis decipere molitur. Et quare vos utramque patienter non sustinetis? Sed vos injuriam facitis, qui factam sustinere debuistis; et fraudatis, non fraudem patimini; et hoc fratribus facere non timetis, cum nec inimicis tale quid facere debuissetis. Injuriam facitis dum per injustitiam vestram jurgium generatur coram judicibus; et fraudatis, dum ipsos judices donis corrumpitis; et hoc fratribus facitis, quos vos juvare deberetis, et qui nec suis parcit, quid faciet aliis?
3.7.5
« An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? nolite errare. Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri.»
3.7.6
Vos injuriam et fraudem fratribus irrogatis, et de nomine Christiano vobis blandimini, quasi per hoc salvandi sitis qui talia facitis. Sed an nescitis quia iniqui, id est illi aequitatem transgrediuntur, faciendo injurias et fraudes et his similia, regnum Dei non possidebunt, quod justis et sanctis Deus promisit? Cavete ergo esse iniqui, ne regnum Dei perdatis, quia nullus iniquus illud possidebit, etiamsi sacramenta Christianitatis habuerit; et praeter illud regnum salus nulla est, quia aut erit quisque in illo regno aut in inferno. Et ideo nolite errare, putantes esse extra regnum salutis locum vel quod Deus per misericordiam suam vos in illud propter solam fidem Christianam introducturus sit, si iniquos vos invenerit. Nam neque fornicarii, qui cum mulieribus non desponsatis concumbunt; neque idolis servientes regnum Dei possidebunt, sed in regno diaboli peribunt, neque adulteri, qui uxores aliorum violant; neque molles, qui seipsos per se inquinant; neque masculorum concubitores, more Sodomitarum; neque fures, qui occulte res alienas auferunt; neque avari, qui timentes quod Deus eis necessaria praebere desistat, congregant ultra modum superflua; neque ebriosi, qui vitium ebrietatis sectantur: neque maledici, id est detractores, qui student mala dicere de fratribus, vel qui eos maledicere non verentur; neque rapaces, qui aliorum res aperte consueverunt diripere: nullus eorum qui tales sunt, possidebit regnum Dei, quia unum quodlibet horum criminum tollit illud regnum. Et vos quidem haec fuistis, id est tales, quoniam haec omnia mala fuerunt in vobis; sed tamen ne desperetis de perceptione regni, quoniam abluti estis in baptismo ab istis, et ideo turpius est si ad ea reditis. Nec solum abluti estis in remissionem peccatorum, sed etiam sanctificati in baptismo per Spiritum sanctum. Nec tantum sanctificati, sed justificati per fidem. Et haec tanta gratiae dona consecuti estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, cujus nomen in baptismo super vos est invocatum, et in Spiritu Dei nostri qui replevit aquam baptismi. Utrumque enim invocatio nominis Christi et infusio Spiritus sancti vobis ista concessit; et ideo nolite rursus ad priora mala redire, ne bona haec omnia perdatis. Vel abluti estis lacrymis, et sanctificati melioratione vitae, quam nimirum illos emendatior vita sanctificat, quos per poenitentiam abluens afflictio fletuum mundat. Et justificati estis justis operibus insistentes. Et idcirco cavete rursus crimina committere, ne contingat regnum amittere.
3.7.7
« Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventui, et venter escis; Deus autem et hunc et hos destruet. Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Deus vero et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam.»
3.7.8
Quoniam supra dixerat potius ferendum esse damnum quam causas male agere, ne quis putaret sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mihi licent, id est omnia mea mihi sunt ad repetendum licita, sed tamen non repetam ea judicio, quia non expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Omnia mihi licent ad repetendum jure per judicium, sed ego cum sim liber, sub nullius redigar potestate, id est nolo redigi sub potestate ullius judicis vel testium, supplicando eis ut mihi magis faveant. Ideo non sunt repetenda, tamen esca debetur ventri pro quo creata est; et venter escis, quia aliter sustentari non potest; sed Deus et hunc et has destruet, ut neque venter indigeat escis, neque sustentationem ullam ventri praebeant. Dum dicitur: Esca ventri et venter escis, ostenduntur haec quae ad escas pertinent, esse naturae necessaria, et ideo licet ea repeti. Sed non multum pro his laborandum est, quia destruentur, et ideo licet de his fieri judicium vel praetermitti. Esca debetur ventri, sed corpus non debetur fornicationi, et ita judicium praetermitti de hoc non potest, ut vos soletis, qui fornicationem non judicastis. Sed quod dictum est, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt, repetamus. Soli enim in illicitis non cadunt, qui se aliquando et a licitis restringunt. Qua videlicet constrictione religatum bene se nunc Apostolus insinuat, dicens: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt; at ut sua religatione ostenderet in quanta se mentis libertate dilataret, adjunxit: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Cum enim mens concepta desideria sequitur, servire rebus convincitur, quarum amore superatur. Sed Paulus cui cuncta licent, sub nullius potestate se redigit, quia semetipsum etiam a licitis restringendo, ea quae delectata premerent despecta transcendit. Omnia, inquit, mihi licent, sed non omnia expediunt. Ut ostendit ea licita esse, quae nullo praecepto Domini prohibentur, sic expedit potius esse tractanda non praescripto legis, sed consilio charitatis. Haec sunt quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est, et ideo dicuntur non a Domino praecipi, quamvis Domino moneantur offerri, ut tanto intelligantur esse gratiora, quanto ostenduntur indebita. Potest ergo licere, et non expedire; expedire autem, quod non licet, non potest. Ac per hoc non omnia quae licita sunt, expediunt; omnia vero illicita non expediunt. Ea itaque videntur mihi licere et non expedire, quae per justitiam quidem, quae coram Deo est, permittuntur, sed per offensionem hominum, ne ob hoc impediantur a salute, vitanda sunt; ea vero non licere, et ideo non expedire, quae sic ipsa justitia vetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. Quod si ita est, ideo non nisi illicita prohibentur a Domino, ut ea quae licita sunt et non expediunt, non legis vinculo, sed libera dilectionis beneficentia caveantur. Notandum etiam quod Apostolus ista eis praedicens, nihil ab eis accepit, sed labore manuum suarum vixit. Unde et nonnulli eorum putabant illum ideo noluisse stipendium accipere, quia sciret se apostolum non esse. Contra quos nunc dicit: Omnia mihi licent, omnia saeculi quae caeteris apostolis licent, mihi quoque licent, quia licet mihi, sicut illis, accipere sumptus a discipulis. Sed non expediunt omnia quae licent, quia si sumptus licitos acciperem, occasionem accipiendi pseudoapostolis darem. Omnia haec mihi licent, sed ego propter ista stipendia non redigar sub potestate alicujus, ut auctoritatem meam propter sua dona humiliet. Si enim ab his Apostolus quos in tantis vitiis arguebat, acciperet, auctoritatem magisterii concessam sibi a Domino inclinaret. Non enim potest constanter argui a quo accipitur, maxime cum ideo promptus ad dandum sit malevolus, ut sibi humiliet et praedicatorem, et idcirco dicit, Sed ego sub nullius redigar potestate. Pseudo autem apostoli, qui causa quaestus praedicabant, nolebant esse amari peccantibus. Omnia, inquit, mihi licent, sicut et caeteris, ut accipiam stipendia sicut illi, quia esca ventri debetur, et venter escis. Sed tamen non multum curandum de his, quia transitoria sunt, quoniam Deus et ventrem et escas destruet. Neque enim in futuro manducabimus et bibemus, sed illo vescemur pane, qui de coelo descendit, ut perfecte compleatur quod scriptum est:« Panem angelorum manducavit homo.» Escas vero et ventrem destruet, cum occiderit indigentiam satietate mirifica, et corruptibile hoc induerit incorruptionem sempiternam, ut sit salus perfecta in isto corpore, nulla remanente corruptione( infra XV), nulla succedente defectione, ut nullo cibo corporali fulciatur. Dixi quia venter escis debetur, quibus temporaliter sustentatur. Corpus autem non fornicationi debetur, sed Domino. Sanctus Apostolus contra superfluitatem escarum disputans, consequenter venit ad fornicationem. Etenim superfluitas escarum mater libidinis est, ventremque distentum cibo et vini potationibus irrigatum voluptas genitalium sequitur; atque pro membrorum ordine, ordo vitiorum est. Corpus non debetur fornicationi, sicut venter modificatis escis, quia corpus sine fornicatione potest semper subsistere, venter autem sine cibis non valet subsistere. Et ideo fornicatio est superflua, ciborum autem refectio necessaria. Unde quamvis ad tempus venter escis moderatis debeatur, corpus tamen fornicationi nunquam debetur, sed semper Domino Christo, ut ei serviat; et Dominus Christus debetur corpori, ut ipse sit ei praemium, dans ei participationem immortalitatis suae. Corpus enim Christo dicatum, dono spirituali remunerabitur merito ducis, id est animae. Et gloria corporis Christi dabitur corpori, quod nunc assidue servit ejus praeceptis: et ita Dominus Christus praemium debetur corpori nostro, si corpus nostrum ei subditum in omnibus fuerit. Sed Deus Pater et Dominum Christum suscitavit, et nos similiter suscitabit. Hoc est dicere: Sicut Deus Pater eum qui Dominus est suscitavit, quia in omnibus obedientem reperit; ita corpus nostrum, si eidem Domino fuit usquequaque subjectum, suscitabit, et gloriae ipsius Domini particeps faciet illud; et hoc per virtutem suam, quae Christus est, cui nihil est impossibile. Nam et Dominus Christum suscitavit per virtutem, quae est ipse Christus, id est per potentiam divinitatis ipsius Christi, et nos per eamdem virtutem suscitabit, ut sequamur caput nostrum ad incorruptionem et gloriam, si digna membra sumus. Propter quod recedendum est ab omni fornicatione et immunditia, et insistendum studiis sanctitatis, ut ad tantam gloriam digni simus pertingere.
3.7.9
« Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est.»
3.7.10
Vere corpus non fornicationi debet mancipari, sed Domino. Quia an nescitis quoniam corpora vestra sunt membra Christi, qui est caput vestrum, eo quod homo factus est propter nos? Qui si tantummodo humanam animam suscepisset, membra ejus non essent nisi animae nostrae. Quia vero et corpus suscepit, per quod etiam caput est nobis, qui ex anima et corpore constamus, profecto illius membra sunt et corpora nostra. Illius, inquam, membra sunt corpora nostra, propter corpus quod ipse ex genere corporis nostri suscepit, et quoniam ita est, ergo tollens membra Christi, faciam ea membra meretricis per fornicationem? Absit ut hoc faciam. Neque enim tollere Christo membra sua debeo, et dare meretrici. Non enim possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis; sed desinunt esse membra Christi, ubi adhaerent meretrici. Nam corpus nostrum quandiu perseverat in sanctimoniae munditia, membrum est Christi. Si vero complectitur meretricem, separatur a Christo, et fit membrum meretricis. Si ergo unusquisque cupiens fornicari vilescat sibi, et in seipso contemnat seipsum, non in se contemnat Christum, sed propter Christi reverentiam, cujus membrum est corpus ejus, contineat se ab hac turpitudine. Magnam enim injuriam, magnumque contemptum Christo faciet, si ei meretricem praetulerit, separans se ab eo et adhaerens scorto. Vere fiunt membra meretricis, qui illi adhaerent. Nam an nescitis quoniam qui adhaeret, id est commiscetur, meretrici, unum cum ea corpus efficitur? Fornicatio enim ambos unum facit, ut quomodo in natura, sic in macula unum sint, dum per illam nequissimae voluptatis adhaesionem duo unum corpus efficiuntur, id est in eodem scelere uniuntur. Vere unum corpus, quia una caro. Erunt enim, inquit liber Genesis, duo in carne una. Hoc etiam de legitime conjunctis dictum est. Et sicut in legitima copula duo per adhaesionem unum corpus efficiuntur et una caro, ita ut membra istius per consensum et delectationem carnalem fiant illius, sic est etiam in illicita adhaesione. Qui meretrici adhaeret, unum cum ea corpus est; sed qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo. Diversus quidem natura spiritus hominis est et Spiritus Dei, sed inhaerendo fit unus spiritus ex diversis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit atque perfectus Dei spiritus, hominis autem spiritus non nisi cum Dei spiritu possit esse beatus. Tam potens vero est haec humana mens, quae est imago Dei, ut ei cujus imago est, valeat inhaerere, quoniam sic ordinata est naturarum ordine, non locorum, ut supra illam non sit nisi ille. Cui cum penitus adhaeserit, unus spiritus erit, accedente quidem ipsa ad participationem naturae, veritatis et beatitudinis illius, non tamen crescente illo in natura, veritate et beatitudine sua. In illa utique cum ei feliciter adhaeserit, immutabile videbit omne quod viderit, et tunc satiabitur in bonis desiderium ejus.
3.7.11
« Fugite fornicationem. Omne enim peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.»
3.7.12
Ne fiatis unum cum meretrice corpus, sed unus cum Domino spiritus, fugite fornicationem. Non dico pugnate adversus eam; sed, fugite illam, quia cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, haec autem fugienda est, quia non aliter melius vinci potest. Ideo viri longe debent esse a feminis remoti, nec etiam mente huic vitio propinquare, si cupiunt victores fieri, et jure debetis hoc malum fugere, quia nullum peccatum in corpus laedit et deturpat, ut fornicatio. Quia omne peccatum quodcunque fecerit homo, id est ille qui ad peccandum ex sua fragilitate pronus est, quoniam de humo factus est, illud peccatum est extra corpus, id est extra maculationem corporis, videlicet ex omnibus aliis peccatis nulla deformitas vel inhonestas infertur corpori. Sed qui fornicatur, peccat in corpus suum, id est contra honorem corporis sui: hoc est, fornicatio intantum polluit corpus ipsum, intantum libidinis aestus accendit, inquantum venenum delectationis illicitae sese per totum corpus diffundit. In aliis etiam peccatis omnia membra non sic idem appetunt, sicut in fornicatione. Et ideo hoc peccato magis homo deformatur, quoniam istud magis quam aliud in corde vagatur, et cuncta membra huic operi mancipantur. Vel omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est, id est in omni appetitu peccati anima est extra naturam corporis, quia in suo sensu remanet, intelligens mala esse quae agit. Sed qui fornicatur, in corpus suum peccat, quoniam in appetitu et operatione fornicationis sic peccat anima, ut redigatur in naturam sui corporis, quia nihil tunc cogitat, nihil sapit, nihil intendit nisi quae carnis sunt. Sic enim totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut jam dici non possit ipse animus suus esse, sed simul totus homo dici possit caro esse et spiritus vadens et non rediens, et ideo videtur Apostolus exaggerare fornicationis malum super caetera omnia peccata, quae, etsi per corpus committuntur, non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et obnoxium, sicut in solo opere fornicationis corporalis commiscetur animus et conglutinatur, devictus intantum, ut nihil aliud ipso momento et experimento hujus tam magni flagitii cogitare liceat homini vel intendere, nisi quod sibimet addicit. Unde merito in corpus suum peccare dicitur, quia nusquam sic totus homo corporis ipsius voluptati affigitur, ut in comparatione hujus tanti mali caetera peccata extra corpus esse videantur, etiamsi per corpus exerceantur, quoniam solius fornicationis vis tanta est, ut fornicans imperiosae libidinis conditioni se subdat, propriumque ipsius corporis mancipium pessimum faciat in tempore ipsius immundissimae operationis, ut sicut dictum est, non sit liberum humanae menti cogitare vel intendere aliud, nisi quod agit in ipso corpore, et ita in corpus suum peccat, id est totus in corporis sui voluptatem miserabiliter demergitur in ipsa perpetratione peccati. Haec dicta sunt de speciali fornicatione hujus corporis. Est autem et generalis fornicatio humanae animae, qua non adhaerens quisque Deo, adhaeret mundo. Caeterum Jacobus tales sic increpat:« Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo? Quicunque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.» Et de hac generali fornicatione mentis, quae omnia in se mala continet, qua non haeretur Deo dum haeretur mundo, recte valet intelligi quod nunc dicitur, quia omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Quia si non fornicatur anima humana adhaerens mundo, sed casta permanet adhaerens Deo, quaecunque alia peccata vel ignorando, vel negligendo, vel obliviscendo, vel non intelligendo fragilitate mortalitatis potuerit incurrere, extra corpus erunt, id est corporalis et temporalis concupiscentiae malum. Quod si adhaerens mundo longe faciat se a Deo, peccat in corpus suum, quia corporali concupiscentia ad quaeque temporalia et carnalia et carnali sensu et prudentia humanus animus trahitur atque distenditur, serviens creaturae potius quam Creatori.
3.7.13
« An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro.»
3.7.14
Item ideo fugienda est fornicatio, quoniam membra vestra corporea sunt templum Spiritus sancti, et hoc nescitis qui fornicari volebatis? Nolite ergo putare quod Deus peccata carnis non curet. Graviter eum offenditis, si templum ejus, id est membra corporis vestri corrumpitis. Quomodo non vultis maculari domus vestras, sic nec Deus domum suam, id est corpus vestrum. Si vobis non parcitis propter vos ipsos, parcite vobis propter Deum, qui fecit vos templum suum. Graviter enim peccatis, si templum ejus quod est in vobis, corrumpitis. Membra vestra templum sunt Spiritus sancti. Verum idem Spiritus apertissime declaratur esse Deus, quia nisi Deus esset templum utique non haberet. Nec minor est Christo, cujus templum sunt corpora vestra, quae sunt membra Christi. Membra corporis vestri templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est tanquam Deus in templo suo, quem habetis a Deo Patre; et ita cavete ne offendatis Spiritum sanctum qui in vobis habitat, et Deum qui dedit vobis hunc Spiritum. Quia templum estis Spiritus sancti, ut ipse in vobis manens, omnia membra vestra gubernet et moveat ad bene agendum; et non estis vestri, ut facere vobis liceat quod vultis; sed estis ejus, qui sanguine suo vos emit, ut voluntatem ejus faciatis. Manifestum est enim, quia qui emptus est, non est sui arbitrii, sed ejus a quo emptus est, ut non suam, sed illius faciat voluntatem. Ideo propensius servite Domino, qui vos emit de manu inimici, ne offensus a vobis, reddat vos eidem vastatori. Vere non estis vestri ad faciendum quidquid placuerit. quia empti estis ad Dei servitium pretio magno, id est sanguine ipsius Domini. Qui sanguis est pretium, non corporea quantitate, sed spirituali virtute et sanctitate magnum, quia nullum fuit in eo peccatum, sed omnis justitia; et ideo membra vestra quae sunt templum Spiritus sancti, et sunt redempta pretio sanguinis Domini, cavete meretrici adjungere ad contumeliam Redemptoris et Spiritus sancti; sed potius glorificate et portate Deum in corpore vestro, id est Spiritum sanctum in templo suo. Glorificare Deum, est secundum ejus legem vivere. Portare Deum, imaginem ejus in rebus bene gestis ostendere. Glorificate Deum bene operando, et portate Deum, jugum ejus super vos tollendo, et hoc facite in corpore vestro, id est in moderamine corporis vestri, ut nihil in vestro corpore notari possit quod ad Dei contumeliam spectet, quod non ejus gloriam commendet.
3.8.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT VII.
3.8.1
« De quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum. Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis: Bonum est illis, si hic permanserint, sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.»
3.8.2
Corinthii pravis sensibus pseudoapostolorum exagitati, qui nuptias per hypocrisim( ut puriores caeteris viderentur) spernendas dicebant, epistolam de his apostolo miserunt, ut quid ipse sentiret agnoscerent. Quia enim non oblectabantur hac sententia, ideo praetermissis caeteris, quaesierunt solummodo de nuptiis, et de his quae ad has pertinere videbantur. Inter caetera enim per litteras quaesierunt, utrum post fidem Christi coelibes esse deberent, et continentiae causa quas habebant uxores dimitterent, aut si virgines credidissent, inirent matrimonia. Et cum e duobus ethnicis unus credidisset in Christum, utrum credens relinqueret non credentem. Et si essent ducendae uxores, Christianas tantum accipi juberet, an et ethnicas. Videamus igitur quid ad haec Apostolus rescripserit. Sed ita continuatur littera: Moneo vos glorificare et portare Deum in corpore vestro mundo et sancto. Sed de his de quibus scripsistis mihi, volo vos scire, quia bonum est homini mulierem non tangere. Unde patet quia malum est tangere. Nihil enim bono contrarium nisi malum. Si autem malum est et ignoscitur, ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat Simulque animadvertenda est Apostoli prudentia. Non dixit: Bonum est uxorem non habere; sed: Bonum est mulierem non tangere, quasi et in tactu periculum sit, quasi qui illam tetigerit, non evadat. Quemadmodum enim qui ignem tetigerit, statim aduritur, ita viri tactus et feminae sentit naturam suam, ita viri tactus et feminae sentit naturam suam, et diversitatem sexus intelligit. Bonum est non tangere. Sed propter fornicationem vitandam unusquisque suam uxorem legitimam habeat, non concubinam, et unaquaeque virum suum habeat. Solus fornicationis metus facit haec concedi. Velut si quis definiat: Bonum est triticeo pane vesci, et edere purissimam similam, tamen ne quis fame compulsus comedat stercus bovinum, concedo ei ut vescatur et hordeo, non ideo frumentum non habebit suam puritatem, si fimo hordeum praeferatur, sicut nunc fornicationi nuptiae praeferuntur. Nec dixit: Propter fornicationem unusquisque ducat uxorem. Alioquin hac excusatione libidini frena laxaret, ut quotiescunque uxor moritur, toties ducenda sit alia ne fornicemur: et qui continentiam promiserant, vel divinis auctoritatibus uxorem habere non possunt, viderentur ad hanc ducendam relaxari. Sed ait: Unusquisque uxorem suam habeat, suam scilicet, quam habebat antequam crederet. Quam bonum erat uxorem non tangere, et post fidem Christi sororem tantum nosse, non conjugem, nisi fornicatio tactum excusabilem faceret. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Post quam semel sociati sunt conjuges, non licet uni ut se contineat sine voluntate alterius, sed debitum compari reddere cogitur, ne qui incontinens est, cadat in adulterii damnabile flagitium. Acceptabilis autem est Deo sola continendi voluntas ejus, qui continentiam servare vellet, sed propterea debitum reddit ne conjux pereat. Mulier sui corporis potestatem non habet, ut tradat illud alii viro, vel contineat se, sed in viri ejus potestate est corpus ejus. Sed et vir similiter potestatem non habet sui corporis ad aliam mulierem, vel ad continentiam, sed mulier habet illud in potestate. Hic non dominium tollitur viro, sed vitium. In hac enim re sunt ambo pares, ut neuter possit agere de corpore suo quod voluerit, id est de parte corporis qua sexus utriusque carnali sorte discernitur, sed in aliis rebus praeest vir, et quia neuter habet potestatem proprii corporis, ergo nolite fraudare invicem, id est subtrahere alter alteri conjugale debitum, ne dissensio generet adulterium. Quod conjuges coeunt praeter intentionem generationis, non est nuptiarum malum, sed veniale propter nuptiarum bonum, quod est tripartitum, fides, proles, sacramentum: Fides, ne cum alio vel cum alia coeatur. Proles, ut religiose educetur. Sacramentum, ne conjugium separetur. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu, id est ex conducto, ad tempus, id est aliquo sacratioris temporis spatio, ut vacetis orationi. Non enim valet infirmitas vestra complere( quod alibi praecipitur) ut sine intermissione oretis, quia quotiescunque debitum adinvicem redditis, orare non potestis. Cum ergo semper orandum sit, nunquam esset conjugio serviendum. Sed quia non ad hoc sufficitis, saltem interpositis temporibus vos continete, ut orationi possitis insistere, quoniam orationis suffragio indigetis. Ne enim damnetur talis conjugum vita, deprecatio simplex ad Deum est fundenda; et quamvis munda sint conjugia, tamen etiam a licitis abstinendum est, ut facilius ad effectum deducatur oratio. Nam et in lege sanctificari volentes, ab opere conjugali se continebant ut fierent sanctiores. Cum enim quis etiam concessa non contingit, ostendit se velle quod precatur accipere. Dixi ut propter orationem ad tempus consentiaris invicem servare continentiam, et expleto illius orationis tempore, iterum revertimini in idipsum opus conjugale, quia, etsi culpa est, tamen venialis est propter nuptias, et per hanc fornicatio vitatur. Concedenda est enim minima culpa, si aliter non potest declinari maxima. Revertimini in ipsum naturalem usum, ne Satanas, id est diabolus vestrae salutis adversarius, tentet vos de fornicatione propter incontinentiam vestram, id est propter hoc quia vos continere non potestis. Si enim continentiam ambo servare possetis, tentatio Satanae timenda non esset, quoniam adversus neutrum ex vobis praevaleret. Dico ut in idipsum revertamini, sed hoc secundum indulgentiam, non secundum imperium, quia hoc vobis indulgetur, non praecipitur; et ideo non peccat qui aliter agit, imo peccat qui sic agit, sed levius. Non enim sine vitio est quod ignoscitur, et non praecipitur. Sed cum in dubiis constringimur, utiliter in minimis subdimur, ne in magnis peccemus. Culpa quippe esse invenitur, quod indulgeri perhibetur; sed quae tanto citius relaxetur, quanto non per hanc illicitum quid agitur, si hoc quod est licitum, sub moderamine non tenetur. Tunc enim solum conjuges sine culpa sunt in admistione, cum non pro explenda libidine, sed pro suscipienda prole miscentur. Sed tamen et alia commistio quae fit pro sola voluptate, veniam accepit propter nuptias. Hoc, inquit, vobis secundum indulgentiam infirmis permitto; sed tamen volo( si possibile sit) omnes homines esse sicut meipsum, id est abstinentes ab omni concubitu, sicut ego abstineo. Sed unusquisque fidelium habet proprium donum ex Deo, alius quidem sic, id est ut sit omnino continens; alius vero sic, id est, ut uxori copulatus nulli alii misceatur. Ubi satis apparet, non tantum continentiam donum Dei esse, sed conjugatorum etiam castitatem. Cum autem dona Dei esse monstrantur, a quo petenda sint, discitur, si non habentur; et cui sint agendae gratiae, si habentur. Conjuncti quidem debitum reddant; sed non nuptis, id est virginibus, dico et viduis, quia bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego, id est castae. Postquam nuptis concesserat usum conjugii, et ostenderat quid ipse vellet, quidve concederet, transit ad innuptas et ad viduas, et se ponit exemplum, et felices vocat si sic permanserint. Quomodo diceret: Bonum est innuptis si sic permanserint sicut et ego, nisi esset integer corpore? aut quomodo diceret: volo omnes homines esse sicut meipsum: Si enim uxorem habuit qui hoc dixit, ergo omnes homines uxoratos esse voluit, nullamque virginem esse. Sed absit ut suspicemur illum habuisse conjugem. Sic enim a pueritia fervebat spiritu, ut hujus rei curam non haberet, juvenculus a gratia Dei esset anticipatus. Ideoque vult omnes homines esse virgines sicut ipse est, et innuptas perseverare tales qualis ipse est. Quod, id est sed, si non se continent, id est si viderint se non posse incentiva carnis comprimere, nubant. Ideo autem non se continere valent, quia non toto corde id appetunt, et propterea non merentur adjuvari divinitus. Illum enim Deus adjuvat quem videt tota virtute contendere, nec sinit illum tentari supra vires proprias( infra X). Quae ergo propter mentis imbecillitatem non possunt continere carnis impulsionem, nubant, ne in barathrum diaboli per fornicationem corruant. Nam melius est nubere quam uri ardore desideriorum carnalium. Sine culpa scilicet ad conjugium veniunt, si tamen necdum meliora devoverunt. Ideo autem melius est nubere, quia pejus est uri. Melius enim ad comparationem deterioris respicit, non ad simplicitatem incomparabilis per se boni, velut si dicatur: Melius est unum oculum habere quam nullum. Uri autem est desideriis carnis aestuare. Cum enim mens calori carnis consentit, uritur. Pati vero desideria et non vinci, illustris viri est et perfecti.
3.8.3
« His autem qui matrimonio juncti sunt praecipio non ego, sed Dominus uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.»
3.8.4
Innuptis et viduis suadeo ut sic permaneant, sed his qui sunt juncti matrimonio, id est viris- et feminis, qui jam copulati sunt in conjugio non ego praecipio, sed Dominus ipse per Evangelium praecipit uxorem a viro non discedere. Quod, id est sed, si ab eo discesserit ea causa qua Dominus permisit, id est propter fornicationem viri, praecepit eam Dominus manere innuptam, dum vir ejus vixerit; aut si se non continet, reconciliari potius viro suo vel correpto, vel tolerando, quam alteri nubere, sed tamen particeps delicti mariti incorrepti fiet. Et vir uxorem non dimittat, quia si fornicata fuerit, non est uxor legitima, ideoque potest dimitti, et subintelligendum est idem de viro, quod de uxore praemissum est, ut si vir uxorem dimiserit ob fornicationem ejus, maneat inconjunctus; aut si se non potest continere, reconcilietur uxori suae, vel correptae vel tolerandae. Tamen si correpta non fuerit, particeps fiet peccati ejus vir qui eam tenuerit.« Quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur( supra VI),» et ut Salomon ait:« Qui tenet adulteram, stultus est et insipiens.» Haec de his dicta sunt, qui post acceptionem Christianitatis sociati sunt in conjugio. De illos autem quos fides in conjugio invenerat, subditur:
3.8.5
« Nam caeteris ego dico, non Dominus. Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem. Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.»
3.8.6
Ubi uterque fidelis est, praecipit Dominus ne dissocientur. Nam caeteris, id est illis qui non ambo sunt fideles, sed unus credidit, alter in infidelitate permansit, ego dico, non Dominus. Si quis frater, etc. Quoniam ab infideli discedere nec prohibet, nec jubet Dominus, ideo ut non discedat: Apostolus dicit, non Dominus, habens utique Spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. Quod utique monendum, non jubendum fuit, quia non tanto pondere prohibendi sunt homines facere licita quae non expediant, quanto prohibentur illicita. Cum ergo ait: Ego dico, non Dominus, satis ostendit Dominum non prohibere quod ipse prohibebat. Itaque licitum erat per justitiam, sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam benevolentiam, scilicet ut credens relinqueret non credentem, quia fortasse conversurus eum erat ad fidem. Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Si quis frater, id est Christianus, habet uxorem infidelem, cui sociatus sit antequam venisset ad fidem, et haec consentit habitare cum illo, id est non abhorret eum propter fidem Christi, nec exsecratur quod Christianus est, non dimittat illam, quia et ipsa postmodum fortasse fiet Christiana, si cum eo fuerit assidua. Jam enim aliquantulum facta est domestica, quod virum patitur Christianum. Et eo modo si qua Christiana mulier habet virum infidelem, cui sociata sit antequam crederet, et hic consentit habitare cum illa, quam scit Christianam, nec ideo adhorret illam, non dimittat virum, quia jam in aliquo domitus est. Hoc non praeceptum, sed consilium est Apostoli et admonitio. Si quis vero aliter fecerit, non erit praecepti transgressor, sed Apostoli consilium non tenebit. Cum autem propter infidelitatem conjux dimitti possit, et juxta Domini sententiam dimitti nequeat nisi causa fornicationis, manifestum est et infidelitatem esse fornicationem. Quia scilicet idololatria, quam sequuntur infideles, et quaelibet noxia superstitio, fornicatio est, Dominus autem permisit causa fornicationis conjugem dimitti. Sed quia permisit, non jussit, dedit Apostolo locum monendi, ut qui voluerit, non dimittat infidelem, quia sic forsan fiet fidelis. Potest enim esse multorum occasio lucrandorum, si fideles conjuges in reliquendis infidelibus permissa licentia non utantur. Sanctificatus est enim, id est sanctus effectus est, vir qui erat infidelis, per mulierem fidelem: et sanctificata est mulier, quae prius erat infidelis, per virum fidelem. Credendum est, quia jam provenerat ut nonnulli viri per uxores fideles, et feminae per viros fideles in fidem venirent. Et quamvis non dicens nomina, exemplis tamen hortatus est ad confirmandum consilium suum. Deinde subjecit: Alioquin, id est si dissociaretur conjugium vestrum, filii vestri essent immundi, id est spurii non legali copula nati. Nunc autem sancti sunt, id est mundi, quia vos in vestro conjugio manetis, jam enim erant parvuli Christiani, qui sine auctore uno ex parentibus, sive utroque consentiente, sanctificati erant baptismate. Quod non fieret, si uno credente dissociaretur conjugium, et non toleraretur infidelitas conjugis usque ad opportunitatem credendi. Vel in eo quod dictum est, sanctificatus est vir infidelis, etc., potuit Apostolus per prophetiae spiritum verbo praeteriti temporis uti pro futuro, quoniam postea saepe contigit ut alter per alterum ad fidem converteretur. Alioquin si alter alteri non consentiret, filii vestri essent immundi. Sed nunc sancti sunt, quia de licito conjugio procreati, et sub Creatoris veneratione nati sunt ex majore parte, dum unus ex vobis esset Christianus, et alter ei consentiret. Nam sicut omne quod per dedicationem fit idolorum, immundum est; ita et quidquid sub Dei Creatoris professione fit, sanctum est. Sed quod nunc magis verba Apostoli videntur sonare, et quodammodo cogere, aliqua hic intelligenda est sanctificatio, qua sanctificabatur vir vel mulier infidelis in conjuge fideli, et qua sancti nascebantur filii fidelium, sive quia in menstruo sanguine mulieris a concubitu continebat, quicunque vir vel femina id in lege didicerat( nam hoc Ezechiel inter illa praecepta ponit, quae non figurata accipienda sunt) sive propter aliam quamlibet, quae ibi aperte proposita non est, ex ipsa necessitate conjugiorum atque filiorum sanctitatis asperginem. Illud tamen sine dubitatione tenendum est, quaecunque illa sanctificatio sit, non valere ad Christianos faciendos atque ad dimittenda peccata, nisi Christiana et ecclesiastica institutione sacramentis efficiantur fideles; nam nec conjuges infideles, quamlibet sanctis et justis conjugibus haereant, ab iniquitate mundantur, quae a regno Dei separatos in damnationem venire compellit, nec parvuli de quibuslibet sanctis justisque procreati, originalis peccati reatu absolvuntur, nisi in Christo fuerint baptizati.
3.8.7
« Quod si infidelis discedit, discedat. Non enim sevituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi. In pace autem vocavit nos Deus. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si mulierem salvam facies, nisi unicuique sicut divisit Dominus?»
3.8.8
Fidelis non discedat ab infideli. Sed si infidelis vir aut mulier discedit odio fidei, discedat, permittatur discedere. Ideo dico, ut detur ei libertas abeundi, quia non est subjectus servituti frater aut soror, id est Christianus aut Christiana, in hujusmodi conjuge ut cogatur fidem dimittere, ne conjugem amittat infidelem. Sed quandiu possunt simul esse in pace, non separentur, quia Deus nos aversos a se vocavit in pace, id est dum essemus invicem concordes; et ideo causa vocationis ejus non debemus pacem rumpere, in qua nos ejus vocatio reperit; sed in ea, si fieri potest, manere, et vere manendum est in conjugali pace, nec expedit discedere, quamvis liceat. Quia unde scis, o mulier, si virum tuum salvum facies, convertens illum ad fidem, sicut jam saepe sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem? aut unde scis, o vir, si tuam mulierem salvam facies, convertens illam ad Christum per cohabitationem et collocutionem et amicitiam tuam, sicut frequenter sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem? Quod enim in aliis jam factum est, forte et in vobis fiet, fortasse enim sunt credituri, qui non abhorrent nomen Christi. Unde, inquam, scis si salvum facies comparem tuum, nisi ita te habeas ad eum sicut Dominus divisit unicuique id est viro praeesse, uxori subesse. Vel, unde scis si eum salvabis, nisi quemadmodum Dominus divisit unicuique quando salvetur, id est praeordinavit quando credat, et sustinet illum donec praefinita hora credulitatis ejus veniat? Sic et tu longanimiter exspecta, ut credat.
3.8.9
« Unusquisque sicut vacavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es? non sit tibi curae, sed et si potes fieri liber, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio empti estis. Nolite fieri servi hominum. Unusquisque ergo in quo vocatus est frater, in hoc permaneat apud Deum.»
3.8.10
Nolite, inquam, ab invicem separari. Sed sicut Deus vocavit unumquemque ita ambulet qui vocatus est, id est si quando credidit, erat conjugatus vel circumcisus, aut praeputiatus, talis permaneat et post baptismum, sicut ego non solummodo apud vos, sed etiam in omnibus ecclesiis doceo, et ideo tenendum vobis est quod omnes ecclesiae tenent, nisi alium ritum quam omnes ecclesiae tenere malueritis. Vere unusquisque debet ambulare ut vocatus est. Nam circumcisus aliquis vocatus est, id est si jam circumcisus erat quando ad fidem vocatus est, hic non adducat praeputium, id est non ita vivat quasi praeputium adduxerit; hoc est, quasi in eam partem quam nudavit, rursus tegimen carnis attraxerit, et quasi Judaeus esse destiterit, ut scilicet factus Christianus non putet se dignum, quia non habet praeputium, dans gloriam praeputio, quasi valeat aliquid. Sed si et in praeputio aliquis vocatus est ad fidem, et hic non circumcidatur, putans circumcisionem aliquid prodesse. Nam circumcisio nihil est, id est nec prodest, nec obest ad salutem; et praeputium nihil est, nec impedit, nec expedit; sed observatio mandatorum Dei valet ad salutem. Nam sive circumcisus, sive praeputiatus sit quisque, si mandata Dei custodierit, salvabitur; alioquin salvus esse non poterit. Nusquam Apostolus consuetudinem aufert, quae servata non impedit, monet tamen ne in talibus spes salutis ponatur. Unde et dicit ea nihil esse, et post subjungit repetendo praemissam sententiam: Unusquisque in qua vocatione vocatus est, id est in qua conditione vocationi non repugnante, in ea permaneat. Quod ad eas consuetudines vel vocationes vitae retulit, quae nihil obsunt fidei bonisque moribus. Non enim sicut et latro erat quisque cum vocatus est, debet in latrocinio permanere. Dico ut in eadem conditione maneat. Nam si servus vocatus es, mane in eadem servitute. Non sit tibi curae quod servus es, non inde doleas, non inde sollicitus sis, cupiens inde solvi. Sed et si potes liber fieri, magis utere servitute quasi re bona et utili. Servitus enim valet ad humilitatem servandam et ad patientiam exercendam, et qui in his terrenis bene servit intentione servandi justitiam et humilitatem, grande sibi meritum collocat apud Deum non respicientem conditiones hominum, sed mentes et actiones. Ideo quasi bonam rem amplectere servitutem nec putes non posse te placere Deo, si servis homini, quia qui in Domino vocatus est servus, libertus est Domini, id est Dominus Jesus liberavit eum a servitute peccati, quae est deterior. Nam si peccata servos faciunt, cui peccata remittuntur, liber efficitur. Similiter et qui juxta saeculi conditionem liber vocatus est ad fidem, servus est Christi, ut ei serviat operando justitiam, et ita uterque est servus. Superbiam abscindit Apostolus et unitatem facit, ut neque servus pudore conditionis despectum se putet, neque liber inflatione mentis elatus servo se superponat. Vere servus est Christi quisquis ad fidem venit, etiam si liber apud homines judicatur, nam pretio empti estis omnes, id est sanguine Christi, quem pro vobis in cruce fudit, ut vos sibi servos emeret, qui eratis male liberi. Maximum namque crimen est, esse liberum a Deo; maximusque profectus, ex libero fieri servum Dei, et quia vos sibi servos emit, ideo servite illi soli, et nolite fieri servi hominum, ut propter homines postponatis Dei servitium, vel faciatis contra ejus praeceptum. Hi sunt enim servi hominum, qui humanis superstitionibus se subjiciunt; qui tantum hominibus placere cupiunt, et Deo servire negligunt. Sicut antea fideles conjuges monuerat ne recederent ab infidelibus, ita servos quos in servitute fides invenit, hortatus est ne servitutem relinquere curarent. Nunc autem eos qui jam fidem perceperunt et semper liberi fuerunt, monet ut hominum servi amplius non fiant, ne forte retardentur a Dei servitio, si se humano subdiderunt obsequio. Unde et supradictam reiterat sententiam, dicens: Unusquisque ergo frater in quo subauditur statu vocatus est, in hoc statu permaneat apud Deum, id est in domo Dei, quae est ecclesia. Id est si liber erat quando vocatus est, liber maneat; aut si servus, maneat. Non enim vocatio divina conditionem mutat, sed mores. Beatus autem Hieronymus aliter haec interpretatur, et dicit quod ad superiorem disputationem, in qua docuerat Apostolus fidelem ab infidelibus non debere discedere, sed permanere in matrimonio sicut eos invenisset fides, et unum quemque vel caelibem vel maritum ita durare ut esset Christi baptismate deprehensus, infert parabolas circumcisi et ethnici, servi et liberi, et sub metaphora eorum de nuptis disputat et innuptis. Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. Eo, inquit, tempore quo vocatus es et credidisti in Christo, si circumcisus ab uxore vocatus es et caelebs eras, noli ducere, hoc est noli adducere praeputium, ne circumcisionis et pudicitiae libertatem oneres sarcina nuptiarum. Rursum in praeputio quis vocatus est, non circumcidatur. Habebas, inquit, uxorem cum credidisti? noli fidem Christi causam putare dissidii, quia in pace vocavit nos Deus. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Nihil enim prodest absque operibus caelibatus et nuptiae, cum etiam fides quae Christianorum est, si opera non habuerit mortua esse dicatur, et hac lege virgines quoque Vestae in sanctarum queant ordine numerari. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Quando credidit, inquit, sive habebat, sive non habebat uxorem, in eo permaneat quo vocatus est. Ac per hoc non tam virgines coginubere, quam repudia prohibet; et sicut habentibus uxores tollit licentiam dimittendi eas, sic virginibus nubendi amputat facultatem. Servus vocatus es? non sit tibi curae. Sed et si potes liber fieri, magis utere. Etiam si habes, inquit, uxorem, et illi alligatus es, et solvis debitum, et non habes tui corporis potestatem, atque( ut manifestius loquar) servus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam, nec de amissa virginitate suspires. Sed etiam si potes causas aliquas invenire dissidii, ut libertate pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere. Habeto paulisper uxorem, nec praecurras morantem, sed exspecta dum sequitur. Si egeris patienter, conjux mutabitur in sororem. Qui enim in Domino vocatus est servus, liber tus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Reddit causas cur nolit uxores deseri. Idcirco, ait, praecipio ut in Christum de gentilitate credentes inita ante fidem matrimonia non relinquant, quia si uxorem habens credidit, non tanto Dei servitio detinetur, quanto virgines et innuptae, sed quodammodo est liberior, et servitutis illi frena laxantur, et dum uxoris est, ut ita dicam, libertus est Domini, pro quo, qui uxorem non habens credidit, et liber a servitute conjugii vocatus a Domino est, iste vere servus est Christi, non carne, sed Spiritu sancto. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est. Ac ne forsitan in eo quod supra dixerat servus vocatus es, non sit tibi curae, sed etsi potes liber fieri, magis utere, suggillasse continentiam videretur, infert sententiam quae omnem amputet cavillationem:« Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum.» Redempti sumus pretiosissimo Christi sanguine, immolatus est pro nobis Agnus, et aspersi calidissimo rore hyssopi omnem impetum noxiae voluptatis excoximus. Quibus in baptismate mortuus est Pharao et universus ejus suffocatus exercitus, cur rursum Aegyptum quaerimus? et post manna, angelorum cibo, allia et cepe et pepones et carnes varias suspiramus? Haec Hieronymus: Maritorum vero et continentium disputatione praemissa, tandem Apostolus ad virgines venit, et ait.
3.8.11
« De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo enim hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.»
3.8.12
De conjugatis dedi praeceptum Domini, quod acceperam ex Evangelio, et subjeci consilium meum. Sed de virginibus non habeo praeceptum Domini, quod vobis proferam, quia Dominus nulla praecepti necessitate virgines coegit sic permanere, sed in arsitrio voluntatis eorum posuit, ut si vellent nuberent, vel virgines permanerent. Nam majoris est mercedis quod non cogitur, sed offertur. Quia si fuisset virginitas imperata, nuptiae videbantur ablatae; et durissimum erat contra naturam cogere, angelorumque vitam ab hominibus extorquere, et quodammodo damnare quod condidit. Si enim virginitatem Dominus imperasset, videbatur nuptias condemnare, et hominum auferre seminarium, unde et ipsa virginitas nascitur. Quae si fuisset imperata, quisquis eam non servaret, damnaretur. Praeceptum Domini de virginibus non habeo, sed consilium do. Quia ubi praeceptum, ibi necessitas est servitutis; ubi vero consilium datur, ibi est arbitrium offerentis- ibi aliud facere non licet, hic autem licet, et ideo plus amat virgines Christus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat imperatum. Majoris autem gratiae est auferre quod non debes, quam reddere quod exigeris. Consilium do tanquam de praeteritis meis erratibus misericordiam a Domino consecutus, ut deinceps sim fidelis. Vel hanc misericordiam consecutus sum, ut sim fidelis, quia per Dei misericordiam mihi datum est, ut ab infidelitate exemptus sim fidelis; et ideo fidele est consilium quod do, et a Domino est, per cujus misericordiam fidelis sum. Vere do consilium, quia istud, quod existimo bonum esse hoc, id est virginitatem servare. Vel quia fidele possum dare consilium, ergo existimo bonum esse hoc, ut quicunque poterit, virgo permaneat; hoc, inquam, existimo bonum esse propter instantem necessitatem, quae instat conjugia ineuntibus, quia deinceps semper necesse est illis cogitare de temporalibus, et tunc intumescunt uteri feminarum, atque cum maximo dolore parturiunt, et cum grandi labore nutriunt filios; ac deinde accidit frequenter, ut filiis orbentur et maritis, atque reliquum in egestate et calamitate ducant. Sed virginitatis observatio bona est, non solum propter supernam mercedem, sed etiam propter hujusmodi instantem necessitatem. Vel propter instantem necessitatem, quia necessitas instat omnibus, ut se praeparent ad adventum judicis, quod conjuges minus facere possunt, dum curis mundanis occupantur. Propter hujusmodi necessitatem existimo bonum esse in virginitate manere, quoniam bonum est homini sic esse, id est in virginitate, quia non solum in futuro saeculo gloriam, sed et in praesenti requiem et libertatem habet virginitas.
3.8.13
« Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem.»
3.8.14
Dixi quia bonum est homini sic esse, et tamen si alligatus es uxori, noli quaerere solutionem, ut continenter vivas, quia non licet uxorem dimitti nisi causa fornicationis. Sed si solutus es ab uxore, tunc accipe meum consilium ut non quaeras uxorem. Habet unusquisque nostrum terminos suos, redde mihi meum, et tu tene tuum. Et si alligatus es uxori, ne des illi repudium; si solutus es, ne quaeras vinculum. Ut ego non solvo conjugia, si semel ligata sunt, ita tu non liges, quod solutum est.
3.8.15
« Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.»
3.8.16
Dixi, ne quaeras uxorem. Sed tamen si acceperis uxorem, non peccasti. Aliud est non peccare, aliud bene facere. Non enim male agit qui uorem ducit, sed contra malam fornicationis actionem se munit. Et si nupserit virgo, non peccavit. Non illa virgo, quae se semel Dei cultui dedicavit. Harum enim si qua nupserit, habebit damnationem, quia primam fidem irritam fecit. Virgines enim quae post consecrationem nupserint, non tam adulterae sunt quam injustae. Ne autem videretur Apostolus in eo quod dixit: Et si nupserit virgo, non peccavit, rursum caelibes ad nuptias revocare, statim se refrenavit, et aliud inferendo infirmavit, quod concesserat, ac deterruit a nuptiis, dicens: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi, id est licet non peccent qui conjugia sortiuntur, tamen levius sine conjugio possunt vivere, quia tribulationem carnis habebunt qui sunt hujusmodi, et nos ignari rerum putabamus nuptias saltem carnis habere laetitiam. Si autem nubentibus et in carne tribulatio est, in qua sola videbantur habere delicias, quid erit reliquum propter quod nubant, cum et in spiritu et in anima et in ipsa carne tribulatio sit? Nam et majores tribulationes hi frequenter ex carne suscipiunt, qui carnis voluptatibus delectantur. Tribulationem habebunt. Sed ego dum consulo vitare hanc, parco vobis, id est nolo vos illam sentire, sed immunes ab ea esse. Vel parco vobis, id est ostendo sic carnis tribulationem, quasi non majora sint propter quae nubere non debeatis.
3.8.17
« Hoc itaque dico, fratres, tempus breve est. Reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi.»
3.8.18
Quandoquidem parco vobis a tribulatione, ut non eam per nuptiarum implicamenta sustinere cogamini, itaque, fratres, hoc dico vobis, quia tempus vitae praesentis breve est; nec adhuc populus Dei propagandus est generatione carnali, sed jam recolligendus regeneratione spirituali, quoniam omnia in brevi finientur. Reliquum est, id est hoc solum restat agendum ut et qui habent uxores, etc. Uxorem namque habet, sed quasi non habens est, qui scit sic debita carnis exsolvere, ut tamen per ea mundo tota mente non cogatur inhaerere. Nam cum Apostolus iste rursum dicat: Qui habet uxorem, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori; ille uxorem habet, quasi non habens, qui sic studet placere conjugi, ut tamen non displiceat Conditori. Flet quoque, sed quasi non fleat, qui sic temporalibus damnis affligitur, ut tamen de aeternis lucris animum semper consoletur. Gaudet vero, sed quasi non gaudeat, qui sic de temporalibus hilarescit, ut tamen semper perpetua tormenta consideret; et in hoc quod mentem gaudio sublevat, hanc continuo pondere providi timoris premat. Uxorem, inquam, habet quasi non habendo, qui sic per illam carnali consolatione utitur, ut tamen nunquam ad prava opera melioris intentionis rectitudine ejus amore flectatur. Uxorem quasi non habendo habet, qui haec transitoria esse conspiciens curam carnis ex necessitate tolerat, sed aeterna gaudia ex desiderio spiritus exspectat. Non flendo autem flere, est sic exteriora adversa plangere, ut tamen noverit internae spei consolatione gaudere; et rursum, non gaudendo gaudere, est sic de infimis animum tollere, ut tamen nunquam desinat summa formidare. Emit autem sed quasi non possidet, qui ad usum terrena praeparat, et tamen cogitatione alta praevidet, quod citius haec relinquat. Mundo quoque utitur, sed quasi non utatur, qui et necessaria cuncta exterius ad vitae suae ministerium redigit, et tamen haec non sinit suae menti dominari, ut subjecta foris serviant, et nunquam intentionem animi ad alia tendentis frangant. Quicunque igitur tales sunt, eis profecto terrena omnia non ad desiderium, sed ad usum adsunt, quia rebus quidem necessariis utuntur, sed nihil habere cum peccato cupiunt. De ipsis quoque rebus habitis quotidie mercedes quaerunt, et plus gaudent bono opere quam bona possessione, Taliter, inquit, agere debetis, praeterit enim figura hujus mundi. Ac si aperte diceret: Nolite constanter mundum diligere, quando ipse non potest quem diligitis, stare. Incassum cor quasi manenter figitis, dum fugit ipse quem amatis; et si mundus transit quo universa clauduntur, imo figura et conversatio haec mundi quasi nubes praeterit, inter caetera mundi opera et nuptiae praeteribunt. Neque enim post resurrectionem erunt conjugia. Si autem mors finis est nuptiarum, cur necessitatem in voluntatem non vertimus: et quod invitis extorquendum est, cum spe praemiorum offerimus Deo? Praeterit figura mundi, non natura, ut in aliam speciem mundus vertatur, et de hoc veteri coelo ac terra fiat coelum novum et terra nova. Tunc enim figura mundi quotidie senescentis perfecte praeteribit, quando conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant ardendo penitus interibunt, atque ipsa mnndi substantia qualitates habere incipiet, quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant, ut scilicet mundus in melius innovatus, apte accommodetur hominibus etiam carne in melius innovatis.
3.8.19
« Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam; sed ut ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi.»
3.8.20
Mundi forma praeterit, et haec omnia temporalia. Sed ego volo vos esse sine sollicitudine temporalium, quam habent conjugati, ut possitis libera mente divinis intendere. Nam qui sine uxore est, sollicitus est eorum quae sunt Domini, id est studet jejuniis et orationibus, humilitati ac misericordiae caeterisque virtutibus, cogitans quomodo placeat Deo, faciens ea quae sunt illi grata. Sed qui cum uxore est, sollicitus est eorum quae sunt mundi, ut habeat unde pascat uxorem et filios, id est studet multiplicare divitias, et vineas agrosque fertiles et amplos habere, variamque supellectilem possidere, intendens quomodo per haec placeat uxori, et divisus est, id est in multas partes sollicitudinum miseriarumque distractus. Vel divisus est, quia singulariter Domino non servit, sed partim Domino, partim saeculo. Ex conjugiis quippe terrenae sollicitudines prodeunt, et idcirco vitam coelibem quisque magis debet eligere, ne propter conjugium cogatur sollicitudinibus mundanis intentus esse. Bonum est enim conjugium, sed mala sunt quae circa illud ex hujus mundi cura succrescunt; et ideo nunc Apostolus cum ad caelibatus gratiam instrueret, non conjugium sprevit, sed curas mundi nascentes ex conjugio repulit. Et quemadmodum de viro dictum est, simili modo et de femina constat, quia mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt. Non omnis innupta et virgo est, quae autem virgo, utique et innupta est. Hinc post mulierem posuit nunc Apostolus virginem, ut mulierem significaret non esse virginem. Quanquam ob elegantiam dictionis potuerit idipsum altero verbo repetere, mulier innupta et virgo; vel certe definire voluisse, quid esset innupta et virgo, ne et meretrices putaremus innuptas, nulli certo matrimonio copulatas. Innupta et virgo cogitat quae Domini sunt. Non jam cogitat temporalia nec cogitat quemadmodum non puniatur a Deo, sed quemadmodum placeat Deo pulchritudine interiore, decore mentis, formositate interioris hominis. Ut nihil aliud esset, et nulla merces amplior virginem sequeretur, sufficeret ei haec sola praelatio, cogitare quae Domini sunt, et ornare se sponso coelesti. Cogitat ut sit sancta corpore et spiritu, id est carne et mente: Nonnullae enim sunt virgines carne, non spiritu, quarum corpus integrum est et anima corrupta. Sed illa virginitas hostia Christi est, cujus nec mentem cogitatio, nec carnem libido maculaverit. Est enim sancta corpore et spiritu. Non quod nupta fidelis et casta et secundum scriptum subdita viro, non sit sancta corpore, sed tantummodo spiritu. Fieri enim non potest ut sanctificato spiritu, non sit sanctum etiam corpus, quo sanctificatus utitur spiritus. Sed ampliorem innuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem Apostolus his verbis intelligi voluit, non corpus nuptarum omni sanctificatione privavit. Minor est enim divina sanctitas ex ea parte curarum, qua mundana cogitatur voluptas. Innupta, id est vidua, et virgo cogitat quae Dei sunt. Sed quae nupta est, cogitat econtrario ea quae mundi sunt, studens quomodo placeat viro. Lege enim maritali contristata, sollicita est quomodo impleat jus maritalis officii, subdita mundanis necessitatibus. Quidquid itaque intentionis animi etiam in his rebus impenderetur quibus placendum esset viro, colligere quodammodo et redigere debet innupta in eam intentionem, qua placendum est Deo. Sed videmus virgines de saeculo cogitare et matrimonio junctas Dominicis operibus studere. His virginibus non imputabitur sanctimonia a Deo, et his nuptis erit merces apud Deum. Similiter et de viris sentiendum est. Apostolus autem his loquitur, qui mira devotione obsequi desiderant coelestibus praeceptis, ostendens quo compendio citius curritur ad Deum, scilicet si coelibem vitam quis ducat, et solis divinis studeat. Qui ne forsitan putaretur onus gravissimum castitatis imponere nolentibus statim subjungit causas suadendi, et ait: Porro hoc dico, continentiam suadeo, ad utilitatem vestram, id est ut majorem apud Deum mercedem acquiratis, et levius in hoc saeculo vivatis, non ut injiciam vobis laqueum, id est non ut invitos vos ad hoc constringam, et laqueus iste sit vobis occasio fornicationis, si incontinentes fueritis, sed suadeo ad id quod honestum, decorum, est, id est sanctum et mundum, ut scilicet, homo sit corpore castus et animo: non quia conjugium sit inhonestum aut turpe, sed quia hoc honestius sit, et suadeo ad id quod praebeat facultatem obsecrandi Dominum sine impedimento, quod non est in conjugio, vel obsecrandi Dominum sine impedimento conjugalis operis.
3.8.21
« Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat: non peccat, si nubat. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit.»
3.8.22
Sicut de virginibus determinavit, sic et de patribus virginum determinat. Ego, inquit, ad caelibatum provoco, quia hoc est honestius et expeditius. Sed si quis habens filiam virginem existimat, id est timet se quandoque videri turpem, id est infamem, super, id est de virgine sua, eo quod sit superadulta, id est ultra pubertatem et ad nubendum jamdiu matura, et ita oportet fieri, id est oportet eam tradi nuptiis, quia non vult se continere, atque in verbis ejus et actibus lascivia notatur, propter vitandum fornicationis opprobrium, faciat pater quod illa vult, id est tradat eam marito, quia non peccat ipse si illa nubat, cum sit jam superadulta et in desiderio nuptiarum. Ideo dico, si ita oportet fieri, non peccat, si eam tradat viro, quia qui non dat, sed in sanctimonia conservat, bene facit. Aliud est autem non peccare, aliud benefacere.« Declina, inquit, a malo et fac bonum.» Illud declinamus, hoc sequimur; in altero vitium, in altero perfectio. Et hoc est, ille praedictus non peccat, id est non facit malum: nam iste de quo subjungo, faciet bonum: Qui firmus, id est constans et immutabilis, statuit in corde suo, id est proposuit in consilio suae rationis servare virginem suam in perseverantia virginitatis, non habens necessitatem tradendi eam viro, cum illa non id optaret, sed habens potestatem suae voluntatis implendae, cum virgo non adversaretur, sed assentiretur huic paternae voluntati ut integra perseveraret, et hoc ille judicavit in corde suo, id est ex judicio mentis bonum esse decrevit, et ex deliberatione rationis instituit servare intactam virginem suam, non tantum non peccavit in hoc, sed etiam bene facit, quia quod Deo gratum est facit. Vel nomine virginis intelligatur caro. Si quis, inquit, considerat virginem suam, id est carnem lascivire et ebullire in libidinem, neque refrenare se potest, duplexque ei incumbit necessitas, aut accipiendae conjugis aut ruendi, quod vult faciat; non peccat si ducat uxorem. Faciat quod vult, non quod debet. Non peccat, si duxerit uxorem; non tamen bene facit si duxerit. Nam qui statuit in corde suo firmus servare virginem suam, id est carnem in virginitate, ille bene facit. Deinde ab utroque, infert Apostolus: Quandoquidem non peccat qui eam tradit viro quam oportet tradi, et bene facit qui eam servat quam potest servare, igitur et qui virginem suam jungit matrimonio bene facit, quia licitum est quod facit; et qui non jungit, cum habeat potestatem voluntatis suae, melius facit, quia apud Deum illi meritum collocat, et a saeculi sollicitudine illam liberat. Nisi illaturus fuisset, melius facit, nunquam praemisisset bene facit. Ubi autem bonum melius est, ibi boni et melioris non unum est praemium. Et ubi non unum praemium. ibi utique dona diversa. Tantum ergo est inter nuptias et virginitatem, quantum inter non peccare et bene facere; imo ut levius dicam, quantum inter bonum et melius. Finita disputatione conjugiorum et virginitatis, et inter utrumque cauto moderamine praeceptorum, ut nec ad dexteram nec ad sinistram diverteret, sed via regia graderetur, et illud impleret: Ne sis multum justus, rursus monogamiam digamiae comparat; et quomodo nuptias subdiderat virginitati ita digamiam primis nuptiis subjicit, et ait:
3.8.23
« Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus, liberata est a lege. Cui autem vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.»
3.8.24
Non est peccatum si virgo nupserit. Sed quae vult nubere, audiat legem cui vult se subdere. Mulier enim alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, nec potest a lege viri solvi ut alteri nubat dum ille vixerit. Haec namque alligatio non solvitur, etiam si per repudium adultera conjux a casto conjuge separetur, nec habet licentiam ut alteri nubat, quandiu sive castus sive moechus vir ejus vivit. Quod, id est sed, si dormierit, id est si mortis somnum gustaverit vir ejus, qui in resurrectione est evigilaturus, liberata est a lege ejus, ut possit alii nubere, si se non possit continere. Si dormierit, liberata est. Non dixit primus aut secundus, nec tertius aut quotuslibet, nec nobis definiendum est, quod non diffinivit Apostolus. Unde nec illas nuptias debemus damnare, nec eis verecundiam numerositatis afferre. Nam nec Dominus in Evangelio ulla suae sententiae significatione damnavit mulierem quae septem viros habuisse dicebatur, nec dixit in resurrectione electorum tales esse non posse. Quapropter nec contra humanae verecundiae sensum audeo, inquit Augustinus, dicere, ut quoties voluerit, viris mortuis, nubat femina, nec ex meo corde praeter sanctae Scripturae auctoritatem, quotaslibet nuptias audeo condemnare. Cui vult nubat, tantum in Domino. Id est ut et sine suspicione turpitudinis nubat, et religionis suae viro nubat. Neque enim vel virgo vel vidua permittitur gentili viro nubere. Dico nubat. Sed tamen beatior erit, si sic innupta permanserit post viri mortem secundum consilium meum. Beatior erit, si vidua permanserit, quia etiam si iterum nupserit, beata esse poterit servando justitiam. Beatior, inquit, erit, si sic permanserit. Continuo subjungit apostolicam auctoritatem, secundum meum consilium. Porro ne auctoritas Apostoli quasi hominis levior videretur, addidit: Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. Ubi ad continentiam provocat, ibi non hominis, sed Spiritus Dei consilium est; ubi autem nubendi veniam dat, Spiritum Dei non nominat, sed prudentiae librat consilium, ita singulis relaxatis, ut unusquisque ferre potest. Do consilium. Sed nolite hoc velut humanum contemnere, quia puto quod ege sicut alii apostoli, Spiritum Dei habeam. Id est nolite putare quia ex me hoc ipsum sit. Quod dico, Spiritus Dei in me loquitur, quem contemni non expedit. Quod Apostolus dixit: Puto, dubitare videtur; sed ille increpat, non dubitat. Increpat contemptores suos, qui non putabant eum ista loqui per Spiritum Dei. Nam et homines de his rebus quas certas habent, aliquando increpative dubitant, id est verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitent, velut si quis indignetur et dicat servo suo: Contemnis me? Considera, forsitan dominus tuus sum. Sic et Salvator non dubitat, sed increpat, cum dicit Judaeis:« Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.» Non dubitative, sed increpative dixit, forsitan.
3.9.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT VIII.
3.9.1
« De his autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero aedificat. Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.»
3.9.2
Ingreditur illos corrigere, qui carnes idolis immolatas edebant, dicentes: Omnis creatura Dei bona est, idolum vero nihil est, et hac imagine magis quam veritate rationis errabant. Nam caeteri qui simplices erant et idiotae, dum viderent istos idolothyta comedere, putabant in illis carnibus aliquid sanctitatis esse, sicque infirmabantur in fide. De nuptiis, inquit, et caeteris quae sunt hactenus tractata, quaesistis et docui: sed de his quae sacrificantur idolis, non fuit opus quaerere, quia de his scitis ut ego, quoniam omnes scientiam istam habemus. Perfectioribus loquitur, qui in sua scientia aliis erant scandalum id est idiotis, quia bene sciebant idolum nihil esse, et nullum Deum praeter Christum esse, ideoque licebat eis quantum ad se, creaturam Dei comedere; sed tamen abstinere debebant, ne fierent infirmis causa offensionis; quod enim illi per hujusmodi scientiam comedebant, alii ignari sub veneratione idoli manducabant. Scientiam habemus tam ego quam vos, quid fieri possit de carnibus immolatis. Sed non valet haec scientia, quoniam inflat, id est facit vos superbire contra ignaros. Sed charitas aedificat infirmos, quae quod eis obesse potest, dimittit; et ideo charitatem habere melius est, non ventosam scientiam. Nam scientia inflat, charitas autem aedificat, quia cum charitas aedificando non erigit, scientia inflando pervertit. Per se enim inutilis est scientia quando sola sine charitate est; sed per charitatem utilis, quando ei charitas adjuncta est. Temperatur enim a charitate, ut non satis mera sit, et inebriet scientem, ut non se extollat. Sicut enim vinum non temperatum ex mistione aquae mentem alienat, sic et superbum facit scientia, nisi charitate fuerit temperata. Tali scientia hi erant inflati, qui quoniam sciebant nihil esse idolum, contra salutem fratrum imperitorum, carnes sacrificiorum edebant, charitatem prae oculis non habentes, quia debuissent carnes contemnere, ne scandalum infirmis facerent. Scientia namque eorum destruebat animos imperitorum fratrum, putantium illic apud idolum aliquam gratiam, quando peritiores fratres interesse ibi et non horrere videbant; et ob hoc ait: Charitas aedificat, ut saluti fratrum studentes, scientiae legibus illic non uterentur, nec scandalum illis facerent. Scientia enim sine charitate inflat, quod vero charitas aedificando impleverit, nihil ibi inane inveniet scientia quod inflet. Scientia, inquit, vos inflat, ut despiciatis caeteros, et ideo non est utilis nec perfecta scientia. Nam si quis vestrum existimat se in hac re aliquid scire, nondum cognovit quomodo debeat scire; et ita non sufficienter scit, quamvis de scientia glorietur, et si scit quod liceat sibi carnibus vesci, non novit quod ipse debet illa scientia sic uti, ne noceat aliis. Ita enim quisque debet scire, ut scientia sua sibi et aliis prosit, non ut noceat. Nam qui per hujusmodi scientiam idolothyta comedit, scientia et comestio ejus ad subversionem infirmorum fratrum, et ad confirmationem infidelium proficit; et ideo non ita scit ut oportet. Sed si quis diligit Deum, ad cujus dilectionem non potest pervenire nisi dilexerit proximum, hic est cognitus, id est probatus et electus ab eo. Dei enim dilectio in proximi dilectione probatur, quia qui studet fratri prodesse, pro quo Christus mortuus est, ostendit se Christum diligere; et ideo dignus est ut Deus illum dignetur cognoscere, qui reprobis dicit:« Nescio vos.»
3.9.3
« De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus nisi unus. Nam, et si sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra, siquidem sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus est Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum( Exod. XX; Psal. LXXXI; Joan. X.»
3.9.4
Quoniam propter interpositionem non potuit exponere quid scirent de escis immolatis, facta interpositione, et ostenso quod scientia sine charitate non sufficit, nec est utilis, sed noxia, redit ad rem, et exponit quid ipsi sciant de carnibus immolatitiis, propter quod licere sibi judicabant eas comedere. Qui de scientia gloriatur, non novit quomodo oporteat eum scire. Sed de escis quae immolantur idolis, scit ipse et nos quod licitae sunt ad comedendum intelligentibus. Vel de escis quae immolantur idolis, scimus, id est scientiam istam habemus, quod scilicet nihil est idolum; et ideo licet escas manducare, quia non sunt ab idolis contaminatae, cum idolum sit nihil. Idolum est simulacrum humana effigie vel belluina seu volucrina factum et consecratum, juxta vocabuli sui interpretationem; εἷδος enim Graece, Latine forma seu species interpretatur: et inde per diminutionem dicitur εἴδωλον, id est formula et quia idolum, ut Apostolus nunc dicit nihil est, idolum facit, qui illud facit, quod non est. Quid est autem quod non est? Species quam non videt oculus, sed ipse sibi animus fingit, verbi gratia, ut si quis humanis membris caput canis vel arietis formet, aut rursum in uno hominis habitu facies duas fingat vel humano pectori postremas partes equi seu piscis adjungat. Haec et his similia qui facit, non similitudinem, sed idolum facit. Facit enim quod non est, nec habet aliquid simile, et idcirco Apostolus dicit: quia nihil est idolum in mundo, id est inter creaturas mundi. Si enim consideremus omnes creaturas, quas Deus fecit, nunquam inveniemus idolum a Deo sic creatum. Materiam quidem ipse creavit, sed stultitia hominum hanc ei formam dedit, ideo secundum hoc quod a Deo non est factum, nihil est, cum omnia Deus fecerit. Nam et malum simili ratione nihil est, quia Deus illud non fecit. Vel ad salutem nihil est idolum, sicut stulti putant qui ideo colunt illud, ut salutem aliquam illis conferat. Sed et quantum ad divinitatem, nihil est idolum, id est nihil divinitatis in se habet, ut coli debeat. Hoc scimus, et quod nullus est Deus nisi unus qui est incommutabilis Trinitas et vere unus tantum. Nam etsi sunt qui dicantur dii, id est qui nuncupative, non essentialiter dii vocantur quia Deus eis participationem sui per gratiam dedit, sive in coelo, sicut beati angeli; sive in terra, sicut prophetae et apostoli: siquidem sunt dii multi tales, sicut angelici spiritus et sacerdotes: et domini multi sunt illi spiritus, qui vocantur dominationes; et praedicatores, qui nonnunquam in Scripturis appellantur domini: aut etiam saeculares principes, qui dominium exercent super caeteros, quamvis, inquam, sint tales dii et domini, nobis tamen quantum ad cultum pertinet, unus solummodo Deus et Dominus est. Non enim angelos vel homines sanctos, quamvis dii vocentur, colimus ut deos aut dominos. Nobis tamen ad colendum est unus Deus Pater, ex quo sunt omnia, id est ex cujus bonitate et consilio processerunt omnia, et nos fideles in illum respicimus. Bruta namque animalia et infideles homines in terram curvantur et terrena quaerunt; nos vero per fidem et desiderium tendimus in eum, a quo descendimus. Et est nobis ad colendum unus Dominus Jesus Christus, per quem sunt omnia, quoniam sicut et Joannes asserit:« Omnia per ipsum facta sunt,» et nos per ipsum sumus non solum homines, sicut et caeteri, sed etiam boni ac sapientes. Ubi et spiritus Patris et Filii similiter colendus nobis intelligitur. Sed quia de diis et dominis loquebatur Apostolus, dixit nobis esse unum Deum Patrem et unum Dominum Filium, quanquam et Filius sit Deus, atque Pater sit Dominus. Ad illa enim duo, id est ad deos et dominos, subjecit ista duo, et idcirco tertium non addidit, id est Spiritum sanctum.
3.9.5
« Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.»
3.9.6
Nos quidem scimus quia nihil est idolum, et quod nullus deus nisi una Trinitas creatrix omnium quam colimus; sed non in omnibus est ista scientia, id est non omnes hoc sciunt, sed nonnulli putant aliquid numinis esse in idolis. Non omnes hoc sciunt, sed potius quidam sunt inter vos, qui usque nunc cum conscientia idoli, id est etiam nunc sicut ante conversionem, putantes idolum esse aliquid, manducant cibum idolo sacrificatum, quasi idolothytum, id est quasi per consecrationem idolo sanctificatum, et in spiritualem potentiam mutatum. Idolothytum enim dicitur, quasi idolo datum. Conscientia illorum est idoli, id est ab idolo possessa, usque nunc, id est etiam postquam ad fidem accesserunt, quia necdum ab errore idoli mentem suam penitus abstraxerunt, et quasi idolothytum, id est quasi idolo consecratum, manducant cibum illum cum reverentia idoli; et sic conscientia ipsorum polluitur contaminatione idoli, non propter cibum, sed propter infirmitatem suam: quia infirma est in fide, dum periclitantur ignari in vestra scientia, dum cibos quos a vobis comedi vident, comedunt exemplo vestro vel auctoritate. Mystice vero Corinthii, quoniam studiosi litterarum Graecarum erant et amatores philosophiae, dogmata philosophorum quasi idolis immolata comedebant( infra X). Quae tamen fortasse laedere non poterant eos qui plenam scientiam veritatis acceperant. Qui autem in Christo minus eruditi fuerant, si imitarentur eos legentes talia, et illis adhuc studiis operam dantes, vulnerari poterant, et diversorum dogmatum variis erroribus implicari. Sic ergo fieri poterat, ut inde laederentur indocti, unde qui perfectam scientiam habebant, laedi nequibant. Sed quoniam charitas non quaerit quod sibi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant, abstinendum nobis est a tali cibo doctrinae, qui nos solos aedificat et delectat, sed proximos offendit et laedit. Sicut enim sermo qui pietatem et justitiam et veritatem docet, Deo immolatus est, id est Deo consecratus; ita et sermo qui ad impietatem et injustitiam et errorem respicit idolis immolatus est. Et qui eum recipit, quasi idolis immolata comedit. Sed juxta priorem sensum, videamus sequentia.
3.9.7
« Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, deficiemus.»
3.9.8
Infirmi laeduntur nostra comestione. Sed nos non commendat Deo esca illa, quia non ideo placemus Deo, quod escam idolis immolatam comedimus pro eo quod nobis hanc esse licitam novimus, et idcirco respuenda est talis esca. Hac enim contempta, non utique deerit quod edatur. Si autem sumpta fuerit, non abundabit ita ut nihil ultra requiratur. Ac per hoc, ut diximus, abjicienda est, cum sit fratribus scandalum, et nos sine illa possimus vivere. Vel non commendat nos Deo, ut per hanc simus acceptabiliores ei, quia si manducaverimus eam, non idcirco abundabimus in bono, ut sufficiat nobis ad salutem, neque si non manducaverimus, ideo deficiemus, id est non minuetur nostrum meritum apud Deum.
3.9.9
« Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem: non ne conscientia ejus cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.»
3.9.10
Vobis quidem licet edere de carnibus immolatis, quia scitis eas esse creaturam Dei, idolum autem nihil esse. Sed videte ne forte haec licentia vestra fiat offendiculum infirmis in fide, id est ne generet offensionem fratribus, qui adhuc nesciunt idolum nihil esse. Per hoc quod dicit, ne forte, ostendit quod ex licentia eorum potest infirmis fratribus offendiculum contingere et non contingere. Et per hoc innuit, quia ubi nullum est offendiculum alicui, possunt uti licitis; ubi vero est offendiculum, ostendit omnino abstinendum. Cum enim prava aestimatio, in quantum sine peccato valet, ab intuentium mente non tergitur, cunctis mala credentibus per exemplum culpa propinatur. Unde et plerumque contingit, ut qui negligenter de se mala opinari permittunt, per semetipsos quidem nulla iniqua faciant, sed tamen per eos qui se imitati fuerint, multiplicius delinquant; et ideo recte nunc isti qui cibos immundos sine sui pollutione comedere poterant, admonentur ne sua hac comestione scandalum tentationis fratribus infirmis moveant. Nam possunt inde fratribus scandalum facere. Si enim quis infirmus, nondum sciens idolum nihil esse, viderit eum qui habet rectam scientiam, qua novit idolum nihil esse recumbentem in idolio, id est comedentem cum infidelibus carnes immolatas in praesentia idoli, nonne exemplo periti conscientia ignari, cum sit infirma, aedificabitur, id est erigetur ad manducandum idolothyta, id est quasi ab idolo sanctificata, putans illic aliquid gratiae esse, quia peritum fratrem vidit ea comedere nec horrere? Quomodo enim putatis simulacris decipi posse homines, quae a Christianis honorari putant? Nam pagani dicunt in cordibus suis: Quare nos relinquamus deos quos Christiani ibi nobiscum colunt? Et infirmi fratres provocantur, ut non solum ibi manducare, sed et sacrificare desiderent. Idolium est locus in quo idolis immolatur, et infirmus si quemlibet doctum viderit ibi cum infidelibus edere, putabit eum intelligere cibos illos aliquam sanctificationem ab idolo sumpsisse, et tali mente incipiet illos comedere, et ita peribit infirmus frater in tua scientia, quem viderit taliter recumbentem, peribit infirmus, si contra unius Dei fidem comederit de sacrificatis, peribit in tua scientia, id est tua peritia illum occidet, dum a te fieri viderit quod ipse aliter intelligit; et tu eris occasio mortis ejus, propter quem Christus ut redimeret mortuus est. In tua scientia, quam te dicis habere, ut scias quia nihil est idolum, et animo cogitas Deum, et sic recumbis in idolio, in hac scientiae perit infirmus; et ne contemnas infirmum propter vitium in quo infirmus est, audi quia frater est, si firmus es, cura fratris infirmitatem, et ne etiam fratrem contemnas, adjungo, propter quem Christus mortuus est. Quem si vis contemnere, pretium ipsius attende. Considera qui mortuus est propter ipsum, et non negligas Christum propter infirmum, cum infirmum debeas diligere propter Christum. Vos, inquit, exemplo vestro ducitis in errorem infirmos, quod non est leve peccatum. Quia sic peccantes in fratres et exemplo vestri operis percutientes, id est laedentes conscientiam eorum infirmam, peccatis in Christum qui pro illis mortuus est, et cujus membra illi sunt: et ideo nolite hoc peccatum contemnere, si non vultis deleri de libro vitae. Nolite putare quod in homines peccetis tantum, et ideo leve sit, quia taliter in Deum peccatis, cujus membra destruitis. Vel secundum alios codices, in Christo peccatis. Per hoc enim quod charitatis aemuli non estis, qua Christus vos liberavit, peccatis in Christo, non in Christum. Quia juxta hunc sensum, in Christum peccare, est Christum negare; in Christo autem peccare, est in his quae Christi sunt peccare. Nam sicut qui sub lege est, in lege dicitur peccare; ita et qui sub Christo sunt, in Christo dicuntur peccare. Et quia per praedictam comestionem peccando in fratres, peccatis in Christum vel in Christo, propter hoc si esca mea scandalizat fratrem meum, id est offendit, et a bono proposito disturbat, non manducabo carnem in aeternum, id est nunquam manducabo carnem ullam, sed semper ab esu carnis abstinebo: non quod esca sit mala, sed ne fratrem meum scandalizem tali comestione. Sic et vos debetis agere. Nam sicut uxorem licet habere, sed si fornicata fuerit, abjicienda est; ita et carnem licet edere, sed si idolis oblata fuerit, respuenda est. In tantum enim charitati studendum est, ut et licita pro illicitis sint abjicienda, ne obsint fratri. Typice autem in eo quod dictum est: Videte ne forte haec licentia vestra, etc. usque, propter quem Christus mortuus est, videtur Apostolus sub aliis verbis dicere: Ne legas philosophos, poetas, oratores, nec in eorum lectione requiescas, ne tali modo fratrem infirmum perdas. Nec nobis blandiamur, si in his quae sunt scripta, non credimus, cum aliorum conscientia taliter vulneretur, et putemur probare, quae dum legimus, non reprobamus. Alioqui quale erit ut aestimemus Apostolum ejus, qui vescebatur in idolio, conscientiam comprobasse, et eum dixisse perfectum, quem sciret de idolothytis manducare? Absit ut ore Christiano sonet Jupiter omnipotens, et mi Hercule, et mi Castor, et caetera magis portenta quam numina.
3.10.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT IX.
3.10.1
« Non sum liber? non sum apostolus? Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum estis vos in Domino? etsi aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum. Nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.»
3.10.2
Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi faciant, quasi dicat: Abstinete ab hoc licito propter fratrum utilitatem, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio propter aliorum salutem. Et hoc est quod increpative dicit per interrogationem; non sum liber? id est nonne libertas est mihi data sicut caeteris apostolis, accipere stipendium ex bonis vestris? et non sum, id est nonne sum apostolus, ut et mihi liceat quod apostolis? Vere sum apostolus. Quia nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi in via vel in templo? Acsi dicat: Liber sum accipere, quia sum apostolus. Apostolus sum, quia Christum vidi. Apostolum se comprobat, quia occasione pseudopraedicatorum minus de eo sentiebant, et ad hoc comprobandum dicit se Christum vidisse, quia quidam dicebant illum non esse apostolum, quia nunquam viderat Christum. Sive liberum se dicit, quia nullius aliquid concupivit, nec in adulatione docuit. Apostolus autem est, id est missus a Christo dicente sibi:« Ego ad gentes mittam te.» Vidit enim illum non adhuc mortalem, sed jam clarificatum, quando constitutus est ab ipso apostolus, ut per hoc patesceret dignitas apostolatus ejus. Vere inquit, sum apostolus, quia vos estis opus mei apostolatus. Nonne enim vos opus meum estis in Domino? id est nonne ego apostolus hoc operatus sum, ut vos sitis in Domino? Etsi aliis, id est Judaeis non sum apostolus, vobis tamen sum, qui per me credidistis. Qui de Judaeis crediderant, et legem adhuc carnaliter observabant, hunc esse negabant apostolum, quia ipse libera voce praedicabat legem amplius carnaliter non oportere servari. Caeteris enim apostolis propter scandalum ab hac re dissimulantibus, hic aliter docere videbatur, et ideo ab illis Judaeis non recipiebatur. Vobis, inquit, sum apostolus. Nam signaculum, id est signum et indicium apostolatus mei vos estis per me credentes in Domino. Hoc est, forma apostolatus mei quasi similitudo sigilli expressa in vobis apparet, dum habetis ea, quae alii fideles per alios apostolos habent.
3.10.3
« Mea defensio apud eos qui me interrogant, haec est.»
3.10.4
Haec scilicet defensio, quam dixi, est mea apud eos qui me interrogant, utrum sim apostolus, id est ostendo illis fidem et religiosam vestram conversationem, quam me docente consecuti estis, sicque per opera defendor esse apostolus contra eos, qui hoc negabant de me; et ita per vos apostolus esse comprobor apud illos qui inde dubitabant, ideoque non convenit ut et vos inde dubitetis.
3.10.5
« Nunquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli et fratres Domini et Cephas? Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi?»
3.10.6
Ideo supra dixi me esse liberum, quia nunquid ego et mei non habemus potestatem manducandi et bibendi quae nostra sunt? Habemus utique hanc potestatem, sicut caeteri apostoli. Potestatem habemus a Christo, non jussionem hujus rei, quia Dominus permisit, non jussit praedicatoribus, ut acciperent sumptus, ut si qui eos non acciperet, majorem inde mercedem acquireret; sicut et virginitatem laudavit, non praecepit, ad cumulum gloriae eorum qui eam servaverint. Et nunquid non habemus potestatem circumducendi nobis sororem mulierem? in praedicatione, id est Christianam et sanctam mulierem, ut ministret nobis de facultatibus suis? Nunquid non possumus haec facere si volumus, quemadmodum caeteri apostoli et fratres Domini et Cephas? id est Jacobus Alphaei et Thadaeus, qui fuerunt cognati Salvatoris, hoc est ex sorore virginis Mariae, et Petrus qui est princeps apostolorum? Nam nec ipse Petrus refutabat sumptus oblatos a feminis, sicut nec Dominus refutaverat. Mulieres enim desiderio doctrinae coelestis ministrabant eis et sumptus et servitia, ut non indigerent his quae ad necessitatem vitae hujus pertinent. Ideo plus erat mulieres circumducere, quam ab auditoribus alimenta percipere, quia mulieres indumenta et quaeque necessaria praebebant. Nec omnino reprehensibile judicabatur hoc, maxime apud Judaeos. Et haec, inquit, potestas nonne et nobis est concessa sicut caeteris apostolis? Aut solus ego et Barnabas, quia placet nobis ex labore manuum nostrarum vivere, non habemus potestatem hoc operandi? id est hoc faciendi, scilicet stipendia sumendi, et mulieres circumducendi? Nos duo soli non possumus hoc agere, cum omnes hoc agant? Non reprehendit alios, sed eorum more sibi probat licere quod eis erat licitum. Putabant enim nonnulli Corinthiorum, quod non liceret ei sumptus accipere sicut caeteris, quoniam de labore suo vivebat, et inde minoris eum dignitatis aestimabant, nec apostolum esse credebant, dicentes apud se: Quia si esset apostolus, stipendia sumeret, ut omnes apostoli. Contra quos ipse nunc loquitur, ostendens se esse apostolum et potestatem habere sumendi stipendia, sed nolle sumere, et ne coapostolos reprehendere videatur quia abstinet, subjungit:
3.10.7
« Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat.»
3.10.8
Per has similitudines humanae consuetudinis ostendit rationabiliter, quia sibi et aliis praedicatoribus licet accipere sumptus. Nam et ipsi spiritualiter Christo regi militabant, et ideo a Christianis plebibus tanquam a provincialibus stipendia sumebant. Ipsi Ecclesiam quasi vineam plantabant, et idcirco de fructu ejus merito comedebant. Ipsi gregem ovium Christi doctrina veritatis pascebant, et ideo jure de gregis lacte, id est de cibis ejus temporeis accipiebant. Paulus tamen qui haec loquitur, suis stipendiis militabat, et de fructu vineae a se plantatae non edebat, nec de lacte potabat gregis quem pascebat. Nullam enim in praesenti vita retributionem sumere volebat, ut in futuro saeculo plenam de omnibus mercedem reciperet. Qui praemissis similitudinibus, subdit:
3.10.9
« Nunquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Nunquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique haec dicit? Nam propter nos utique scripta sunt. Quoniam debet in spe qui arat, arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi.»
3.10.10
Dico quia miles debet a rege stipendia consequi, et agricola de fructu vineae carpere, et licet humanis similitudinibus utar, nunquid tamen haec dico secundum hominem? id est nunquid sequor in his humanam similitudinem? An et lex Dei haec quae dico non dicit? Utique dicit haec eadem. Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti, id est non prohibebis praedicatorem vivere de praedicatione. Concordare monstrat supradictas rationes divinae sententiae, ut intelligamus quia non sine causa respuit accipere sumptus, quando tot documentis ostendit et dandum et accipiendum esse. Sed ne ad litteram accipiatur haec sententia, subjungit: Nunquid de bobus cura est Deo? Quod non sic intelligitur, tanquam non ipse pascat animalia bruta, et volatilia, quae non serunt, neque metunt, neque congregant in horreum; sed quia ei cura non est praecepto monere hominem, quomodo bovi suo consulat. Nunquid ergo de bobus cura est Deo, ut de his in lege praeciperet? An propter nos utique qui sumus boves ejus, haec dicit? Nos enim trituramus, id est in area mundi serris notrae praedicationis comminuimus paleas infidelitatis et vitiorum, et separamus ab eis grana fidei caeterarumque virtutum, vel credentes ab infidelibus tanquam a paleis grana discernimus. Et ideo justum est ut non prohibeamur ex area, quam trituramus, cibos sumere. Nam propter nos utique sunt haec scripta in lege. Et vere propter nos spirituales boves. Quoniam ille qui arat, id est qui corda subjectorum vomere praedicationis ad fidem aperit, debet arare in spe, id est sperans fructum sui laboris consequi. Non quod haec sit ejus intentio, ut propter ejus exspectationem, id est temporalis cibi praedicet, sed quod certus sit non defore sibi victum, si in praedicatione laboraverit. Similiter et qui triturat, id est grana discernit a paleis, hoc est virtutes a vitiis, debet hoc agere in spe percipiendi fructus stipendiorum. Historialiter quidem fit trituratio, quando boves aut equi super segetes collectas et in area collocatas, missi fuerint ad eas conterendas et grana excutienda, sicut moris est in quibusdam regionibus. Praedicatores autem quando infidelium corda scindunt ac vomere praedicationis excolunt, et ad suscipiendum fidei semen arant, tunc demum terram ad semen gratiae accipiendum praeparant, et ab inculta solitudine, id est ab incredulorum multitudine separant; et qui prius arant in conversione, postea triturant in instructione, quia per assiduam correctionem et instructionem non localiter, sed moraliter bonos a malis sequestrant. Tamen et ante fidem trituratio fit, cum ab infidelibus quis per susceptionem fidei separatur, atque post fidem, cum in ipsa Ecclesia fit inter bonos et malos quaedam moralis discretio per praedicantium instructionem, et de hac Ecclesia loquitur nunc Apostolus, quae fit quando alii respuunt, alii corriguntur, aliis in pejus proficiunt.
3.10.11
« Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Dei.»
3.10.12
Adhuc probat per rationes, quia licet stipendia sumere. Si nos, inquit, seminavimus vobis, id est inchoavimus primi vestris mentibus spargere spiritualia, id est quae a Spiritu sancto data sunt, et vestrum spiritum vivificant, ut fructificent in vobis sicut in bona terra, magnum est si metamus ad sustentationem nostri corporis vestra carnalia stipendia? Quasi dicat: Non est magnum, sed minimum, si tradentes vobis aeterna, percipiamus a vobis temporalia. Item a minori, probat hoc ipsum. Si alii, inquit, sunt participes vestrae potestatis, id est tam potenter utuntur vestris rebus ut vosipsi, quare non potius nos id agimus, qui vestrae salutis causa fuimus? Quae sunt autem spiritualia quae seminavit, nisi verbum et ministerium sacramenti regni coelorum? Quae vero carnalia, quae sibi licere metere dicit, nisi haec temporalia quae vitae atque indigentiae carnis indulta sunt? Quae potenter ab eis sumebant etiam alii, qui non eis primo Evangelium annuntiaverant, sed ad eorum ecclesiam idipsum praedicantes postea venerant. Unde subjecit: Si alii potestatis vestrae participes sunt, id est potestatis quae praedicatoribus concessa est in vos, ut utantur bonis vestris, cur non potius nos? Vel istos alios intelligamus pseudo apostolos, qui bona eorum devorabant, cum nihil utile eis contulissent. Ecce, inquit, probatum est, quia potestatem habemus sumendi stipendia. Sed tamen non usi sumus hac potestate, id est non accepimus sumptus ut poteramus. Tunc enim quis utitur sua potestate, quando quidquid pertinet ad illum, accipit, et a nullo suae potestatis vult abstinere debito. Nos vero non ita fecimus, sed omnia sustinemus, id est famem et sitim et nuditatem libentissime toleramus, ne demus aliquod offendiculum Evangelio Christi, id est ne per nos Evangelium impediatur currere. Minus enim curreret ad cor vestrum, si suspicaremini nos illud praedicare propter commodum terrenum. Vel si dedissetis nobis aliquid, putaretis forsitan vos emisse licentiam praedicandi, et nobis minueretur libertas arguendi. Vel si debitos sumptus acciperemus, jam pseudoapostoli nostro exemplo libere acciperent, et sic in praedicatione durarent. Aut si mulierem circumduceremus, inde posset oriri non bona suspicio. Talibusque modis impediretur cursus evangelicae praedicationis.
3.10.13
« Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt? et qui altario deserviunt, cum altario participant? Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.»
3.10.14
Iterum redit ad probationem, modisque omnibus etiam atque etiam commendat, quid sibi liceat et tamen non faciat. Licitum est, inquit, mihi sumptus ex praedicatione sumere, sicut ministrantibus apud Judaeos in sanctuario licet de rebus sanctuarii vivere, quia et naturalis ratio hoc habet, ut unusquisque inde vivat, ubi laborat. Nam nescitis quoniam hi qui in sacrario, id est in tabernaculo vel templo operantur sicut ministri et artifices, edunt ea quae sunt de sacrario, id est quasdam oblationes quae offeruntur in eo pertinentes ad ipsos? et nescitis quia qui altario deserviunt, sicut sacerdotes et levitae, participant cum altario? id est partem accipiunt de his quae offeruntur in altari, et sicut antiquo more apud Hebraeos antiquos haec fiebant, ita et Dominus Jesus ordinavit in Novo Testamento, id est rationabiliter disposuit, his qui Evangelium annuntiant, id est praedicant, de Evangelio vivere, id est victum habere, ut expeditiores sint, cum de corporali cibo solliciti non fuerint. Hoc ordinavit, id est tali ordine disposuit Dominus, ut dantes spiritalia, sumerent carnalia, quando dixit:« In eadem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt, dignus est enim operarius mercede sua.» Non quod ideo quisque debeat evangelizare ut manducet, sed ideo manducare ut evangelizet. Nam qui propterea evangelizat, ut manducet, vilius habet Evangelium quam cibum. Postquam vero multis similitudinibus et exemplis atque rationibus et auctoritatibus ostendit Apostolus sibi licere necessaria sumere, subjungit, dicens:
3.10.15
« Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi haec, ut ita fiant in me. Bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Nam etsi evangelizavero, non est mihi gloria. Necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quae est ergo merces mea? ut Evangelium praedicans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.»
3.10.16
Tot, inquit, exemplis et auctoritatibus constat me licenter posse stipendia sumere. Sed tamen ego non sum usus aliquo horum exemplorum vel auctoritatum sive rationum, ut facerem quod facere his posse demonstror, id est ut ex praedicatione sumptus et alimenta perciperem. Nullo horum usus sum. Sed nec uti volo, quia non ideo scripsi haec licere mihi, ut ita nunc fiant in me, id est ut amodo mihi necessaria quaeque dentur a subditis; et si ego propter aliorum salutem a debitis sumptibus et necessariis omnibus abstinui et abstineo, saltem tanto exemplo vos ab immolatis carnibus abstinete, ne multos fratrum praecipitetis in interitum. Ob hoc etiam noluit Apostolus accipere sumptus, ne esset forma mercenariis et pseudoapostolis. Erant enim jam multi, qui occasionem habere cupiebant acquirendi terrena[ al., stipendia] et vendendi Evangelium, quibus eam volens imputare, victum manibus suis quaesivit. Sed et propterea noluit a discipulis stipendium vel aliud quid sumere, ne per hoc acciperent fiduciam delinquendi, et vigor evangelicae auctoritatis in illo torpesceret. Parcebat etiam in hoc illis, ut non esset eis onerosus, si de bonis eorum viveret. Nolo, inquit, ut haec ita fiant in me. Nam magis bonum est mihi mori, id est magis opto mori quam sustinere ut quis dando evacuet gloriam meam, quam pro hac abstinentia habere volo in Christo apud Deum, compatiens infirmis, dum nihil ab eis sumo. Vere taliter evacuaretur et inanis fieret. Nam si ideo evangelizavero ut haec ita fiant in me, id est: Si propterea evangelizavero, ut ad illa perveniam, et finem Evangelii in cibo et potu et vestitu collocavero, non est mihi gloria apud Deum, sed ex eorum numero sum, de quibus dictum est:« Quia receperunt mercedem suam.» Et quare non est mihi gloria? Quia necessitas sustentandae hujus vitae incumbit mihi, ut ideo evangelizem, quia unde vivam non habeo, ut acquiram temporalem fructum de praedicatione aeternorum. Sic enim jam necessitas in Evangelio erit, non voluntas. Et vere necessitas incumbit, quia vae mihi est si non evangelizavero, id est malo meo non evangelizabo, quia fame cruciabor, et unde vivam non habebo. Vere non est gloria evangelizare pro corporis necessitate. Nam si hoc ago volens, hoc est sine ulla vitae hujus fulciendae necessitate, apud Deum habeo mercedem gloriae sempiternae. Sed si invitus, id est cogente necessitate id facio, dispensatio est mihi credita, ut aliis dispensem Evangelium ad profectum eorum, ego autem mercedem illam apud Deum gloriosam non habeam? Hoc enim loco talis dispensator intelligitur, qui alienum dispenset, unde ipse nihil accipiat. Dispensatio est mihi credita tanquam invicto servo, ut tanquam alienum erogem, et nihil inde capiam praeter cibaria, quae non de participatione regni, sed ad sustentaculum miserae servitutis dantur extrinsecus. Et quia si volens evangelizo, mercedem apud Deum habeo, ergo quae est merces mea, quam de praedicatione habere cupio, cum nullam inde mercedem terrenam recipere velim? Haec scilicet est merces mea, ut ego Evangelium praedicans sine sumptu, ponam in cordibus hominum Evangelium, id est ut non sit credentibus sumptuosum Evangelium, ne putent ad hoc sibi evangelizari, ut id evangelistae quasi vendere videantur. Hanc mihi eligo mercedem, ut gratis ponam in auditorum mentibus Evangelium, ut non abutar in Evangelio potestate mea, qua Dominus concessit accipiendo stipendia, ne quod impedimentum generem Evangelio. Si enim stipendia sumerem, unde Evangelium impediretur et tardius iret, jam meae potestatis abusio fieret, quoniam sumendo illa, contra hoc ad quod potestas ipsa fuit mihi concessa, facerem. Hactenus multifarie demonstravit licere sibi sumptus accipere, quos tamen non accipiebat. Jam vero quia infirmitati hominum compatiens a debitis sumptibus abstinebat, ostendunt sequentia, cum dicit:
3.10.17
« Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer: his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: his qui sine lege erant, tanquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege Christi essem, ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus efficiar.»
3.10.18
Hanc, inquit, solam mercedem in hac vita quaero, ut gratis ministrem cunctis Evangelium. Nam cum essem liber ex omnibus, id est cum sic ab omnibus essem separatus, ut nihil illis deberem, nec ullius merita me possent ad hoc deducere, ut illis verbum vitae ministrarem, sponte me inclinavi ut a Domino exaltarer, et me servum omnium feci, sicut ipse Dominus dixerat:« Quicunque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.» Liber eram ex omnibus, id est nulli quidquam debens, cum nihil ab aliquo suscepissem, unde sibi obnoxius essem ad exhibendam servitutem; et tamen pro Christo me feci servum omnium, ut commodis omnium deservirem; et hoc ideo, ut plures ad fidem convertendo lucrifacerem, id est lucrum eos praedicationis meae facerem, et idcirco me modificavi omnibus. Quia factus sum Judaeis tanquam Judaeus, id est ita compassus sum eorum caecitati et miseriae, ac si Judaeus essem, et in eadem caecitate et miseria cum eis detinerer. Hoc est dicere: Quantum dolorem ac sollicitudinem haberem de infidelitate et ignorantia et morte mea, si rem ipsam sicut esset animadvertere possem, tantum habui de Judaeis, ut Judaeos lucrarer, id est ut sic ad fidem eos adducerem, subveniens eis sicut mihi subvenire vellem, et his qui sub lege sunt, id est Samaritanis vel praedictis Judaeis factus sum, quasi sub lege essem, id est misericorditer eis condolui, et eos a jugo servitutis eripere laboravi, sicut mihi recte vellem condoleri et me eripi, si unus ex illis essem. Ita per compassionem misericordiae factus sum eis quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege serviliter, id est cum eam non servarem carnaliter, ut tam pia condescensione lucrifacerem, id est lucrum Christo acquirerem eos qui sub lege erant. Nequaquam doctor egregius ut quasi Judaeus fieret, ad perfidiam erupit, nec quasi sub lege esset, ad carnale sacrificium rediit; sed condescendendo appropinquavit infidelibus, non cadendo, ut videlicet singulos in se suscipiens, et se in singulos transfigurans compatiendo colligeret, et impenderet illis ea quae impendi sibi ab aliis recte voluisset; et tanto unicuique erranti concurreret, quanto salutis ejus modum ex propria consideratione didicisset. Non rediit ad carnale sacrificium, ut illud exhibendo putaret se aliquid justificationis aut salutis inde consequi. Alioqui propter vitandum scandalum, Hierosolymis veterem sacrificiorum morem servavit( Act. XXI). Neque simulando fecit hoc, ut nonnulli putaverunt, sed secundum liberam sententiam suam qua dicit:« Circumcisus qui vocatus est?»( supra VII) non adducat praeputium, id est non sic vivat quasi praeputium adduxerit, sicut alio loco dicit:« Circumcisio tua praeputium facta est.» Secundum hanc sententiam fecit illa, quae non intelligentibus et parum attendentibus finxisse putatus est. Judaeus enim erat, et circumcisus vocatus, noluit adducere praeputium, id est noluit ita vivere ac si circumcisus non esset. Hoc enim jam in potestate habebat, et sub lege quidem non erat, sicut illi qui eam serviliter custodiebant, sed tamen in lege Christi, quae est et ipsa quam Judaei tenebant, erant, ut libere adimpleret eam. Qui vetera ejus sacramenta inter Judaeos celebrans, hoc modo illa usque ad certi temporis dispensationem a Deo jussa esse commendavit, et a sacrilegis sacris gentium distinxit. Nam et in hoc factus est Judaeis tanquam Judaeus, et sub lege positis tanquam sub lege esset, quia hoc Hierosolymis fecit, et alibi Timotheum circumcidit, et a cibis quos lex prohibet abstinuit inter Judaeos, ac semper apud eos de lege et prophetis disputavit, asserens eorum testimoniis adventum Christi. Qui universa haec et his similia idcirco faciebat, ut eos qui de lege erant, Christo acquireret, non ut aliquid justificationis jam in illis caeremoniis aestimaret. Qui et subjungit: His qui sine lege erant, id est gentilibus, factus sum tanquam sine lege essem, cum non essem sine lege Dei, sed essem in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. In eo quippe factus est gentilibus tanquam gentilis, quod praeputium recipit, quod indifferenter permisit vesci cibis quos damnant Judaei, quod eis assensus est secundum physicas rationes mundum esse factum a Deo, et hujusmodi condescensionibus. Notandum quod Judaeos sub lege dicit esse, se autem in lege, paganos vero sine lege. Aliud est autem esse sub lege, et aliud in lege. Qui enim sub lege est, secundum legem agitur; qui vero in lege est, secundum legem agit, et ille servus est, hic autem liber. Qui vero sine lege est, ab omni servitute divina alienus est, ut sicut onager in solitudine praesentis saeculi male liber vivat. Utrisque autem, id est eis qui sub lege, et illis qui sine lege erant, se testatur Apostolus congruisse per misericordiam scilicet et compassionem, non per versipellem simulationem, id est ut eo modo subveniret carnali Judaeo vel pagano, quomodo sibi ipsi si hoc esset, subveniri tecte voluisset, portans utique eorum infirmitatem in compassionis similitudinem, non fallens in mendacii fictione, sicut continuo sequitur et dicit: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Hinc enim loquebatur, ut etiam omnia illa superiora diceret. Sicut ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium, sic et caetera quae praemisit. Quam enim dicit infirmitatem suam erga infirmos fuisse, nisi compatiendi eis in tantum, ut ne videretur venditor Evangelii, et verbi Dei cursum apud imperitos in malam suspicionem decidens impediret, nollet accipere quod ei jure Dominico debebatur? Eo enim ipso factus est infirmus, quo potestate sua uti noluit. Tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret quemadmodum secum agi vellet, si et ipse ita infirmaretur, ut posset de illis per quos sibi Evangelium praedicaretur, si eos videret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas suspicari. Sic ergo illis qui corde infirmabantur, factus est infirmus compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Nam et qui ministrat aegroto, fit tanquam aegrotus, non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet si ipse aegrotaret. Juxta quem sensum universaliter subjungit: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Quasi dicat: Quid diutius per partes enumerarem singula? Breviter comprehendo, omnibus omnia factus sum, id est quasi omnium sectarum essem. Omnibus omnia factus est, non mentientis actu, sed compatientis affectu, id est non omnia mala omnium fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus tanquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando. Cogitabit enim, ut homo, in eis vitiis etiam se esse potuisse, unde cupiebat alios liberare; et ita subveniebat illis, sicut sibi vellet subveniri, si ipse in eisdem vitiis esset. In se enim personas omnium pie transfigurans, ex semetipso discebat qualiter unicuique misereri debuisset, quatenus hoc singulis impenderet, quod sibi ipse, si ita esset, impendi recte voluisset. Ita, inquit, me contempero omnibus, non quod mihi errores et vitia eorum placeant, sed omnia haec praedicta facio conformans me unicuique propter Evangelium, ut particeps ejus efficiar, id est ut particeps fiam bonae intentionis, quam habet Evangelium erga salutem hominum. Vel omnia quae dixi facio erga singulos quosque propter Evangelium, ut possim eis illud dulciter inferre, et ego fiam particeps remunerationis ejus.
3.10.19
« Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.»
3.10.20
Idcirco omnia facio propter Evangelium, quia non aliter ero particeps ejus. Necesse enim mihi est ut omnia quae facienda sunt, faciam, et ab omnibus a quibus abstinendum est, abstineam, quoniam aliter Evangelii coronam et remunerationem habere non potero. Quod evidenter apparet in hac similitudine quam nunc propono. Nullus enim in stadio bravium accipit, nisi qui omnia quae facienda sunt fecit, et hoc omnes mundana consuetudine potestis scire. Quia an nescitis quod hi qui currunt in stadio, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Licet enim omnes ibi sint in cursu et labore similes, tamen omnes inaniter currunt, praeter illum solum qui accipit bravium, quod est praemium cursus. Stadium autem constat centum viginti quinque passibus. Sed hoc loco, sive minus, sive magis longitudinis habeat, vocatur stadium illud viae spatium, per quod usque ad metam quamdam solebat fieri cursus, ut postquam veniretur ad metam, esset standum. Unde stadium a stando nomen accepit. Bravium autem genus est palmae, vel praemium quod currentibus proponitur. Omnes currunt, sed unus qui currendo caeteros vincit, accipit bravium, quia fecit omnia quae pertinent ad cursum, et abstinuit ab omnibus quae impediunt. Sic et ergo bravium supernae remunerationis adipisci non potero, nisi omnia quae currentibus facienda sunt fecero, et ab omnibus quae contraria sunt abstinuero. Similiter et unusquisque vestrum de se sentiat et legitime currat. Nam omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Currunt enim Judaei, currunt haeretici, currunt nonnulli Christiani qui ad vitam non sunt praedestinati, quia omnes isti in fine praemium sperant se adepturos, et ad illud tendunt per vitae praesentis stadium. Sed unus praedestinatorum Christianorum populus qui legitime currit accipit bravium, quoniam sola unitas eorum qui sunt corpus Christi palmam consequitur, et quia non omnes qui currunt accipiunt bravium, ideo sic currite faciendo quae ad cursum pertinent, et vitando quae impediunt, ut comprehendatis illud. Cautos et expeditos vos esse convenit in currendo, ne forte contingat non comprehendere praemium ad quod curritis. Non enim omnes comprehendunt illud. Currite credendo, sperando, desiderando, bene operando, corpus affligendo, orando, amando, et quibusque bonis studiis insistendo. Ita quidem est de his qui currunt. Sed de his qui pugilantur audiamus. Nam cursor quisque festinat ad bravium, sed omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, id est omnis pugil qui in certamine pugnat, ab omnibus se abstinet, id est ab escis et caeteris quae impediunt agonem, id est certamen. Sic et omnis Christianus qui in arena hujus mundi contra diabolum luctatur, ab omnibus quae Christianum ad terram implicant debet abstinere. Nam et ideo chrismate sumus uncti, quia luctatores sumus effecti; et propterea sicut ilii qui in arena luctantur, nudi sunt, ita et nos a mundanis rebus spoliati esse debemus, ut amando nihil possideamus in hoc saeculo, quia nec maligni spiritus, contra quos est nobis lucta, quidquam in eo proprium possident. Nudi ergo cum nudis, id est nihil possidentes cum nihil possidentibus luctari debemus, si eis succumbere nolumus. Armis tamen virtutum indui studeamus, quibus et protegamur, et adversarios feriamus. Sicque pugiles et luctatores imitemur, qui se intantum ab omnibus agoni suo noxis abstinent, ut et nocturnam pollutionem, quae per somnum accidere solet, diligenter cavere studeant, ne per hanc molliores in certamine fiant. Et illi quidem abstinent, et pugilantur ut corruptibilem coronam ex floribus contextam cum laude et mercede cito perituram accipiant; nos autem ob hoc abstinemus et pugnamus ut incorruptam, id est aeternam percipiamus coronam, et idcirco diligentiores esse debemus, quibus non terrenis et marcentibus floribus, sed aeterna conserta gemmis in modum regii diadematis corona spiritalis servatur.
3.10.21
« Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans. Sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.»
3.10.22
Seipsum proponit Apostolus caeteris in exemplum. Quandoquidem, inquit, in stadio vitae praesentis est nobis cursus et certamen, atque victori proposita est incorruptibilis et aeterna corona, igitur ego, qui, sicut supra dictum est, omnia propter Evangelium facio, sic curro, id est tam legitime, tam alacriter, tam expedite cursum boni operis exsequor, ut non quasi in incertum tendam, quia certus sum de corona. Ille enim currit in incertum, qui talia facit, ut ex quibusdam sperare, et ex quibusdam possit desperare. Sed ego ex omnibus quae post conversionem feci, certitudinem bonae spei tenens, non curro velut in incertum, sicut illi qui currunt ad saeculare bravium, nec si poterunt illud accipere sunt certi, ego sic pugno contra diabolum, u t non sim quasi aerem verberans, id est non inaniter pugno sicut ille, qui jactat ictus incassum, et pro hoste ferit aerem. Scilicet non verbis, sed rebus contendo, quia non sum de illis praedicatoribus, qui dicunt et non faciunt. Quantumcunque enim praedicator fundat verba, gladius oris ejus non pervenit usque ad laesionem hostis, sed vox inanis et otiosa reputatur, si ipse praedicationi suae contrarius existat. Quia qui aliter facit quam praedicat, suspectos facit audientes ut de promissis dubitent; et ideo malum de cordibus eorum non valet expellere, nec hostem qui in eis habitat, laedere. Ego autem non vacuos ictus verborum in adversarium jacto, sed ut illum possim laedere, castigo jejuniis et afflictionibus corpus meum, ut et exemplum abstinentiae dem aliis: et ideo non quasi aerem verberans pugno, quia dum carnem restringo, ipsis abstinentiae meae ictibus non aerem, sed diabolum verbero; et dum hoc quod intra me est subjicio, extra positum adversarium ferio. Corpus vero castigare, est jejuniis reprimere illud, et ea illi dare, quae ad vitam proficiant, non ad luxum. Corpus meum per abstinentiam castigo, ne per lasciviam insolescat, et in servitutem illud redigo, ut non perficiat suam, sed spiritus voluntatem: et in omnibus serviat spiritui, non repugnet. Ideo sic corpus refreno, ne forte si aliter egero, contingat quod adhuc contingere potest, quandiu sum in hac mutabili vita, scilicet ne cum ego aliis praedicaverim, et in partem electionis illos per doctrinam meam adduxerim, ipse male videndo efficiar reprobus, id est a Deo reprobatus, et a gaudiis coelestibus quae praedico, alienus. Certe jam de hoc Apostolo voce Dominica dictum fuerat,« quoniam vas electionis mihi est,» et tamen adhuc ipse castigans corpus suum, metuit ne reprobetur, licet supra dixerit, sic curro, non quasi in incertum. Ita enim certus est de praemio, ut timeat illud amittere: et ita metuit amittere, et certus sit de eo. Et cum iste quem Deus vas electionis esse testatur, sic metuat reprobus fieri, quid de nobis miseris erit, qui nullam adhuc Dei vocem de electione nostra audivimus, et jam in otio quasi de securitate torpemus? Omnia enim quae nunc de se dixit, ideo locutus est, ut nos similiter agere suo exemplo doceret, scilicet ut sic strenue cursum recti operis ageremus, quatenus de perceptione futuri praemii spem certam haberemus; et sic cum antiquo hoste pugnaremus castigantes corpora nostra, ut non aere, sed ipsum hostem certis ictibus abstinentiae nostrae feriremus, ne forte per subrepentia vitia reprobi adhuc efficeremur, et reprobationem adhuc posse contingere, probat exemplo Judaeorum, cum subjungit:
3.11.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT X
3.11.1
« Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo, nam prostrati sunt in deserto.»
3.11.2
Hoc namque exemplum de priori populo ideo proponit, ut in Christianorum populo nullus in eo solo confidens quo baptizatus est, et escam ac potum corporis et sanguinis Domini percepit, putet sibi Deum parcere si peccaverit; sed tunc omnia haec cognoscat sibi profutura, si Deo humiliter obedire perseveraverit. Quasi dicat: Currere et pugnare sicut ego debet omnis Christianus, quandiu in stadio vitae mortalis est: et metuere, ne post omnia bona quae divinitus accepit, fiat adhuc reprobus, nec perveniat ad bravium pro quo currit, sicut videmus quod Hebraei qui nos praefiguraverunt, post transitum maris et coelestem escam, quia Deum peccatis suis offenderunt, ad terram promissionis velut ad propositum bravium pervenire non potuerunt. Nolo enim vos ignorare, id est nolo ut ignoretis, o fratres, quoniam patres nostri, id est Hebraei antiqui institutores nostrae fidei et moralitatis, omnes tam boni quam mali cum egrederentur de Aegypto, priusquam mare transirent, fuerunt sub nube, quae non sinebat exercitum Aegyptiorum ad eos accedere, et significabat praesidium supernae protectionis, et omnes pariter mare transierunt, in quo persecutores eorum perierunt, et omnes in Moyse, id est in ducatu Moysi baptizati sunt in nube et in mari, quia submersis hostibus suis erepti sunt a morte, quod nobis praestat baptismus: et purgati sunt a peccatis prioribus, ut ultra non imputarentur illis: et mundati ab ignorantia Dei, quae premebat omnes gentes, ut idonei forent accipere divinam legem. Baptizati sunt, quia signum baptismi acceperunt, quod tantumdem valuit eis credentibus, quantum valet nobis ipse baptismus, et deinde omnes similiter boni ac mali manducaverunt eamdem escam spiritalem, id est manna spirituali virtute paratum. Omnes eamdem escam comederunt, quia non aliam salvandi et aliam perituri manducaverunt, sed omnes eamdem. Simili modo et omnes biberunt eumdem, non diversum, potum spiritalem, id est aquam de petra productam spirituali gratia. Manna enim et aqua illa dicuntur nunc spiritualis cibus et potus, quia non mundi lege, sed Dei virtute sine elementorum commistione ad tempus creati sunt, habentes in se figuram corporis et sanguinis Domini. Unde et manna vocatum est panis angelorum, quia virtute qua angeli subsistunt creatum est, significans eum qui ait:« Ego sum panis vivus qui descendi de coelo.» Vel eamdem escam corporis Christi, quam nos in pane manducamus, ipsi manducaverunt in manna; et eumdem potum sanguinis Christi, quem nos ex calice bibimus, ipsi biberunt ex petra, et ideo spiritualem manducaverunt eamdem quam et nos, corporalem vero alteram. Quia visibilem escam spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos accepimus visibilem cibum, sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. Similiter potum spiritualem perceperunt eumdem quem et nos, nam corporalem alium. Sed hunc spiritualem potum non undecunque bibebant, sed de spiritali petra, id est de Christo. Sicut enim cibus et potus ille fuit spiritualis, simili ratione fuit petra spiritualis, quae potum manavit spiritualem. Bibebant de petra consequente eos, id est satisfaciente desideriis eorum, quoniam consecuta est eos abundantia suae largitatis, prius siti confectos, et ad Moysen clamantes, dum satiavit eos sic, ut amplius tunc non quaererent potum. Vel sequebatur eos per desertum petra spiritalis, quia ubi deficiebat eis humanum suffragium, aderat Christus. Qui ideo sequebatur, ut ubi homo defecisset, ille subveniret. Non enim petra, sed Christus aquam dedit. Qui et nunc similiter suos per subsequentem gratiam comitari non desistit post baptismum, velut post maris transitum. Bibebant de petra, sed petra erat Christus. Non est dictum, petra significabat Christum; sed, petra erat Christus, quia sic solet loqui Scriptura, res significantes tanquam illas quae significantur, appellans. Omnia enim significantia videntur quodammodo earum rerum quas significant gerere personas; et ideo tanquam hoc esset, dictum est, petra erat Christus; quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. Propter firmitatem, petra dictus est Christus. Qui duobus lignis crucis affixus, profudit ex suo latere sacramenta nostrae salutis, quibus interior sitis nostra potaretur: sicut petra illa bis percussa, dedit aquam unde populus ille satiaretur; gemina enim percussio, duo ligna crucis significat. Ecce omnes pariter haec omnia Dei beneficia consecuti sunt, sed non omnes pariter ad salutem pervenerunt. Quia non in pluribus eorum beneplacitum est Deo, id est plures eorum non bene placuerunt Deo post haec omnia, sed graviter displicuerunt; quod inde patet, quia prostrati sunt in deserto, nec pervenerunt ad terram promissae haereditatis. Caveamus itaque ne et nobis similiter contingat. Omnia enim illa beneficia quae ipsi divinitus acceperunt, spiritualiter sunt eadem quae et nos accepimus. Aegyptum namque interpretari novimus afflictionem, vel affligentem, vel comprimentem, sive tenebras, et saepe poni in imagine hujus saeculi, a quo spiritualiter recedendum, ne simus jugum ducentes cum infidelibus. Quod fit per primum calorem fidei. Sic enim quisque Jerusalem coelestis fit civis idoneus, cum primum huic saeculo renuntiaverit, quomodo ille populus in terram promissionis induci non potuit, nisi prius ab Aegypto recederet. Sed sicut ille non inde discessit, nisi divino praesidio, ita nemo corde ab hoc saeculo avertitur, nisi Dominicae misericordiae munere praeventus et adjutus. Quem et nubes protegens comitatur, quae procul arceat exercitum Aegyptiorum sequentium, quia catechumenus per fidem quam recipit, habet gratiam Dei obumbrantem velut nubem, quae non sinit ad illum accedere pristinam consuetudinem vitiorum, quae diabolo instigante, subsequitur illum, sed in aqua baptismatis exstinguitur velut in mari Rubro. Apte enim per mare Rubrum baptismus designatur, sanguine Christi consecratus. Mors enim Aegyptiorum in mari, significat abolitionem peccatorum in baptismo. Israelitae transeuntes, praesignant eos qui nunc baptizantur, et tali mysterio patres illi omnes de Aegypto egressi fuerunt sub nube, et omnes mare transierunt, ac in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Moyses Christum significat, nubes Spiritum sanctum, mare aquam baptismi. Dicuntur ergo in Moyse baptizati in nube et in mari, velut si dicerentur in Christo baptizati in Spiritu sancto et aqua. Postea ducti sunt per desertum. Similiter et nunc baptizati omnes, nondum perfruentes promissa patria regni coelorum, sed quod non vident sperantes, et per patientiam exspectantes, tanquam in deserto sunt. In quo pascuntur manna, et potantur aqua de petra, id est corpore et sanguine Christi. Nam sicut ille populus ante transitum maris non potuit manna comedere, sic nemo valet ante baptismum corpus Redemptoris accipere. Deinde sicut Hebraeis data est lex, ita fidelibus ostenditur sublimitas scientiae charitatis Christi. Sed qui post haec omnia criminaliter peccaverint, ad coelestem patriam non pervenient, nisi congruam egerint poenitentiam; sicut Judaei qui propter culpas suas ad terram promissionis non pervenerunt, sed in deserto perierunt, etsi enim in aliquibus, non tamen in pluribus eorum beneplacuit Deo. Communia fuerunt omnibus illis sacramenta, sed non communis gratia. Ita et nunc baptismus nobis omnibus communis est, sed non virtus baptismi, commune nobis est sacramentum corporis et sanguinis Domini, sed non communis virtus sacramenti. Non ergo solis sacramentis confidamus, quia his solis ad regnum coeleste non perveniemus, si bona operari neglexerimus, aut si Salvatorem more veterum offendere non timuerimus.
3.11.3
« Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt; neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.»
3.11.4
Judaei post maris transitum, post angelicum cibum et spiritualem potum, quia graviter Deum offenderunt, ad promissam haereditatem non pervenerunt, sed in deserto perierunt. Sed haec quae de illis narrantur, facta sunt tunc in figura nostri, qui eramus futuri, quoniam in illis praefiguratum est quod nos si post baptismum, si post Dominici corporis et sanguinis cibum et potum similiter peccaverimus, ad coelestem patriam non perveniemus; sed in hoc saeculo maligno morientes, ad poenas inferni ducemur, quas poenae illorum praesignabant. Caveamus igitur similiter offendere, ne talia patiamur in veritate, qualia illi pertulerunt in imagine. Haec enim, ut dictum est, facta sunt in figura nostri, ut nos metu poenarum, quae illis acciderunt, corrigamur, ut nos simus concupiscentes malorum, id est concupitores vitiorum, sicut et illi concupierunt, per concupiscentiam enim desideraverunt cibos Aegypti, quos reliquerant dum manna pascerentur coelitus misso, et pro esu carnium flentes murmuraverunt. Caveamus et nos illecebras gulae, ventrisquae ingluviem, ne similibus epularum concupiscentis pereamus. Neque idololatrae efficiamini manducantes in idolio, sicut quidam ex ipsis, manducantes coram vitulo. Neque idololatrae efficiamini, id est non aedificetis ad idololatriam exemplo vestri infirmam fratrum conscientiam, qui videntes vos in idolio recumbere, putant quod ibi ob honorem idoli comedatis. Non efficiamini idololatrae, sicut facti sunt non omnes Judaei, sed quidam ex ipsis idololatrae facti sunt, adorantes vitulum aureum, dum Moyses in monte quadraginta diebus cum Domino moraretur, quemadmodum in Exodo scriptum est: Sedit populus ante vitulum manducare et bibere, et cum alacres facti essent ex cibo et potu, surrexerunt ludere, id est ludos facere in vituli veneratione. Surrexerunt ludere, id est coram vitulo saltare. Vel ludere, id est vitulum adorare. Quid enim lusui puerili tam simile, quam idola colere! Cavete igitur, ne et vos similiter coram idolo nunc sedeatis manducare et bibere, et infirmos excitetis ad lusum idololatriae.
3.11.5
« Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt in una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.»
3.11.6
Neque in idololatriam declinemus, postquam de tenebris infidelitatis educti sumus, ut illi declinaverunt, postquam de Aegypto, ubi servierunt idolis, fuerant educti. Neque fornicemur cum paganis mulieribus ne per eas ad cultum idolorum seducamur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt. cum filiabus Madian, et comederunt de sacrificiis earum, adoraveruntque deos ipsarum, et hoc factum est consilio Balaam. Videte ne vos similiter consiliis pseudoapostolorum decipiamini, qui vestram perniciem moliuntur, sicut Balaam filios Israel perdere machinabatur. Nam propter hanc fornicationem ceciderunt in una die gladio viginti tria millia, quoniam Moyses statim praecepit judicibus Israel, ut occideret unusquisque proximos suos, qui initiati fuerant Beelphegor, et occisa est tanta multitudo eorum. Ubi praefiguratum est, quod etiam viros in dilectione et in observantia Decalogi perfectos et in fide Trinitatis, si fornicati fuerint, occident eos in judicio futuro quasi in una die judices Israel, id est Apostoli. Nam per decem intelligitur Decalogus legis; per viginti, id est per geminationem denarii numeri, exprimitur gemina dilectio, quae legem facit impleri; per tria, fides Trinitatis; per mille, perfectio, et ita, sicut diximus, per viginti tria millia designantur illi, qui in dilectione et praeceptorum divinorum observantia et fide sunt perfecti; sed caveant fornicationem, quia propter hanc solam in infernum cadere possunt in die judicii. Neque tentemus Christum, diffidentes de ejus auxilio, et fastidientes ejus spiritualem cibum, ne malignis spiritibus perimendi tradamur, sicut quidam eorum tentaverunt illum, et a serpentibus perierunt. Nam sicut Scriptura refert, taedere coepit populum itineris ac laboris, locutusque contra Dominum et Moysen, ait:« Cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae. Anima nostra jam inanis nauseat super cibo isto levissimo. Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes.» Ita enim Christum tentaverunt, dum loquerentur contra Dominum, qui est ipse Christus, et contra Moysen famulum ejus, propter taedium viae longioris et laboris et penuriam cibi crassioris, cum velut pro nihilo manna ducerent. Ac per hoc Christus comprobatur esse Deus qui jam ab illis est tentatus. Quibus ipse ad significanda peccata, quorum veneno invisibiliter moriebantur, visibiles serpentes quibus admonerentur immisit, et plaga emendatoria mortes animarum mortibus corporum figuravit. Caveamus et nos, ne Christum simili modo tentemus, loquentes contra eum et contra praelatum quem ipse nobis dedit, cur nos eduxerit de Aegypto, id est, de tenebrosis saeculi voluptatibus, dum affligimur in solitudine conversationis hujus, et penuriam sustinemus corporalis victus, cum spiritalis abundet; et taedet nos itineris ac laboris, dum per patientiam diu nolumus exspectare quod non videmus, sed cupimus ad regnum pervenire cito, sine laboris ullius tolerantia. Nam cum per multas tribulationes oporteat nos intrare in regnum coelorum, si tribulationes in via longanimiter sufferre respuimus, justo Dei judicio trademur ignitis serpentibus, id est malignis spiritibus, qui nos igne vitiorum inflamment, et animas nostras veneno peccatorum inficiant et exstinguant. Notandum etiam quia sicut Judaei Christum in Moyse contempserant, sic Corinthii contemnebant eum in Apostolo, dum male loquerentur de Apostolo duce suo, sicut Judaei de Moyse, et adeo nunc tali exemplo vult eos compescere. Qui et addit: Neque murmuraveritis. Murmurabant enim contra majores suos, quibus invidebant charismata meliora, vel etiam contra ipsum Apostolum. Ne murmuraveritis, inquit, sicut quidam eorum murmuraverunt, id est injuste de praepositis suis conquesti sunt, et ideo perierunt ab exterminatore, id est ab angelo qui extra terminos promissae terrae percussit eos, vel extra terminos sortis electorum misit. Nam Core et socii ejus murmuraverunt contra Moysen et Aaron, quod non divina electione, sed quasi per seipsos praelati essent populo; et idcirco sic exterminati sunt, ut vivi descenderent in infernum, disrupta terra sub pedibus eorum. Propter quod et sequenti die murmuravit contra Moysen et Aaron multitudo filiorum Israel, dicens:« Vos interfecistis populum Dei( ibid),» et ob id egressa est ira a Domino in eos, et vastati sunt incendio, fueruntque qui percussi sunt quatuordecim millia hominum, absque his qui perierant in seditione Core. Ita propter murmurationes suas, quibus falso de rectoribus suis conquerebantur, perierunt, et de medio multitudinis exterminati sunt per angelum administrantem poenas eorum. Videte ergo, ne et vos similiter contra me murmurantes, vel contra quoslibet vobis superiores aut praelatos, similiter, imo deterius pereatis. Non enim est ambiguum, illos peccantes plus subjiciendos tormentis, quibus peccantium poenae ad hoc relatae sunt, ne peccarent.
3.11.7
« Haec autem omnia in figura contingebant illis. Scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.»
3.11.8
Ita post maris transitum et coelestem cibum propter varias offensiones suas variis modis perierunt. Sed haec omnia contingebant illis in figura, quia tunc figurabatur, quod pro similibus culpis perire possumus post baptismum et corporis Christi sacramentum. Nam quod in pluribus eorum non fuit beneplacitum Deo, et prostrati sunt in deserto, praefiguravit quod nunc in populo Christianorum« multi quidem sunt vocati, pauci vero electi. Lata enim via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui vadunt per eam, nec in illis beneplacitum est Deo. Quod illi mala concupierunt, et corde in Aegyptum redierunt figurabat quod carnales Christiani erant mala desideraturi, et mente ad saeculi relicta vitia redituri. Quod quidam ex illis idololatrae facti sunt, quod quidam fornicati sunt, quod quidam Christum tentaverunt, quod quidam murmuraverunt, significabat quod quidam ex Christianis erant in idololatriam casuri, et quidam fornicaturi, et quidam Christum tentaturi, et quidam murmuraturi, et invisibiliter poenas eorum passuri. Unde non omnes illi, sed quidam ex ipsis memorantur haec mala fecisse, quia nec omnes Christiani, sed quidam similia nunc faciunt; et qui modo vetustas illorum culpas imitantur, necesse est ut et poenas ipsorum patiantur. In figura ergo contingebant illis haec omnia. Sed scripta sunt ad correptionem nostram, id est, ut corrigamur auditis culpis et poenis eorum, atque caveamus esse de illis qui similia faciunt et patiuntur. In figura contingebant omnia sub Veteri Testamento, et ideo jam non opus est ut cum res manifestas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi serviamus, id est ut Sabbata custodiamus et ciborum differentias et his similia. Sed tamen scripta sunt propter nos, et ideo magna nobis cura sunt legenda et intelligenda, et in magna auctoritate habenda. cum propter nostram utilitatem sint scripta. Vitia quoque et tormenta veterum scripta sunt ad correptionem nostram, in quos, id est in nos devenerunt, id est declinaverunt fines saeculorum, quia in ultima aetate sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. Alioquin poena illorum geminabitur nobis, quia major notitia legis magis reum facit eum qui eam non custodit. Fines autem saeculorum tanquam senectus veteris hominis, cum totum genus humanum tanquam unum hominem constituerimus, sexta aetate significatur, qua Dominus venit. Sunt enim aetates sex etiam in uno homine, infantia, pueritia, adolescentia, juventus, gravitas, senectus. Prima igitur humani generis aetas est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, et inde quinta usque ad adventum Domini. Sexta vero agitur ab adventu Domini usque ad finem saeculi, quia exterior homo tanquam senectute corrumpitur, qui etiam vetus dicitur, et interior renovatur de die in diem. Inde requies sempiterna est, quae significatur Sabbato. Quia ergo fines saeculorum sic devenerunt in nos, id est saecularitas in nobis decrevit et finiri coepit, ideo turpius erit si jam ultra peccaverimus. Post haec salubris admonitio subditur: Quoniam Israelitae post accepta divinitus beneficia ceciderunt in varias offensiones, per quas perire meruerunt, et casus Israelitarum praefiguravere casus Christicolarum atque omnia quae tunc illis acciderunt, scripta sunt ad correptionem nostram, itaque quicunque se existimat stare, id est, statutum rectitudinis habere, videat, id est sollicitus sit ne cadat, id est ne labatur in culpam gravem, quia justus septies cadit in levem et resurgit. Videat ne cadat, dum se stare putat. Hoc maxime ad eos ex Corinthiis dictum est, qui praesumentes de sua scientia, qua licitum esse noverant omnia edere, infirmis fratribus scandalo erant; et putabant se aliquid profecisse ex doctrina pseudoapostolorum, unde facti erant deteriores, atque judicabant Apostolum, cum ipsi essent rei. Superbiam igitur eorum amputat, ne per hanc in varias culpas sicut Judaei, corruant, quia et Apostolo superbe detrahentes, Christum tentabant. Multos etiam alios qui futuri erant, reprimit ab elatione perniciosa, dum hortatur ut stans observet ne cadat, id est ne peccato consentiat, vel ne alium peccare faciat. Voluntate enim sua cadit qui cadit, sed voluntate Dei stat qui stat, aut resurgit.
3.11.9
« Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Fidelis autem Deus est qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.»
3.11.10
Stans videat ne cadat. Non quod penitus sine casu perseverare possit. Sed hoc saltem videte ut tentatio, id est peccati delectatio, vos non apprehendat, id est rationem vestram in consensum non trahat, nisi humana, id est nisi de his levibus peccatis, sine quibus humana vita non potest duci, vel non daemoniaca, sed humana tentatio vos apprehendat. Nam humanum quidem est, in corde tentationem perpeti; daemoniacum vero est tentationis certamine et in operatione superari. Item aliud sapere quam se res habet, humana tentatio est. Hujus autem vel illius vel suam ipsius amando sententiam, vel invidendo melioribus usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis aut haeresis sacrilegium pervenire, diabolica praesumptio est. In nullo autem aliter sapere quam se res habet, angelica perfectio est. Quia igitur homines sumus, sed aequales angelis in resurrectione futuri sumus( Matth. XXII; Marc. XII; Luc. XX), quandiu non habemus angelicam perfectionem, caveamus diabolicam praesumptionem. Humanum quippe est de occultis aliorum non vera sentire, ut homo credat bonum quem nescit malum; et iterum opinione non certa credat malum, quem non probavit malum, et ante tempus judicet quod nescit. Sunt etiam humanae tentationes, cum bono quisque animo, secundum humanam tamen fragilitatem in aliquo consilio labitur; aut irritatur in fratre studio corrigendi, paulo tamen amplius quam christiana tranquillitas postulat. In his et talibus est humana tentatio, non daemoniaca. Daemonis est enim scienter et voluntarie peccare, cum nulla ad hoc fragilitate trahatur; hominis autem est per ignorantiam vel per infirmitatem peccare, et quia necesse est vos tentationibus probari, non dico vel oro ut non tentemini, sed ut tentatio nulla vos apprehendat nisi humana, id est ut sicut homines, non sicut daemones tentemini, scilicet ut per tentationes proficiatis, non succumbatis. Ego quidem hoc dico, sed Deus adimplebit quod dico, quia ipse est fideliter adimplens quod promisit, cum diceret:« Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.» Fidelis est Deus, id est verax in hac promissione, ut sit semper vobiscum in omni tentatione, et non sinat vos ultra vires tentari, sed tentationem leviget ut vincatis. Aliter de aliquo dicimus, non mihi habuit fidem; aliter, non mihi servavit fidem. Nam illud est, non credidit quod dixi: illud non fecit quod dixit. Secundum hanc fidem qua credimus, fideles sumus Deo; secundum illam vero, qua fit quod promittitur, etiam Deus ipse fidelis est nobis. Fidelis est Deus in eo quod se suis promisit auxiliaturum et coronam gloriae post tentationes daturum, et ideo non patietur vos tentari supra id quod potestis ferre, id est non permittet ultra mensuram vestrarum virium excrescere pondus alicujus tentationis. Nisi enim misericors Deus cum viribus tentamenta modificet, nullus profecto est, qui malignorum spirituum tentationes[ al. insidias] non corruens portet. Quia si mensuram judex tentationibus non praebet, eo ipso protinus stantem dejicit, quo ultra vires onera imponit; et idcirco pia dispensatione hostem nostrum permittit et retinet, relaxat et refrenat, ut et tentemur ad profectum nostrum, et non superemur ad hostis desiderium. Fidelis enim est, et ideo facit ut aut cito cesset tentatio, aut si prolixa fuerit, det ipse tolerandi virtutem. Non patietur vos tentari supra vires, sed cum ipsa tentatione faciet etiam proventum tolerantiae, ut possitis sustinere pondus tentationis. Subvenit enim ut impleat quod promisit, quia fidelis est: et illud facit provenire, quod potest humana fragilitas sustinere. Novit enim quando procellam tentationis exsurgere sinat, quando exsurgentem reprimat. Novit pro custodia nostra restringere, quod contra nos egredi pro nostra exercitatione permittit, ut saeviens nos diluat procella, non mergat. Proventum ergo facit in tentatione, quia et tentationem prout expedire novit, facit provenire, et citius opus consolationis occurrere facit, atque surgentes tentationis stimulos mitigat, impugnantesque se cogitationum motus interna pace tranquillat. Moxque anima immensam de spe coelesti laetitiam percipit dum devictum respicit malum quod toleravit.
3.11.11
« Propter quod charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.»
3.11.12
Dixi quod omnia contingebant Israelitis in figura, qui post coeleste pabulum conversi sunt ad idola, multisque modis offenderunt, et quod vos Deum fidelem habetis adjutorem in omni tentatione. Propter quod, o charissimi, quibus ego propter magnam charitatem consulo, fugite, id est cito vos elongate, non solum animo, sed et corpore ab idolorum cultura, ne sicut Judaei fiatis iterum idololatrae. Qui enim assiduus est in idolio, aliquid sperat de eo; et de eo sperare, de Deo dubitare est. Sic enim Saul ad idololatriam quam exterminaverat rediit, sperans aliquid de ea. Fugite ergo ab idolorum cultura, ne per hanc vobis nascatur in Deum tentatio. Fugite quasi pestem, quasi venenum, quasi mortem, quia nisi cito fugeritis, non evadetis. Fugite de idolio, ut non comedatis ibi cum offendiculo simplicium fratrum, quia jam in eorum infirma conscientia facti estis idololatrae, dum vos aestimant ob honorem idolorum ibi comedere.
3.11.13
« Ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus, omnesque de uno pane participamus.»
3.11.14
Fugite ab idololatria, et ut inde fugiatis, loquor vobis altum aliquid, non quasi rudibus, sed quasi prudentibus et rationis capacibus. Ideoque vos ipsi velut prudentes judicate quod dico, id est an propter hanc rationem quam subjungo, debeatis fugere procul ab idolis, et abstinere prorsus ab illorum sacrificiis. Calix benedictionis, etc. Ideo prius de calice loquitur, quia de pane postea plus erat locuturus. Calix benedictionis cui benedicimus, id est calix cui Christus in coena benedixit, et cui nos sacerdotes in missa benedicimus, vel calix benedictionis, id est cujus haustu benedictio credentibus infunditur, cui nos sacerdotes in sacramentorum confectione benedicimus, nonne est communicatio sanguinis Christi? id est nonne facit eos qui digne bibunt illum, esse participes vitae Christi quae per sanguinem designatur, quoniam anima carnis, ut Moyses dixit, in sanguine est. Hoc est, nonne facit nos esse illius beatitudinis et gloriae participes, in qua cum anima ipsius anima vestra unum quid fiat per ejusdem gloriae consortium? Ubi innuitur, quia similiter calix maledictus idolorum, potantes se facit participes mortis daemoniorum, et panis quem nos sacerdotes in altari frangimus, et quem unum in multas partes dividimus ad designandam unionem charitatis accipientium, nonne participatio corporis Domini est? id est nonne hoc operatur in nobis, ut tandem corpora nostra recipiant participationem immortalitatis et gloriae corporis nostri? Hoc est dicere: Participatio calicis et panis Dominici, facit ut anima nostra et corpus tandem conformetur animae et corpori Christi secundum receptionem ejusdem beatitudinis. Tunc autem hoc erit si quod in sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur, spiritualiter bibatur. Sicut enim ut sit species visibilis panis, multa grana in unum consperguntur, tanquam illud fiat quod de fidelibus, ait Scriptura, erat illis cor unum et anima una, et sicut in confectione vini liquor granorum in unitatem confunditur, ita Dominus Jesus nos ad se pertinere per unitatem charitatis significavit, ac mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecravit; et ideo qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit, pro se, sed testimonium contra se. Panis quem frangimus, est participatio corporis Domini, quia ipse panis quem multis dividimus, est verum corpus Domini: et qui de illo accipiunt de corpore Domini accipiunt, atque fiunt etiam ipsi quod accipiunt. Quoniam nos multi sumus unus panis et unum corpus. Nam, sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur, sic Ecclesia Christi ex multis fidelibus charitate copulante connectitur. Unus ergo panis sumus. Nam jejuniis et exorcismis coepimus moli, deinde in baptismo conspersi sumus, et per acceptionem sancti Spiritus sumus decocti, et ita panis Dominicus effecti, si unum esse perseveravimus. Nam ideo Dominus, sicut dictum est, corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur e multis, quoniam aliud in unum ex multis granis conficitur, aliud in unum ex multis acinis confluit. Et ob hoc, communicatio corporis et sanguinis Christi societatem aeternam sanctorum designat et facit, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propter quae omnia recte dicimur omnes unus panis et unum corpus, quia et omnes de uno pane corporis Christi participamus. Quod enim quisque suam partem ex hoc pane percipit, significat quia unusquisque juxta mensuram suam particeps fit hujus gratiae. Si autem unus panis Dominici sacramenti unum corpus Christi efficit in ecclesia, sic panis idololatriae daemonum participatio est; et sicut omnes qui de uno pane ac de uno calice Domini sumimus, unum corpus efficimur; ita si cum idololatris de sacrificio eorum comedimus et bibimus, unum profecto cum illis corpus efficimur. Qui enim comedit idolothytum, unum cum daemone fit; sicut qui comedit corpus Christi, fit unum cum Christo.
3.11.15
« Videte Israel secundum carnem. Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?»
3.11.16
Dixi quia qui edunt carnem Christi, et bibunt sanguinem ejus, participes sunt Christi, et hoc vobis per similitudinem ostendo. Nam videte id est considerate eum Israel, qui non secundum spiritum ut nos, sed secundum solam carnem est Israel, id est populum Judaeorum, qui sola carne sunt filii Jacob, et carnaliter intelligunt et servant legis praecepta. Nonne illi qui apud eos edunt hostias, carnaliter immolatas, sunt participes altaris? id est de sacrificio altaris partem in esum accipiunt. Ita est. Pars enim cremabatur in altari, et pars comedebatur: et sicut Judaei participes fiebant altaris per esum hostiarum, sic nos efficimur participes Christi per esum carnis ejus. Quoniam vera carnis substantia quae in Christo est in nos transit, quoniam sacrificium illud idem quod erat in altari, transibat in eos qui comedebant de illo. Similiter et qui idolothyta sacrificia manducant, fiunt socii daemonum, quomodo carnalis Israel socius erat altaris in templo, qui de sacrificiis manducabat.
3.11.17
« Quid ergo? Dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem socios vos fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.»
3.11.18
Quoniam monebat Apostolus ut fugerent ab idolorum cultura, ne cibis talibus contaminarentur, sensit motum cordis eorum, et ideo praevenit ne quis illi diceret: Ergo dicis vim aliquam habere idolum vel posse polluere. Non, inquit, idolum insensibile polluit, sed daemones qui templis praesident, ad homines depravandos et suo servitio mancipandos, non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Quasi diceret: Quoniam dixi, fugite ab idolorum cultura, ergo ne quis ex hoc moveatur, interrogo, quid, dico in illis verbis praemissis? An intendo dicere, quod immolatum idolis sit aliquid, id est immutetur in aliquam dignitatem? Aut intelligo, quod idolum sit aliquid, id est valeat in aliquo prodesse vel obesse? Non hoc dico, sed potius istud assero, quia sacrificia quae immolant gentes, non idolis, sed daemoniis( quae latent in idolis) immolant, et non Deo. Daemoniis enim magis dediti sunt, quod est periculosius. Nam si tantum idola colerent, sicut eos nihil adjuvarent, ita nihil eis nocerent. Nam simulacrum vere nihil est, sed sub tegmine simulacri diabolus colitur. Gentes immolant daemoniis. Sed ego vos qui Christo concorporati estis, nolo fieri socios daemoniorum per sacrificia gentium. Non enim hoc totum quod videtur, est in idolo, sed sub tegmine idoli est occultum iniquitatis mysterium. Ideo abstinendum est ab esu talium sacrificiorum. Dominus tamen dicit, quia« quod intrat in os, non coinquinat hominem.» Ubi sciendum quia ipsi quidem cibi, et Dei creatura omnis quidem per se munda est, sed idolorum ac daemonum invocatio ea facit immunda. Ideo debetis idolorum sacrificia respuere, quia non potestis calicem Domini, in quo sanguis est ejus, bibere et calicem daemoniorum, in quo vinum est sacrilegae superstitionis, nec potestis mensae, id est altaris Domini in quo corpus ejus est, participes esse et mensae, id est altaris daemoniorum, et tam magnum sustinebitis incommodum, ut a corpore et sanguine Domini, sine quo vitam habere non potestis, separemini, quoniam sacrificium Christi et sacrificium diaboli nemo potest comedere.« Quae enim conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Vel quis consensus templo Dei cum idolis?» Nulla his adinvicem societas, quoniam mors et vita simul non conveniunt. Sequitur:
3.11.19
« An aemulamur Dominum? Nunquid fortiores illo sumus.»
3.11.20
Non debemus ad subversionem fratrum manducare sacrificia idolorum. Quia an aemulamur Dominum? id est an invidemus Domino, ut regnum ejus minuamus, comedendo idolothyta ad perditionem fratrum? non oportet ut aemulemur eum, conantes ei auferre membra sua. Quia nunquid fortiores sumus illo, ut possimus contra eum praevalere, et eos ad perniciem trahere, quos ipse vult ad vitam servare, vel nos ipsos ab ejus percussione defendere? Malo nostro utimur, si contra Christum agimus. Vel ita: An aemulamur Dominum, id est an imitamur Christum comedentem cum publicanis et peccatoribus, dum cum idololatris manducamus? Nequaquam illum imitamur in hoc facto, quia ipse non cum idololatris cibum sumpsit, sed cum his qui unum Deum colebant, et tamen peccatores erant, ut eos dulcedine familiaritatis suae traheret ad poenitentiam. An imitamur Dominum? Minime. Et nunquid sumus fortiores illo? id est nunquid agimus fortiora quam ipse, per scientiam qua novimus idolum nihil esse, sumentes idolothyta quod ipse non fecit? Hoc est enim fortiores illo esse, quod tamen non est fortitudo sed debilitas, ea facere quae ille non fecit.
3.11.21
« Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.»
3.11.22
Abstinendum est ab immolatis, et omnia quidem ciborum genera mihi licent, qui possum ea sumere mundo corde, sed non omnia expediunt mihi, id est quaedam eorum non adjuvant, sed implicant cursum meum. Secundum legem naturae licent, quoniam munda sunt omnia naturaliter, et ideo licent, id est nullo praecepto mihi prohibentur. Omnia quidem ciborum genera mihi licent, et lege naturae et potestate liberi arbitrii, sed non omnia aedificant proximos, quoniam quae idolis oblata sunt, destruunt illos, et a fide subvertunt; et ideo a licitis etiam abstinendum est, ne fratres scandalizentur. Nemo enim quaerat quod suum est, id est suum proprium commodum, sed commodum alterius. Nam qui veraciter intelligit idolum nihil esse, et omnem Dei creaturam bonam esse, atque sic comedit idolorum sacrificia, non verens scandalizare fratres propter suam escam, iste quod suum est quaerit, non quod aliorum. Qui vero ne fratribus noceat, a licitis abstinet, ille non quod suum est quaerit, sed quod aliorum, quia charitate compulsus, etiam per sua damna quaerit aliorum commoda. Quod de esca diximus, hoc de omni re sentiendum est, quia qui suas utilitates negligit pro utilitatibus proximorum, ille justus est.
3.11.23
« Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est terra et plenitudo ejus.»
3.11.24
Quoniam licita sunt haec, et tamen non est utendum eis semper, determinat quomodo et qua ratione possint manducari, scilicet si venalia fuerint in foro reperta. Omne, inquit, quod in macello venit, id est quod venditur in loco ubi carnes venduntur, manducate, nihil interrogantes, id est non quaerentes an sit immolatum vel non immolatum, et hoc facite propter conscientiam, id est ut libera sit conscientia vestra, quia licet aliquid sit oblatum idolo, tamen si hoc nescierit qui emit, nullum patitur scrupulum, et apud Deum immunis est. Vel propter conscientiam vendentis conservandam, quia si manducaretis postquam diceret immolatum esse, ille si infidelis esset, confirmaretur in infidelitate; vel si fidelis, revocaretur a fide. Nihil interrogate, quia si interrogaveritis infideles, qui vos sciunt esse Christianos, propter irrisionem vobis respondebunt omnia esse immolata. Dixi ut manducetis sine interrogatione, quia Domini est terra, quae cuncta nutrit et sustinet, et plenitudo ejus, id est omnia quibus impletur terra. Nec potest immundum esse quod Domini est. Si ergo idolis immolatum aliquid, vel non est, vel nescitur, sine ullo conscientiae scrupulo in usum necessitatis assumitur. Si vero certum est immolatum esse, melius Christiana virtute respuitur.
3.11.25
« Si quis vocat vos infidelium ad coenam et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis aut dixerit, hoc immolatum est idolis, nolite manducare, propter illum qui indicavit, et proter conscientiam. Conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius, ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.»
3.11.26
Dixi qualiter manducandum sit quod emitis, dicam et gratis datum qualiter edi possit. Ita scilicet: Si quis infidelium vocat vos ad coenam, etc. Coena a communione vescentium appellatur; κοινόν quippe commune Graeci dicunt. Unde et communicantes, quod communiter, id est pariter conveniant. Apud veteres enim solitum erat in propatulo vesci, et communiter epulari, ne singularitas luxuriam gigneret. Si vos ad coenam quis infidelium vocarit, non praecipio ut eatis, sed in vestra voluntate pono. Tunc autem Christianus ad coenam infidelis ire debet, si aliquem fructum ibi habet, id est si scit se illum lucrari: sicut Christus ideo cum peccatoribus edebat, ut eos ad poenitentiam converteret. Si vultis ad talem coenam ire, omne quod vobis apponitur, manducate, simpliciter, non interrogantes unde sit, propter conscientiam simul discumbentium, ne confirmetis infideles in errore suo, si scienter manducaveritis coram eis cibos idololatriae. Hoc tamen perfectis dicitur, qui possunt contemnentes idolum quia nihil est, manducare de sacrificio, certi quia quod sub Dei Creatoris nomine editur non potest polluere. Nihil interrogantes edite quod apponitur. Sed si quis dixerit de eo quod apponitur, hoc immolatum est idolis, nolite jam manducare propter illum qui indicavit, ne putet vos illud comedere sub idolorum veneratione, et propter conscientiam aliorum. Qui enim idolis servit, gloriabitur, si vos edere de sacrificiis viderit, et in errore confirmabitur, malumque fratribus dabitis exemplum. Patet quia caro per se non est immunda. Nam si natura ipsa immolatitiae carnis esset immunda, utique et nescientem contaminaret. Neque enim eo minus ipsa esset, quo a nesciente sumeretur. Sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse videaris. Conscientiam autem dico non tuam, quae firma est in cognitione veritatis, sed alterius, qui adhuc infirmus est in fide, vel necdum venit ad fidem. Apud conscientiam enim suam laetabitur infidelis quisque, si viderit te libenter appetere quod idolis immolatum est, et dicet: Quomodo Christiani vetant nos immolare quasi sit malum, et ipsi illa manducant quasi sancta et munda? Et idcirco abstinendum est, ne mala de nobis opinio generetur in aliorum mentibus, quia ut quid judicatur mea libertas, ab aliena conscientia, id est cum ab idoli veneratione sit libera conscientia mea, quid opus est ut malam de me dans opinionem, faciam aestimari quia venerationis causa manducem idolis immolata? Judicarer enim non distare ab idololatris, si non abhorrerem, quod oblatum est idolis, et si ego cum gratia participo, id est si ego gratiae Dei communico, quia in ipsius nomine edo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? id est quid opus est me cadere in blasphemiam imperitorum? quid necesse est ut faciam aestimari quia ego devotus sum idolo, dum quae illi sunt oblata non horreo? Blasphemor enim inde ac vituperor, quia magnum aliquid de idolo sentire videor, et infideles gaudent in idololatria, dum me putant participem habentes occasionem permanendi in errore, et fidelibus malum datur exemplum. Et quia haec mala inde contingerent, ergo cavete idolis oblata, ut possitis ad laudem Dei comedere. Quamvis enim per puritatem conscientiae vestrae licitum sit vobis ista sumere, inimicum tamen Deo est ea scienter edere, quoniam ad opprobrium unius Dei haec diabolo dedicantur. Ergo ne faciatis cibo vestro vel actu Deum blasphemari, sed sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia facite in gloriam Dei, id est sic facite omnia, ut ex his glorificetur et laudetur Deus. Modeste et frugaliter et temperanter manducando et bibendo, glorifica Deum. Si enim quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi praebuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, et cibus tuus et potus tuus laudat Deum. Si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, manducans et bibens Deum blasphemas. Si post cibum et potum requiescis ut dormias, et in lecto nihil turpiter egeris, nec excesseris ultra concessam licentiam in lege Dei, laudas eum; et cum dormis, si mala conscientia non te excitat a quiete, innocentia somni tui laudat Deum; et cum vigilas et bene agis, atque Deus laudatur de bono opere tuo, opere tuo Deum laudas. Sic ad laudem ejus omnia sunt agenda.
3.11.27
« Sine offensione estote Judaeis et gentibus et Ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.»
3.11.28
Ita vestram conversationem modificate, ut nullus scandalum ex ea patiatur. Estote scilicet sine offensione Judaeis et gentibus et Ecclesiae Dei. Offensio enim Judaeis fit, si Christianum qui se dicit legem et prophetas recipere, viderint idola quae illi abominantur non horrere. Gentilibus vero haec est offensio, si in eo in quo sunt, non solum non arguantur, sed et promptiores fiant, dum non vitantur vota idolorum suorum. Ecclesiae autem Dei fit offensio, dum quosdam ex numero suo videt his quae inimica Deo sunt, adhaerere. Cavete igitur uno cibo vestro sic omnes offendere, sicut et ego non solum non offendo quemquam, sed etiam placeo omnibus per omnia quae facio. Non quidem ita placebat Apostolus omnibus, ut placeret etiam tam multis persecutoribus suis, sed placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesia, sive jam intus positis, sive introducendis in eam. Oportet enim ut rectores boni placere hominibus appetant, sed idcirco ut suae aestimationis dulcedine proximos in affectum veritatis trahant, non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi quamdam viam faciant, per quam corda audientiam ad amorem Conditoris introducant. Difficile quippe est, ut quamlibet recta denuntians praedicator, qui non diligitur libenter audiatur. Debet ergo qui praeest, studere se diligi, quatenus possit audiri; et tamen amorem suum pro semetipso non quaerere, ne inveniatur ei cui servire per officium cernitur, occulta cogitationis tyrannide resultare. Recte igitur Apostolus nunc dicit, quia ego per omnia omnibus placeo, quamvis alibi se deneget hominibus placere. Addit enim, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis ut salvi fiant. Nulli autem utile est ad salutem, si homo ei propter seipsum placuit, quia non recte placet aliter, nisi cum propter Deum placet, id est ut Deus placeat et glorificetur, cum dona ejus attenduntur in homine, aut per ministerium hominis accipiuntur. Cum autem homo sic placet, non jam homo, sed Deus placet. Placet ergo Paulus et non placet, quia in eo quod placere appetit, non se, sed per se placere hominibus veritatem quaerit.
3.12.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT XI.
3.12.1
« Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.»
3.12.2
Ego, inquit, omnibus placeo, quarens omnibus prodesse, et vos estote imitatores mei, ut nullum offendatis, sed tali intentione per laudabilem vitam hominibus placere quaeratis. Imitatores mei estote sicut et ego sum imitator Christi, quoniam ita per me imitabimini Christum qui nullum offendit, sed omnes salvare venit. Imitatores mei estote sicut et ego Christi. In ecclesia iste ordo est, alii praecedunt, alii sequuntur et qui praecedunt, exemplo se praebent sequentibus: et qui sequuntur, imitantur praecedentes. Sed et illi qui se exemplo praebent sequentibus, sequuntur ipsum Christum. Nam quia omnes superaverunt proficiendo, nec jam remansit homo quem imitentur, ipse Christus eis remanet, quem usque in finem sequantur.
3.12.3
« Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est: caput autem mulieris vir; caput vero Christi, Deus. Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum; omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum. Unum enim est ac si decalvetur. Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, velet caput suum.»
3.12.4
Postquam mores et conversationem eorum arguit, nunc traditiones vult corrigere. Ideo non confirmando, sed per ironiam incipit loqui. Praecepi, inquit, ut me imitemini, et non possum reprehendere vos de inobedientia, sed laudo vos quod per omnia estis memores mei, et praecepta quae vobis tradidi, tenetis. His verbis plus illos tangit, quam si manifeste increparet eos. Quia cum esset apostolus eorum, immemores erant traditionum ejus; neque quod adhuc non didicerant ex aliarum Ecclesiarum traditione sequebantur; et ideo quasi noviter tradidit illis, dicens: Volo autem vos scire, etc. Quasi diceret: vos obliti estis mei, et traditiones meas non tenetis, sed volo ut ista quae subjungo, sciatis. Volo vos scire quod Christus est omnis viri caput, quoniam vir a Deo quidem, sed per Christum factus est, sed vir est caput mulieris; quia, quamvis et mulier per Christum, de viro tamen facta est, ac per hoc subjicitur viro. Et sicut vir Christum, ita mulier debet sequi virum, et exemplo illius agere bona. Sicque secundario per virum subjicitur Christo. Vir enim nulli subjectus est nisi Christo, mulier autem et viro et Christo debet esse subjecta. Christus est caput viri, qui regitur a sapientia; sed vir caput mulieris, quae regitur a viro. Designatur autem per virum spiritus rationalis et per mulierem anima. Est enim animae quasi maritus quodammodo spiritus hominis, quia animalem affectionem tanquam conjugem regit. Christus ergo caput viri est, id est sapientia Dei gubernatrix est illius spiritus qui est in homine, quo potest homo intelligere spiritualia, si ipse spiritus pie se subjicit Deo, nihil enim altius illo spiritu, nisi sapientia quae Deus est. Sed vir est caput mulieris quia spiritus regit animam. Aliud est enim in homine rationale quod regit, aliud animale quod regitur, ut scilicet caro non concupiscat adversus spiritum, sed spiritui subjugetur, id est concupiscentia carnalis non adversetur rationi, sed potius obtemperando desinat esse carnalis, ut appetitum animae per quem voluptates corporis operamur, habeat mens interior tanquam virilis ratio subjugatum. Ita est caput viri Christus, et caput mulieris vir. Caput vero Christi, Deus est, secundum quod Pater major est illo, ut hunc ipsum Deum esse, quod illi cum Patre unum est, caput sit hominis mediatoris. Quod ipse solus est. Si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tanquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius, imo multo magis verbum cum Patre simul sit Deus, caput Christi, quamvis Christus homo nisi cum verbo quod caro factum est, intelligi non possit? Omnis vir orans, etc. Venit ad causam, quia et viri quidem apud Corinthios nutriebant comam, et mulieres nudato capite procedebant in ecclesiam, gloriantes in crinibus. Quod non solum inhonestum erat, sed etiam concupiscentiae fomitem praestabat, et quoniam Christus est caput viri, ideo omnis vir tam dives quam pauper, in ecclesia Deum orans aut caeteris prophetans, id est futura et occulta, pronuntians velato capite corporeo, deturpat, id est dehonestat spirituale caput suum Christum, vel etiam corporale caput. Sed econtra omnis mulier, quia inferior et subjecta viro, si fuerit orans in ecclesia aut prophetans, non velato capite, deturpat et inhonestum reddit caput suum, quod ita nudum omnibus ostendit. Quoniam Christus cui servire est summa libertas, caput est viri, ideo non est justum ut in ecclesia oret vel doceat velato capite, quoniam inter eum et Christum non est aliquid medium. Et propterea non debet ostendere signum servitutis in se, sed libertatis. Nam quia sine alio mediante Christus est caput ejus, et per Christum Deus, et ideo in signum libertatis non habet velum, quod est subjectionis signum. Deturparet enim caput suum, si oraret vel prophetaret cooperto capite, quia videretur reputare dedecorosum sub Christo esse, tanquam sub suo capite, et quod ignominia esset illi, quod summa libertas et gloria debet videri. Sed mulier in ecclesia stans non velato capite, id est sine signo subjectionis quam debet viro, deturpat caput suum, id est dehonestat virum, quasi non habeat eum medium inter se et Christum, vel caput suum carnale dehonestat, dum denudat illud, quia unum est ac si decalvetur, id est tantumdem est ad turpitudinem, ac si decalvaretur. Vere idem valet. Nam si non velatur mulier, etiam tondeatur. Debet enim tonderi, si non est velata. Sed si turpe est mulieri tonderi aut decalvari, velet caput suum. Nam dum stat in ecclesia retortis crinibus in tergo et nuda fronte, hoc est adeo turpe, ac si capilli per decalvationem vel detonsionem essent ablati. Nunc spiritualem intelligentiam breviter attingamus. In viro enim, ut supra dictum est, rationalis sensus accipitur, in muliere autem anima hominis intelligitur, quae a rationali sensu, velut mulier a viro, regitur. Ipsa quoque anima hominis, quae utrumque unum fit, si quando ea quae Dei sunt cogitat, quasi vir est. A qua contemplatione spirituali per velamen, id est carnalibus cogitationibus se cohibere non debet, sed revelata facie, id est mundo corde ad contemplanda coelestia et spiritualia se extendere. Si quando vero ea quae mundi sunt cogitat, quasi mulier est. Sed ne supra quam necesse est, se in terrenis actibus occupet, oportet ut discretionis velamine restringatur, ne forte dum licita et necessaria vult procurare, ad illicita et superflua cogitanda illiciatur. Et hoc est spiritualiter quod vir caput velare non debet, sed mulier. Vir enim, id est virilis sensus rationis; orans, id est desiderans superna, aut prophetans, id est futura praemeditans; velato capite, id est obumbrato nebulis terrenarum cogitationum suo acumine: deturpat caput suum, id est turpitudine cogitationum suarum obscurat sibi pulchritudinem supernae sapientiae. Sed mulier, id est inferior pars mentis intenta temporalibus; orans, id est appetens quae corpori sunt necessaria; vel prophetans, id est futura quae sibi sunt agenda praevidens; non velato capite, id est non per discretionis temperantiam restricto suo acumine: deturpat suum caput, id est turpitudine interiorum desideriorum foedat superiorem mentis aciem, quae debuit solis coelestibus inhiare Tantumdem enim valet, quod sine velo modestae cohibitionis se relaxat in appetitum temporalium rerum; ac si decalvetur, id est ac si detegatur et appareat omnibus prava intentio ejus, de qua debet erubescere. Haec enim per frontem, quae pudoris sedes est et praeeminet, designatur. Nam mulier, id est pars rationis intenta rerum temporalium administrationi, si non velatur, id est si non modeste restringitur a superfluis cogitandis, etiam tondeatur, id est auferat a se universas cogitationes mundanarum curarum. Melius est enim ut omnes mundi curas abjiciat, quam ut in omnia mundi desideria spargatur, dum necessaria procurat. Si vero turpe est mulieri tonderi vel decalvari, id est si haec inferior pars animae, quae parum ad aliud valet, incongruum deputat abscindere velut capillos a se omnes mundi curas, vel detegere cunctis impudentiam suae intentionis erga temporalia, velet caput suum, id est modeste cohibeat a superfluis cogitationibus acumen suum.
3.12.5
« Vir quidem non debet velare caput suum quia imago et gloria Dei est. Mulier autem gloria viri est. Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Ideo debet mulier velamen habere super caput suum, et propter angelos. Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino. Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem. Omnia autem ex Deo.»
3.12.6
Vir quidem non debet velare caput suum, id est non debet habere signum servitutis vel potestatis super se, sed libertatis, quia non habet aliquid super se nisi Deum. Quoniam imago et gloria est Dei. Imago, id est similitudinis impressio, et gloria Dei cernitur in viro, quia unus Deus unum fecit hominem, ut sicut ab uno Deo sunt omnia, ita essent ab uno homine omnes homines, ut unius Dei invisibilis unus homo visibilis imaginem haberet in terris, ut unus Deus in uno homine videretur auctoritatem unius principii conservare ad confusionem diaboli, qui sibi neglecto uno Deo, dominium et deitatem voluit usurpare. Homo igitur imago et gloria Dei est, ut sicut Deus praeest omnibus per omnipotentiam, sic homo terrenis per intelligentiam. Mulier autem gloria est viri, quoniam facta est illi in adjutorium, ut haberet vir gloriam de ea cum ei praeiret ad Deum, et se ei daret imitandum in sanctitate, sicut ipse esset gloria Dei, cum ejus sapientiam sequeretur. Gloria viri est mulier, dum ille regit, haec obtemperat; ille a sapientia regitur, haec a viro. Gloria viri est, quoniam ex eo est et ei subjecta est. Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro, id est Adam non ex Eva, sed Eva ex Adam. Et adhuc alia ratione demonstro, cur mulier sit gloria viri. Quia non creatus est vir propter mulierem, sed mulier propter virum, id est non est creatus Adam in auxilium Evae, sed Eva in adjutorium Adae. Hoc confirmat illud, quod diximus unum Deum unum hominem fecisse, quoniam vir et mulier unum sunt in natura, quia origo mulieris vir est. Ideo mulier, ut ostendatur esse subjecta, debet habere velamen super caput suum, id est potestatem, ad designandam potestatem viri super se. Non habeat caput liberum in ecclesia, sed velamine tectum, et propter angelos, id est propter sacerdotes divinae voluntatis nuntios, ne in ejus faciem irritentur ad libidinem; et quia sacerdos personam habet Christi, idcirco mulier quasi ante judicem, sic ante sacerdotem qui vicarius ejus est, propter reatus originem subjecta debet videri. Vel propter angelos, qui nobis sunt ad custodiam deputati, ne displiceat eis lasciva mulieris denudatio, si viderint fomitem peccati per eam excitari. Dixi quia mulier est gloria viri, et propter virum, et ex viro creata in principio. Sed tamen in subsequenti generatione non est ita, quia neque vir sine muliere, neque mulier sine viro creatur in Domino, id est in operatione Domini, qui ex uno fecit primitus ambos et unum. Una enim caro et unum corpus in Domino, id est secundum Deum, qui creavit. Vel ita: Licet mulier propter reatus originem portet signum subjectionis, non tamen exclusa est a salute, quia neque vir sine muliere, id est exclusa muliere, neque mulier sine viro, id est excluso viro est in Domino, id est in gratia Domini et salute aeterna. Neuter enim excluditur, sed uterque admittitur, et cur hoc? Quia sicut mulier de viro prius facta est, ita et vir per mulierem postea nascitur. Mulier est ex viro, vir per mulierem. Sed omnia sunt ex Deo. Quae omnia, nisi de quibus nunc sermo est? id est et ille vir ex quo mulier, et illa mulier quae est ex viro, et ille vir qui per mulierem. Postquam Apostolus singula gradatim exposuit, ut omnia Deo subjiceret, unum servans principium ait: Omnia ex Deo, ut neque mulier de subjectione doleret, neque vir quasi de exaltatione superbiret. Sed congruum est ut ad spiritalem intelligentiam revertamur; vir enim non debet velare caput suum, quia imago et gloria Dei est. Genesis docet virum et mulierem factos ad imaginem Dei. Fecit, inquit, Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum, masculum et feminam fecit eos. Ad imaginem quippe Dei naturam ipsam humanam factam dicit, quae sexu utroque completur, nec ab intelligenda imagine Dei separat feminam. Quomodo igitur dicit Apostolus virum esse imaginem Dei unde caput velare prohibetur, mulierem autem non, et ideo caput velare jubetur, nisi in natura humanae mentis intelligamus mulierem cum viro suo esse imaginem Dei, ut una imago sit tota illa substantia? Cum autem ad adjutorium distribuitur, quod ad eam solam attinet, non est imago Dei. Quod autem ad virum solum attinet, imago Dei est tam plena atque integra, quam in unum conjuncta muliere. Vir enim principaliter creatus est ad imaginem Dei, in quo naturaliter amplius viget ratio, quasi ipse sit ratio, quae est gloria Dei. Mulier autem est ipsa sensualitas, quae subserviendo gloria est rationis, quia haec in femina naturaliter praevalet. Et ideo natura mentis humanae non est imago Dei, nisi ex qua parte aeternis rationibus considerandis adhaerescit. Quia, etsi tota contempletur veritatem, imago Dei est; et cum ex ea distribuitur aliquid et quadam intentione derivatur ad actionem rerum temporalium, nihilominus ex qua parte conspectam consulit veritatem, imago Dei est; ex qua vero intenditur in agenda inferiora, non est imago Dei, et quia quantumcunque se extenderit in id quod aeternum est tanto magis inde formatur ad imaginem Dei, et propterea non est cohibenda ut se inde contineat ac contemneret, ideo vir non debet velare caput suum. Quia vero illi rationabili actioni, quae in rebus temporalibus corporalibusque versatur, periculosa est nimia in inferiora progressio, debet habere potestatem super caput, quod indicat velamentum quo significatur esse cohibenda. Vir non est ex muliere, sed mulier ex viro, id est aeternae contemplationis veritas non ex administratione temporalium rerum, ut ab ea regatur, neque ratio ex sensualitate, sed econverso, quia non est creatus vir propter mulierem, id est rationalis sensus subserviat sensualitati, nec aeternornm contemplatio ut subjiciatur temporalium actioni, sed econtrario, et idcirco mulier, id est sensualitas et pars illa rationis, quae ad temporalia gubernanda deflectitur, habeat potestatem, id est jugum superioris moderaminis super caput, ut per disciplinam prematur a noxia libertate vagarum cogitationum propter angelos Dei, qui nos semper aspiciunt, ne dissoluta lascivia cogitationum nostrarum offendantur. Sed tamen neque vir sine muliere, id est rationalis sensus sine sensualitate vel temporalium procuratione; neque mulier sine viro, id est neque sensualitas vel temporalis actio sine superiori sensu; in Domino, id est in Domini operatione, sed potius et illud quod regendi habet potestatem in homine, et illud inferius quod regendum est, Dominus fecit. Nam sicut mulier de viro, id est sicut actio bona ex cognitione veritatis habet originem, ita ut vir per mulierem, id est similiter et cognitio veritatis post exacuitur per bonam actionem. Omnia autem sunt ex Deo, id est et contemplatio veritatis et bona operatio, vel superior et inferior pars animae. Aliter: Per virum spirituales rectores plebis ecclesiasticae designantur, in quibus velamen ignorantiae non debet esse. Per mulierem vero figurantur animae infirmae, quae nihil spirituale, nihil de invisibilibus capere possunt. Quibus tamen ignorantiae velamen non officit, si de his quae non intelligunt, nihil de proprio sensu praesumunt, sed sacerdotibus suis velut angelis honorem dantes, inquirunt ab illis quae nesciunt. Caeterum si quaelibet infirma, quae adhuc carnaliter sapit, spiritualibus viris se conferre praesumpserit, deturpat caput suum, id est inhonorat sacerdotes ecclesiae. Sed haec omittentes, videamus sequentia, nam subditur:
3.12.7
« Vosipsi judicate Decet mulierem non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si comam nutriat, gloria est illi, quoniam capili pro velamine dati sunt ei?»
3.12.8
Dixi quia mulier in ecclesia debet habere velatum caput, et vosipsi judicate, si hoc rationabiliter dixi. Judicate si decet mulierem non velatam orare Deum. Non decet, quia nec ipsa natura docet vos hoc esse decens, quae capillos mulieris ita multiplicat. Cum haec esset apostolicae traditionis ratio, ut velatae mulieres essent in ecclesia, illi econtra revelatas eas in ecclesia patiebantur. Ideo non jam per auctoritatem traditionis quam neglexerant, sed per ipsam naturam suadere illis nititur veritatem. Nec ipsa, inquit, natura docet vos hoc docere. Et hoc docet natura, quod vir quidem si comum nutriat, cum et lex hoc prohibeat, ignominia, id est grande opprobrium est illi; sed si mulier comam nutriat, gloria est illi, quod coma ipsius tam longa et tam decora crescit ac multiplicatur, ut summa gloria et pulchritudo videatur. Ideo gloria est illi, quoniam capilli a naturali institutione dati sunt ei pro velamine habendo, id est dati sunt ei ut aliud velamen apponatur, quod per productionem capillorum innuitur. Coma enim indicium velaminis est, ut naturae voluntas addatur. Et ideo vir non est naturaliter comatus, quia non est velandus. Sed et juxta superiorem tractatum spiritualis intelligentiae non docet ipsa natura mulierem sine velamine Deum orare, quoniam erectus hominis status indicat quod illa pars rationis ejus, quae temporalia procurat, non sine velo discretionis ea debet a Domino petere, ne sicut Dei animalia totam se dejiciat in appetitum terrenarum rerum. Velo enim debet cohiberi a nimio cogitatu et appetitu inferiorum. Vir quidem, id est superior mentis sensus, qui coelestia serenus debet cogitare, si nutriat comam, id est dens tatem superfluarum cogitationum, ignominia est illi. Mulier autem, id est pars illa mentis quae temporalia dispensat, si nutriat comam, id est multitudinem utilium cogitationum, per quas sapienter expleat necessariam rerum corporalium administrationem, gloria est illi, quoniam apud Deum habet inde mercedem. Quoniam capilli dati sunt ei pro velamine, id est multiplex cogitatus de necessariis rebus est illi datus, ut sub hoc tegatur et abscondatur a dissoluta vagatione inutilium et noxiarum cogitationum.
3.12.9
« Si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Hoc autem praecipicio, non laudans, quod non in melius, sed in deterius convenitis.»
3.12.10
Dixi viros non debere comatos esse, sed mulieres oportere comam nutrire et caput velare, multasque rationes inde monstravi. Sed si quis videtur contentiosus esse, ut adhuc de hac re velit contendere, saltem auctoritati debet acquiescere, quia nos Judaei, a quorum instructione processit habitus religionis ecclesiae, et qui sumus semper populus Dei, non habemus talem consuetudinem, ut viri sint comati, et mulieres nudent capita, neque etiam Ecclesia Dei ex Judaeis et gentibus constituta. Post rationes ponit auctoritatem, ut contentiosos vincat, quia neque Judaismus hoc habuit, nec Ecclesia Dei, ostendens quia neque Moyses, neque Salvator sic tradidit. Deinde jam amplius disputare non vult de virorum tonsione vel mulierum velatione, sed praeceptum inde tribuit dicens: Hoc autem praecipio, scilicet ut disserentis solertia non requiratur, sed praecipientis auctoritas attendatur. Quasi dicat: Forsitan aliquis vult adhuc contendere non sic faciendum esse, sed ego praecipio hoc ita fieri, et auctoritate mea constituo: ego dico, non laudans, sed potius improbans, quod convenitis in ecclesia ad accipiendum corpus et sanguinem Domini, non in melius, ut deceret, sed in deterius, id est quia conventus vester ad Dominicam coenam non fit in meliorationem vestri, sed in deteriorationem, quoniam multipliciter peccatis ibi.
3.12.11
« Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.»
3.12.12
Primum quidem, id est maximum omnium malorum est apud vos, quod in conventu vestro fiunt schismata. Nam in melius ideo non convenitis, sed in deterius, quia convenientibus in ecclesiam vobis, ubi vinculum charitatis esse deberet, unaque voluntas et summa concordia, ad quod unus locus vos invitat et admonet, audio scissuras, id est discordias esse inter vos et ex parte, id est in quibusdam vestrum credo illas esse. Scissurae in eis erant, quia illi qui superiora dona spiritus habebant, contemnebant caeteros, qui tanta dona non perceperant, et scindebant se ab illis. Ipsi quoque minores, per quamdam desperationem removebant se ab illis, dum tantam spiritualium charismatum excellentiam, quam assequi non poterant, mirarentur in eis. Ego scissuras divisionum inter vos esse credo. Nec mirum, quia oportet, id est utile est fidelibus, et haereses esse contra eos ad exercitationem eorum, ut per has boni et qui jam Deo probati et noti sunt, manifesti fiant hominibus in vobis, id est inter vos. Ex istis erant nonnulli haeretici, ut illi qui resurrectionem ne gabant. Sed per eos manifestati sunt caeteris illi, qui fidem apostolicam firmiter tenuerunt, dicentes:« Ego sum Christi, cum alii dicerent, ego sum Pauli, ego autem Apollo( supra I),» et semper prosunt haereses fidelibus. Ex his enim hominibus haeretici fiunt, qui etiam si essent in Ecclesia, nihilominus errarent. Cum autem foris sunt, plurimum prosunt non verum docendo quod nesciunt, sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum aperiendum spirituales catholicos excitando. Sunt enim innumerabiles in sancta Ecclesia Deo probati viri, sed manifesti non fiunt inter nos, quandiu imperitiae nostrae tenebris delectati, dormire malumus quam lucem veritatis intueri. Quapropter multi ut veritatem Dei videant et gaudeant, per haereticos de somno excitantur. Utamur ergo haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes, vigilantiores et cautiores simus, etiam si eos ad salutem revocare non possumus. Oportet igitur et haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant in nobis. Hi enim probati sunt Deo, qui bene possunt docere. Sed manifesti hominibus esse non possunt, nisi cum docent. Docere autem nolunt nisi eos qui doceri quaerunt. Sed multi ad quaerendum pigri sunt, nisi per molest as et insultationes haereticorum quasi de somno excitentur, et in imperitia sua erubescant sibi, ac de illa periclitari se sentiant. Ideo providentia divina multos diversi erroris haereticos esse permittit ut cum insultant nobis et interrogant nos ea quae nescimus, vel sic discutiamus pigritiam, et divinas Scripturas nosse cupiamus. Haereticus autem est, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas opiniones ac novas vel gignit vel sequitur.
3.12.13
« Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare, unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Nunquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? in hoc non laudo.»
3.12.14
Quando quidem scissurae sunt inter vos, ergo vobis convenientibus in unum, jam non est manducare Dominicam coenam, id est illud manducare quod ibi facitis, quia discordanter hoc facitis, jam non est manducare Dominicam coenam. Quia unusquisque vestrum praesumit in ecclesia manducare seorsum coenam suam, id est oblationem suam, cum Dominica coena communis esse debeat omnibus Christianis, sicut Christus cum suis discipulis communiter coenavit. Tangit eorum consuetudinem, quia frequenter in anno certis diebus solebant omnes ad ecclesiam convenire, ut corpus et sanguinem Domini perciperent, et in ecclesia convivium agerent ex oblationibus suis, ad exemplum coenae quam Dominus cum discipulis suis fecit. Sed hanc consuetudinem plurimi eorum perverterant; et secundum quod alius alio prior veniebat afferens cibos suos, manducabat et inebriebatur, non exspectans pauperem fratrem; et postea corpus Domini sumebat, vel cibis suae mensae miscebat, non judicans illud ab aliis cibis differre. Nam munera sua offerentes advenientibus presbyteris, quia adhuc rectores ecclesiis non omnibus locis fuerant constituti, totum sibi quod obtulerant vendicabant schismatis causa. Nam pseudoapostoli dissensiones inter eos seminaverant, ita ut oblationes suas zelarentur, cum una atque eadem prece omnium oblationes benedicerentur, ut hi qui( ut assolet fieri) nihil obtulerant, vel unde offerrent non habebant, pudore correpti confunderentur, non sumentes partem. Et tam cito illud agebant, ut supervenientes non invenirent quod ederent. Ideoque Apostolus illos increpat. Si sic, inquit, convenitis, ut unusquisque cibum suum sumat, domi haec agenda sunt, non in ecclesia, ubi unitatis et mysterii causa convenitur, non dissensionis et ventris. Munus enim oblatum, totius populi fit, quia in uno pane omnes significantur. Per id enim quod omnes unum sunt, de uno pane omnes sumere oportet. Itaque dicitur: Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare, id est jam non potestis sacramenta Redemptoris accipere, nec jam ad similitudinem coenae Domini facitis ibi convivium. Quare? Quia unusquisque vestrum coenam suam, id est quod secum attulit, praesumit, id est ante Dominicam coenam, et antequam caeteri conveniant, sumit, ad manducandum, non ad erogandum pauperibus. Et alius quidem qui non attulit quod ederet, vel sero venit, esurit; alius autem, qui cibos suos edere praeoccupavit, ebrius est. Et ita jam non estis idonei Dominicam coenam manducare, id est sacram eucharistiam percipere quae a jejunis et concordantibus est percipienda, quamvis apostoli primo non jejuni eam perceperint. Placuit enim Spiritui sancto, ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani prius Dominicum corpus intraret quam caeteri cibi. Nam ideo per universum orbem mos iste servatur. Neque post cibos illud dedit Dominus, propterea pransi vel coenati fratres ad illud percipiendum convenire debent, aut sicut faciebant quos nunc Apostolus arguit et emendat, mensis suis hoc miscere. Namque Salvator quo vehementius commendaret myterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem mox digressurus erat; et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis per quos Ecclesiam dispositurus erat, servaret hunc locum. Vos inquit, ita comeditis, quisque suas oblationes, nec facitis eas ut deberetis omnibus communes. Sed cur ad talem comestionem venitis in ecclesiam. Nunquid non habetis domos ad manducandum et bibendum, ut ibi convivia hujusmodi celebretis? Aut Ecclesiam Dei, id est, domum orationis qua consecrata est ad exorandum in ea Deum, et ad percipienda illius sacramenta, contemnitis? Utique contemnitis eam, dum irreverenter in ea carnales cibos sumitis. Et etiam confunditis eos qui non habent quod ibi comedant, cum vos in conspectu eorum deliciis affluatis, et ipsi vel jejuni remaneant vel solum panem suum comedant. In hoc etiam confunditis pauperes qui non habent quod edant, quia vos antequam ipsi veniant manducatis, et nihil illis relinquitis, atque ita cum ipsi veniunt, quod manducent non inveniunt et erubescunt. Sic enim confunditis et eos qui praesentes sunt et nihil accipiunt, sive juxta superfluas opes vestras suam tenuitatem comedunt, et illos qui post venientes nihil inveniunt, et quid dicam vobis qui talia facitis: Non invenio quid dignum pro commissione talium operum vobis dicam. Laudo ego vos? in hoc quod ista tam male agitis, non laudo, sed multum reprehendo. Vel laudo vos in nonnullis aliis, sed in hoc nihil laudabile invenio.
3.12.15
« Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem: et gratias agens, fregit et dixit: Accipite et manducate, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine. Hoc facite quotiescunque bibetis, in meam commemorationem.»
3.12.16
Jure vos non laudo, sed vitupero in hoc quod ita perverse et irreverenter ad Dominicam coenam convenitis, quia traditionem meam super hac re non bene servastis. Quam tamen diligenter servare debuissetis, quia ego non a meipso inveni eam, nec a Petro vel Andrea didici, sed accepi a Domino, quod et vobis de tanta re tradidi, et ideo reverenter atque inviolabiliter debetis retinere, quod mihi Dominus tradidit et ego vobis. Hoc vobis tradidi, quoniam Dominus Jesus, etc. Ostendit Apostolus mysterium eucharistiae inter coenam celebratum, non coenam esse. Medicina enim spiritualis est, quae cum reverentia degustata, purificat sibi devotum; et memoria redemptionis nostrae est, ut Redemptoris memores, majora ab eo consequi mereamur. In nocte autem traditus est ad passionem, sed venit inde ad resurrectionis lucem. Dominus Jesus, id est Salvator credentium, in qua nocte tradebatur, jam imminente suae passionis articulo, accepit panem, et gratias agens, fregit. Accepit panem, ut significaret se accepisse corpus quo nos pasceret. Et gratias agit Patri de reparatione hominum futura per passionem ejus, ac per sacramentum corporis et sanguinis ejus. Et fregit panem, ut ostenderet corporis sui fractionem, id est passionem non absque sua sponte ac procuratione venturam, sed se facturum illam, sicut ait:« Quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam: et nemo tollet eam a me, sed ego pono eam a me ipso.» Fregit panem, ut omnibus suis ex eo daret et unum omnes illos faceret, et dixit eis. Accipite hanc spiritalem escam et manducate hoc sacramentum, id est et mente accipite et ore comedite, scilicet ut carnem meam non edatis tantum in sacramento, sicut et multi mali alii faciunt, sed usque ad participationem spiritus manducetis, ut in meo corpore tanquam membra maneatis, et meo spiritu vegetemini.« Quia qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in illo.» Signum enim quia manducavit et bibit, hoc est, si manet et manetur, si inhabitat et inhabitatur, si haeret, ut non deseratur. Sic do vobis ad edendum carnem meam, scilicet ut hanc edentes non relinquatis unitatem meam. Manducate quod tribuo, quia hoc est corpus meum. Sensibus quidem exterioribus videtur esse panis, sed sensibus cognoscite mentis, quia hoc est corpus meum, non aliud, sed illud idem substantialiter, quod pro vobis redimendis tradetur ad mortem et crucifigetur. Hoc quod dixit: Facite, id est corpus meum accipite et manducate per successionem temporis usque in finem saeculi, in meam commemorationem, id est in memoriam passionis meae, ut pertractetis et consideretis, quam dignam et sanctam et humanae salutis efficacem medecinam accipitis, quatenus ex consideratione tantae sanctitatis cum majori veneratione sacram eucharistiam percipiatis, et imitari passionem meam desideretis, ut si opus fuerit, pro salute fratrum mori parati sitis. Accipientes enim corpus meum, memores mei esse debetis, ut diligenter recogitetis quis ego sim, et quae inter homines conversans operatus sim vel quae pertulerim, ut sicut praecessi sequamini. Vel vos sacerdotes hoc facite, id est ex pane corpus meum per mystica verba consecrate, in memoriam passionis meae, ut recogitetis eam dum sacrificium istud obtuleritis. Similiter ut acceperat panem et fecerat ex eo vinum et verum corpus suum, accepit et calicem, et fecit ex vino sanguinem suum, postquam coenavit, id est jam et finito veteri pascha quod cum discipulis tunc manducaverat. Transiit enim a veteri ad novum Pascha, quod tradebat celebrandum Ecclesiae, ut pro carne et sanguine legalis agni, sacramentum sui corporis et sanguinis substitueret. Ob hoc etiam post finem coenae, ut illud quod cum eis ultimum ageret, arctius eorum mentibus imprimeret. Quoniam illud quod eorum saluti magis erat utile debuit eis ad ultimum reservare, et maxime cordibus eorum commendare. Accepit calicem et dixit: Hic calix, id est hic potus est Novum Testamentum, id est nova promissio coelestis haereditatis in sanguine meo, quo plenus est idem calix. Hoc est, potus hujus calicis est sanguis meus, qui non vetera, sed nova, id est non terrena, sed coelestia bona promittit. Nam calix Moysi Vetus Testamentum fuit, quia terrenam haereditatem promisit in sanguine vitulorum et hircorum, de quo idem Moyses ait:« Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus.» Per testamentum enim datur haereditas, et in sanguine Christi accepimus Novum Testamentum, id est novam legem quae obedientibus sibi dat haereditatem regni coelorum. Testamentum Novum in Christi sanguine consecuti sumus, per quod ad novam haereditatem perveniamus, quia beneficii divini sanguis testis est. Unde et ad tuitionem corporis et animae nostrae sacramenta ejus percipimus, quia caro ejus pro salute nostri corporis est oblata; sanguis vero pro anima nostra effusus est, ut utraque nostri substantia haereditatem vitae perennis accipere posset. Nec mirum, quod de pane et vino carnem et sanguinem suum fecit. Nam et in quolibet homine carnem et sanguinem de pane et vino facit, quia panis comestus mutatur in carnem, et vinum potatum vertitur in sanguinem per Creatoris operationem. Calix Christi quem in mysterio bibimus, propterea etiam dicitur testamentum in sanguine ejus, quem semel in cruce fudit pro nobis, quia munit et defendit nos adversus calumnias hostis antiqui, ne coelestem nobis haereditatem possit auferre, sicut litterae illae quae vocantur testamentum, haeredem muniunt adversus calumniatorem, ne tollat ei haereditatem. Hoc, inquit, facite, id est calicem hunc bibite in meam commemorationem, quotiescunque bibetis illum ut scilicet nunquam sine memoria passionis meae bibatis eum, sed in mente habeatis, quia ego mortem pertuli pro vobis. Aut certe vos qui sacerdotes estis, hoc facite quod ego nunc feci, id est calicem vini consecrate, ut fiat sanguis meus, hoc facite in meam commemorationem, ut in hoc facto sitis memores mei et eorum quae pro vobis passus sum. Hoc ita dixit Dominus, velut si quis moriens relinquat ei quem diligit aliquod pignus; quod dum ille post mortem ejus aspicit, lacrymas continere non potest, si eum perfecte dilexit.
3.12.17
« Quotiescunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.»
3.12.18
Exponit in quam commemorationem Christi debeamus celebrare vel accipere sacramentum corporis et sanguinis ejus, scilicet in commemorationem mortis ejus. Ideo, inquit, dixit Dominus in suam commemorationem hoc debere fieri, quia quotiescunque manducabitis hunc vitae panem et hunc aeternae salutis calicem bibetis, mortem Domini pro nobis factam annuntiabitis, id est repraesentabitis donec ipse veniat ad judicium, quia hoc sacramentum non mutabitur sicut sacramenta Judaeorum. Significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur Ecclesia, quandiu bibitur quod de Christi latere manavit, sed jam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri( infra, XV), ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis, nullis mysteriis corporalibus egeamus.
3.12.19
« Itaque quicunque manducaverit panem hunc et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.»
3.12.20
Quandoquidem auctoritate Domini Jesu probavimus panem illum esse corpus ejus, et vinum sanguinem ejus, atque celebrandum vel accipiendum esse mysterium illud in commemorationem mortis ipsius, itaque quicunque homo, sive dives, sive mediocris, sive pauper, sive clericus, sive laicus, manducaverit panem Domini hunc et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Indigne manducat et bibit, qui hoc mysterium aliter celebrat vel accipit, quam a Christo traditum. deo fit reus corporis et sanguinis Domini, id est dabit poenas mortis Domini. Occisus enim pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. Indigne manducat et bibit, qui sine debita reverentia sacram eucharistiam percipit. Indigne manducat et bibit, qui non prius per poenitentiam purgatus, ad hoc sacramentum accedit. Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat quo debet poenitentiam agere. Fit igitur reus corporis et sanguinis Domini, id est non purgationem, sed maculam culpae pro qua pereat, trahit ex eo quod male accipit bonum sacramentum corporis et sanguinis Domini. Nec sibi si indignus accesserit applaudat, quia continuo damnatus non fuerit, quoniam multoties peccatoris supplicium differtur, sed perendinatur occultum judicium. Nemo praesumat accedere indignus, sed homo, id est rationabiliter agens, probet, id est discutiat et examinet prius seipsum, qui etiam ex eo quod homo est, sine peccato non est. Probet antea seipsum, id est vitam suam inspiciat et consideret, an digne possit accedere vel non. Raro enim potest inveniri quisquam ita magnus et justus, ut in eo per discussionem non inveniatur aliquid, quod debeat eum a corpore et sanguine Domini retardare, nisi confessus fuerit illud, et per poenitentiam deleverit. Probet se, et sic, id est postquam se probaverit, edat de pane illo et bibat de calice, quia tunc ei proderit. Ideo prius se discutiat et purget, quia qui manducat et bibit indigne, id est sine sui examinatione, judicium sibi manducat et bibit. Indigne manducat et bibit, qui vel aliquod grave peccatum, vel multa levia commisit, et non confitetur ea priusquam ad communionem accedat. Duobus etiam modis manducare et bibere debemus hoc sacramentum, id est ore cordis et ore corporis. Nam qui solo ore corporis manducat, indigne manducat. Qui autem et ore corporis et ore cordis accipit, ille digne comedit. Qui indigne manducat judicium sibi manducat; id est damnationem extremam, quae nunc appellatione judicii signatur, sicut et cum Dominus ait:« Qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.» Judicium sibi manducat, non alii, quia communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed confessione factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam et personam suam, et ideo boni debent tolerare malos. Judicium sibi manducat, non quia mala res sit quam accipit, sed quia ille malus male accipiendo ad judicium accipit bonum quod accipit. Sicut enim Judas cui buccellam tradidit Dominus, non malum accipiendo, sed male accipiendo, locum in se diabolo praebuit; sic indigne quisque sumens Dominicum sacramentum, non efficit ut quia ipse malus est, malum sit, aut quia ad salutem non accipit, nihil acceperit. Corpus enim Domini et sanguis Domini nihilominus est, sed ille accipit hoc non ad vitam, sed ad judicium, quia non dijudicat corpus Domini, id est non discernit quam sit dignius omnibus creaturis hoc corpus, quod videtur esse panis. Si enim cogitaret hoc corpus esse, verbo Dei personaliter unitum, et vitam ac salutem eorum esse qui hoc digne accipiunt, non praesumeret indignus accipere, sed dignum se praeparet. Devoto enim animo et cum timore accedendum est ad illum, ut sciat mens se ei reverentiam debere ad cujus corpus sumendum accedit, et dijudicet apud se cujus dignitatis sit illud corpus. Inde enim Apostolus nunc indigne dicit acceptum a Corinthiis, quia hoc non discernebant a caeteris cibis veneratione singulariter debita. Continuo quippe cum dixisset, judicium sibi manducat et bibit, addidit, non dijudicans corpus Domini. Non enim dijudicabant illud, sed velut quemlibet alium cibum indiscrete negligenterque sumebant. Sequitur:
3.12.21
« Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.»
3.12.22
Quia indigne manducatis hoc corpus et sanguinem bibitis, ideo sunt inter vos multi infirmi, qui gravi morbo languent, et imbecilles, qui diuturna invaletudine torpent, et dormiunt etiam multi, id est somno mortis sunt occupati. Ut verum probaret quia examen futurum est accipientium corpus Domini, jam hic imaginem judicii ostendit in nonnullis, qui inconsiderate corpus illud acceperant, dum aegrotationibus et longis invaletudinibus tenerentur, et multi morerentur, ut in his caeteri discerent se non impune corpus Domini negligenter accipere, et paucorum exemplo caeteri territi emendarentur, scientes quia graviores poenas in futuro saeculo propter hanc culpam ipsi forent passuri, si non corrigerentur. Nam et adhuc propter hujusmodi causam multi homines post pascha variis infirmitatibus corripiuntur, quia corpus Redemptoris indigne perceperunt.
3.12.23
« Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur. Dum judicamur autem a Domino, corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.»
3.12.24
Haec mala divino judicio patimur ob contemptum Dominici corporis. Sed si dijudicaremus nosmetipsos, id est si in diversas partes actionum et cogitationum nostrarum oculos mentis circumduceremus, et de singulis quae nos male fecimus aut cogitavimus, nosipsos districte poenitendo judicaremus, non utique a Domino judicaremur. Ascendat itaque homo adversum se tribunal mentis suae, constituat se ante faciem suam. Atque ita constituto in corde judicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor. Inde quidam sanguis animi confitentis profluat per lacrymas. Postremo ab ipsa mente sententia talis proferatur, ut se indignum homo judicet participatione corporis et sanguinis Domini, si tales culpas in se repererit. Versetur ante oculos ejus imago futuri judicii; et quidquid in se viderit quod a judice venturo reprehendi possit et puniri, ipse nunc in seipso reprehendat et puniat. Peccata enim, sive parva, sive magna, impunita esse non possunt, quia aut homine puniente, aut Deo judicante plectuntur. Cessat autem vindicta divina, si conversio praecurrat humana. Quia si nosmetipsos dijudicaremus, non utique a domino judicaremur, id est puniremur, vel in futuro saeculo, vel in isto. Sed dum in praesenti vita judicamur a Domino, id est plectimur infirmitate vel adversitate vel corporis morte pro peccatis nostris, corripimur ab eo clementer et emendamur, ut in futura vita non damnemur aeternaliter cum hoc mundo, id est cum infidelibus et amatoribus hujus mundi. Idcirco enim nobis modo non parcit, ut in perpetuum parcat. Illis autem nunc parcit, quos in aeternum puniri disposuit.
3.12.25
« Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Caetera autem, cum venero, disponam.»
3.12.26
Quandoquidem quisquis indigne corpus Domini percipit, judicium sibi percipit, et multi etiam in praesenti saeculo propter hanc offensionem variis languoribus aut mortibus plectuntur, itaque, o fratres mei, cavete jam indigne illud sumere, cavete non schismate ad illud convenire, sed cum convenitis ad manducandum illud, per fraternam dilectionem exspectate invicem alii alios, ut multorum oblatio simul celebretur, et omnibus ministretur. Sed si quis esurit, et propter acriorem famem non potest exspectare donec omnes conveniant, domi manducet suum corporalem cibum, et post veniens ad Ecclesiam, non accipiat eucharistiam. Ita vos invicem propter has causas exspectate, ut non in judicium conveniatis, id est ut non reprehensibiliter et cum offensione sacrum mysterium agatis, ne judicium damnationis inde conquiratis. Haec interim observate. Sed caetera quae sunt agenda, disponam vobis cum venero. Prius ostendit quomodo vir et quomodo femina caput agere debeat, deinde qualiter ab utroque sexu in ecclesiam convenire oporteat; in quibus rebus si error fuerit, non leve peccatum est. Caetera vero quae ad aedificationem ecclesiae pertinent, praesentia sua ordinaturum se promisit, quia multum erat ut in epistola sua totum illis agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia.
3.13.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT XII.
3.13.1
« De spiritualibus autem nolo vos ignorare, fratres; scitis autem quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes. Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu, et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto.»
3.13.2
Crescente fide, gratia linguarum minuebatur, quam propter infideles acceperant. Hinc ergo plurimi contristati, coeperunt adhuc habentibus gratiam hanc invidere, putantes hoc majus aliis omnibus charismatibus. Unde nunc Apostolus eos corrigit, quia quasi per quamdam unitatem plus appetebant linguarum scientiam, et ostendit quae maxime forent appetenda. Caetera, inquit, permitto vos ignorare donec veniam. Sed de spiritualibus, id est de donis sancti Spiritus, propter quae majores superbiunt, et minores invident vel desperant, nolo vos ignorare quid veritas habeat, ut non sit schisma inter vos, sed pax et concordia. Quod ostendo per simile. Nam scitis quoniam cum essetis gentes, id est gentiles diversis erroribus dediti, eratis euntes ad simulacra muta, prout ab uno spiritu maligno ducebamini; et si tunc unus diabolicus spiritus vos ducebat, alios ad alia simulacra, alios ad alia, cur non modo vos unus divinus ducat, alios ad alia bona opera, et alios ad alia, vel aliis alia dona tribuat, et aliis alia. Unus enim spiritus bonus est nunc in omnibus vobis, licet diversis diversa dona praestiterit; sicut tunc unus spiritus malus erat in omnibus vobis, licet ad diversos errores simulacrorum vos duceret. Quae simulacra erant muta, licet vos ab illis responsa peteretis. Dicturus Apostolus quod omnia bona sint a Spiritu sancto, similitudinem praemittit a contrario, scilicet quod omnia mala sint a spiritu malo. Ostendit enim a simili, ut dictum est, quod omnes eumdem spiritum Dei habeant, reprehendens illos qui ex eo quod majora charismata perceperant, abrumpebant se ab inferioribus minora charismata habentibus, quia cum essent in infidelitate idololatriae, uno spiritu maligno participant omnes communiter et majores et minores. Tunc ipsi erant multae gentes, sed modo sunt una gens, quia una fides, quia una spes, quia una charitas, quia una exspectatio, quia una patria coelestis. Scitis, inquit, ut experti, quia cum essetis diversae gentes, id est gentiliter in variis erroribus viventes, eratis euntes quasi assidui ad simulacra muta et ratione carentia, prout a deceptorio spiritu ad haec ducebamini. Ideo quia scitis quod malus spiritus vos retractos a bono duxit ad tam irrationabile malum, id est ad idololatriam, per hoc facile vobis notum facio, quod per Spiritum Dei abstinetur a malo, et fit bonum, et hoc est, nemo in Spiritu Dei loquens cogitando, loquendo, operando, dicit similiter tribus modis anathema Jesu, id est alienationem a Christo: hoc est, quodlibet peccatum per quod alienus fiat a Salvatore, quia per Spiritum sanctum abstinetur a malo, et nemo quantuscunque sit, potest dicere corde, lingua et opere, quia Jesus est Dominus, cui omnia servire debent, nisi in Spiritu sancto, a quo est omne verum, hoc est per Spiritum sanctum fit bonum. Vel nemo in Spiritu Dei loquens, id est nemo cujus mentem et os moveat Spiritus Dei, dicit anathema Jesu, id est dicit alienationem Salvatori, ut dicat ei quod ipse sit alienus a substantia Patris, sicut dicebat Arius, qui in spiritu diaboli loquebatur. Et nemo potest dicere, id est hanc veritatis confessionem proferre, ut dicat quia Jesus est Dominus, nisi in Spiritu sancto loquens. Non enim adulatione hominum appellatur Dominus, sicut idola quae ab hominibus dii vocantur, cum non sint. Non ergo favor est hominum, quod Jesus Dominus dicitur, sed donum Dei, qui mysterium suum hominibus declaravit. Nec qui hoc dicit, praestat beneficium religioni, sed accipit, sicut gentiles qui gratia principum vel antistitum idola dicunt deos, cum non sint Sed quomodo nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, cum ipse Jesus asserat, quia non omnis qui dicit mihi:« Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum.» Sed hoc ipsum dicere quod Apostolus posuit, non sermone, sed affectu cordis est ponderandum, quia proprie posuit verbum quod est, dicit, ut significaret voluntatem atque intellectum dicentis. Dominus vero generaliter posuit solum oris sermonem. Videtur enim dicere etiam ille, qui nec vult nec intelligit quod dicit. Sed ille proprie dicit, qui voluntatem atque mentem suam sono vocis annuntiat; et ille Dominum Jesum dicit, qui eum diligit, si eo modo dicit, quo intelligi Apostolus voluit. Multi enim voce dicunt, corde autem et factis negant. Item nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu, id est alienationem a Salvatore, hoc est aliquod verbum per quod ipse vel alius a Salvatore fiat alienus. Nam sicut malus spiritus qui praesidet simulacris, nihil in aliquo loquitur unde quis a simulacris separetur, ita Spiritus Dei qui praesidet Ecclesiae, nihil in quoquam loquitur unde quis a Christo vel a membris Christi separetur. Sunt enim nonnulli, qui se in Spiritu Dei existimant loqui, id est recta se putant dicere, dum loquuntur ea quae vel ipsos vel caeteros qui audiunt separant a Christo, sicut minores Corinthiorum, qui stulta humilitate se scindebant ab unione majorum, et a societate membrorum Christi se faciebant alienos, quia non erant majoribus similes in charismatibus. Sed et detractores et quicunque discordias inter fratres seminant sub specie rectae locutionis, aut qui corrumpunt fidem audientium, seu bonos mores suis alloquiis aliquo sanctitatis fuco coloratis, quasi in Spiritu Dei loquentes videntur, dum dicunt anathema Jesu, quia sub imagine veritatis et rectitudinis loquuntur ea; per quae suos auditores a Salvatore faciunt alienos. Sed hujusmodi verba nunquam Spiritus sanctus docuit. Et nemo potest dicere, Dominus est Jesus, id est nemo devote potest gloriam Domini Jesu Christi praedicare, ut annuntiet vel confiteatur quia ipse est Dominus, cui debet universitas servire, nisi in Spiritu sancto, id est nisi mentem ejus illuminaverit Spiritus sanctus, et amore veritatis accenderit. Nam sicut ille spiritus nihil docet loqui, unde quis a Christo separetur; ita iste omne verbum loqui docet, per quod ad Christum trahuntur homines, et ideo quisquis gloriam Dei praedicat ut auditores ad eum trahat, non sibi hoc tribuat, quia non habet hoc a seipso, sed a Spiritu sancto, qui ubi vult spirat. Majores enim Corinthiorum arroganter de bonis spiritualibus gloriabantur, quasi a seipsis haec haberent, et caeteros despiciebant qui haec habere non poterant, quasi Spiritus sanctus non et illis quos spernebant, posset ipsa dona dedisse, et eis non dedisse, ideoque non recte de beneficiis Dei super alios extollebantur, cum utique humiliores inde fieri deberent, et gratias Deo reddere.
3.13.3
« Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.»
3.13.4
Commune est omnibus electis ut sint participes Spiritus sancti, sed gratiae quas ab eo suscipiunt, sunt variae. Quia sunt divisiones gratiarum, id est donorum quae Spiritus sanctus gratis dat, sed unus atque idem est spiritus, qui easdem gratias dividit hominibus; divisiones gratiarum sunt officiis ecclesiae, non humanis meritis deputatae. Sicut enim qui dicit Dominus Jesus, in Spiritu sancto dicit, quilibet sit, ita et in loco ordinis officii ecclesiastici positus gratiam habet quisquis sit, non utique propriam, sed ordinis per efficientiam spiritus, et divisiones sunt ministrationum, per quas variis modis fideles ministrant Deo, dum pro ejus amore famulis ejus subserviunt et necessaria tribuunt, sed idem est et non varius Dominus Jesus, cui variis modis ministratur, et qui varia tribuit ministeria, et divisiones operationum sunt, quas agunt electi, sed idem est Deus Pater, qui operatur omnia bona in omnibus fidelibus. Non in uno omnia operatur, ne unus superbiat; sed in omnibus, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, ut sic maneat charitas. Quoniam Ariani qui gradus in trinitate facere volunt, calumniantur quod Pater primum nominetur, secundo Filius, tertio Spiritus sanctus: idcirco Apostolus mutavit hunc ordinem, ut primum spiritum, deinde Dominum, id est Filium; tertio Deum, id est Patrem poneret. Et dum dicit, idem Spiritus, idem Dominus, idem Deus, eamdem prorsus substantiam trium personarum ostendit. Vel contra Macedonium et caeteros haereticos qui Spiritum sanctum negaverunt esse Deum, potest de solo spiritu intelligi totum, ut et Dominus et Deus ab Apostolo nominetur. Qui non dividitur, cum dona sua dividit; et quod ipse operatur, tota trinitas operatur. Deus enim natura incorporea, quia immutabiliter una aeterna stabilitate in seipso manens totus adesse rebus omnibus potest, et singulis totus, quamvis in quibus habitat, habeant eum pro suae capacitatis immensitate et diversitate, alii amplius, alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedificat. Et gratiarum quidem divisiones sunt tanquam per partes membra unius hominis, ubi et simul omnes unum templum et singula templa sumus, quia non est Deus in omnibus quam in singulis major, et fit plerumque ut plures eum minus capiant, et unus amplius. Sic enim et apud Corinthios erat, quia pauci spirituales magis eum capiebant, et multitudo carnalium minus. Sic diversa dona varie sunt membris Christi distributa, ut omnia membra sibi quadam necessitate cohaereant, et se invicem diligant, ac sibi invicem serviant. Nam oculus solus videt in corpore. Sed nunquid sibi soli videt? Et manui videt, et pedi videt et caeteris membris videt. Rursum sola manus operatur in corpore. Sed nunquid sibi soli operatur? Sic pes ambulando omnibus membris militat. Membra caetera tacent, et lingua pro omnibus loquitur. Atque ita diversis officiis concorditer distributa sunt membra. Sic et de membris Christi Spiritus sanctus agit, ut omnia necessario comparentur et sibi cohaereant. Si enim amas unitatem, etiam tibi habet, quisquis in illa aliquid habet. Tolle invidiam, et tuum est quod habet. Tolle invidiam, et meum est quod habes. Livor separat, unitas jungit. Ideo tenenda est unitas, quia quantum quisque diligit membra Christi, tantum habet Spiritum sanctum; et tantum habet in eis, quod in seipso habere non valet.
3.13.5
« Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum: alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult.»
3.13.6
In omnibus Christi membris est Spiritus sanctus, sed unicuique eorum tam majori quam minori datur manifestatio ejusdem spiritus, id est donum gratiae, per quod aliis manifestetur Spiritus sanctus qui in eo est, et manifestetur ad utilitatem ejus et aliorum, quia et sibi et aliis ex accepto dono prodest, dum vitam suam bene gubernans exemplum bonae conversationis ostendit, vel etiam voce praedicat; et quod variis modis unicuique detur manifestatio Spiritus, ostendit per partes. Nam alii quidem non per humanum ingenium, nec per studium litterarum, sed per Spiritum sanctum datur non solum sapientia, sed etiam sermo sapientiae, ut loqui possit aliis ipsam sapientiam quam intelligit; alii autem datur secundum eumdem Spiritum non tantum scientia, sed etiam sermo scientiae, per quem alios doceat. Ipse spiritus qui dat alii sermonem sapientiae, dat huic sermonem scientiae: nec tamen est in se diversus, sed idem permanet. Sapientia est in contemplatione aeternorum, scientiaque in actione temporalium. Sermo sapientiae per Spiritum datur, ut quis de aeterno et incommutabili bono, ac de perennibus gaudiis loquens, alios ad amorem patriae coelestis erigat; sermo autem scientiae tribuitur, ut loquendo quis alios docet de his, quae in tempore facta sunt historialiter; et de his quae facienda vel quae cavenda sunt moraliter, id est de virtutibus et vitiis. Vel aliter: Sunt enim quidam qui per donum gratiae et ipsa intelligunt, quae exponi a doctoribus non audierunt: hi videlicet sermonem sapientiae perceperunt. Et sunt quidam qui audita per semet intelligere nequeunt, sed ea quae in expositoribus legerint retinent, atque scienter proferunt quae lecta didicerint; et hi sermone scientiae pleni sunt. Quamvis hoc intelligi etiam aliter possit, quia sapientia ad vitam, scientia vero pertinet ad doctrinam. Qui bene igitur vivit et prudenter praedicat, sapientiam et scientiam divinitus accepit, alteri datur fides, id est constantia fidei in eodem spiritu Sancto, ut quamvis alios praedicando nesciat instruere, tamen recte et firmiter credat, nulloque metu vel pudore fidem suam ore confiteri omittat, alteri datur gratia sanitatum, ut infirmos sanet, in uno spiritu, id est in uno Spiritu sancto, qui est unus, id est incommutabilis et indivisus in seipso, alii per eumdem spiritum datur operatio virtutum, id est ut operari virtutes miraculorum contra naturam possit; sicut est suscitatio mortuorum aut virtutes in expulsione daemonum, alii datur prophetia, ut Spiritu repletus pronuntiet futura, alii discretio spirituum, ut sciat discernere spiritus malos a bonis, dum audit eos loquentes. Discretio enim difficillima est, cum et spiritus malignus quasi tranquillus agit, ac sine vexatione aliqua corporis assumpto humano spiritu dicit quod potest, quando etiam vera dicit et utilia praedicat ad hoc, ut cum illi in manifestis bonis creditum fuerit, seducat ad sua. Iste quippe discerni non potest nisi dono Spiritus sancti. Non enim magnum est tunc eum dignoscere, cum ad aliqua devenerit vel perduxerit, quae sunt contra bonos mores vel regulam fidei. Tunc enim a multis discernitur. Dono autem Spiritus sancti in ipso primordio, quo multis adhuc bonus apparet, continuo dijudicatur an malus sit. Sed et spiritus hominum, id est voluntates hoc dono discernuntur bonae a malis. Alii dantur genera linguarum, ut multis loquantur linguis, sicut Graeca et Latina et Hebraea. Alii datur interpretatio sermonum, ut in una lingua sciat obscuros sermones Scripturarum interpretari, et ita datur unicuique manifestatio spiritus ad utilitatem dum unusquisque proprium donum accipit a Deo, per quod prosit aliis qui hoc non habent. Potest enim in uno eodemque spiritu fieri, ut iste verbo sapientiae polleat, nec tamen sermone scientiae, id est doctrina fulciatur, quia sentire atque invenire sufficit, etiam quod per discendi studium non apprehendit; ille per sermonem scientiae fulgeat, nec tamen verbo sapientiae convalescat, quia et sufficit explere quantum didicit, et ad sentiendum ex semetipso subtile aliquid non assurgit. Iste per fidem et elementis imperat, nec tamen per sanitatum gratiam infirmitates corporum curat. Ille per orationis opem morbos subtrahit, nec tamen arenti terrae verbo pluvias reddit. Iste per operationem virtutum ad praesentem vitam etiam mortuos revocat, et tamen prophetiae gratiam non habens, quae sibi ventura sunt ignorat. Ille ventura quaeque velut praesentia attendit, et tamen in nulla signorum operatione se exerit; iste per discretionem spirituum in factis subtiliter mentes conspicit, et tamen diversi generis linguas nescit. Ille diversi generis linguas examinat, sed tamen viribus similibus dissimilia corda non pensat. Alius in una lingua quam novit, sermonum pondera interpretando prudenter discutit, et tamen reliquis bonis quae non habet, patienter caret. Sic itaque Creator noster ac dispositor cuncta moderatur, ut qui extolli poterat ex dono quod habet, humilietur ex virtute quam non habet. Sic cuncta moderatur, ut cum per impensam gratiam unumquemque sublevat, etiam per disparem alteri alterum subdat, et meliorem quisque dono alio eum qui sibi subjicitur attendat, ac licet se praeire ex aliis sentiat, eidem tamen quem superat, se in aliis postponat. Sic cuncta moderatur, ut dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine fiant omnia singulorum, quatenus unusquisque sic quod non accipit, in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit, humiliter impendat. Et ideo pulcherrima varietate distributa sunt electis spiritualia dona. Sed haec omnia operatur unus atque idem spiritus. Superius dictum de Patre intelleximus, quia idem Deus qui operatur omnia in omnibus, et nunc legimus spiritum omnia operari, ut inseparabilis intelligatur operatio trinitatis, ita ut cum operatio Patris dicitur, non eam sine Filio et Spiritu sancto intelligamus operari; et cum operatio Filii, non sine Patre et Spiritu sancto; et cum operatio Spiritus sancti, non sine Patre et Filio. Quod ergo dicitur de Spiritu quia omnia haec operatur, non ideo dicitur, quia non ei cooperantur Pater et Filius: sed idcirco dicitur, quia unus atque idem Spiritus haec operatur, quoniam in his operibus non sunt multi spiritus, sed unus, et in diversis suis operationibus non est a seipso diversus. Haec omnia operatur Spiritus utique sicut Deus. Quis enim haec operari potest nisi Deus? Omnia haec operatur, dividens ea singulis non ipse divisus, et haec omnia facit ac dividit prout vult, id est sicut Dominus omnium, sicut Deus, sicut nulli subjectus. Non enim missus, sed voluntarius operatur, quia solius Dei est facere voluntatem suam. Dona sua distribuit, non prout volunt homines, sed prout ipse vult, qui solus novit quid velle debeat, et quid unicuique expediat. Unde nec huic dolendum est, nec illi superbiendum, cum enim contristaris quod minorem gratiam acceperis, aemularis alium, quasi majorem partem invaserit, cum hoc non in nostra, sed in donantis sit positum potestate. Invidebant enim, ut supra dictum est, minores Corinthiorum majoribus quasi majora sibi charismata vindicantibus, non intelligentes haec solius Dei voluntate dispensari.
3.13.7
« Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes uno Spiritu potati sumus.»
3.13.8
Ideo Spiritus sanctus diversis diversa dona tribuit, quia sicut corpus unum est hominis et membra habet multa, quae sunt variis officiis dedita, sed omnia membra corporis quamvis sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus unum corpus habet ex variis membris. Unum est enim corpus Christi, quod est Ecclesia constans ex diversitate membrorum, id est ex varietate personarum, diversa officia, diversasque gratias habentium. Et idcirco decuit ut unus Christus Spiritus per diversa membra unius corporis Christi varias actiones expleret, quia et unus spiritus hominis aliter operatur in oculis, aliter in auribus, aliter in naribus, et aliter in manibus. Sic et Spiritus Christi varie operatur in membris Christi. Nam si charismata non essent diversa singulis concessa, sed eadem, tunc essent diversa membra idem donum habentia, neque multa fierent unum per charitatem, quoniam alter alterius officio non indigeret propter ejusdem doni participationem. Humani corporis utitur comparatione, ut ostendat officia diversa esse, non naturam membrorum: et neminem debere quaeri cujus officii sit, dum omnes uno spiritu animentur, et in uno corpore coaptentur. Per hoc etiam docet nullius personam quasi despecti contemnendam, et nullius quasi perfecti praeferendam, nec gloriam quae soli Deo debetur, hominibus esse tribuendam, quando in omnibus unus atque idem Deus sit gloriosus. Loquens enim de membris Christi, id est fidelibus ejus, non ait, ita et membra Christi, sed totum hoc Christum appellavit. Ergo simul omnes fideles cum capite suo sunt Christus, et propterea caput de coelo clamavit:« Saule, Saule, quid me persequeris?» Christus enim caput et corpus, idemque Christus verbum Dei, unigenitus aequalis Patri. Et inde videmus quanta gratia pertineamus ad Deum, ut ipse voluerit esse nobiscum unus, qui est cum Patre unum.« Ego, inquit, et Pater unum sumus.» Nobiscum vero est unus, quia non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed« quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus.» Vere nos omnes cum capite nostro simul sumus Christus, quia in uno Spiritu, id est in gratia et operatione sancti Spiritus, qui unus atque idem semper est, nos omnes, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, id est qui prius et natione et conditione diversi et impares eramus, baptizati sumus in unum corpus, id est baptismatis ablutione per fidem deducti sumus in unum Christi corpus, ut amodo sumus omnes unum, sicut illi, quorum erat cor unum et anima una, et omnes potati sumus uno Spiritu, id est pro capacitate uniuscujusque percepimus omnes Spiritum sanctum, quo debriaremur, et qui cum sit unus, diversis modis operaretur in nobis, sicut una hominis anima videt in oculo, audit in aure, loquitur in ore, ambulat in pede, et in caeteris membris caetera facit.
3.13.9
« Nam et corpus non unum est membrum, sed multa. Si dixerit pes, quoniam non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? Et si dixerit auris, quoniam non sum oculus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? Nunc autem posuit Deus membra, unum quodque eorum in corpore sicut voluit Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.»
3.13.10
Et bene nos omnes unum dicimur: nam et corpus humanum, cui Ecclesia similis est, non est unum membrum, sed multa. Sic et nos ex quibus constat Ecclesia, non omnes unum officium vel donum habemus, sed multa. Ideoque minori non est dolendum quia minus habet, neque majori superbiendum ex eo quod majus donum vel officium sortitus est. Vere multa sunt in Christi corpore membra. Nam si pes, id est aliquis fidelis qui inferius donum habet, et per terrenas actiones incedit, dixerit quoniam non sum manus, quoniam non habeo superiorem et mundam spiritualium operationem non sum de corpore Christi, num ideo non est de corpore? id est num ideo consequens est ut non sit de corpore Christi, quia potest aliud esse quam manus, et tamen in hoc corpore manere? Et eodem modo si auris, id est ille qui doctrinam audit a magistris dixerit, quoniam non sum oculus, id est quoniam non intueor praeclarum lumen sapientiae, ut mihi et aliis providere queam, non sum de corpore Christi, num ideo non est de corpore, id est num ideo consequens est ut non sit de hoc corpore, quia multa sunt in eo membra praeter oculos? Hoc dicitur propter minores Corinthiorum, qui desperantes dicebant se non pertinere ad corpus Christi, quoniam habere non poterant illa magna charismata, quae in spiritualibus viris cernebant. Propter eosdem pusillos dictum est superius, quia nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu. Dicebant enim anathema Jesu, quod interpretatur a Salvatore alienatio, dum se alienos a corpore Salvatoris dicerent, quia non erant ex superioribus membris. Sed necesse est ut sint in corpore diversa membra. Nam si totum corpus oculus esset, id est si tota Ecclesia solum officium aspiciendi spiritualia haberet, ubi esset auditus, id est ubi essent discipuli, qui vocem praedicationis a doctoribus audirent? Vel si totum corpus esset auditus, id est tota Ecclesia esset populus subjectorum, obedienter audiens praecepta magistrorum, ubi esset odoratus? id est illi qui bonum odorem virtutum et malum odorem vitiorum quasi nares subtiliter discernunt et a longe praesentiunt? Ac si dicatur: Si omnes essent unius officii vel operis quomodo impleretur reliqua necessitas corporis, cum constet multis officiis opus esse ad gubernationem corporis? Nam Ecclesia superni capitis corpus est. In qua alius alta videndo, oculus; alius recta operando, manus; alius ad injuncta discurrendo, pes; alius praeceptorum vocem intelligendo, auris; alius malorum fetorem, bonorumque fragrantiam discernendo, naris est. Qui corporalium more membrorum dum vicissim sibi accepta officia impendunt, unum de semetipsis omnibus corpus reddunt; et cum diversa in charitate peragunt, diversum esse prohibent ubi continentur. Si autem unum quid cuncti agerent, corpus utique quod ex multis continetur membris, non essent. Quia videlicet multipliciter compactum non existeret, si hoc concors membrorum diversitas non teneret. Sed nunc propter vitanda haec incovenientia, posuit Deus membra in corpore Christi unum quodque eorum, id est majus et minus, sicut ipse voluit. Et ideo nec major debet superbire, minoremque despicere, nec minor dolore vel majori invidere. Deus enim sic disposuit eos, cujus dispositio non est ab homine mutanda; et sic voluit eos esse, cujus voluntas nunquam est injusta. Quod si essent omnia unum membrum, id est si omnes fideles essent unius officii, ubi esset corpus Ecclesiae, quod non nisi variis membrorum officiis gubernatur? Si enim omnes unius dignitatis essent, jam deperisset honesta compositio variarum partium. Sed nunc, id est ne corpus pereat, quod non nisi ex diversis membris constare potest, multa quidem sunt membra, sed unum corpus ex illis omnibus. Quoniam multa cum invicem sui egeant, non discrepant in unitate naturae, quamvis diversa sint, quia diversitas haec in unum concurrit, ut corporis utilitas expleatur.
3.13.11
« Non potest autem dicere oculus manui: Opera tua non indigeo; aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent.»
3.13.12
Membra quidem sunt multa, sed nullum ex his superfluum, imo omnia sibi invicem sunt necessaria, quoniam oculus, id est ille qui caeteris viam rectae operationis praevidet, non potest dicere manui, id est operatori, non indigeo opera tua, id est studio tuae operationis. Nam sicut manus indiget oculo ut operari valeat, id est discipulus provisione doctoris ut bonum opus expleat, ita oculus indiget operatione manus, id est doctor qui per seipsum agere non potest quod agendum praevidet, necessarium habet discipulum, per quem fiat quod necessarium praevidet. Inaniter enim praevideret, si non esset qui consequenter faceret, aut iterum caput, id est ille qui in summa dignitate positus est, non potest dicere pedibus, id est novissimis Ecclesiae membris, non estis mihi necessarii. Omnino necessarii sunt ei subjecti, quia potest humilis quod non potest sublimis, quia et ferrum potest quod aurum non potest; et quamvis aliquis dignitate sublimis sit, tamen si subjectus defuerit qui obsequiis illum faciat gloriosum, ipsa dignitas contemptibilis erit. Hoc praecipue nunc dicitur propter eos, qui summis charismatibus inter Corinthios praeeminebant, et minores quasi superfluos et inutiles despiciebant et abjiciebant. Sed talia Ecclesiae membra licet sint inferiora, non tamen sunt inutilia. Sed multo magis ea membra corporis Ecclesiae quae videntur esse infirmiora, id est spirituali charitate magis carentia, sunt necessariora, quia minores qui sunt in Ecclesia, quamvis infirmi et contemptibiles appareant, plus tamen utiles sunt aliquoties; et quae putamus esse ignobiliora membra corporis Ecclesiae, id est per ignobilitatem morum degenerare, his circumdamus abundantiorem honorem, id est nonnunquam circumtegimus verbis nostris degeneres eorum mores. Despectis enim exhortatio bonae locutionis est necessaria, per quam addatur illis aliquis honor ut fiant utiles; alioqui ipso contemptu negligentiores circa se et deteriores fient, et membra nostra quae per aliquod peccatum sunt inhonesta, id est carnales filii Ecclesiae, abundantiorem honestatem habent a nobis celantibus foeditatem eorum. Sed honesta nostra, id est Ecclesiae membra quae satis habent honoris per decorem suae sanctitatis, nullius egent honestationis per tegimen obscoenitatis. Quod melius ostendimus, si ipsa quae plerumque accidunt proferamus. Nam quilibet potens et protervus, cum aliquid inique perpetrasse cognoscitur, tempus quaeritur ut de malo quod fecit increpetur. Nisi enim praedicator sustineat quando ferre congrue correptionem possit, augetur in eo malum quod insequitur. Saepe enim contingit ut talis sit, qui nulla increpationis verba sustineat. Quid itaque in hujus culpa praedicatori agendum est, nisi in sermone admonitionis quam pro communi salute omnium auditorum facit, tales culpas ad medium deducat, quales eum perpetrasse considerat? Qui et praesto est, et de se solo adhuc argui non potest, ne deterior fiat; et cum generaliter contra culpam invectio intenditur, correptionis verbum libenter ad mentem reducitur, quia potens pravus ignorat quod sibi hoc specialiter dicatur. Unde fit plerumque ut eo vehementius perpetratam culpam lugeat, quo reatum suum, et cum percussum sentit, nesciri putat. Magna itaque arte praedicationis agendum est, ut qui ex aperta correptione deteriores fiunt, quodam correptionis temperamento ad salutem redeant. Unde nunc aperte dicitur: Quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et qua inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent. Sicut enim inhonesta membra in corpore, ita quidam intra sanctam Ecclesiam potentes et pravi. Qui dum aperta invectione feriri non queunt, quasi honore tegminis velantur. Sed haec de occultis potentum delictis loquimur. Nam quando et aliis cognoscentibus peccant, aliis etiam cognoscentibus increpandi sunt, ne si praedicator tacet, culpam approbasse videatur, atque haec crescens in exemplum veniat, quam pastoris lingua non secat. Vel si de corporalibus membris uniuscujusque nostrum haec intelligantur, manifestum est, quia pudenda nostra, quae turpia videntur dum aspectus publicos vitant, honestate se tegunt, ne per irreventiam horreant. Absit enim ut aliqua turpitudo in membris sanctorum etiam genitalibus esse dicatur vel credatur. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent illam speciem decoris, quam membra quae in promptu locata sunt. Vel certe( quod probabilius dici potest), propter legem in membris repugnantem legi mentis, quae de peccato accidit, non de prima nostrae institutione naturae. Illicitus itaque et temperantiae legibus non subjectus membrorum illorum usus, est turpis, non ipsa membra.
3.13.13
« Si Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit schisma in corpore, sed in idipsum pro invicem sollicita sint membra, et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
3.13.14
Ea quae videntur inhonesto in membris Ecclesiae, non sunt inhonesta. Sed Deus temperavit ipsum corpus varietate membrorum, officia diversa in unitatis compage servantium, tribuendo per digna membra abundantiorem honorem ei membro cui deerat in se, sicut ostendimus de protervo potente. Vel tribuendo abundantiorem honorem per bonam vitam ei membro, cui deerat per scientiam praedicandi. Vel ei qui despicabilis apparebat hominibus, tribuit Deus largiorem honorem per immensam miraculorum vel aliorum charismatum gratiam. Ita temperavit Deus Ecclesiae corpus, ut nullum ex membris ejus sit superfluum, sed omnia sint necessaria, ideo ut non sit schisma in corpore Ecclesiae, ubi debet esse unitas et concordia, id est ne alter alterum abjiciat quasi inutilem aut superfluum; sed membra sint sollicita pro se invicem, id est majora pro minoribus, et minora pro majoribus, quoniam alia sine aliis non possunt; membra dico, tendentia in idipsum, id est in unitatem, ut omnia studeant habere cor unum et animam unam, ut dum sic agunt, si quid adversi patitur unum membrum, compatiuntur ei omnia membra, quasi adversitas illa sit omnium, sive gloriatur de bono unum membrum, congaudent ei omnia membra, quasi bonum illud sit omnium. Nam et in membris humani corporis, ex quorum unitate atque compage charitas nunc suadetur membris Ecclesiae, videmus haec omnia, dum unumquodque eorum non sibi soli, sed et caeteris propriis agit officium. Oculus enim videt, et non audit; auris audit, et non videt, manus operatur, nec audit, nec videt; pes ambulat, nec audit, nec videt, nec facit quod manus. Sed in uno corpore si sit sanitas, et non adversus se litigent membra, et auris videt in oculo, et oculus audit in aure. Nec objici potest auri quia non videt, ut dicatur ei: Nihil es, minor es. Nunquid videre et discernere colores potes, quod facit oculus? Respondet enim auris de pace corporis, et dicit: Ibi sum ubi est oculus, in eo corpore sum. In me non video in illo cum quo sum, video. Ita cum auris dicit: Oculus mihi videt, oculus dicit, auris mihi audit, oculi et aures dicunt, manus nobis operantur: manus dicunt, pedes nobis ambulant: omnia in uno corpore cum operantur, si sit ibi sanitas et concordent membra, gaudent et congaudent sibi; et si aliquid molestiae est in aliquo membro, non se deserunt, sed compatiuntur sibi. Sic et filii Ecclesiae, id est membra Christi, omnino debent agere. Nec putent se ad Deum non pertinere, si miracula non fecerint. Sed quisquis in corpore non potest resuscitare mortuum, non illud quaerat, ne discordet in corpore, quomodo si auris quaerat videre, discordare potest, nam quod non accepit, non potest facere. Si autem ei objectum fuerit et dictum: Si justus esses, resuscitares mortuum quomodo fecit Petrus, respondeat: Petrus et mihi fecit, quia in eo corpore sum, in quo Petrus fecit. In illo quo potest possum, a quo divisus non sum. Quod minus possum, compatitur mihi; et quod plus potest, congaudeo illi. Si ergo unusquisque quod potest, juste egerit, ac de bono quod accepit, aliis prodesse studuerit, et in eo quod alius plus potest, non inviderit, sed congratulatus fuerit tanquam in uno corpore cum eo constitutus, custodietur in membris Christi, quod custodiunt invicem corporea membra cujuslibet hominis.
3.13.15
« Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidam posuit Deus in Ecclesia, primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Nunquid omnes apostoli? nunquid omnes prophetae? nunquid omnes doctores? nunquid omnes virtutes? nunquid omnes habent gratiam curationum? nunquid omnes linguis loquuntur? nunquid omnes interpretantur?»
3.13.16
Ostendit Apostolus nostram se causam per membrorum carnalium rationem tractasse, quia non omnes eadem possumus, sed singuli pro qualitate fidei et gratia quam accepimus. Haec, inquit, concordia varie operandi et congaudendi vel compatiendi est in membris humani corporis. Sed vos estis corpus Christi, id est conjuncti et uniti estis in Christiana fide et veritate, et estis etiam membra Christi, ut invicem vobis per charitatem serviatis unusquisque de dono vel officio quod habet. Membra estis pendentia de membro, id est de me qui sum majus membrum Christi, et vos mihi sicut digitos manui adhaerere in ejus corpore feci. Nam aliud quidem est membrum corporis, aliud membrum membri. Membrum quippe corporis, pars ad totum est; membrum vero membri, particula ad partem. Membrum namque membri est digitus ad manum, manus ad brachium; membrum vero corporis est totum hoc simul ad corpus universum. Sic ergo in spirituali dominico corpore membra de membro dicuntur, qui in ejus Ecclesia ab aliis reguntur. Hinc Apostolus exponit diversitatem in fidelibus, quam dixerat in membris, et determinat de donis Dei quae sint altiora et quae inferiora; qui de his putabant Corinthii quod minus esset, majus; et quod majus minus. Vos, inquit, estis membra Christi, et cum sitis membra, non estis aequalia, quoniam Deus posuit in Ecclesia quosdam diversorum graduum fideles, scilicet primum dignitate et tempore apostolos vice Christi praedicantes; secundo dignitatis loco prophetas futura praedicentes, qui post adventum Domini fuerunt, sicut Agabus, et beatus Benedictus; tertio gradu dignitatis posuit doctores, id est praedicatores, qui doctrina veritatis Ecclesiam instruerent; deinde virtutes, id est eos qui fortia miracula faciunt, ut in expulsione daemonum et mutatione elementorum sicut aeris serenitatem in pluviam convertendo, vel super aquam siccis pedibus ambulando, exinde posuit gratias curationum, id est eos qui per orationem curant infirmos, et opitulationes, id est eos qui opitulantur majoribus, ut Titus Apostolo vel archidiaconus episcopo et gubernationes, id est minorum personarum praelationes ut sunt presbyteri, et genera linguarum, id est scientiam loquendi linguis variis per donum gratiae ei. Quia Corinthii donum istud magis appetebant, aestimantes hoc esse maximum, ideo novissimum hoc posuit Apostolus, innuens esse inferius et indignius caeteris praemissis. Talia dona fidelibus suis Deus varie distribuit, secundum mensuram donationis suae dans unicuique gratiam. Aliud enim habet ille, aliud iste; et quod habet ille, non habet iste. Mensura est divisio quaedam donorum. Non enim omnes sunt apostoli, sed illi soli quos Christus misit; nec omnes habent spiritum prophetiae, sed quibus haec gratia divinitus est concessa; nec omnes habent scientiam docendi alios, neque omnes operantur virtutes miraculorum, neque omnes habent gratiam curandi infirmitates, nec omnes diversis linguis loquuntur, nec omnes interpretantur Scripturas aut linguas. Nam si omnes haberent haec omnia, jam non essent quibus haec officia servirent. Ideo pulchrum et necessarium est, ut alii habeant quod non habent alii, et alii rursum alia, quatenus unusquisque quod ipse habet, caeteris ministret qui non habent.
3.13.17
« Aemulamini autem charismata meliora. Et« adhuc excellentiorem vobis viam demonstro.»
3.13.18
Hucusque revocavit illos a schismate ad concordiam et unionem, ut nullus glorietur de charismate superiori, nullusque doleat de inferiori. Hinc eos ad charitatem innuit, ostendens sine ea nihil caetera valere. Deus, inquit, varia dona consuevit fidelibus suis impendere. Sed vos aemulamini charismata meliora, id est de his quae supra demonstravi, desiderate utiliora, non linguas, ut solebatis. Et adhuc praeter haec in praedictis ostensa, demonstro vobis excellentiorem viam, id est charitatem, quae supereminentissimum locum inter caeteras virtutes obtinet, et est via per quam illi gradiuntur qui tendunt ad regnum coelorum. Nam per caeterarum virtutum vias ambulare possunt et illi, qui ad inferiora descendunt. Quicunque autem viam charitatis sectantur, ad supernam patriam tendunt. Quomodo enim oleum nullo humore premitur, sed disruptis omnibus exsilit et supereminet, sic est charitas. Non potest premi in ima, sed necesse est ut ad superna emicet; et ideo qui vult ad superna coelorum regna pervenire, studeat per viam charitatis incedere. Nam quare charitatem apostolus excellentiorem viam appellaverit, declarat ipse, cum protinus subjungit:
3.14.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT XIII.
3.14.1
« Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.»
3.14.2
Quoniam loqui diversis linguis praecipue desiderabant Corinthii, propterea donum hoc in primis ostendit Apostolus sine charitate non prodesse. Si ego, inquit, loquar linguis omnium hominum et angelorum, id est si mihi per gratiam datum sit ut sciam loqui sicut omnes homines qui sunt in terra, et sicut angeli, qui sunt in coelo sed charitatem non habeam, qua carere potest omnibus linguis loquens, factus sum similis aeri sonanti vel cymbalo tinnienti. Nam variis linguis loqui vel similia facere non semper ad meritum datur, sed ad gloriam Dei gentibus ostendendam, nec per haec vitam aeternam consequi valent illi qui ea faciunt. Charitas vero et meritum semper auget, et vitam aeternam praebet. Habent autem et angeli suas linguas, quibus majores intimant minoribus, quod de Dei voluntate senserunt, vel quibus ad homines missi utuntur. Nam primi angelorum suscipiunt ab ipso Deo illuminationes scientiarum, ac deinde tradunt eas subjectis spirititibus. Linguae vero quibus sic alii loquuntur aliis, intelliguntur aliqui nutus vel interiores motus, per quos intimant sibi vicissim quod voluerint. Neque enim minores sciunt omnia quae majoribus sunt nota, sed ea tantum, quae sibi fuerint a superioribus intimata. Sed si data, inquit, fuerit mihi tanta linguarum scientia, ut loquar linguis et angelorum et hominum, nec charitatem habuero, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Nam sicut aes aut cymbalum non per se, sed impulsu aliquo resonat; sic loquens linguis, non per se qui nescit, sed per impulsum Spiritus profert ea quibus audientes mulceat. Aere quippe vel cymbalo insensibiles ac mortuae hominum mentes, quae vitam charitatis non habent, designantur. Nam sicut corpus sine spiritu, id est si fuerit sine anima mortuum est, sic anima si sine sancto Spiritu, id est sine charitate fuerit, mortua deputabitur. In sonitu aeris vel cymbali delectantur audientes, sive percipiunt aliquam utilitatem; sibi vero nihil hoc prodest, sed potius in suo detrimento commodum aliorum operatur. Sic et praedicator qui sensum charitatis non habet in eo quod loquitur, alios delectat nesciens, et ipse detrimentum inde percipit, unde audientibus proficit. Nam sicut quod aes sonat, dulce est aliis sed sibi labori et diminutioni, sic et quod loquitur praedicator charitate vacuus. Nec solum de praedicatore potest hoc intelligi. Apte enim et quorumlibet insensibilium hominum corda per aes et cymbalum designantur, qui saepe et supernos ictus accipiunt, et tamen nulla disciplinae percussione mollescunt. Aes vero cum percutitur, canorus valde sonitus ex ejus percussione formatur. Et quidem metallo aeris in nullo discrepantes, cum flagella supernae percussionis accipiunt, piae confessionis sonitus emittunt; sed quia humilitatis voces ex corde non proferunt, ad statum salutis reducti, nesciunt quod promiserunt. In nullo igitur aeris imitationem fugiunt, qui in percussione positi, bona quae non sentiunt, loquuntur. Quisquis enim bona loquitur, sed per amorem eadem bona non sequitur, velut aes aut cymbalum sonitum reddit, quia ipse non sentit verba quae ipse facit. Et si habuero, inquit, prophetiam, ut per Spiritum Dei quae futura sunt praenuntiem, sicut Balaam et Caiphas. Et noverim mysteria omnia, id est occulta Veteris et Novi Testamenti sicut Salomon, et noverim omnem scientiam de his quae fuerint, et quae sunt, et quae futura sunt, vel de divinis et humanis, sicut idem Salomon, et si habuero fidem omnem, id est de omni re unde est habenda, ita perfectam, ut ejus virtute montes de loco ad locum transferam, sed omnia haec habens, charitatem non habuero, nihil sum, etsi haec magna sint. Salvator dixerat fidem quae fuerat sicut granum sinapis, montes posse transferre; et nunc Apostolus dicit omnem fidem esse quae montes transferat. Unde intelligitur perfectam esse fidem quae grano sinapis comparatur, et hoc non propter exiguitatem, sed propter integritatem dictum esse. Sed fides sine charitate nil valet ad salutem, quia et daemones habent hujusmodi fidem. Et si distribuero, inquit, facultates meas, id est omnia quae possum habere divisero, ut pluribus prosim, dans omnia in cibos non divitum qui reddant, sed pauperum qui non habent unde reddere possint; et quod est majus, si tempore persecutionis tradidero pro fide corpus meum saevissimis cruciatibus, ita ut ardeam, sed charitatem non habuero, id est non charitate, sed jactatione hoc fecero, vel odium in corde meo adversus aliquem retinuero, nihil mihi totum hoc prodest. Magna itaque et mirabilis est charitas, sine qua nec locutio diversarum linguarum aliquid prodest, nec prophetia, nec mysteriorum et scientiarum notitia, nec fides, nec facultatum distributio, nec martyrii passio; et cum haec quae majora sunt, nihil sine charitate prosint, manifestum est quia nec caetera bona prodesse valent sine hac charitate. Alia enim bona et reprobi habere possunt, sed charitatem non nisi soli possident electi. Cujus membra et species Apostolus consequenter describit, dicens:
3.14.3
« Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit.»
3.14.4
Omnia bona sine charitate vilia sunt et inutilia, sed cum charitate chara sunt et utilia. Quae charitas habet in se virtutes, quae nunc enumerantur. Est enim patiens, id est patientiam servans. Patientiam vero servare, est aliena mala aequanimiter perpeti; contra eum quoque qui mala irrogat, nullo dolore morderi. Nam qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non servat, sed simulat. Sed charitas est patiens, quoniam aliena mala aequo animo tolerat, et est benigna, quia ipsos etiam a quibus mala patitur, amat. Patiens, quia illata a proximis mala aequanimiter portat; benigna vero, quia pro malis bona largiter administrat. Patiens est, quia tranquillam mentem in adversis servat; benigna vero, quoniam misericorditer sua bona proximis indigentibus impendit. Patiens est, quia contra tentationes saeculi vel procellas in Deum fixa, persistit immobilis; benigna vero, quia proximorum delectatur profectibus. Charitas non oemulatur, id est non invidet, quia ubi est invidia, ibi fraternus amor esse non potest. Non aemulatur, quia per hoc quod in praesenti modo nil appetit, invidere terrenis successibus nescit. Non aemulatur, quoniam alterius bonum diligit ut suum, non agit perperam, id est perverse, quia quo se in solum Dei ac proximi amorem dilatat quidquid a rectitudine discrepat ignorat; non inflatur, id est non intumescit de temporali felicitate, vel carnis generositate, vel scientiae vel merito, seu qualibet alia re, quia cum praemium internae retributionis anxia desiderat, de bonis se exterioribus aut transitoriis non exaltat, non ambitiosa, id est cupiens honores saeculi, quia major aliis esse non ambit, et super caeteros dominari, vel ea sibi vindicare quae sunt alieni juris; non est igitur ambitiosa, quia quo ardenter intus ad sua fatigat, foris nullatenus aliena concupiscit, non quaerit ea quae sua sunt, quia cuncta quae hic transitorie possidet, velut aliena negligit, cum nihil sibi esse proprium nisi quod secum permaneat, agnoscit. Non quaerit quae sua sunt, quia propter aliorum commoda suas utilitates deserit; nec se, sed alios exaltare studet; non irritatur, id est non provocatur ad iram, quia et injuriis lacessita ad nullos se ultionis suae motus excitat, dum pro magnis laboribus majora post praemia exspectat; non cogitat malum, id est non cogitat quomodo ei qui sibi facit injuriam, vicem reddat. Non cogitat malum, quia in amore munditiae mentem solidans, dum omne odium eruit, versari in animo quod inquinat, nescit. Non gaudet super iniquitate, quia sola dilectione erga omnes inhiat, nec de perditione adversantium exsultat. Sunt enim nonnulli qui nec faciunt malum, nec facere cogitant eis a quibus adversa perferunt; sed tamen si factum illis ab aliis fuerit, laetantur; et ideo nunc postquam dictum est, quia charitas non irritatur, nec cogitat malum, additur quia non gaudet super iniquitate, id est non ei placet si quid inique passus fuerit vel ipse qui ei adversatur. Sed congaudens veritati, delectatur verbis veritatis, vel operibus verae sanctitatis, quia caeteros ut se diligens, per hoc quod rectum in aliis conspicit, quasi de augmento proprii profectus hilarescit. Omnia suffert, quia pro spe quietis aeternae nihil adversitatis pati recusat. Supradictum fuerat quia patiens est, id est non murmurans in adversis, sed corde tacito cuncta perferens; et nunc dicitur quod omnia suffert et in actu sustinet quidquid adversitatis acciderit. Ibi enim laudata est tranquillitas cordis, hic fortitudo passionis, et ideo suffert omnia in praesenti vita, quia credit omnia de futura vita. Et sustinet omnia quae hic gravia immittuntur, quia sperat omnia quae sibi dulcia promittuntur; et propterea nunquam excidit, id est nunquam cadit, sed sine casu persistit. Nec quod dictum est, omnia credit, sic accipiamus, ut charitati cujusquam derogemus si malum quod de fratre audierit, non statim crediderit. Quia ipsa charitas, quae omnia credit, non omni spiritui credit. Ac per hoc omnia quidem credit, sed Deo, quia non dictum est, omnibus credit. Omnia ergo quae sanctis credenda sunt, credit; et omnia quae sibi divinitus promissa sunt, sperat; et omnia sustinet, id est exspectat per patientiam longanimiter eadem bona quae sperat, vel interim sustinet adversa pro spe bonorum ipsorum. Habet etiam hoc charitas praeter caeteras virtutes, in quo rursum dignior illis est, quia nunquam excidit, id est nunquam ex toto cadit. Licet enim opera ejus cadant, hoc est deficiant et cessent in futuro saeculo, ipsa tamen nunquam a suo statu decidet, sed validior stabit, ac perseverabit in alio saeculo quam in isto. Si enim dum credit et sperat ac praestolatur, diligit quod nondum videtur, quanto magis diliget cum videbit et tenebit?
3.14.5
« Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.»
3.14.6
Charitas quidem nunquam excidit, id est nec nunc, nec in alia vita a suo statu decidit, ut minuatur aut deficiat, sed caetera charismata decidunt et deficiunt. Quia sive prophetiae accipiantur quae nunc necessariae sunt in tempore caecitatis nostrae, in luce futuri saeculi evacuabuntur, id est ab omni utilitate fient vacuae, et ideo cessabunt. Nam ubi erunt omnia praesentia, quomodo praediceretur aliquid futurum? sive linguae accipiantur, id est variarum linguarum locutiones, in illo saeculo cessabunt. Ubi erunt enim manifesta omnia, cur alicui diceretur aliquid? Poterunt quidem loqui ad invicem sancti si voluerint, sed non necesse erit, ubi scientia vocem praeveniet. Et si quid inter se locuti tunc fuerint, non eo modo id facient quo nos nunc loquimur; sed eo potius, quo in supernis angelici spiritus adinvicem loquuntur, sive scientia nunc habeatur, per quam de Deo et secretis ejus aliquid sciatur, in futuro saeculo destruetur, quia si quam nunc de Deo cognitionem habemus, hanc non in natura divinitatis ipsius, sed per similitudinem et naturas exteriores habemus. Nam quantalibet mens humana se intentione tetenderit, etiam si jam phantasias imaginum corporalium a cogitatione compescat, si jam omnes circumscriptos spiritus ob oculis cordis amoveat, adhuc tamen in carne posita mortali, videre vel cognoscere gloriam Dei non praevalet quidquid est; et de illa sicut est, quod in mente resplendent, similitudo, et non ipsa est. Et idcirco talis nostra scientia destruetur, quando veritas ipsa pure manifestabitur. Scientia haec et prophetia vel locutio destruentur, quae capere vel narrare non possunt plenitudinem veritatis, quia ex parte sunt. Nam ex parte cognoscimus veritatem, non ex toto, id est imperfecte scimus quidquid adhuc de Deo novimus; et ex parte prophetamus de futuris, quia quaedam futura per prophetiam praenuntiamus, sed plurima ignoramus. Sed omne quod ex parte est, destruetur. Quia cum venerit quod perfectum est, id est quando dabitur Dei notitia, quae non ex parte, sed ex perfectione fit, quoniam videbimus eum sicuti est, tunc evacuabitur quod ex parte est, id est omnis imperfectio ad nihilum veniet. Nostra imperfectio destruetur, non id quod verum est, evacuabitur. Destructio imperfectionis erit quando id quod perfectum est, implebitur perfectione veritatis. Deinde Apostolus ut aliqua similitudine ostenderet quantum ab illa quae futura est, distet haec vita, non qualiumcunque hominum, sed etiam illorum qui praecipua sic sanctitate sunt praediti, subjecit:
3.14.7
« Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.»
3.14.8
Ad illa enim ineffabilia qualecunque adhibens de notis rebus exemplum, parvulam aetatem virili comparavit aetati. In hac ergo vita mirabilium, hominum prophetia vel scientia ita comparanda est illi vitae, quasi scientia parvuli ad virum. Quia sicut vita haec imperfecta est, sic et scientia. Tunc autem pertingemus ad virilem perfectionem, cum forti sensu pervenerimus ad angelorum aequalitatem. Quasi dicatur: Prophetia et scientia quae sunt ex parte, sic evacuabuntur cum venerit illa veritatis perfecta cognitio sicut sensus et locutio parvuli evacuatur, cum ille ad perfectam scientiam pervenerit. Cur enim hoc Apostolus dixerit, insinuat subdendo.
3.14.9
« Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.»
3.14.10
Inde potest videri quoniam cum perfectio venerit, evacuabitur imperfectio, quia nunc, id est caligine praesentis vitae videmus per speculum, id est cognoscimus Deum per imaginem suam; sed tunc, id est in futuro saeculo, manifeste videbimus: in speculo enim cernitur imago. Et nos qui sumus imago Dei, conamur utcunque videre eum per hanc imaginem suam tanquam per speculum. Speculum est anima rationalis, in cujus consideratione aliquo modo videmus Deum, sed obscure. Videmus enim per speculum in aenigmate. Aenigma autem est, non omnis, sed obscura allegoria. Nam sicut omnis equus animal est, non autem omne animal equus, ita omne aenigma allegoria est, non autem omnis allegoria aenigma. Allegoria vero est, cum aliud ex alio significatur, id est aliud dicitur, et aliud intelligitur; sicut est:« Non alligabis os bovi trituranti,» id est non prohibebis praedicatorem vivere de praedicatione. Sed ibi solummodo allegoria est aenigma, ubi difficile patet intellectus. Ubi autem facile intelligitur, non est aenigma. Cum ergo dicitur, videmus nunc per speculum in aenigmate, sicut in nomine speculi imago designatur, ita nomine aenigmatis similitudo obscura, et ad dispertiendum difficilis. Nemo itaque miretur etiam in hoc videndi modo, qui concessus est huic vitae per speculum, scilicet in aenigmate laborare nos, ut quomodocunque videamus. Nomen quippe hic non sonaret aenigmatis, si esset facilitas visionis. Nunc videmus per speculum in aenigmate, sed tunc cum venerit illa perfectio, videbimus facie ad faciem, id est manifeste ad similitudinem duorum, qui se invicem directo vultu sine aliqua re interposita aspiciunt. Facies autem Dei, manifestatio ejus intelligenda est. Facies vero nostra intentio cordis nostri. Videbimus ergo facie ad faciem, id est manifestatione Dei posita ad nostrae mentis intentionem, ut nihil inter nos et ipsum intersit. In nullo enim membro tam bene cognoscitur quisque, sicut in facie. Et cum facies unius directa est in faciem alterius, tunc sine aliqua ambiguitate se cognoscunt. Sic videbimus eum in seipso manifeste. Modo enim non videmus eum in facie, sed in extranea et multum ab eo diversa creaturarum similitudine. Et ego etiam ipse qui tanta scientia prae caeteris donatus sum, nunc cognosco, Deum ex parte, sed tunc cognoscam eum ita sicut ab eo cognitus sum. Magna enim est interpositio cordis nostri ad contemplandam sublimitatem Dei, ipsa infirmitas nostra. Sed tunc ad purum intuebimur eum, a quo nunc subtiliter intuemur, cum, hac infirmitate deposita, ad contemplationis internae gratiam venerimus. Tunc cognoscam eum sicut ab eo sum ego cognitus, id est pure cognoscam eum sicut et ipse me novit, quia tunc non per aliud videbimus eum, sed manifeste contemplabimur in illo ipso hoc quod ipse est, sicut ipse hoc quod nos sumus, perfecte cognoscit. Vel tunc cognoscam eum ita sine ambiguitate in manifesta visione, sicut olim antequam essem, cognitus sum ab eo in praedestinatione.
3.14.11
« Nunc autem manent, fides, spes, charitas: tria haec. Major autem horum est charitas.»
3.14.12
Ad tantam Dei cognitionem perventuri sumus. Sed ut pertingere ad hanc valeamus, nunc interim manent in peregrinatione hac nobiscum fides, spes, atque charitas, quae nos praeparant illi visioni. Fides, qua credimus quidquid Scripturae sanctae nobis credendum intimant; et spes, qua speramus promissa nobis divinitus praemia; et charitas, qua Deum ac proximum diligimus, et ipsa praemia. Et ita sibi tres istae virtutes copulantur in hujus vitae tempore, ut nulla earum sine duabus reliquis proficiat. Nunc manet in sanctis, fides, spes et charitas, tria haec, pauca quidem, sed multum utilia, quoniam sine his nemo fit dignus ad illam visionem ascendere. Et magna quidem sunt haec tria bona, sed horum major est charitas, id est charitas quae horum trium est una, ipsa est major, id est majus meritum habet quam fides et spes. Sciendum quia quando comparatio fit ad plura ejusdem generis, ut nunc charitatis ad fidem et spem, quae similiter sunt virtutes, potest et debet fieri per genitivum. Ethorum, ponitur propter tria, quod praecesserat, major est charitas, cui fides et spes non possunt deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse. Vel ideo major, quia fides cessabit, dum futura quae creduntur advenerint; et spes finem habebit, dum beatitudinem quam quisque praestolatur, acceperit; sola vero charitas in aeternum perseverabit, et de visione Conditoris ac beatitudine sanctorum sine fine gaudebit.
3.15.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT XIV.
3.15.1
« Sectamini charitatem, aemulamini spiritalia, magis autem ut prophetetis. Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo. Nemo enim audit. Spiritus autem loquitur mysteria. Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem et exhortationem et consolationem.»
3.15.2
Quoniam tanta est charitas, et sola est quae perducit ad vitam, atque permanet in aeternum, ideo sectamini toto desiderio charitatem: aemulamini etiam spiritalia, id est desiderate etiam illa spiritus dona, ut sunt genera linguarum, etc. sed magis, post charitatem desiderate ut prophetetis, quam ut linguis loquamini, vel virtutes miraculorum operemini. Post charitatem, prophetandi studium magis habendum hortatur, quia quamvis magni sint spiritualium donorum gradus, quos superius enumeravit, hic tamen major est, quoniam ad utilitatem Ecclesiae proficit. In quod enim quis animum dederit, in eo ipso donum accipit. Ideo gratia prophetandi est desideranda, ut prae desiderio accipiatur ob multorum aedificationem potius quam linguarum varietas, quae non proficit auditoribus. Nam qui loquitur lingua incognita, non loquitur hominibus, id est intelligentiae hominum, sed Deo, cujus laudes dicit, et qui novit ea quae ille dicit. Homines enim nesciunt, ideoque nullus est eis ex hac locutione profectus. Nemo enim audit, id est intelligit ea quae ille loquitur. Sed tamen Spiritu sancto loquitur ipse mysteria, id est secreta Dei, quamvis homines ignorent quod dicit. Vel Spiritus sanctus per eum loquitur mysteria secretorum Dei, non ipse. Ideo magis aemulari prophetare debetis, quia qui prophetat, id est qui ventura vel occulta manifestat, iste loquitur hominibus ad aedificationem eorum in mente, quae aedificatur ut sit templum Dei, et ad exhortationem eorum ad bene agendum in operatione et ad consolationem eorum ne desperent de peccatorum praeteritorum magnitudine, vel ad consolationem tristitiae praesentium tribulationum per promissionem futurarum remunerationum. Possunt et doctores, qui Scripturas aliis exponunt, nomine prophetarum designari, juxta illud Sapientis:« Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam» Sicut enim propheta praedicit futura quae nesciuntur, ita et doctor dum Scripturarum sensum, qui multis occultus est, manifestat, dicitur prophetare. Et iste ad multorum utilitatem sic prophetat, nec ab homine, sed a Spiritu sancto est sensus dictorum ejus.
3.15.3
« Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, Ecclesiam Dei aedificat. Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretatur ut Ecclesia aedificationem accipiat.»
3.15.4
Item magis prophetiam quam linguam ideo debetis optare, quia qui loquitur lingua peregrina mysterium aliquod et non interpretatur quod dicit, semetipsum solum aedificat per id quod solus fortasse scit quod loquitur; sed qui prophetat, id est qui futura caeteris praenuntiat, vel bona quae in abditis Scripturarum intelligit, fratribus ex charitate revelat, Ecclesiam Dei aedificat, quia omnes intelligunt quod loquitur. Qui lingua ignota loquitur, aedificat se, non alios. Sed ego volo, id est voluntas mea est, nec mihi displicet, vos omnes loqui linguis, id est si omnes donum loquendi linguis variis haberetis, quia alter adversus alterum non haberet materiam gloriandi vel invidendi, quoniam omnes in hoc essetis aequales. Non prohibeo vos omnes, si poteritis loqui diversis linguis, quia donum est Spiritus sancti, sed magis volo vos prophetare, quia utilius est. Nam major est qui prophetat, id est majoris dignitatis est in Ecclesia qui futura praedicit, vel Scripturas aperit, quam qui loquitur linguis, id est qui incognitis locutionibus mysteria profert, quia sibi soli proficit. Hoc enim majus est quod pluribus prodest. Qui linguis loquitur, minor est, nisi forte in terpretetur, id est exponat aliis quod ipse Deo loquitur. Si enim interpretari dicta sua poterit, ut Ecclesia aedificationem inde accipiat, non erit minor. Forte, dicit, ut innuat quoniam raro solet contingere ut utrumque uni concedatur?
3.15.5
« Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina.»
3.15.6
Dixi qui prophetat, major est, propter aedificationem quam praebet Ecclesiae, quam qui lingua loquens, se solum aedificat. Sed hoc potestis etiam in meipso videre, quia si venero ad vos, o fratres, loquens incognitis linguis, quid vobis prodero, cum nesciatis quid dixero? Nihil prodero, nisi loquar vobis aut in revelatione, id est in expositione revelationis, in qua mihi per quasdam figuras ostensa fuerint mysteria Christi, sicut et Joanni ostensa leguntur in sua revelatione; aut nisi loquar vobis, in scientia, quam studio et disciplina mea conquisivi, ut vos scire faciam qualiter his temporalibus uti debeatis, et quid de his sentire; aut in prophetia, ut vobis praenuntiem futura, vel manifestem occulta; aut in doctrina, ut doceam vos de fide et moribus. Et cum nunc vobis, quando jam fratres, id est Christiani estis, non prodessem si linguis incognitis loquerer: patet quia multo minus tunc prodessem, cum adhuc essetis infideles. Cumque ego qui tantus sum apostolus, loquendo linguis non possem vobis prodesse, constat vos multo minus tali locutione audientibus prodesse. Lingua intelligitur in hoc loco, obscuras dicere et mysticas significationes, a quibus si intellectus mentis removeatur, nemo aedificatur audiendo quod non intelligit. Unde et supra dixit:« Qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo. Nemo enim audit. Spiritus autem loquitur mysteria.» Ibi enim satis indicavit eam se linguam appellare, ubi sunt significationes velut imagines rerum ac similitudines, quae ut intelligantur, indigent mentis obtutu. Cum autem non intelliguntur, in spiritu eas dicit esse, non in mente. Qui loquitur lingua, id est spiritu nondum intelligens significationes quas lingua spiritus voluit, plus semetipsum aedificat. Contingebat enim ut qui sic loquebantur mysteria Dei, quamvis profunditatem non intelligerent, tamen ex ipsa locutione ad compunctionem cordis, et multoties ad bonum opus incitarentur. Quia ergo etiam lingua, id est membro corporis quod movemus in ore, cum loquimur, signa utique rerum dantur, non res ipsae proferuntur, propterea translato verbo linguam appellavit Apostolus quamlibet signorum prolationem, priusquam intelligantur. Quo cum intellectus accesserit, qui mentis est proprius, fit revelatio, vel scientia, vel prophetia, vel doctrina. Proinde ait: Si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi loquar vobis in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? id est nisi signis, hoc est linguae accesserit intellectus, ut non spiritu tantum, sed etiam mente agatur quod agitur. Proinde cui signa per aliquas rerum corporalium similitudines demonstrabantur in spiritu, nisi accessisset mentis officium ut etiam intelligerentur, nondum erat propheta: Magis propheta erat, qui interpretabatur quod alius vidisset, quam ipse qui vidisset. Unde apparet magis ad mentem pertinere prophetiam, quam ad istum spiritum, qui modo quodam proprio vocatur spiritus, vis animae quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. Sic olim magis Joseph propheta fuit, qui intellexit quid significarent septem spicae et septem boves, quam Pharao qui eas vidit in somnis; illius enim spiritus informatus est ut videret, hujus mens illuminata ut intelligeret. Ac per hoc in illo erat lingua, in isto prophetia, quia in illo rerum imaginatio, in isto imaginationum interpretatio. Minus ergo propheta est, qui rerum quae significantur, sola ipsa signa in spiritu per rerum corporalium imagines videt; et magis propheta, qui solo earum intellectu praeditus est. Sed maxime propheta, qui utroque praecellit, ut et videat in spiritu corporalium rerum significativas similitudines, et eas vivacitate mentis intelligat, sicut Danielis excellentia tentata est et probata, qui regi somnium quod viderat dixit, et quid significaret aperuit. Et ipsae quippe imagines corporales in spiritu ejus expressae sunt, et earum intellectus revelatus in mente. Sed ad epistolae sequentia transeamus.
3.15.7
« Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes. Tam multa ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo, et nihil sine voce est.»
3.15.8
Linguas non prodesse sine interprete, superius ostendi per me qui sum rationalis, et tamen per inanimata idem patet. Nam ea quae sunt sine anima dantia vocem, sive hoc sit tibia, sive cithara, nisi dederint distinctionem sonituum, id est distinctos intelligibiles sonos, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur, id est cithara resonatur? Sic et locutio vestra, cujus spiritualis suavitas non aures debet mulcere, sed mentem, inanis erit si intellecta non fuerit. De tibia et cithara nescietur, quia nec de tuba. Alia similitudo est de eadem re. Etenim si tuba det vocem incertam, id est quae bellum aperte non significet, quis parabit se ad bellum? Judaeis erat usus tubae in festis et bellis, diversis sonis; et hoc est quod dicitur, quia si vox tubae incerta fuerit, nemo discernet utrum solemnitatis an belli sit, nemoque se ad bellum armabit. Ita et vos, qui quasi tuba exaltare vocem vestram debetis, ut Christi milites ad spirituale bellum contra daemones praeparetis, per linguam alienam loquentes, nisi interpretando dederitis manifestum sermonem, qui palam audientes retineat, quomodo scietur ab aliis id quod a vobis in lingua aliena dicitur? Nescietur ab auditoribus vestrae locutionis sensus. Nam eritis loquentes in aera, id est ea quae nulli proficient, sed in aera solventur, dum non invenientia locum receptaculi in audientium auribus ut intelligantur, diffundentur in aera, quia nec auscultare talia dignabuntur homines. Non ad corda hominum loquemini, sed in aera, id est non utilia erunt verba vestra, sed otiosa et inania eritis loquentes. Tam multa utputa sunt genera linguarum, id est etiam si tam multa loquamini ut sunt genera linguarum in toto hoc mundo, quid proderit haec vestra locutio, cum nullus intelligat? Multa sunt genera linguarum, et nihil sine voce est, quia nulla res est sine sua voce et appellatione in unaquaque lingua. Cum sint enim plurima linguarum genera, habent tamen vocum significationes proprias ut intelligantur, nec potest aliquid inveniri quod non habeat vocem significativam sui. Et idcirco inanis est locutio quae non intelligitur.
3.15.9
« Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquar, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus. Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. Quid est ergo? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.»
3.15.10
Quandoquidem alii sine interprete non intelligent, vel quando quidem tot linguae sunt, et unaquaeque propriam distinctionem habet, ergo si nesciero virtutem vocis, id est si ignoravero vim propriam vocis quam profero, ut illi qui tantum dona linguarum habent, ero non intellectus, sed barbarus ei cui loquor, quem instruere debeo, quia non potero illi sensum dictorum meorum interpretari; et ille vicissim qui mihi loquitur, erit mihi barbarus, cum ignoret sententias vocum quas profert, nec valeat exponere mihi. Sic et vos eritis ad invicem barbari, si per incognitam linguam alter alteri locutus fuerit, et ita erit dissensio inter vos. Propterea non dissonantiam ignotarum linguarum, per quas discordia generetur, debetis appetere, sed unitatem intellectus, per quem communi laetitia gloriemini. Et quoniam estis aemulatores spirituum, id est desideratores spiritualium donorum, quaerite ut his abundetis ad aedificationem Ecclesiae, id est ut non solum linguis loquamini, sed etiam interpretemini ut aedificationem sumat Ecclesia, quoniam aemulatores estis spiritualium charismatum. Et ideo, id est ut Ecclesia aedificetur, qui loquitur lingua, oret ut interpretetur, id est oret ut accipiat donum interpretandi, ut proficiat caeteris studium ejus. Oret non labiis tantum, sed affectu cordis, ut exaudiri mereatur. Nam si etiam ego qui tantus sum, orem lingua, id est voce sola, spiritus meus, id est flatus oris mei orat dum loquor in oratione; sed mens mea est sine fructu, id est non capit fructum ex ipsa oratione, ad quam non est intenta. Hoc saepe nobis accidit, dum psalmum vel orationem labiis proferimus, et mente quod os profert, non cogitamus. Et quando quidem mens quae intus pio affectu non orat, quod os loquendo foris precatur, fructum orationis non habet, ergo quid est mihi faciendum? Quid est mihi utile? Hoc scilicet, Orabo spiritu per os prolato, id est orabo sermone orans, orabo et mente, id est affectu mentis, psallam, id est psalmos dicam; spiritu, id est prolatione oris; psallam et mente, id est mentis attentione. Vel ita: Qui loquitur lingua, sic oret, id est sic loquatur ut interpretetur quod dicit. Nam me ipsum do vobis exemplum, quia si orem, id est si loquar lingua, spiritus meus orat, sed mens mea est sine fructu, id est sine intelligentia eorum quae dico. Si enim dicam lingua quod non intelligo, velut afflatus spiritu in ecclesia loquor, et mens est sine fructu. Ignorat enim animus si lingua loquatur quam nescit, sicut solent Latini homines Graece cantare, oblectati sono verborum, nescientes tamen quid dicant. Ut supradictum est spiritus vocatur vis animae quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. Mens autem est illa superior pars animae, ubi intellectus et ratio proprie sedem habent. Lingua quoque sicut et superius dictum est, designare potest quamlibet signorum prolationem priusquam intelligantur. Itaque dicitur: Si orem lingua, id est si loquar prolatione signorum adhuc non intellectorum, spiritus meus orat, id est illa pars animae meae tantum loquitur, in qua corporalium rerum imagines exprimuntur; sed mens, id est superior animae meae subtilitas, est sine fructu, quia nullam ibi refectionem intelligentiae habet. Cum enim spiritus et inferior animae natura loquitur proferendo signa quae non intelligit, mens ad quam pertinet intellectus, nullum fructum inde reportat. Quid ergo est agendum? Hoc scilicet, quod me acturum dico. Quia orabo spiritu, orabo et mente, id est loquar spiritu et mente, ut signa rerum mihi formentur in spiritu, et eorum refulgeat intellectus in mente, sicut et Daniel in spiritu vidit somnium regis, et mente interpretationem ejus intellexit. Ita enim et ego faciam, quia et spiritu signa loquar, et mente sensum eorum intelligam. Spiritu dictiones loquar, mente sententias, et similiter psallam spiritu, id est consonantiam vocum psalmodiae in spiritu resonabo, psallam et mente, id est consonantiam sententiarum attentione mentis modulabor, delectans me intelligentia spiritualium sensuum. Vel psallam spiritu, et psallam mente, id est concordiam in membris ecclesiae componam, ut concordent et mente, ac de sua consonantia dulcem melodiam pulchre variatam exprimant. Sic et vos spiritu et mente loqui debetis, ut et signa videatis, et sensum intelligatis, et caeteris exponatis; atque id est psallere spiritu et mente, ut psalmorum sensus in corde vestro resonet, quos ore canetis.
3.15.11
« Caeterum si benedixeris spiritu, quis supplet locum idiotae? Quomodo dicet: Amen super tuam benedictionem? Quoniam quid dicas nescit. Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.»
3.15.12
Ocare debetis mente et spiritu, ut et verba historiae vel litteraturae proferatis, et mysticum sensum exponatis ad instructionem audientium. Caeterum, id est sed si benedixeris spiritu, id est si aliqua dixeris, si Dei laudes dixeris, vel si benedictionem aliquam protuleris ignota lingua, quam non possis audientibus interpretari: quis supplet locum idiotae? In spiritu, non in mente benedicit, qui bona quae loquitur non intelligit, quoniam signa rerum cum non intelliguntur, et in spiritu sunt, non in mente. Idiota vero est ineruditus, qui nihil scit nisi quod ei proprietas naturae dedit, quoniam ἰδίωμα Graece, proprietas dicitur Latine. Locus autem idiotae est, ut in novissimo benedictionis dicat, Amen, quod interpretatur verum, per hoc enim et consensum suum indicat, et benedictionem confirmat. Sed si benedixeris spiritu, id est si benedictionem dederis ignota lingua, ut nec tu sensum dictorum tuorum intelligas, nec aliis exponas, quis supplet locum idiotae? id est quis loco idiotae respondet Amen in fine sermonis? Nec sapiens hoc facere novit, nedum idiota. Quomodo enim dicet Amen super tuam benedictionem, cum nesciat quid dicas? Imperitus enim et absque litteris, audiens quod non intelligit, nescit finem orationis, et non respondet Amen, id est verum, ut confirmetur benedictio. Per hoc enim completur confirmatio precis, qui respondet Amen, ut omnia dicta veritatis testimonio in audientium mentibus confirmentur. Non poterit idiota respondere benedictioni tuae quam non intelligit, nam tu quidem bene gratias agis Deo in illa benedictione, et bonum est quod loqueris, sed alter non aedificatur ex verbis tuis, quae non intelligit. Ideo cum ad ecclesiam propter aedificationem conveniatis, ea debent in Ecclesia dici, quae intelligantur ab hominibus et praestent aedificationem audientibus. Propterea qui loquitur ignota lingua, debet in ecclesia tacere, ut hi loquantur qui prosint audientibus.
3.15.13
« Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua.»
3.15.14
Proponit se exemplum, quod publice non debeant loqui linguis, in quibus accipientium non sit aedificatio, sicut ipse in ecclesia linguis non utitur, cum omnes eorum linguas noverit. Non vitupero, inquit, in vobis locutionem linguarum, eo quod hanc habere nequeam, sicut est consuetudinis quibusdam, ut invideant quod ipsi non valent assequi. Nam omnium vestrum lingua loquor ego, id est nullus vestrum aliqua loquitur lingua qua et ego non loquar quoties volo. Et inde gratias ago Deo meo, qui mihi per donum gratiae suae concessit ut loqui possim linguis, quas inter vos omnes habetis. Sed quamvis tanta linguarum notitia divinitus sit mihi data in Ecclesia tamen cui debeo prodesse, volo quinque, id est pauca verba loqui meo sensu, id est quae intelligam et exponam, ut et alios instruam quam decem millia, id est valde nimiam multitudinem, verborum in lingua, id est ut neque intelligam, neque alios doceam Quod ait, quinque verba et decem millia, vulgari consuetudine locutus est. Vel sicut nonnullis visum est per quinque verba, quinque libros Mosi designavit. Volo, inquit, in ecclesia loqui meo sensu, id est spirituali intelligentia quinque verba, id est quinque legis volumina, quam decem millia verborum, id est quam legis perfectionem in lingua, id est in prolatione signorum non intellectorum. Denarius enim propter Decalogum significat legem, millenarius perfectionem. Posuit autem Apostolus quam sine magis, ut notaret istam partem, cum qua jungitur quam, nullo modo esse amplectandam. Nam ubi sic ponitur quam, ostendit alteram partem posse stare, alteram vero minime.
3.15.15
« Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. In lege enim scriptum est, quoniam in aliis linguis et in labiis aliis loquar populo huic, et nec sic audient me, dicit Dominus. Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus, prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.»
3.15.16
Ideo etiam non debetis appetere loqui linguis tantum, quia hoc modo haberetis puerorum sensum, qui non attendunt quid sit aliis utile, sed quid seipsos pueriliter delectet. Sed vos nolite effici pueri sensibus, ut pueriles sensus habeatis in appetitione linguarum, quibus tanquam puerorum ludis intendatis, non cogitantes quid prosit utilitatibus proximorum. Nolite esse pueri sensibus, sed estote viri. Qui enim non perdurant occurrere in virum perfectum, vel infirmitate virium, vel mentis levitate, mulieribus et parvulis comparandi sunt. Nolite sensibus esse pueri, id est nolite esse insipientes. Sed quia Dominus ait:« Nisi conversi fueritis et effecti sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum,» malitia pueri estote: si vos delectat imitari pueros, non delectet imperitia, sed innocentia et humilitas. Malitia estote parvuli. Qua malitia maxime, nisi superbiae? Ipsa enim de vana granditate praesumens, non sinit hominem ambulare per arctam viam et intrare per angustam portam; puer autem facile intrat per angustam. Et ideo nemo nisi ut puer, intrat in regnum coelorum. Estote ergo parvuli malitia, id est deponite omnem granditatem quam malitia superbiae facit, ut sitis remoti ab omni malitia sicut pueri, studentes his quae faciant ad utilitatem fratrum, quod est perfectio sensus. Itaque nolite pueri effici sensibus per imperitiam, ut sicut pueri non intelligatis quod dicitis; sed malitia parvuli estote, ut sitis immunes ab omni malitia velut pueri; sensibus autem profecti estote, ut intelligatis plene quod dicitis, et quid ad instructionem Ecclesiae sit necessarium sciatis. Nec debetis pueriliter appetere loqui linguis quas non intelligitis, quia linguae in signum infidelibus dantur, quod vos jam non estis; et non ad aedificationem, quae necessaria vobis est jam fidelibus, et hoc est: Nolite quaerere linguas, quia in lege, id est in libro Isaiae, scriptum est, quoniam in aliis linguis, id est diversis generibus linguarum, et in aliis labiis, id est verbis spiritualibus, loquar per apostolos huic populo Judaeorum, et nec sic exaudient me, qui per legem et prophetas nunquam me voluerunt exaudire, dicit Dominus. Vel in aliis linguis loquar, id est Novum Testamentum praedicabo; et in aliis labiis, id est Vetus Testamentum spiritualiter exponam, quod illi carnaliter exponebant. Hoc est enim aliter eis loqui, quam se legis veteris habent verba, dum audiunt Sabbatum solvi, neomenias evacuari, circumcisionem cessare, sacrificia immutari, escas dudum prohibitas licere edere, Christum de Deo Deum praedicari. Hoc est aliis linguis et aliis labiis loqui, propter illam varietatem linguarum, quae per apostolos in die Pentecostes sonuit. Sed nec sic infideles Judaei voluerunt exaudire Deum, ut ei per fidem et devotam conversationem obedirent. Videte ergo ne et vobis loquatur Deus in variis linguis, et vos non exaudiatis verba praeceptorum ejus faciendo. Et quandoquidem illis, qui non exaudierunt ut ad finem converterentur, locutus est Dominus in aliis linguis, itaque linguae sunt in signum non fidelibus, qui credunt Deum omnia posse; sed infidelibus qui hoc non credunt. Nam idcirco fiunt exteriora miracula, ut mentes hominum ad interiora perducant, quatenus per hoc quod mirum visibiliter ostenditur, ea quae invisibilia sunt, mirabiliora credantur. Linguae igitur datae sunt in signum, id est ut sint signum invisibilis praesentiae Dei, quia infideles per miraculum linguarum potentiam Dei, qui eis praedicatur, adesse praesentem intelligunt. Sed prophetiae non sunt signum infidelibus, quia infideles non credunt futura, quae necdum videre possunt, si eis per prophetiam praenuntientur. Et idcirco prophetiae non infidelibus datae sunt, qui prophetis ventura praedicentibus credere nolunt, sed fidelibus, qui futurorum praenuntiationi prudenter acquiescunt; et ideo fideles non linguas appetere debent, sed prophetias. Vel nomine prophetiarum interpretationes Scripturarum designari possunt. Prophetiae ergo non sunt signum infidelibus, sed fidelibus, quia infideles per expositionem Scripturarum quibus nullam fidem adhibent, nequaquam Deum cognoscunt, fideles autem secreta ejus ibi mysteria intelligunt. Major autem et utilior est prophetia, id est prophetarum interpretatio, quae fidelibus prodest et semper est opus, quam linguarum locutio, quae propter infideles ad tempus data est.
3.15.17
« Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis? Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis aut idiota, convincitur ab omnibus, dijudicantur ab omnibus. Occulta enim cordis ejus manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.»
3.15.18
Alia ratio cur non debeatis loqui linguis, sed potius prophetare. Quia linguae in signum sunt infidelibus, non in aedificationem fidelibus, prophetiae vero fideles semper aedificant, ergo si conveniat in unum universa Ecclesia, id est si coadunetur in unum universa fidelium congregatio, et omnes ibi sine interprete loquantur linguis, sed intrent idiotae vel imperiti vel infideles, nonne dicent quod insanitis quasi arreptitii, cum alter alterum non intelligat? Dicent utique vos insanire, cum videant locutionem vestram nemini prodesse, sed tumultum quemdam incognitum fieri, velut phrenesim sustinentium. Et sic praebetis vos illis derisui, quos exemplo vestro debetis convertere. Sed si omnes in Ecclesia prophetent, id est ventura vel occulta per prophetiam manifestent, intret autem ad eos aliquis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus de suo errore quem non valet negare contra eos qui cor ejus per spiritum prophetiae intuentur, et dijudicatur ab omnibus, id est damnabilis ostenditur, dum unusquisque dicit de eo quam reus sit, et occulta cordis ejus fiunt manifesta, vel cogitationes ejus deteguntur a prophetantibus, et ita cum viderit arcana suae mentis per Spiritum sanctum, qui in vobis loquitur, esse denudata cadens in faciem, id est humilians se, conversus ad poenitentiam tam manifesta Dei praesentia superatus, adorabit Deum, id est Spiritum sanctum, qui cordis ejus occulta sicut Deus per vos patefacere potuit, pronuntians oris confessione quod intelligit corde, scilicet vere Deum in vobis esse, qui cordium alienorum secreta per vos rimatur. Notandum quia proprie idcirco dicatur prophetia, quoniam praedicit futura. Sunt tamen tria prophetiae tempora, praeteritum, praesens et futurum. Prophetia enim de praeterito, ubi de casu primi angeli dicitur:« Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, qui mane oriebaris?» Prophetia de futuro est: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui.» Prophetia vero de praesenti est, quae in praesentibus Apostoli verbis ostenditur. Cum enim dicitur: Occulta cordis ejus manifesta fiunt, profecto monstratur quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto dicitur prophetiae spiritus, qui nihil futurum indicat, sed praesens narrat? Sed recte prophetia dicitur, non quia praedicit ventura, sed quia prodit occulta. Rem quippe quamlibet sicut ab oculis nostris subtrahunt tempora in futuro, ita ab oculis nostris in praesenti subtrahit causa. Ventura enim res occultatur in futuro tempore, praesens autem cogitatio absconditur in latenti corde.
3.15.19
« Quid est ergo, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet. Omnia ad aedificationem fiant.»
3.15.20
Jam incipit determinare, quomodo linguis sit utendum; quandoquidem haec quae diximus, eveniunt de locutione linguarum, ergo quid est agendum, o fratres? Ad aedificationem exercendae sunt ut caetera. Nam cum convenitis in Ecclesia, ubi aedificationem audientium operari debetis, unusquisque vestrum habet unde possit aliis proficere. Ideo nullus se excuset. Alius enim habet psalmum, id est laudem Dei per canticum; alius habet doctrinam, id est sensuum expositionem per spiritualem prudentiam, qua se et alios de moribus instruere valeat; alius habet apocalypsim, id est revelationem occultorum quae sibi Spiritus sanctus ostendit; alius habet linguam. Hoc idcirco dixit, ut eos qui linguis loqui poterant, non contristaret. Permisit enim eos loqui linguis, ita tamen, ut interpretatio sequeretur. Et ideo subjecit, interpretationem habet. Quod propterea dixit, ut si interpres adesset, daretur locus loquenti linguis. Non dixit quod unusquisque haberet haec omnia, sed ostendit quia non erat quisquam in eis, qui horum aliquid non haberet. Talis enim locutionis hujus est sensus, ut qui intelligit psalmum, loquatur de psalmo, qui habet scientiam docendi, doceat: qui habet apocalypsim, id est revelationem aliquam mysteriorum, dicat quae sibi revelata sunt; et caetera similiter, ut nihil sit in eis quod non alterutrum aedificet. Omnia, inquit, ad aedificationem fiant. Conclusio haec est, ut nihil incassum in Ecclesia geratur, sed magis laboretur, ut et imperiti proficiant. Et idcirco omnes paratos vult convenire diversis donis spiritualibus, ut ipsa aviditate mentis vigilantes, invicem se exhortari, meliora bona aemulentur ad illuminationem fratrum.
3.15.21
« Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut( ut multum) tres; et per partes, et unus interpretetur. Si autem non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur et Deo.»
3.15.22
Incipit ostendere quomodo haec omnia fiant ad aedificationem. Omnia, inquit, fiant ad profectum, sive linguarum locutio sive caetera, et hoc est. Sive quis lingua loquitur, secundum duos fiat locutio, aut ut multum, dicam, secundum tres fiat, id est duo vel tres loquantur linguis, et non plus, ne occupent diem, et non sit locus loquendi prophetis, qui maxime sunt utiles. Et per partes loquantur, id est non simul omnes, ne insanire videantur, sed singuli, id est unus post alium, sive in diversis ecclesiae locis; et unus interpretetur, hoc est aliquis exponat populo verba illius loquentis. Consuetudo tunc erat, ut quando conveniebant in Ecclesia, vel in aliquo loco propter doctrinam, illi qui scientiam linguarum acceperant, loquerentur et alii exponerent, et hoc fiebat in Ecclesia per catervas. In una parte Ecclesiae erat quaedam collectio, et in altera parte alia; et unaquaeque pars suum babebat loquentem, et suum interpretem: et hoc est quod Apostolus dixit, ut in una ecclesia non loquantur nisi duo vel tres; et per partes, ut ubi unus loquitur, non loquatur alter; vel unus post alterum loquatur, et unus interpretetur unicuique. Sed si non fuerit interpres, id est qui interpretetur, taceat linguis loquens in Ecclesia, ubi non debet audiri locutio nisi quae aedificet; sed sibi loquatur, id est intra se tacite oret, et loquatur Deo, qui audit muta omnia. Sibi loquitur, qui ex his quae dicit, compungitur: et Deo loquitur, quia Deum orat vel laudat.
3.15.23
« Prophetae autem duo aut tres dicant, et caeteri dijudicent. Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant et omnes exhortentur, et spiritus prophetarum prophetis subjectus est. Non enim dissensionis est Deus, sed pacis, sicut et in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo.»
3.15.24
Sicut de his qui lingua loquuntur dixi, ita et de prophetis dico, ut duo aut tres prophetae dicant, id est loquantur ad populum in diversis Ecclesiae partibus. Duo vel tres loquantur, quia sufficit sermo tot hominum, et in ore duorum vel trium stat omne verbum; caeteri vero prophetae dijudicent verba eorum, discernentes a bonis meliora et a melioribus optima. Sed si interim per Spiritum sanctum fuerit revelatum aliquid melius alii sedenti qui audiebat, prior qui loquebatur, taceat, ut et iste loquatur quod sibi divinitus est revelatum. Saepe enim juniori revelat Dominus quod melius est; et ideo permittat eum prior loqui. Nec sibi putet injuriam fieri, si tacuerit ut inferior loquatur, quia plerumque datur inferiori quod non est concessum superiori. Ideo loqui debet ille cui revelatum est, quia potestis omnes prophetare, tam ille qui prius accepit revelationem, quam ille qui prior coeperat loqui. Omnes inquam, potestis prophetare, non quidem simul, ne conturbatio fiat, sed per singulos, alius post alium; ut omnes etiam majores discant quae ignorant, et omnes exhortentur, id est moneantur in his quae, cum intelligunt, negligunt. Et debet loquens cedere sedenti ut loquatur, quia et spiritus prophetarum est subjectus prophetis, id est in hoc facit voluntatem prophetarum, ut quando vult propheta, permittat eum tacere; et rursum quando vult, permittat eum loqui. Ne quis diceret se non posse tacere, quoniam spiritus ministrans sibi cogeret eum, dicitur quia spiritus prophetarum prophetis subjectus est, ut in sua habeant potestate quando taceant et quando loquantur. Subjectus est spiritus prophetis, ut quando volunt, tacere possint; et quando volunt, loqui; nec cogit eos ut Pythonicus aliqua clamare vel subtacere. Unde si prior propheta non cedit alii, videtur non esse in eo Spiritus Dei. Vere subjectus est eis spiritus ut pro voluntate sua possint ratione tacere vel loqui, quia non est Deus dissensionis, sed pacis, id est Spiritus sanctus qui Deus est et prophetas replet, non est auctor dissensionis et discordiae, sed pacis et concordiae. Esset enim auctor dissensionis, non pacis, si et eum qui prior coeperat loqui, non sineret tacere; et hunc qui interim repentina revelatione impletus est cogeret loqui. Inde enim discordia et dissensio nasceretur. Sed iste spiritus pacem generat, non discordiam, ut alter propheta rationabiliter cedat alteri, non simul ambo loquantur. Deus, inquam, est pacis, non discordiae, ut quicunque Deo adhaerere cupiunt, pacem sequantur, dissensionem fugiant, sicut ego doceo in omnibus ecclesiis sanctorum. Et ideo si vultis sanctorum ecclesiis quae sunt per orbem, communicare, pacem in Deo vicissim servate sicut illae. Vel qui linguarum notitiam acceperunt, qui prophetiae gratiam habent, ita loquantur in ecclesia sicut nunc docui, et sicut in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. Ac si dicatur: Non est singulare vel novum quod nunc dixi, ideo firmiter tenete quod omnes tenent ecclesiae.
3.15.25
« Mulieres in ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. An a vobis verbum Dei processit? an in vos solos pervenit?»
3.15.26
Quamvis dixerim quia potestis omnes prophetare, mulieres tamen in ecclesiis taceant. Nunc redit Apostolus ad id quod supra praetermiserat. Superius enim velari mulieres in ecclesia praecepit, modo ut quietae sint et verecundae ostendit, quia contra ordinem est naturae vel legis, ut in conventu virorum feminae loquantur. Non enim ab aliqua auctoritate permittitur eis in ecclesia loqui, sed praecipitur eas subditas esse, sicut lex in Genesi dicit:« Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.» Lex ista specialis est mulieribus imposita, et ob hoc Sara subjecta erat Abrahae, dominum eum vocans. Duabus de causis jubetur mulier esse subjecta, quia ex viro est, et per ipsam intravit peccatum. Jure enim tacet inter viros, quae cum loqueretur viro suo, suasit peccatum. Non loquantur in ecclesia; sed si quid volunt discere, interrogent domi viros suos cum disciplina et subjectione. Nam turpe est mulieri in ecclesia loqui. Turpe est, quia contra disciplinam est, ut in domo Dei, qui eas viris subjectas esse praecepit, de lege loqui praesumant, cum sciant illic viros habere primatum et sibi magis competere ut in domo Dei precibus vacent, et retinentes linguam, aures aperiant, ut audiant quomodo misericordia Dei mortem vicit per Christum, quae per eas regnavit. Nam si audeant in ecclesia loqui, dedecus est, quia idcirco velantur ut in humilitate appareant. Si autem inverencunde se ostendunt, opprobrium est viris, quia in mulierum insolentia etiam mariti notantur. Haec quae vobis trado, tenere debetis, non vestra instituta meis traditionibus praeferre, et caeteris fidelibus quasi fontem religionis velle tradere. Quia an processit a vobis verbum praedicationis Dei? Non utique, sed a nobis ad vos venit, quoniam a nobis qui de circumcisione sumus, coepit evangelica praedicatio, non a vobis; nec beneficium vos dedistis, sed accepistis. Nec quasi singulariter electi debetis gloriari, aut de singulari scientia extolli. Quia nunquid in vos solos pervenit verbum Dei? Non utique, sed in alios per orbem similiter pervenit, et ideo nolite velle fieri magistri, constituendo novatraditiones vestras, sed tenete quod ubique tenent aliae gentium Ecclesiae.
3.15.27
« Si quis videtur propheta esse aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Si quis autem ignorat, ignorabitur.»
3.15.28
Ego quidem talia vobis scribo. Et si quis inter vos est, qui videtur esse propheta, id est praesciens futurorum, aut spiritualis, id est, spiritualiter vivens, quamvis non habeat notitiam futurorum, cognoscat ista quae scribo vobis quia non sunt a me, sed sunt mandata Domini. Hoc dixit Apostolus, aliter ista quae scribebat a parvulis, et aliter a capacioribus posse intelligi sciens. Solidam enim voluit esse scientiam spiritalium, ubi non solo accommodaretur fides, sed certa cognitio teneretur. Ac per hoc parvuli ea credebant, quae spirituales insuper cognoscebant. Coercet etiam his verbis et ad pacificum ordinem revocat inquietos, tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi videbantur spiritu excellere, cum superbiendo cuncta turbarent. Si quis, inquit, videtur propheta esse aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Si quis videtur esse, utique non est. Nam qui est, sine dubitatione cognoscit. Nec admonitione, nec coercitione opus habet, quia omnia judicat, et a nemine judicatur. Illi ergo seditiones, et perturbationes in Ecclesia faciebant, quia videbantur esse quod non erant. Et hos docet cognoscere Domini mandata esse quae scribit. Praecipue tamen pseudoapostolos, a quibus fuerant depravati, in hac sententia tangit, qui pro desideriis hominum non divina, sed terrena docebant, ideo hic nihil suum tradere se dicit, sed Domini, ut quibus suadet, Deo acquisiti, non hominibus videantur. Cognoscat, inquit, ea quae scribo vobis de linguis, prophetis ac mulieribus, et de caeteris spiritualibus, quia sunt Domini mandata. Sed si quis haec ignorat, ignorabitur a Domino, id est improbabitur cum illis quibus dicetur:« Non novi vos,» id est non novi esse meos, vel non novi inter praedestinatos. Nam hoc dicitur contra pusillos, qui in cruce Christi gloriantur, et tamen ignorant ea quae de divinis mysteriis subtilissime disseruntur. Non enim perit unus de pusillis, pro quibus mortuus Christus. Sed sicut praecedentia et subsequentia declarant, de his quae fidem et mores multorum aedificarent, dixit Apostolus, quod ignorans ea ignorabitur, id est ut linguis prophetia praeponeretur, ut non perturbate illa gererentur, quasi prophetiae spiritus etiam invitos loqui cogeret, ut mulieres in Ecclesia tacerent, ut omnia honeste et secundum ordinem fierent. Haec et his similia qui ignorat, ignorabitur, non illa secreta mysteria, quae vix ad paucorum intelligentiam pertinent.
3.15.29
« Itaque, fratres, aemulamini prophetare, et loqui linguis nolite prohibere. Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant in vobis.»
3.15.30
Quandoquidem prophetia tam utilis est, ut supra demonstraverimus, itaque, o fratres! aemulamini, id est desiderate prophetare ad multorum aedificationem; et quamvis linguae parum prosint, nolite tamen prohibere loqui linguis ne fiat dissensio. Sed omnia tam haec quam alia, fiant in vobis honeste, id est cum pace et disciplina, et secundum ordinem, ut alia prius et alia posterius agantur, et prophetia linguis praeferatur.
3.16.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT XV.
3.16.1
« Notum autem facio vobis Evangelium, fratres quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini, qua ratione praedicaverim vobis si tenetis, nisi frustra credidistis.»
3.16.2
Hic ingreditur Apostolus reprehendere Corinthios, qui, seducti a falsis apostolis, dubitabant de resurrectione communi, existimantes neminem resurrecturum, cum viderent corpora mortuorum sepeliri et putrefieri. Hunc errorem destruit apostolus, probans mortuos in fine saeculi resurrecturos, et hoc facit per resurrectionem Christi, de qua certissimum erat illis. Hactenus, inquit, de spiritualibus donis disserui. Sed modo notum facio vobis Evangelium, id est bonum nuntium, quo justi nuntiantur resurrecturi ad gloriam, quod non est novum, sed olim vobis a me praedicatum: quod et vos accepistis, id est dignum acceptione judicastis, et devote illud suscepistis, in quo etiam et statis, id est firmiter perduratis. Quod enim dicit, in quo et statis, illis dicit, qui erant firmi in fide resurrectionis. Promiscuis enim loquitur, ut et hi qui in fide sunt, gaudeant; et qui nutant, corripi se doleant et corrigantur. Statis, inquit, in Evangelio resurrectionis vos, qui in fide constantes estis per quod et salvamini, id est ad salutem aeternam pertingitis, cum de hac vita migratis, vel salvamini jam ex certitudine spei per illud. Salvamini, dico, si memoria et fide retinetis qua ratione praedicaverim vobis, id est quomodo ea ratione qua Christus resurrexisse creditur, docuerim resurrectionem mortuorum. Hoc retinetis sive tenetis, nisi frustra credidistis. Id est, aut tenetis resurrectionem mortuorum aut incassum fidem suscepistis, quae non suscipitur nisi spe resurrectionis. Omnis enim spes credentium in hoc est, quia mortui resurgent. Quod qui non sperat, frustra etiam caeteras partes fidei suscepit.
3.16.3
« Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas.»
3.16.4
Nunc primo ponit hoc quod erat certissimum, per quod consequenter et illud probet, quod habebatur dubium. Vere, inquit, notifico vobis Evangelium de resurrectione, quod dudum praedicavi vobis, et ostendo qua ratione illud praedicaverim. Nam tradidi in primis, id est inter maxima fidei sacramenta vel in primis, id est in exordiis fidei, quod et ego ab ipso Domino occulta inspiratione accepi, non per me inveni, quoniam Christus mortuus est non pro sua necessitate, sed pro peccatis nostris, et hoc secundum Scripturas propheticas, quae id praenuntiabant, et tradidi vobis quia post mortem sepultus est, ut Scripturae praedixerant; et quia resurrexit tertia die, id est tam cito ut ea potestate credatur posse non suscitare. Pro peccatis nostris mortuus est et sepultus, sicut per Isaiam dicit de illo Pater:« Propter scelus populi mei percussi eum, et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua. Qui et resurrexit die tertia sicut Osee praedixerat: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos.» Nam in ejus resurrectione vivificati sumus, et suscitati, sicut alibi dicit Apostolus iste:« Convivificavit nos Christo, et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus.» Si ergo mortuus et sepultus resurrexit, eadem ratione debemus credere mortuos et sepultos resurgere.
3.16.5
« Et quia visus est Cephae, et post hoc undecim. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus.»
3.16.6
Tradidi vobis, secundum testimonia prophetarum, veraciter surrexisse Christum. Et etiam in argumentum certioris fidei tradidi vobis quia visus est Cephae, id est Petro, priusquam aliis viris in die resurrectionis appareret, et post hoc undecim apostolis ad vesperum, qui se metu Judaeorum clauserant. Sed cum Judas mortuus esset, et juxta Joannem Thoma deesset, et quomodo tunc Dominus undecim visus est, nisi per synecdochen accipiatur? Ubi enim pars major est aut potior, solet ejus nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. Quanto magis ergo Thomas, qui unus erat ex illis undecim, potuit in undenario eorum numero comprehendi, quamvis defuisset quando Dominus venit? Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul positis, de quibus evangelium tacet, ex quibus multi manent, qui testes sunt quaerentibus, usque adhuc Jesu testimonio permanentes, quidam autem eorum in somno mortis dormierunt, quia rursum evigilaturi sunt. Deinde visus est Jacobo fratri Domini, propria manifestatione singulariter. Et de hac re tacent quatuor evangelistae. Sed in Evangelio quod appellatur secundum Hebraeos, quod et in auctoritate fuit apud antiquos, narratur per resurrectionem quia Dominus venit ad Jacobum Justum et apparuit ei. Juraverat enim Jacobus se non comesturum panem ab illa hora qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a mortuis. Rursumque post paululum:« Afferte, ait Dominus, mensam et panem.» Statimque additur:« Tulit, panem et benedixit ac fregit, et dedit Jacobo Justo, et dixit ei: Frater mi, comede panem tuum, quia surrexit Filius hominis a dormientibus.» Deinde visus est apostolis omnibus in monte Galileae, vel in loco ascensionis.
3.16.7
« Novissime autem omnium, tanquam abortivo visus est et mihi. Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Sive enim ego, sive illi, sic praedicavimus, et sic credidistis.»
3.16.8
Ita ut dixi, visus est caeteris. Sed novissime omnium visus est et mihi de coelo vocans me post ascensionem suam, vel dum orarem in templo. Mihi dico, tanquam abortivo, id est abortivo simili, quia sicut abortivus quadam naturae violentia ante tempus compellitur nasci, ita ego per terribilem Domini visionem et luminis oculorum amissionem coactus sum, antequam vellem, exire de caeco synagogae utero, et ad lucem fidei atque libertatem prodire. Novissime post omnes mihi visus est, ut recentiorem intelligatis meam visionem, et habeatis inde majorem certitudinem. Nec mirum si novissime visus est mihi. Nam ego sum minimus apostolorum. Minimus tempore, non dignitate. Minimus humilitate, non operatione. Minimus in me, magnus in Domino, qui non dignus sum vocari apostolus, quia ex praecedenti vita mea nihil boni habeo, sed multa mala me fecisse reminiscor, pro quibus eram dignus poena, non apostolica gratia, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Apostolus iste, cum caeterorum sanctorum sollicitudinem in praedicatione robustius laborando transcenderet, ut ab elatione se premeret, et vires suas in humilitatis gremio nutriret, antiquae crudelitatis suae non immemor, aliorum apostolorum innocentiam contemplatus: Ego, inquit, sum minimus apostolorum, quia non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Consideravit enim apostolorum, ut diximus, innocentiam, et propter praecedentem malitiam vilis in eis oculis facta est omnis, quam exhibebat in Ecclesia, sollicitudo sua. Et quam multos ex accepto intellectu praecederet, non attendit, quia illorum innocentiam pensans, persecutorum aliquando fuisse se doluit. In cujus verbis quid aliud quam duritia nostrae mentis accusatur? Quia ipse plangebat quod ante baptismum commiserat, nos vero et post baptismum multa commisimus, et tamen flere recusamus. Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, sed gratia Dei sum id quod sum. Quod est dicere: Per merita mea nihil boni consecutus sum, sed potius gratia, id est gratuito Dei munere datum est mihi hoc esse quod sum et in sanctitate et in scientia et in apostolatu. Et haec gratia ejus postquam mihi data est, non fuit in me vacua, id est otiosa, sed bonis operibus plena, quia in praedicatione laboravi abundantius omnibus illis apostolis qui me praecesserunt. Illi enim praedicaverunt Judaeis, qui per legem et prophetas erant instructi, et auctoritate Scripturarum convincebantur ut ad novam gratiam converterentur; ego autem graviori labore gentibus quae nihil de Deo audierant, nullisque divinorum librorum auctoritatibus acquiescebant, ad fidem converti. Illi stipendium ab illis quibus praedicabant, acceperunt; ego autem nihil ab auditoribus meis accepi, sed ex labore manuum mearum vixi. Postremo nullus eorum in tot locis praedicavit, neque tot epistolas omnes illi scripserunt. Abundantius itaque in apostolatu laboravi ego quam illi. Sed non ex me ego hoc feci, sed potius gratia Dei mecum operando hoc egit. Notandum quod superna pietas prius agit aliquid in nobis, sine nobis, ut, subsequente quoque nostro libero arbitrio, bonum quod jam appetimus, agat nobiscum. Quod tamen per impensam gratiam in extremo judicio ita remunerat in nobis, ac si solis processisset ex nobis. Quia enim divina nos bonitas, ut innocentes faciat, praevenit, apte nunc Apostolus ait: Gratia Dei sum id quod sum. Et quia eadem gratia nostrum liberum arbitrium sequitur, adjungit: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Qui dum se de nihil esse conspiceret, ait: Non autem ego. Et tamen quia se esse aliquid cum gratia invenit, adjunxit: Sed gratia Dei mecum. Non enim diceret, mecum, si cum praeveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet. Ut ergo se sine gratia nihil esse ostendat, ait: Non ergo. Ut vero se cum gratia operatum esse per liberum arbitrium demonstraret, adjungit: Sed gratia Dei mecum. Bona itaque nostra, et Dei sunt et nostra. Quia ipse nos praevenit ut velimus, aspirando, qui adjuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus implere quod volumus. Praeveniente ergo gratia et bona voluntate subsequente, hoc quod Dei donum est, fit meritum nostrum. Quod bene nunc Apostolus explicat, dicens: Abundantius illis omnibus laboravi. Qui ne videretur suae virtuti tribuisse quod fecerat, adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia enim coelesti dono praeventus est, quasi alienum se a bono suo opere agnovit, dicens: Non autem ego. Sed quia praeveniens gratia liberum in eo arbitrium fecerat in bono, quo libero arbitrio eamdem gratiam subsecutus est in opere, adjecit: Sed gratia Dei mecum. Ac si diceret: In bono opere laboravi, non ego, sed et ego. In eo enim quod solo Dei dono praeventus sum, non ego; in eo autem quod donum voluntate subsecutus sum, et ego. Laboravi, inquit, plus illis omnibus. Unde apparet et me et illos in praedicatione laborasse. Nam sive ego, sive illi, sic praedicavimus ut supra memini, id est Christum pro peccatis nostris mortuum, tertia die resurrexisse, et frequenter apparuisse multis. Sic praedicavimus Christi mortem, et resurrectionem secundum testimonia prophetarum, sive ego, sive illi, quia concorditer eamdem rem praedicamus ego et illi, nec est in nostra praedicatione discordia, sed pax consensionis et societas charitatis. Sive igitur ego, sive illi, sic praedicavimus Christum resurrexisse, et vos sic credidistis. Unde magis apparet quantum desipiatis, quia cum manifesta sit credulitas haec apud omnes ecclesias, quam et vos suscepistis, nunc ab ea propter falsos apostolos recessistis.
3.16.9
« Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra.»
3.16.10
Modo venit ad rem, propter quam locutus est de Domini resurrectione. Postquam enim multis rationibus probavit Christum resurrexisse, ingreditur per ejus resurrectionem probare caeterorum mortuorum resurrectionem. Ego, inquit, et caeteri apostoli praedicamus Christum resurrexisse, et vos pro certo sic credidistis. Sed si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo, id est qua ratione quidam in vobis, id est apud vos, dicunt quoniam resurrectio mortuorum non est futura? Si enim Christus resurrexit, concedendum est necessario quia resurgent et mortui. Sed hoc illi negabant, qui per falsos propbetas depravati erant. Nam et prudentes saeculi stultum judicant, cum audiunt resurrectionem mortuorum. Ideoque nonnulli Corinthiorum, ne stulti judicarentur ab illis, dicebant resurrectionem mortuorum futuram non esse. Sed si resurrectio mortuorum non est futura, neque Christus resurrexit. Nam et ipse veraciter mortuus fuit, utpote verus homo. Et si caeteri non resurgent, nec ipse resurrexit. Nam ejus resurrectio resurrectionem caeterorum facit. Sicut enim gratis mori non potuit, ita nec gratis surrexit, quia sicut mortuus est ut mortem nostram destrueret, ita resurrexit ut nos resuscitaret. Cum igitur incassum resurgere non potuerit, si nos non resuscitat, nec ipse resurrexit. Si ergo generalis mortuorum resurrectio non est, neque Christus resurrexit. Quisquis itaque mortuos negat resurrecturos, Christum quoque negat resurrexisse. Si Christus non resurrexit, ergo audite quanta inde sequantur inconvenientia. Si enim ipse non resurrexit, ergo inanis, id est inutilis et absque veritatis pondere est praedicatio nostra, qui praedicamus eum resurrexisse; et inanis est fides vestra, qui nobis praedicantibus credidistis eum resurrexisse, ut et membra ejus in fine resurgant. Hoc Corinthii crediderant, Apostolo docente, quia sicut Christus resurrexit, ita et mortui resurgent, et hac spe attracti fuerant ad fidem. Quod utique nunc ad detrimentum illorum proficere asserit, si crediderint quod futurum non est. Et pudoris est, ut aliquis profiteatur hoc se credidisse quod falsum est. Et verecundiam ergo illis incutit, et labores eorum dicit infructuosos, si quod a falsis apostolis audierunt verum, est quia mortui non resurgent, quod utique nemo patitur audire, ut videntes hoc contra se esse, reverterentur ad primam fidem. Inanis, inquit, non solum praedicatio nostra est. sed et fides vestra, id est in vanum et sine fructu remunerationis et nos praedicavimus resurrectionem, et vos credidistis, si mortui non resurgunt, quos necesse est resurgere, si Christus resurrexit: non enim resurrexit, si et illi non resurgent.
3.16.11
« Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra. Adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.»
3.16.12
Non solum praedicatio nostra et fides vestra est inanis, id est cassa et falsa et infructuosa, si Christus non resurrexit, ut per eum caeteri resurgerent; sed etiam nos apostoli, quibus omnes credunt, invenimur falsi testes Dei super hac re. Et utique non minori, sed fortassis etiam majori scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas. Falsi testes, si hoc est, comprobamur, quoniam diximus testimonium adversus Deum, id est contrarium Deo cui omnis falsitas est contraria, asserentes quod suscitaverit Christum, quod nequaquam verum est, si mortui non resurgunt. Et sic erit nobis ad damnationem hoc mendacium, quia falsus testis non erit impunitus. Sed et vos qui hoc credidistis participes eritis damnationis. Quisquis asserit quod Deus Christum suscitavit, falsus est testis, si non est factum. Virtutem tamen Dei praedicat non ut inimicus, qui tam admirabile factum virtuti ejus ascribit. Nec tamen poenas evadet. Quod si verum est quia Deus Christum suscitavit, quid illi patientur, qui et testes contra Deum facti sunt, et opus ejus stultitiam asserunt? Jure dixi, quia falsum est Christum a Patre suscitatum si mortui non resurgunt. Nam si illi non resurgunt, neque ipse resurrexit. Sed si Christus non resurrexit, tunc fides vestra est vana, id est falsa, qua credebatis per Christi mortem et resurrectionem vos a peccatis liberatos. Nam adhuc, post baptismum, estis in peccatis vestris, quae remissa credebatis, si Christus non resurrexit. Terret illos Apostolus ut doleant se hoc per seductores coepisse credere, quod contra ipsos est. Quis enim peccata sibi non remissa velit audire? Sunt autem verae istae connexiones ratiocinationis apostolicae, falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illorum contra quos agitur, quae tamen ad hoc inferuntur ab Apostolo, ut in his erubescentes illi, quorum errorem consequuntur, eumdem relinquant errorem, quia si in eodem manere voluerint, necesse est ut etiam illa quae ipsi damnant, tenere cogantur. Non enim vera infert, cum dicit, neque Christus resurrexit, et cum dicit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra, et caetera quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit, et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderant. Sed ista falsa verissime connectuntur illi errantium sententiae, qua dicebatur, non esse resurrectionem mortuorum. Istis autem falsis repudiatis, consequens erit resurrectio mortuorum. Sed ad ordinem dilectionis revertamur. Adhuc, inquit, estis in peccatis vestris, si Christus non resurrexit. Et quia vos adhuc manetis in peccatis, ergo et illi qui dormierunt in Christo, id est mortui sunt in fide Christi, fuerunt similiter in peccatis, et ideo perierunt. Hoc addit illis ad terrorem, cum utique charorum suorum excessum nolint aestimare perditionem. Qui enim sub hac spe de saeculo exierunt, sive occidi non timuerunt, quia resurgere exemplo Christi crediderunt, si non est verum, perierunt. Hoc illis dicit, quod amore suorum defunctorum nolunt audire, ut illis amputet quod prius per errorem male coeperant credere. Addit et aliud inconveniens: Quia si tantum in hac vita sperantes sumus in Christo, id est si nihil boni post mortem speramus a Christo nos consecuturos, sed tantum propter vitae praesentis bona colimus eum, tunc miserabiliores sumus omnibus aliis hominibus, qui tot adversa semper sustinemus. Infideles enim vel praesenti mundo fruuntur. Nos vero continentia et jejuniis atque vigiliis et afflictionibus variis in hac vita fatigamur. Et si pro his nullam in futuro saeculo mercedem exspectamus, omnium stultissimi sumus. Sed manifestum est quia et in praesenti vita et in futura speramus in Christo, qui et nunc dat suis gratiam et in futuro sempiternam gloriam.
3.16.13
« Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine.»
3.16.14
Dictum est superius quia si mortui non resurgunt, consequens est nec Christum resurrexisse. Et si concedatur quod Christus non resurrexit, sequuntur inde( sicut disputatum est, inconvenientia multa et gravia. Sed nunc, id est ne sequantur praedicta inconvenientia, manifestum est quod Christus resurrexit. Nunc, id est ex his inconvenientibus et supra memoratis prophetarum Scripturis ac visionibus, quae factae sunt discipulis, patet quia Christus resurrexit a mortuis, ipse dico primitiae dormientium id est primus resurgens a mortuis, et causa resuscitans mortuos, qui tam facile integri resurgent, sicut evigilant dormientes. Ipse est primitiae dormientium, id est tempore et dignitate primus evigilans ex dormientibus, ut et multitudinem eorum a somno mortis excitet, sicut primitiae cujuslibet rei quae offeruntur Deo, totam subsequentem massam consecrant, ut quia peccato primi hominis mors omnium inventa est, Christi justitia resurrectionem mortuorum meruerit. Et bene per hominem Christum potuerunt resurgere, quoniam per hominem quidem multo minorem, id est per Adam, venit mors, et ideo per hominem Christum apte veniet resurrectio mortuorum. Sicut per Adam mors intravit, quia ipse primus est mortuus; ita et per Christum resurrectio, quia primus ipse resurrexit. Sicut ille forma morientium, sic iste est forma resurgentium. Et sicut in Adam omnes moriuntur, quia sunt ejus filii, sic et in Christo omnes vivificabuntur, quia sunt ejus filii. Nemo enim venit ad mortem nisi per Adam, nemo ad vitam aeternam nisi per Christum. Hoc quippe est, omnes et omnes. Quia sicut omnes homines per primam, id est per carnalem generationem pertinent ad Adam; sic omnes homines per secundam, id est per spiritualem regenerationem ad Christum veniunt, quicunque ad eum perveniunt. Ideo ergo dictum est hic omnes, et ibi omnes, quia sicut omnes qui moriuntur, non nisi in Adam moriuntur, ita omnes qui vivificabuntur, non nisi Christo vivificabuntur. Haec enim vivificatio proprie ad electos pertinet. Generalem tamen faciet Christus resurrectionem, ut, sicut in Adam omnes, sive justi, sive injusti, moriuntur, ita et in Christo omnes, sive credentes sive diffidentes, resurgant. Non tamen infideles ita vivificabuntur in Christo, ut sint in membris Christi, quia nec justi sic moriuntur in Adam, ut sint in massa pereuntium per Adam. Sed ita potius vivificabuntur infideles in Christo, id est in potentia vel jussu Christi, ut sine fine vivant ad poenam. Electi autem vivificabuntur in Christo, id est in Christi justitia, quam servaverunt, ut in Christi corpore quod est ecclesia, perenniter vivant. Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno Christi nemo sine Christo. Omnes, inquit, vivificabuntur, et hoc erit omnibus commune, sed different inter se tamen, quia unusquisque resurget in suo ordine, id est martyr in ordine martyrum, virgo in ordine virginum, conjugatus in ordine conjugatorum, sacerdos in ordine sacerdotum. Vel in suo ordine, id est in suorum meritorum dignitate, ut etiam plerisque martyribus praeferatur egregius Vincentius, et plerisque sacerdotibus magnificus Martinus.
3.16.15
« Primitiae Christus. Deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem.»
3.16.16
Omnes resurgent, quia Christus est primitiae eorum, qui primus resurrexit, ut fieret causa et forma et signum futurae resurrectionis omnium: sicut manipuli qui primo colliguntur et primitiae vocantur, significant totam massam fore colligendam. Ipse quidem jam resurrexit, quemadmodum primitiae primo colliguntur et offeruntur, sed deinde, sicut multitudo segetis colligitur, resurgent hi qui sunt Christi, non quidem modo sed in adventu ejus novissimo. Nam si caput resurrexit, necesse est ut et membra sequantur. Ipse enim, ut diximus, primitiae Christus est, id est primus et maximus et praecedens et consecrans caeteros; et deinde, id est post eum sunt caeteri ut minus digni, hi qui sunt membra Christi, qui in adventu ejus crediderunt, et ipsi evigilabunt in adventu ejus ut occurrant ei. Deinde erit finis, id est consummatio et omnimoda perfectio secundum sufficientiam bonorum corporis et animae, cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est cum perduxerit justos, in quibus nunc regnat ex fide viventibus, Dei mediator et hominum, homo Christus Jesus, ad contemplationem Dei, qui eum secundum humanitatem creavit; et Patris, qui eum secundum divinitatem generavit. Regnum quippe ejus hoc loco vocatur Ecclesia fidelium. Aliter enim dicitur regnum ejus secundum potestatem divinitatis, quia ei omnis creatura subjecta est; et aliter regnum ejus dicitur Ecclesia secundum proprietatem fidei, quae in illo est. Nec sic arbitremur eum traditurum hoc regnum Deo et Patri, ut adimat sibi, quia ipse simul cum Patre unus est Deus. Tradet itaque regnum Deo et Patri, non se inde separato, nec Spiritu sancto, quoniam perducet credentes ad regnum et contemplationem Dei. Ubi est finis omnium bonorum, et requies sempiterna, et gaudium quod non auferetur. Neque enim quaeremus aliud, cum ad illius contemplationem pervenerimus, quia nec erit quod amplius requiratur. Aliter enim dicitur finis, qui pertinet ad consummationem, aliter qui pertinet ad consumptionem. Aliter namque tela finitur texendo, aliter cibus comedendo. Finis ergo pertinens ad perfectissimam bonorum omnium consummationem, erit cum Christus regnum tradiderit Patri. Non quia et nunc non teneat regnum Pater, sed ideo dicitur regnum traditurus Patri, quia Patrem regnare monstrabit, ut per speciem manifestationemque clarescat, quod nunc a fidelibus creditur et ab infidelibus non putatur. Nunc enim Christi regnum pertinet ad humanitatem ejus proprie, quia modo regnat in nobis dispensatione sacramenti sui per incarnationem atque passionem. Nam secundum id quod verbum Dei est ipse, tam sine fine quam sine vitio et sine intermissione regnum ejus est, sicut et Patris. Secundum id autem quod Verbum caro factum est, coepit regnare in credentibus per fidem incarnationis suae. Sed tradet regnum Patri, id est nutritos fide incarnationis suae perducet ad speciem, quia aequalis est Patri. Regnum tradet Patri, cum per id regnabit in contemplantibus veritatem quo aequalis est Patri, et per se unigenitum per speciem faciet videre Patrem. Tradet, inquam, regnum Patri a fide incarnationis suae ad speciem deitatis perducens eos qui nunc sibi credunt, non ut ipse amittat, sed ut uterque se unum ad fruendum contemplantibus praebeat. Tradet regnum Patri, cum evacuerit omnem principatum et potestatem et virtutem. Unde evacuabit, nisi humilitate et patientia et infirmitate? Quis enim principatus non evacuatur, cum Filius Dei propterea regnat, quia eum principes saeculi judicaverunt? Quae potestas non evacuatur, cum ille per quem facta sunt omnia, propterea regnat in credentibus, quia ita subjectus fuit potestatibus, ut diceret homini:« Non haberes in me potestatem, nisi datum tibi esset desuper.» Quae virtus non evacuatur, cum ipse per quem coeli solidati sunt, ideo regnat in credentibus, quia usque ad crucem mortemque infirmatus est. Ita, regnante Christo per fidem in his qui credunt, evacuatur omnis principatus et potestas et virtus creaturarum. Quod cum plene factum fuerit, tunc tradet ipse, quemadmodum diximus, regnum Patri, id est promovebit fideles ad visionem Patris, ut per speciem qua aequalis est Patri, cum Patre regnet in eis. Vel tunc evacuabit omnem principatum et potestatem et virtutem, manifestando utique regnum Patris, ut omnibus notum sit nullum principum, nullamque potestatum et virtutum, sive coelestium, sive terrestrium, per se habuisse aliquid principatus vel potestatis aut virtutis, sed ab illo, a quo sunt omnia non solum ut sint, sed etiam ut ordinata sint. In illa manifestatione nulli spes aliqua remanebit in quoquam principe, vel in quoquam homine. Quod etiam Propheta canit:« Bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus,» ut ista meditatione anima jam in regno Patris assurgat, nec cujusquam potestatem praeter illum magnificans, nec de sua sibiipsi perniciosissime blandiens. Evacuabit ergo omnem principatum et omnem potestatem atque virtutem, ut nulli Patrem intuenti per Filium opus sit, aut libeat in cujusquam creaturae vel in sua conquiescere potestate. Quandiu ergo praesentis vitae conversatio tenetur, necessarios hactenus angelicos principatus et potestates et virtutes habemus, per quorum dispensationem gubernemur, et bona operari et mala superare possimus, ac virtutibus illustremur. Sed et homines necesse est ut nobis praesint, sicut pontifices et presbyteri ac diacones, et sicut reges et consules, aliique principes. Sed in futuro saeculo evacuabuntur omnes hujusmodi praelationes, ubi jam nulla earum nobis erit necessaria.
3.16.17
« Oportet autem illum regnare, donec ponat inimicos omnes sub pedibus ejus. Novissime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat, omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.»
3.16.18
Dixi quia tradet regnum Patri, id est perducet credentes ad suam et Patris visionem manifestam. Sed interim oportet illum regnare per fidem in suis, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus ejus. Quod est dicere. Tandiu opus est ut omnibus valentibus aequalitatem Patris ac Filii perspicua mentis luce contueri, per hoc regnet Christus, quod tales capere possunt, et quod pro eis proprie suscepit, id est incarnationis humilitatem donec ponat inimicos suos sub pedibus suis, id est donec omnis superbia saecularis incarnationis ejus humilitati subdatur. Quod quotidie fit, et in fine saeculi prorsus completum erit, et tunc tradet ipse regnum Patri, sicut supra exposuimus. Vel ita: Ipse quidem tradet regnum Patri, et tunc patebit omnibus eum perenniter regnare cum Patre. Sed interim oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, id est oportet regnum ejus in tantum manifestari, donec omnes inimici ejus ipsum regnare fateantur. Hoc enim intelligitur: sub pedibus ejus futuros inimicos. Quod si de justis acceperimus, ideo dictum est, inimicos, quia ex injustis justificantur, et ei credendo subduntur. De injustis autem qui ad justorum beatitudinem futuram non pertinent, sic accipiendum est, quoniam et ipsi eum regnare, ipsa regni ejus manifestatione confusi, fatebuntur. Ergo oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, non ita dictum est, quasi cum posuerit, non sit postea regnaturus; sed oportet eum, inquit, ad tantam evidentiam suum regnum perducere, donec inimici ejus nullo modo audeant negare quod regnet. Donec pro eo positum est, ut non amplius intelligas. Quo enim amplius, id est ad quem majorem manifestationem manifestari poterit regnum ejus, nisi quousque omnes inimici eum regnare fateantur? Quando enim manifestius erit regnum ejus, quam cum claruerit omnibus inimicis; et inde permanebit in aeternum. Omnes inimici ponentur sub pedibus. Sed novissime inimica destruetur mors per resurrectionem mortuorum. Novissime, id est post omnia destruetur mors, ut qui resurrexerint, amplius non dissolvantur:« Non enim erit aliquid quod destruatur, posteaquam mortale hoc induerit immortalitatem. Tunc destruetur mors, quae est nobis inimica, quia vitam nobis invidet, Vere inimici ponentur sub pedibus Christi et mors ab eo destruetur, quoniam, sicut Scriptura loquitur, omnia Pater subjecit sub pedibus ejus, id est ut etiam mortem destruat. Inter alia enim quae illi subjecta sunt, constat quod potestatem super mortuos habeat. Omnia quaecunque sunt in universitate totius creaturae, subjecit Pater sub pedibus ejus, id est sub humilitate humanitatis ejus. Quod nondum ex toto completum esse cernimus, quoniam infideles adhuc dedignantur subjici pedibus ejus, sed in fine, velint nolint, subjicientur. Sed praeteritum pro futuro ad majorem certitudinem posuit tam Apostolus quam et propheta. Sed cum dicat propheticus sermo, quod omnia subjecta sunt ei, sine dubio dicit non solum bonos sibi esse subjectos, sed et malos, atque universa praeter eum Patrem qui subjecit ei omnia. Tam late enim intelligenda est haec sententia, ut nihil sit quod non intelligatur ei subjectum, praeter eum qui ei universa subjecit. Solus enim Deus excipitur ab hac subjectione. Deus enim non ei subjectus est, sed ipse Deo, secundum quod est homo. Quia cum subjecta ei fuerint omnia, secundum quod haec psalmi Scriptura praedixit, tunc etiam ipse Filius in ipsa praelatione erit subjectus ei qui sibi subjecit omnia. Subjectus erit secundum humanitatem, ne quis putaret humanam naturam quam assumpsit, in naturam divinitatis commutandam, ut fieret aequalis Patri, non subjecta. Non autem absurde sic intelligimus, quod et ipse subjectus erit illi qui ei subjecit omnia, ut eum non solum caput Ecclesiae, sed omnes cum eo sanctos intelligamus qui sunt unum in Christo, unum semen Abrahae, scilicet universa Ecclesia quae est corpus Christi et plenitudo ejus. Ac per hoc cum omnia Christo subjecta fuerint, et capiti et corpori, erunt sine dubio subjecta. Nam secundum id quod sine tempore Deus natus est, nihil unquam potuit ei non esse subjectum. Intelligimus ergo, sicut dictum est, caput cum corpore futurum Deo subjectum; subjectum autem secundum contemplationem sempiternae veritatis ad obtinendam beatitudinem, nullo motu animi, nulla parte corporis resistente, ut in illa vita nemine amante propriam potestatem, sit Deus omnia in omnibus. Nunc autem quibusdam membris adhuc repugnantibus, videtur caput quoque non esse subjectum. Cum autem omnia membra Deo fuerint tam carne quam spiritu devote subjecta et cohaerentia, tunc ipse Filius qui caput eorum est, manifeste cognoscetur in omnibus Deo subjectus. Et tunc erit Deus omnia in omnibus, id est quaecunque ab hominibus honeste desiderantur: et vita, et salus, et victus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et omnia bona. Ipse finis erit desideriorum nostrorum, quia tunc nihil deerit satietati justorum desideriorum. Hic enim finem supra commemoravit Apostolus, cum totum breviter primo vellet concludere, deinde quasi membratim explicare et exponere. Et venit ad hoc ut in ultimo diceret, quia Deus erit omnia in omnibus. Nihil enim amplius quaeremus, postquam ad hanc bonorum omnium plenitudinem perveniemus. Ad hunc fidem debemus tendere per omnia quae nunc agimus. Sequitur:
3.16.19
« Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Utquid et baptizantur pro illis?»
3.16.20
Supra dictum est quia resurget unusquisque in suo ordine. Alioquin, id est si non resurrexerint, quid facient, id est quid proficient illi qui baptizantur pro mortuis amicis suis, si omnino mortui non resurgunt? id est quam utilitatem per baptismum conferent eis, si nullatenus sunt resurrecturi? Utquid et baptizantur pro illis, si non resurrexerint, cum peccata baptismo non remittantur nisi causa futurae resurrectionis? Fuerunt quidam imperiti, qui pro amicis suis qui sine baptismo defuncti fuerant, baptizabantur, putantes illis prodesse. Nec factum illorum probat Apostolus, sed fixam fidem in resurrectione ostendit. In tantum enim ratam et stabilem vult ostendere resurrectionem, ut exemplum det eorum, qui tam securi erant de illa, ut etiam pro mortuis baptizarentur, si quem forte mors praevenisset, timentes ne aut male resurgeret, aut omnino non resurgeret, qui baptizatus non fuerat, et unius nomine mortui tingebatur, aestimans illi remissionem peccatorum per hoc conferri, ut in sorte justorum resurgeret. Ac si dicat Apostolus: Si stulti adeo certi sunt de resurrectione, non debetis vos dubitare.
3.16.21
« Utquid et nos periclitamur omni hora? Quotidie morior propter[ al. per] vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest si mortui non resurgunt? Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate, justi, et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent. Ad reverentiam vobis loquor.»
3.16.22
Insipientes, ut dictum est, baptizantur pro mortuis spe resurrectionis. Cur enim hoc facerent, nisi resurrecturos sperarent? Et utquid, id est quare, etiam nos qui sapientes videmur, periclitamur, id est pericula propter evangelicam praedicationem incurrimus, omni hora id est semper, nisi quia speramus futuram resurrectionem? Dicendo, utquid et nos periclitamur, discernit se a praedictis, ostendens non catholicos esse qui pro mortuis baptizantur. Dixi quia nos praedicatores omni hora periclitamur. Et ego non solum pericula patior, sed etiam morior quotidie, id est tam duras[ al. diras] afflictiones sustineo, ac si spiritum exhalarem, et hoc juro propter vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro, id est per gloriam remunerationis, quam apud Deum habeo pro labore in vobis expenso. Quod enim dicitur propter vestram gloriam, juratio est. Propter vestram gloriam quam habeo in Christo, id est per gloriam quam acquisitione vestrae salutis ita sum certus in Christo me habiturum, ac si jam tenerem illam. Propter hanc gloriam juro me quotidie mori spe resurrectionis; ne mihi credere dubitetis. Amplius quidem hoc est quam« Est est, Non non;» et ideo a malo est, sed infirmitatis et incredulitatis vestrae, qui non aliter movemini ad fidem. Et iterum dico, quia si secundum hominem, id est rationabiliter pugnavi ad bestias Ephesi, id est contra Demetrium et caeteros bestiales, qui cum eo movebant adversum me seditionem populi propter idolum Dianae, cujus culturam destruebam, quid mihi prodest sic pugnasse, si mortui non resurgunt? Nam propter spem resurrectionis pugnavi contra eos, id est expugnavi errores eorum, offerens me bestiali eorum furori sine metu mortis. Ipsi enim erant bestiae, id est bestiales, quia bruto sensu dediti erant ventri, et in terrena proni, nullam aliam vitam credentes fore post istam, et bestiali rabie saevientes contra me pro idoli defensione. Sed ego viriliter pugnavi ut miles Christi, destruens errores illorum; et hoc feci secundum hominem, id est loquens et agens ut homo, id est ut creatura rationalis, dum ostenderem non esse rationabile ut, contempto Creatore, coleretur creatura, vel, contempta perenni vita, diligeretur temporalis vita. Sic pugnavi secundum hominem, id est disputavi, et bestialiter frementibus me obtuli secundum rationem. Et quid mihi valet ita periculis pugnasse, si non resurrexero, ut in carne gaudeam in qua pro Deo molestias pertuli? Si ergo mortui non resurgunt, quid ultra carnem affligeremus in praesenti vita? Non amplius jam studeamus abstinentiae, sed luxuriae et ventri tantum simus dediti velut bruta animalia, dicentes: Manducemus et bibamus, id est carnem deliciis nutriamus, quia cras, id est cito moriemur, et in nihilum redigemur. Talia suadebant Corinthiis pseudoapostoli, ut scilicet per diffidentiam resurrectionis attraherent eos ad satisfaciendum carni, quatenus et ipsi licenter satisfacerent sibi cum illis. Ideo volebant ut putarent hanc solam esse vitam, quam cum pecoribus habemus communem, post mortem vero finiri totum hominem, nec esse ullam spem vitae ulterius melioris. Unde subjungit Apostolus: Nolite seduci, id est nolite verbis stultorum a recto tramite semoveri, qui desperatione resurrectionis cupiunt vos carnis voluptatibus mancipari. Et ideo vitate colloquia eorum, quoniam colloquia mala corrumpunt bonos mores. Assiduitas enim pravi colloquii vitiat mentem, et idcirco vitanda est, maxime ab infirmis. Sic enim verba proximorum audiendo quotidie sumimus in mente, sicut flando et respirando aerem trahimus corpore. Et sicut malus aer assiduo flatu tractus inficit corpus, sic perversa locutio assidue audita infirmantium inficit animum, ut tabescat delectatione pravi operis, et assiduitate iniqui sermonis. Ita corrumpebant falsi apostoli suis confabulationibus mentes infirmantium Corinthiorum, dum dicerent ut jumenta morituros homines, nec ulterius surrecturos; ideoque suaderent manducare et bibere, ac voluptates carnis explere. Dum enim negarent aliam esse vitam, negabant et malis poenam et bonis gloriam fore tribuendam. Et dum supplicia malorum gaudiaque bonorum negarent, impellebant ad quaecunque vitia quae sunt huic vitae delectabilia, et omne bonum propositum mentis evertebant. Talibus et innumeris aliis modis corrumpunt mores bonos colloquia mala. Idcirco ab infirmis vitari societas malorum debet, ne dum corrigi non valent, ad imitationem trahant, et cum ipsi a sua malitia non mutant, eos qui sibi conjuncti fuerint, pervertant. Notandum quia de Menandri comoedia versum hunc iambicum Apostolus sumpsit:
3.16.23
Corrumpunt mores bonos colloquia mala,
3.16.24
Nolite, inquit, seduci ab his qui bonos mores suis confabulationibus corrumpere student, sed potius evigilate, id est torporis et negligentiae somnum excutite, et mentis oculos ad aspectum veri luminis aperite, ut mente vigiles sitis, ne circumventione pravi sensus capti, et a fide abducti, depravemini non credendo resurrectionem. Evigilate contra seductores, qui vobis insidiantur. Evigilate, justi, id est qui fide justificati estis, et in ea parumper obdormistis, dum de resurrectione dubitare coepistis, resumite fidei constantiam et vigilantiam, ne penitus amittatis justitiam. Vos, justi, evigilate, ne a peccatoribus seducamini. Evigilate in fide resurrectionis et cautela providae circumspectionis, et nolite peccare, id est nolite ventri et voluptatibus, more jumentorum, servire, quasi post hanc vitam non speretis aliam, ut corruptores mentium suadent, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Et debetis evigilare, ne verbis stultorum illiciamini ad peccandum. Nam quidam habent ignorantiam Dei, id est ignorant propositum Dei de resurrectione mortuorum, et ideo suadent vobis, ut in praesenti vita porcorum more vivatis, nihil ultra sperantes. Et hoc, quod ipsi Deum ac propositum ejus ignorant, loquor vobis ad reverentiam, id est ad verecundiam vobis incutiendam, qui tam imprudentes estis, ut crederetis eis qui, per ignorantiam Dei, stulta docent. Ad reverentiam loquor hoc vobis, ut amodo vereamini acquiescere illis, et pudeat credere ignaris.
3.16.25
« Sed dicet aliquis: Quomodo resurgent mortui? Quali autem corpore venient? Insipiens tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius momatur. Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, utputa tritici aut alicujus caeterorum. Deus autem dat illi corpus sicut vult, et unicuique seminum proprium corpus.»
3.16.26
Hactenus resurrectionem Apostolus per rationes probavit, modo per ipsam rerum naturam posse fieri ostendit. Quasi dicat: Certum est ex supra dictis rationibus, quia resurrectio mortuorum erit. Sed tamen dicet mihi forsitan aliquis: Quomodo resurgent mortui? Quasi fieri per naturam non possit. Quomodo resurgent, id est quomodo potest fieri ut resurgant. Vel quomodo resurgent, id est quis erit modus resurgentium? Sed si hoc erit ut resurgant, quali corpore venient ad vitam, id est ponderoso an levi; mortali, an immortali? Quasi dicat: Non poterit aliud esse quam nunc, id est passibile et mortale. Huic quaestioni respondens Apostolus, adhibet documenta seminum, et dicit: O tu insipiens, qui sapientiam mysterii hujus ignoras, illud quod tu in agro seminas non vivificatur, id est vegetatur, nisi prius moriatur, id est putrescat. Vivunt enim herbae et arbores, non per animam, sed per viriditatem. Cum animali homine non legis auctoritate disputat, quam si reciperet, non erraret; sed physica ratione, de qua sibi blanditur, ut non credat resurgere resoluta et emortua corpora. Ostendit enim mortua rursum ad vitam reparari multiplicius, ut confundatur error humanus. Tu, inquit, qui te sapientem putas, dum per mundi sapientiam asseris, mortuos non posse resurgere, audi ex rebus mundi, unde tua sapientia probetur insipientia. Nam semen quod in agri cultura seminas, non vivificatur nisi prius moriatur. Sic et humanum corpus non fit immortaliter vivens, nisi prius moriatur et in terram revertatur, ut semen quod seritur. Si enim granum se minatum prius necessario putrescit et solvitur in terram, ut postea vivificetur et crescat, tunc corpus humanum postquam fuerit mortuum et putrefactum, simili ratione vivificabitur. Ecce habes quomodo resurgent mortui, et nunc audi quali corpore venient. Quia quod tu seminas, non seminas corpus quod futurum est, id est non seminas herbam vel stipulam et multiplicia in paleis tegumenta granorum, sed nudum granum, quod postea cum culmo et foliis nascitur, et spicam profert cum multis granis virentibus. Nudum palea granum seminas, ut puta tritici aut alicujus caeterorum seminum. Sed Deus dat illi grano postea corpus sicut ipse vult, id est traducit illud in spicam magnam, et in grana multa non nuda, sed vestita paleis et aristis. Et non omnibus granis dat idem corpus sed unicuique seminum dat proprium, ut tritico tritici et milio milii. Si ergo Deus potest adducere quod non erat in nudo semine, multo magis potest reparare quod in hominis erat corpore. Si enim nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo elementorum ministerio vestitum resurgit, multa secum habens incrementa utilitatis humanae, cur non credibile sit Dei virtute mortuum hominem posse resurgere meliorata substantia, non numero multiplicatum? Nam sicut grano uniuscujusque seminis dat Deus proprium et novum corpus sic unicuique reddet homini proprium corpus, renovatum. Tali ergo corpore resurgentes venient, id est ejusdem substantiae, sed melioratae et innovatae corpus suum recipiet unusquisque. Jam vero quod Apostolus subjungit, ad differentiam pertinet resurgentium, propter diversas glorias fidelium atque sanctorum.
3.16.27
« Non omnis caro, eadem caro; sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria. Sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum.»
3.16.28
In omnibus his iste sensus est: Sed genera carnis, cum cuncta sint mortalia, differunt tamen inter se pro diversitatibus animantium; et si corpora, cum omnia visibilia sint, differunt tamen pro diversitatibus locorum: unde alia coelestium gloria est, alia terrestrium; et si in locis sublimibus cum sint cuncta coelestia, differunt in se claritates luminum, non mirum est quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum. Quemadmodum ergo ex una impensa diversorum animantium una caro est, ita et unius carnis homines diversi erunt ex dignitate, cum resurrexerint, ut talis unusquisque appareat, qualis meriti fuerit. Nec solum caro diversorum animantium differt inter se, sed etiam corpora terrestria differunt a coelestibus siderum corporibus. Et qui tam lucida fecit corpora elementorum, cur non praeclara faciat corpora justorum? Per significationem autem coelestia sunt corpora resurgentium, terrestria vero priusquam moriantur aut resurgant, et quia Christus coelestis est, ex eo coelestia corpora dicuntur; ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora nuncupantur. Sicut autem sol et luna vel stella, cum sint unius naturae, differunt tamen in claritate, ita et homines, cum sint unius generis, merito dissimiles erunt in gloria. Nunc enim de solis electis sermo est, quos virtutes, non peccata facient esse diversos. Aliter enim ibi lucebit virginitas, aliter ibi lucebit castitas conjugalis, aliter ibi lucebit sancta viduitas. Diversae lucebunt, sed omnes ibi erunt. Splendor dispar, coelum commune. Etsi alius electorum est alio fortior, alius alio sapientior, alius alio justior, alius alio sanctior, in domo Patris mei mansiones multae sunt, unusquisque mansionem pro suo accepturus est merito. Tanquam stellae enim sancti diversas mansiones diversae claritatis tanquam in coelo sortiuntur in regno, sed propter unum denarium nullus separatur a regno. Atque ita Deus erit omnia in omnibus, ut quoniam Deus charitas est, per charitatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non erit itaque aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas charitatis. Hinc jam venit Apostolus ad illud quod communiter habet omnis caro quae ad vitam resurgit aeternam, et dicit:
3.16.29
« Seminatur in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale.»
3.16.30
Seminare est sepelire, quia sicut triticum tegitur in agro ut resurgat innovatum, sic corpus defuncti in sepulcro ponitur ut inde resurgat melioratum. Seminatur ergo in corruptione, id est sepelitur corpus hominis corruptibile; sed surget in incorruptione, id est surget incorruptibile, quia jam corrumpi non poterit. Vel in creatione potest seminatio haec intelligi. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione, id est quamvis homo ex quo concipitur, usque ad dissolutionem sit in corruptione, tamen surget in incorruptione, seminatur in ignobilitate, id est sepelitur in vilitate et abjectione, ut foeteat et vermibus scateat; sed surget in gloria, id est gloriosum et lucidum. Quid enim ignobilius carne mortua? Vel quid interim est gloriosius ea resurgente, et incorruptelam percipiente? seminatur in infirmitate, id est sicut granum seminis commendatur terrae imbecillum et debile, sed surget in virtute fortitudinis angelicae. Et quid per singula describerem seminatur corpus animale, id est quod cibis sustentatur, et ad ultimum ab anima dissolvitur, ut corpora caeterorum animalium, sed surget corpus spirituale, id est nullis alimentis indigens, ab anima separari jam non valens. Resurgent ergo sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sine ulla corruptione, onere, difficultate. In quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit. Propter quod et spiritalia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. Sed sicut nunc corpus animale dicitur, quod tamen non animal est, ita tunc corpus spiritale erit, corpus tamen non spiritus erit. Ob hoc enim dicitur, quia seminatur corpus animale, surget autem corpus spiritale, quoniam tanta erit concordia tunc carnis et spiritus, vivificante spiritu sine sustentaculi alicujus indigentia subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis; sed sicut foris neminem, ita nec intus nosipsos patiamur inimicos. Sicut enim spiritus carni serviens, non incongrue carnalis; ita caro spiritui serviens, recte appellatur spiritalis. Non quia in spiritu convertetur, sed quia spiritui summa et mirabili obtemperandi facilitate subdetur, usque ad implendam immortalitatis indissolubilis securissimam voluntatem, omni molestiae sensu atque omni corruptibilitate et tarditate detracta, omni fragilitate ac labe terrena in coelestem puritatem ac stabilitatem mutata atque conversa, ut coelesti habitationi conveniat.
3.16.31
« Si est corpus animale, est et spirituale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale est, deinde quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis coelestis, tales et coelestes. Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit.»
3.16.32
Vere, inquit, surget corpus spiritale, quia si modo corpus est animale, est et spiritale, id est constat esse quandoque spiritale, sicut enim animales sumus, quia pater noster carnalis Adam factus est in animam viventem; sic erimus in resurrectione spiritales, quia Pater noster spiritalis Christus, factus est in resurrectione sua in spiritum vivificantem. Quod sic exponit, sicut scriptum est in Genesi, scilicet nos esse animales, ab animali patre descendentes. Factus est primus homo Adam in animam viventem, id est, in animam potentem vivere tantum per sustentamenta ciborum, non vivificantem. His Moysi verbis addit Apostolus: Novissimus Adam factus est in spiritum vivificantem, id est Christus in spiritum qui ita vivificaret corpus, ut ultra non egeret aliqua ciborum sustentatione, nec esset solubile. Vel quasi a relativis probat esse corpus spiritale. Si est, inquit, corpus animale, est et spirituale. Cum enim dicitur corpus, frustra additur animale, nisi sit et aliud spirituale, ad cujus discrepantiam dicatur animale. Et quia sit animale, probat per Genesim, quoniam factus est primus homo in animam viventem. Dictum est etiam de animalibus:« Producat terra animam viventem.» Intelligitur ergo corpus animale dici simile caeteris animalibus propter mortis dissolutionem et corruptionem, quae quotidie cibo reficitur et postea separata animantis compago dissolvitur, spiritale autem corpus, quod jam cum spiritu immortale est. Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sive intelligatur primus Adam, qui de pulvere ante formatus est; novissimus autem Adam, qui de virgine procreatus est, sive in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, novissimus Adam idem ipse in corpore immortali; tamen inter animam viventem et spiritum vivificantem hoc interesse voluit, ut illic sit corpus animale, hic spiritale. Anima quippe in corpore animali vivit quidem, sed non vivificat usque ad auferendam corruptionem; in corpore vero spiritali, quoniam perfecte adhaerens Domino unus spiritus est, sic vivificat, ut spiritale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem. Proinde sequitur: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. Prius enim est animale corpus, quale habuit primus Adam, quamvis non moriturum, si non peccasset; quale nunc habemus nos hactenus ejus mutata vitiataque natura, quale in illo posteaquam peccavit, effectum est; unde habet jam moriendi necessitatem, quale pro nobis etiam Christus primitus habere dignatus est, non necessitate, sed potestate. Postea vero est spiritale corpus quale jam praecessit in Christo tanquam in capite nostro, secuturum est autem in membris ejus ultima resurrectione mortuorum. Nam primus homo de terra terrenus, etc. Sed merito quaeritur cur Christus dicatur homo secundus post tot homines, aut cur Adam novissimus, tam multis post ipsum generationibus succedentibus, cum et secundus non possit esse post multos, et novissimus dici non debeat post quem multi. Ratio hic non carnis, sed operationis est intuenda. Quam Apostolus non humanis sensibus explicat, dum et Adam veterem et Dominum Christum ad primitias rerum bonarum malarumque revocat ac reducit, duas formas vitales collocans in duobus, ut primus Adam habeatur, quisquis per vestigia ejus erroris incesserit; postremus autem ille, qui Dominum fuerit imitatus. Interim novissimus de primo ex eo dicitur Dominus, quod usque ad ipsum mors ab illo primo inventa descendit, quod usque ad crucem Domini pristini hominis potestatem tenuit, quam postremus Dominus dum per mortem expungit, obliterat. Et ideo morti novissimus, non saluti, qui solus chirographum quod ex protoplasto per omnes generationes haereditario jure veniebat, ut moriendo solvit, sic moriendo delevit. Primus homo factus de terra, id est de limo terrae, fuit terrenus. Qui tamen non propter carnem, sed propter peccatum dicitur terrenus, quia cum jam reus esset factus, et mortis supplicio destinatus, audivit:« Terra es, et in terram ibis,» secundus homo de coelo, coelestis, quia Filius Dei venit ad carnem, qua suscepta, et homo exterius fieret, et Deus interius permaneret. Non enim cecidit propter se, sed descendit propter nos; et sine peccato carnem assumpsit, in qua resurrectionem ostenderet nostrae carnis. Nam qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quid est: Qualis terrenus, tales et terreni, nisi mortales ex mortali? Et quid est, qualis coelestis, tales et coelestes, nisi immortales per immortalem? Illud per Adam, hoc per Christum. Dominus enim ad hoc terrenus factus est, cum esset coelestis, ut eos qui terreni erant, faceret coelestes. Hoc est, ideo ex immortali mortalis factus est assumendo servi formam, non Domini mutando naturam, impertiendo Dominicam gratiam, non perpetiendo servilem injuriam. Qualis terrenus, tales et terreni, id est omnes morituri. Et qualis coelestis, tales et coelestes, id est omnes resurrecturi. Jam enim coelestis resurrexit. Et quandoquidem terreni sunt similes terreno, et coelestes coelesti, igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis, id est sicut imitati sumus terrenum, imitemur coelestem. Imaginem terreni hominis induimus propagatione praevaricationis et mortis, quam nobis intulit generatio; imaginem vero coelestis hominis induimus gratia indulgentiae vitaeque perpetuae, quam nobis per Christum praestat regeneratio. Unus enim generat in mortem, alius in salutem. Per Christum, inquam, renovamur, qui homo coelestis appellatur, quia de coelo venit in terram, ut terrenae mortalitatis corpore vestiretur, quod coelesti immortalitate vestiret. Alii vero propterea dicuntur coelestes, quia fiunt per gratiam membra ejus, ut cum illis sit unus Christus velut caput et corpus. Portemus ergo imaginem hujus coelestis hominis interim corde et moribus atque digna operatione, postea vero in resurrectione mortuorum etiam corpore. Quod non frustra moneo, sed ideo dico hoc, o fratres! scilicet ut portemus imaginem coelestis, quia caro et sanguis, id est corruptio vitiorum et mortalitatis, regnum Dei possidere non possunt. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia non erit ibi corruptio et mortalitas carnis et sanguinis. Secundum has enim qualitates, hoc loco nuncupantur caro et sanguis. Nam caro secundum substantiam de qua dictum est:« Spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere,» possidebit regnum Dei; caro autem secundum corruptionem cum intelligitur, non possidebit. Hoc enim declaratur, cum protinus additur, neque corruptio incorruptelam possidebit. Haec enim repetitio praedictorum verborum est expositio, ut quod dictum est caro et sanguis, intelligamus corruptionem, non substantiam carnis; et quod dictum est regnum Dei, intelligamus incorruptelam patriae coelestis: atque ita nihil aliud dictum putemus, caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; quam si diceretur, corruptio incorruptelam non possidebit, id est corruptio carnis et sanguinis in illius regni incorruptela non erit, propter immutationem scilicet incorruptionis. Et ideo non carnis resurrectioni contradicit in eo quod ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia per carnem et sanguinem ventrem et libidinem, id est opera carnis, quae ibi omnino non erunt, significat. Nolebat enim ad eos hoc aedificari, ut arbitrarentur se talia facturos in regno coelorum, qualia fiunt in hac vita in corruptionibus manducandi et bibendi, uxores ducendi, filios generandi. Non autem ipsam carnem dixit abolendam, quia corporis resurrectione facta a cunctis passionibus liberati, aeterna vita cum ineffabili claritate atque stabilitate sine corruptione fruemur. In illa itaque coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionis desideria non erit, quia, devicto mortis aculeo, in aeterna incorruptione regnabit. Et ideo quisquis ad hanc desiderat incorruptionis gloriam pervenire, festinet nunc opera corruptionis deponere, et coelestis hominis imaginem sancte vivendo portare.
3.16.33
« Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.»
3.16.34
Dixi, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, cum tamen praedicem carnis resurrectionem. Et ecce dico vobis inde mysterium, id est arcanum quoddam, quod multis est occultum, in quo possitis intelligere quomodo caro non erit, et caro erit, quae regnum Dei possidebit. Μυστήριον enim Graece dicitur, eo quod secretam et reconditam habeat repositionem. Mysterium est quod dico, id est obscurum et latens, quia infideles hoc ignorant. Hoc scilicet mysterium dico, quia omnes quidem tam boni quam mali resurgemus, vel( sicut in Graecis codicibus legitur) dormiemus, id est moriemur; sed non omnes immutabimur ad gloriam, quia soli boni immutabimur. Et ideo natura nostrae carnis tunc idonea fiet ut possideat regnum Dei, quia a tempore illius immutationis angelicae, non jam caro erit et sanguis, sed solummodo corpus lucidum et spiritale. Omnes dormiemus in somno mortis, et resurgemus. Resurgere enim proprie dicitur, qui prius dormiendo cecidit. Sed quomodo omnes dormiemus vel resurgemus, si tam multi quos in corpore inventurus est Christus, non dormient nec resurgent? Si ergo sanctos qui reperientur Christo veniente viventes, eique obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in his verbis patiemur angustias, ubi nunc dicitur, omnes resurgemus vel omnes dormiemus, sive ubi dictum est, tu quod seminas, non vivificatur nisi prius moriatur, quia nec illi per immortalitatem vivificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur. Ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quia dormitione praecedent quamvis brevissima, non tamen ulla. Omnes ergo resurgemus, quicunque naturam in nobis humanam habemus; sed tamen non omnes immutabimur, quia resurrectio quidem communis est omnium, sed immutatio ad gloriam et impassibilitatem proprie justorum est. Resurgemus omnes, et hoc fiet in momento sive in atomo, id est in puncto temporis quod dividi non potest, in ictu oculi, id est in summa celeritate, in novissima tuba, id est in novissimo signo quod dabitur ut ista compleantur. Ad ostendendam Dei omnipotentiam hoc dicitur contra illos, quibus impossibile videbatur, ut mortuorum corpora ex antiquis cineribus repararentur et reviviscerent. Tanta enim celeritate fiet resurrectio, ut vivi quos in corporibus suis consummationis tempus invenerit, mortuos de pulvere resurgentes praevenire non valeant; nec alii primi et alii novissimi resurgent, sed omnes simul in momento, ut mirabilior sit resurrectio. Et quia in momento est aliqua morula quamvis brevissima, ideo additur, in ictu oculi, quia scilicet tanta velocitate transcurrit, ut pene sensum videntis effugiat. Ictus enim oculi est, non quo palpebram moventes claudimus oculum vel aperimus, sed emissio radiorum ad aliquid videndum. Qui dicitur ictus, quia cito icit visa. Mox enim ut aperueris oculum, emittitur radius tuus, non dico ad parietem proximum, sed ad montem longe distantem: nec dico ad montem, qui ideo proximus videtur quoniam in terra est, sed ad solem, ad lunam, ad sidera, quae tam magno intervallo distant a terra. Si enim clausis oculis faciem contra solem ponas, nonne mox ut eos aperueris, ibi potius aciem tuam te invenisse, quam illuc eam perduxisse putabis, ita ut nec ipsi oculi prius aperti fuisse videantur, quam illo quo intenderant, pervenisse? Ut ergo radius oculorum tuorum non citius pervenit ad propinquiora, et tardius ad longinquiora, sed utraque intervalla parili celeritate conjungit, ita cum in ictu oculi fit resurrectio mortuorum. Omnipotentiae Dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia, quam diuturno tempore dilapsa, cadavera, suscitare. Tubae autem nomine aliquod evidentissimum et praeclarissimum signum vult Apostolus intelligi, quam vocem archangeli et tubam Dei alio loco dicit, quae et vox Filii Dei in Evangelio dicitur, quam audient omnes qui in monumentis sunt, et procedent; itaque clangor tubae aut vocis indicat magnitudinem, juxta quod scriptum est:« Quasi tuba exalta vocem tuam,» aut apertam omnium resurrectionem, secundum quod dicitur:« Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te,» id est abscondite fac misericordiam et in secreto, ne videaris de alterius miseria gloriari. Sed quaerendum cur ad novissimam tubam mortui dicantur surrecturi. Neque enim novissima diceretur, nisi aliarum praecedentium respectu. In Apocalypsi Joannis septem angeli describuntur cum tubis, et clangente primo eorum ac secundo et tertio quartoque et quinto atque sexto, quid per singulos actum sit, indicatur; novissimo autem, id est septimo angelo tuba canente, mortui suscitantur. Quos scilicet angelos plurimi doctorum senserunt esse praedicatores in septem statibus ecclesiae, et novissimum angelum eos praedicatores, qui in carne reperientur veniente Domino; et ob hoc in voce eorum mortuos suscitari, quae intelligitur novissima tuba, quia post illam non audietur vox praedicantium. Vere in novissima tuba fiet resurrectio. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Mortui resurgent, id est omnes defuncti. Vel nomine mortuorum intelliguntur peccatores, et nos qui ad gloriam pertinemus, immutabimur. Quando dicit: Nos, alium se et eos qui secum sunt, praeter mortuos esse significat. Mortui resurgent incorrupti, et Paulus ac consortes ejus immutabuntur. Reprobi enim non commutabuntur in illam incorruptelam, quae nec doloris incorruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque sanctorum. Isti« vero perpetua corruptione cruciabuntur, quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur.» Quid sibi ergo vult ista distinctio: Mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur, nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his justi etiam immutabuntur in illam incorruptelam, cui omnino nulla possit nocere corruptio? Ac per hoc quod in eam commutabuntur, incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum. Habebunt quippe incorruptionem carnis, in qua doleant, non in qua moriantur. Alioquin et illi dolores finirentur. Ad hoc enim resurgent incorrupti, ut possint aeterna sustinere supplicia. Incorruptio itaque propterea communis est omnium, quia in ea miserabiliores erunt peccatores ut ad tormenta perpetui sint, et immortali atque incorruptibili corpore solvantur. De illa vero commutatione justorum cum dixisset: et nos immutabimur, tanquam quaereremus quomodo istud fiat, vel qualis illa commutatio futura sit, adjungit: Oportet enim corruptibile hoc, etc. Ubi manifeste docet idipsum corpus quidem resurgere quod sepultum est, sed mutare gloriam, non naturam. Quando enim dicit hoc, videtur quodammodo duobus digitulis comprehensum corpus ostendere. Hoc in quo nascimur; hoc, in quo morimur; hoc, quod timent recipere qui puniendi sunt. Nos, inquit, immutabimur; quia oportet, id est necesse est, hoc fieri, quia bene servivimus et quia Deus promisit, oportet hoc corruptibile corpus induere velut ornamentum incorruptionem, ut ultra non esuriat vel aliquatenus laedatur; et mortale hoc induere immortalitatem, ut ultra non dissolvatur. Vel ad id quod dixerat: Mortui resurgent incorrupti, intulit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem; ad id vero quod subdiderat, et nos immutabimur adjecit: Et mortale hoc oportet induere immortalitatem. Aliud est enim immortalitas, aliud incorruptio, sicut et aliud mortale, et aliud corruptibile. Quidquid enim mortale est, corruptibile est; sed non quod corruptibile, statim et mortale est. Corruptibilia quippe sunt corpora quae carent anima, et tamen non sunt mortalia, quia nunquam habuere vitam, quae proprie animantium est. Unde nunc signanter Apostolus corruptioni incorruptionem, et mortalitati immortalitatem opposuit. Omnes ergo, justi et injusti, erunt incorruptibiles, justi vero etiam immortales fient, ut mortem gehennalium poenarum nullatenus sentire possint.
3.16.35
« Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est:« Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati, lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.»
3.16.36
Pro eo quod nos secundum Hieronymum in Osee legimus:« Ero mors tua, o mors! Morsus tuus ero, inferne,» Septuaginta transtulerunt:« Ubi est causa, mors, tua? ubi est stimulus tuus, inferne?» Pro quo nunc Apostolus posuit: Absorpta est mors in victoria! Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Hoc mortale corpus nostrum induet, ut diximus, immortalitatem. Sed cum id fuerit, tunc fiet, id est, implebitur sermo Scripturae, qui nunquam aliter impleretur: Absorpta est mors, id est, nusquam comparet, sicut aqua cum fuerit absorpta. Quando mortale hoc induerit immortalitatem, tunc absorbebitur, id est, in nihilum redigetur mors corporis in victoria resurgentium. Et tunc ei insultabitur atque dicetur: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Morti corporis hoc dicetur. Hanc enim absorbebit victoriosa immortalitas, cum mortale hoc immortalitatem induerit. Morti, inquam, corporis hoc dicetur: Ubi est victoria tua, qua omnes sic viceras, ut etiam Dei Filius tecum confligeret, teque non vitando, sed suscipiendo superaret? Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit; victoria nostra qua absorpta es in corporibus resurgentium, aeterna constabit. Ubi est aculeus tuus, id est peccatum quo puncti et venenati sumus, ut etiam in corporibus nostris fieres, et ea tam longo tempore possideres? Morti dicetur: Ubi est aculeus tuus? Sed aculeus vel stimulus mortis, peccatum est. Aculeus autem mortis dicitur, quo mors facta est, non quem mors fecit. Peccato enim morimur, non morte peccamus. Aculeus mortis, est peccatum originale, per cujus vulnus mors intravit. Peccatum quod nos pupugit et mortificavit, est aculeus mortis; sed virtus et robur peccati est lex Moysi. Peccavimus enim in uno omnes, ut moreremur in uno omnes. Accepimus legem, non ut emendatione finiremus peccatum, sed ut transgressione angeremus. Lex enim virtus peccati, quia prohibitio auget desiderium operis illiciti, quando justitia non sic diligitur, ut peccandi cupiditas ejus delectatione vincatur; et multo sceleratius ac flagitiosius committuntur ea quae lex prohibet, quam si nulla lege prohiberentur. Dico quia aculeus mortis est peccatum, et virtus peccati lex. Sed Deo gratias agimus, qui dedit nobis victoriam de morte et aculeo ejus, ut vinceremus mortem per immortalem resurrectionem, et aculeum ejus peccatum per gratuitam justificationem. Nam et victoria qua peccatum vincitur, nihil est aliud quam Dei donum in isto certamine nos adjuvantis. Victoriam dedit, et hoc non per legem, nec per vires nostras, sed per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem mediatorem omnia bona quae habemus dantur nobis a Patre. Si vero secundum alios codices legerimus: Absorpta est mors in contentione. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Mortem intelligemus carnalem consuetudinem, quae resistit bonae voluntati delectationem temporalium fruendorum. Nam dum sumus in hac vita, contendit mors ista contra nos, et nos contra eam, quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Sed resurgentibus nobis absorpta erit mors in contentione, id est annullata in conflictu, quem contra nos habuit, quia caro prorsus concordabit spiritui, nullaque peccati delectatio erit quae resistat bonae voluntati, et quia bellum tunc erit finitum, atque pax victoriam tenebit, insultabimus ipsi morti, id est concupiscentiae et consuetudini temporalium delectationum, dicentes:« Ubi est, mors, contentio tua?» Victa es, nec amplius contendere vales. Notandum quoque in eo quod Septuaginta transtulerunt:« De morte redimam illos. Ubi causa tua, mors? Ubi est, stimulus tuus, inferne, quia causa mortis et stimulus inferni, peccatum est.» Sed in resurrectione eorum quos Christus redemit, non invenietur, ideoque morti et inferno insultabunt. Praecipue tamen Salvator cum pro redemptione humani generis sanguinem suum fudisset, et peccatum mundi delevisset, pro quo moriebamur, et ad infernum ducebamur, insultavit morti et inferno, dicens:« Ubi est causa tua, mors? ubi est stimulus tuus, inferne?» Qui et secundum novam translationem dixit:« De morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! Ero morsus tuus( id est mordens te), inferne. Id namque quod occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo autem quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo Dominus in electis suis funditus occidit mortem, mors morti exstitit. Qui vero ex inferno partem abstulit et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Neque enim infideles quosque et pro suis criminibus aeternis supliciis deditos ab inferno traxit, sed eos solummodo, quos fide et actibus recognovit. Sequitur:
3.16.37
« Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.»
3.16.38
Quandoquidem certos vos feci de resurrectione futura, et de caeteris vos diligenter instruxi, itaque, o fratres mei dilecti! id est quos multum diligo, estote stabiles, in fide resurrectionis vel in proposito vestro bono, et immobiles, ut nemo vos de statu spei futurae ultra movere possit, vos dico, semper abundantes in opere mandatorum Domini, scientes pro certo quod labor vester non est inanis, id est cassus in Domino, id est in Domini servitio, quoniam et in ipsa carne vestra quae nunc laborat, gaudebitis. Omnibus quae ad doctrinam ecclesiasticam ordinandam necessaria sunt, hactenus expositis, et quae vitanda vel quae sequenda sunt, demonstratis, fixos esse jam illos hortatur in bono; et in operibus, quae fructum apud Deum faciunt, semper esse promptos et copiosos, quia per haec quae exposita sunt, certi sunt de caetero accepturos se boni operis mercedem a Domino, ne pravis colloquiis possint perverti.
3.17.1
IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS. CAPUT XVI.
3.17.1
« De collectis autem quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite. Per unam Sabbati unusquisque vestrum apud se reponat, recondens quod ei bene placuerit, ut non cum venero, tunc collectae fiant.» Cum autem« praesens fuero quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit ut ego eam, mecum ibunt.»
3.17.2
De aliis, inquit, hucusque monui. Sed nunc de collectis moneo, quae fiunt in sanctos, id est de sumptibus qui per singulas ecclesias colliguntur ut Jerusalem sanctis mittantur, qui in magna indigentia sunt apud infideles Judaeos, quasi desertores paternarum legum, et credentes in hominem crucifixum. Moneo ut( sicut ecclesiis Galatarum disposui) per unam Sabbati, quae est Dominica dies unusquisque vestrum reponat apud se, quod eis mittat. Apud se reponat, ne suspicetur fraudem si apud alium reposuerit. Ipse dico, recondens illud, ne iterum sibi sumat, et recondat quod ei bene placuerit, id est quod devoto corde offerre voluerit, non quod animum ejus gravet. Quod idcirco praemoneo, ut non tunc fiant collectae, cum venero, quia graviter, si totum subito simul fieret, et ego majoribus studiis sum deditus. Per Dominicam diem colligite, unde refrigerium habeant sancti pauperes, ut qua die Christus surrexit, vos ad opera misericordiae surgatis. Colligite, inquam, quia quod paulatim a multis colligitur, nec est grave, et invenitur multum. Interim colligite et quasi in thesauro reponite apud vos unusquisque quod voluerit. Sed cum fuero praesens, mittam in Jerusalem perferre gratiam, id est gratuitam dationem vestram eos quos probaveritis, id est probos judicaveritis, et mittam eos per epistolas, quia epistolae testimonium praebent missis, ut cum gratia excipiantur. Utrumque pono in vestro arbitrio, ut et quod vobis placuerit, tribuatis, et quos ad portandum mittam, eligatis. Sed si dignum fuerit ut etiam ego eam, id est pergere debeam, id est si copiosa fuerit sumptuum collectio, tunc mecum ibunt, id est pergent mecum.
3.17.3
« Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocunque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre. Spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi.»
3.17.4
Post omnem instructionem ut laetos illos faciat, adventum suum illis promittit. Per quod etiam omnes admonitiones suas quibus illos corrigit, magis firmat, quia qui audit venturum eum a quo legem accepit, sollicitior fit, ne, adveniente illo, erubescat. Parate, inquit, collectas antequam veniam; veniam autem ad vos, cum pertransiero Macedoniam, visitando singulas quasque ecclesias quae ibi sunt, et confirmando animos fratrum. Nam Macedoniam pertransibo, quia non est opus ibi diu morari, quoniam pauca sunt in illis emendanda. Sed apud vos forsitan manebo, vel etiam hiemabo, id est hiemis tempore toto morabor, quoniam multa sunt in vobis corrigenda. Sed apud Ephesios cum quibus maneo dum hanc epistolam scribo, permanebo usque ad Pentecosten. Nec mirum si tanto tempore ibi volo manere, nam ostium mihi apertum est ibi magnum et evidens, id est manifestum praedicationi meae, per quod possim praedicando ad corda audientium intrare, et fidem Christianam introducere, et adversarii multi obsistunt mihi, qui conantur opus meum impedire; et ideo me necesse est cum illis adhuc confligere. Quinquagenarius enim numerus semper ad poenitentiam referri solet vel ad remissionem, et multa continet sacramenta. Unde nunc Apostolus apud Ephesios, quibus mystica quaeque dissolverat, dicit se permansurum usque ad Pentecosten, id est usque ad quinquagesimam, donec perfecte ad Deum convertantur, et adventu sancti Spiritus digni efficiantur. Invenerat enim illic pectora Dei gratiam sitientia, quibus prompte infunderet mysterium Christi; invenerat et adversarios multos. Quanto enim idonei inveniebantur ad fidem, tanto magis insurgebant qui zelarentur, contradicentes et repugnantes doctrinae Domini. Nam in eo quod ait: Ostium mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi, quid aliud intelligi potest, nisi primitus praedicato ibi per eum Evangelio, credidisse multos, et multos ejusdem fidei adversarios exstitisse secundum illam Domini sententiam:« Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum.» Ostium ergo apertum est in eis quibus datum est, adversarii autem ex eis quibus non est datum. Ostium magnum apertum est, id est multa corda ad audiendum aperta.
3.17.5
« Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos. Opus enim Domini operatur sicut et ego. Ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me. Exspecto enim illum cum fratribus.»
3.17.6
Quamvis ea praedicaret Timotheus quae ab Apostolo acceperat, tamen quia non erat auctoritatis ejusdem, commendat illum Apostolus, ne forte ab his qui dissentiebant in plebe, non ut erat dignus reciperetur, et perstrepentibus eis, nasceretur illi timor, nihilque proficeret adventus illius saluti eorum. Possent enim et gentiles excitari ad seditionem discordia plebis, accepta occasione irruendi in Timotheum. Ideo ne spernat eum aliquis, inquit, quoniam opus Dei operatur sicut et ego, ut scilicet in ea auctoritate accipiatur qua et apostolus, erat enim et ipse episcopus. Quem tanti meriti esse declarat, ut non solum inter eos honorandum illum praecipiat, sed etiam cum proficisci pararet, deducendum cum obsequio ut apostolum Domini. Tam enim necessarium eum ostendit, ut etiam ipse illum exspectaret cum fratribus propter evangelium Christi.
3.17.7
« De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus; et utique non fuit voluntas ejus ut nunc veniret, veniet autem cum ei vacuum fuerit.»
3.17.8
Hic Apollo ex Judaeis erat, Alexandrinus natione, doctus in lege et eloquentissimus, atque Corinthiorum episcopus; sed propter dissensiones eorum recesserat a Corintho. Quem dicit Apostolus redire noluisse, significans in hoc culpam eorum, ut, hoc audientes, respuerent falsos apostolos, et paci studerent, quatenus mererentur ut ad eos suus antistes reverteretur. Ideoque de Timotheo dixerat: Videte ut sine timore sit apud vos, quia aliqui missi non bene fuerant suscepti; ac per hoc non venturum Apollo, nisi concordes fierent. Non fuit, inquit, ejus voluntas vel Dei ut nunc veniret dum tales estis; sed veniet cum ei tempus vacuum fuerit, id est quando vos a pseudoapostolis et dissensionibus sic vacuos invenerit, ut audiendae praedicationi ejus vacare velitis, vel quando ab his quae nunc facit, exoccupatus fuerit.
3.17.9
« Vigilate et state in fide, viriliter agite et confortamini. Omnia enim vestra in charitate fiant.»
3.17.10
Ut Apollo gratanter ad vos veniat, vigilate, id est mentis oculos ad diaboli astutias praecavendas aperite, ne vel ab immundis spiritibus, vel a falsis praedicatoribus decipiamini. State in fide, id est ne cedatis vel pseudomagistris vel gentilibus, qui fidem vestram impugnare satagunt, et vos ab ejus arce pellere. Viriliter[ al. viritim] agite, id est nolite dissolvi, nolite vigorem perdere, nolite effeminari, sed viriliter bona facite, et mala tolerate, et confortamini, id est semper robustiores efficiamini ut sit in vestra virtute profectus. Et omnia vestra fiant non in dissensione vel ira vel cupiditate saecularis gloriae, sed in charitate. Nam quidquid sine charitate agitur, nihil est, quamvis esse bonum valde videatur. Cum dicit omnia, satis ostendit etiam ipsas correptiones, quas asperas et amaras sentiunt qui corripiuntur, cum charitate esse faciendas.
3.17.11
« Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos, ut et vos subditi sitis ejusmodi et omni cooperanti et laboranti. Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt. Refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo qui ejusmodi sunt.»
3.17.12
Monui ut omnia vestra opera in charitate fiant. Sed nunc obsecro ut subditi sitis eis qui sunt tales, qualis est domus Stephanae et Fortunati. Nostis enim domum Stephanae et Fortunati et Achaici, quia sunt primitiae Achaiae, id est primi crediderunt ex his qui sunt in Achaia, nam et Corinthii sunt Achaici, et ordinaverunt seipsos in ministerium sanctorum, id est ut calcata avaritia, sanctis de laboribus suis ministrarent necessaria, et maxime praedicatoribus. Obsecro vos ut subditi sitis operariis ejusmodi, et omni cooperanti, id est cum talibus operanti, et laboranti. Vos talibus estote subditi. Sed ego in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici gaudeo, vel quia praesentes sunt apud vos, et in illis potestis magnum habere profectum, vel quia mihi venerunt pro vobis ministrare. Quoniam id quod ex vobis deerat, ipsi suppleverunt, id est ministraverunt mihi quod vos non fecistis. Refecerunt enim et meum spiritum mihi ministrando necessaria, et vestrum quibus apostolum servaverunt. Refecerunt spiritum meum, pro mea laetitia; refecerunt vestrum, pro charitate pro vobis exhibita. Ergo cognoscite, id est diligite et honorate eos qui ejusmodi sunt.
3.17.13
« Salutant vos omnes ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica ecclesia, apud quos et hospitor. Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. Salutatio mea manu Pauli.»
3.17.14
Salutant, inquit, vos omnes ecclesiae Asiae. Ac si dicat: Quod ego scribo, omnes desiderant. Per hoc etiam commonet eos, ut studeant illis fieri similes a quibus salutantur. Aquila et Prisca sunt maritus et uxor, qui in Actibus apostolorum leguntur. Domesticu eorum ecclesia, congregatio fraternitatis apud eos manens. Erant enim hospitales. Osculum vero sanctum, signum pacis est. In quo ut invicem sibi adhaereant, sublata discordia, monet ut casta et pacifica sint oscula, quae in ecclesiis dantur, et simulata non sint. Dehinc se in hac epistola subscripsisse ostendit, dicens: Salutatio mea manu Pauli, ut indubitanter sciant epistolam ejus esse. Sequitur:
3.17.15
« Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema maranatha.»
3.17.16
Amatores, inquit, Christi saluto. Sed si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, id est alienatus a Deo. Anathema quippe alienatio vel alienatus interpretatur. Secundum Augustinum, anathema dicitur condemnatus, maranatha, id est donec Dominus redeat. Excommunicat ergo Apostolus eum, qui non amat Christum, usque ad diem judicii, quo ipse reddet unicuique quod justum fuerit reddere, ut tunc si Christo placuerit, communionem qui anathematizatus fuerat recipiat. Hieronymus autem sic ait: Maranatha magis Syrum est quam Hebraeum, tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonet; et interpretatur, Dominus noster venit. Ut sit sensus: Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema. Et illo completo, deinceps inferatur Dominus noster venit. Quod superfluum sit adversus eum odiis pertinacibus velle contendere, quem venisse jam constet. Si quis non amat, etc., ac si dicatur: Si quis non diligit Dominum Jesum, non sit ei utilis adventus ejus qui jam completus est; et sic ad damnationem sit ei secundus, qui adhuc futurus est.
3.17.17
« Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.»
3.17.18
Sit vobiscum semper gratia Christi, sine cujus auxilio subsistere non potestis, nec aliquid boni facere. Propter illos qui dissensioni studentes Christum non amabant, dictum est: Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema. Qui enim dicebant, ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephe, non amabant Christum, quia non Christo, sed hominibus gloriam dabant. Quia ergo non in hominibus, sed in Christo spes omnis ponenda est. Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum. Et addit: Charitas mea cum omnibus vobis in Christo, id est ea charitate vos invicem in Christo diligite, qua ego vos diligo. In Christo Jesu vos diligite exemplo mei, non in amore saeculi. Deinde subjungit, Amen, quod interpretatur, vere ac fideliter dicta esse confirmentur. Amen quippe omnium confirmatio est praecedentium.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).