Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 7.1
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
7.1
IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. ARGUMENTUM.
7.1
Philippi, civitas est in partibus Macedoniae, unde Philippenses dicuntur. Quibus praedicaverat Apostolus, qui fidei veritate ac morum honestate illos instruxerat. Et ipsi in fide morumque nobilitate in omnibus fere secundum apostolicam doctrinam perstiterunt, sed de primatu tantum inter eos erat contentio, quoniam alii se volebant aliis praeferre, quasi gloriando de meritis. Qua de causa praecipue Apostolus scribens illis a Roma intendit illos ad humilitatem revocare, scilicet ut de meritis non glorientur, neque alter alteri se praeferat; sed quidquid boni habet, sive remissionem peccatorum, sive dona virtutum, gratiae Dei ascribat, a quo totum habet et nihil a se. Miserant autem ei aliquid substantiae per Epaphroditum Romam, quem cum hac remittit epistola. In qua quia praesens non potest, munit eos contra duplex bellum tribulatorum, sed et pseudopraedicatorum, ut omnia pro Christo sustineant adversa cum humilitate, sicut et Christus fecit, et legalia a pseudoprophetis nunquam recipiant. Qui quoniam ad humilitatem illos invitavit, ideo non posuit nomen officii sui et auctoritatis, quod est Apostolus; sed et ideo forsan, quia ipsi nunquam de eo minus vel contra eum senserant. Secum vero Timotheum addit in principio epistolae, quia ipse socius Apostoli fuerat in conversione eorum, atque sollicitus erat cum eo de salute ipsorum, et fortasse rogaverat eum ut scriberet illis. Sic enim exorsus est.
7.2.1
IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. CAPUT PRIMUM.
7.2.1
« Paulus et Timotheus servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.»
7.2.2
Servos Christi se dicunt Paulus et Timotheus, quod est signum humilitatis, ut eis exemplo suo humilitatem suadeant. Sed cum ipse dominus dicat:« Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus qua ratione se servos nuncupant? Sed sciendum quia sicut est timor servilis, quem perfecta charitas foras mittit, atque timor castus permanens in saeculum saeculi, sic est servus qui non manet in domo in aeternum, atque servus intrans in gaudium domini sui. Nam cum timore quem charitas expellït, etiam servitus quae ad eum pertinet, simul expellenda est. Erant ergo servi Paulus et Timotheus, quantum ad timorem castum, non quantum ad timorem servilem; neque principis alicujus mortalis, sed Jesu Christi. Qui mandant ea quae sequuntur, omnibus sanctis, id est omni plebi mundatae per baptismum a peccatis, et sanctificatae non in suo merito, sed in Christo Jesu, id est in gratia Christi, scilicet quia Deus factus est homo, passus est et resurrexit. Curialiter illos ad humilitatem revocat, ostendens illos esse sanctos in Christo Jesu, non in se, et determinat quibus sanctis, scilicet qui sunt Philippis, id est in illa civitate. Interpretatur autem Philippi os lampadis, et illi sancti sunt Philippis, id est in ore lampadis, qui sunt in lucidissima Dei illuminatione, quam et caeteris undique spargant, sicut et istis dicitur in sequentibus. In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Talibus ergo sanctis ubicunque sint corporaliter degentes, scribitur haec epistola. Omnibus sanctis qui sunt Philippis, id est omnibus subditis, cum episcopis, id est presbyteris et diaconis, id est minoribus cum majoribus. Episcopos namque pro presbyteris more suo posuit. Non enim plures episcopi in una civitate erant, neque presbyteros intermitteret, ut ad diaconos descenderet. Sed dignitatem et excellentiam presbyterorum declarat, dum eosdem qui presbyteri sunt, episcopos esse manifestat. Quod autem postea unus electus est, qui caeteris praeponeretur, in schismatis remedio factum est, ne unusquisque ad se trahens Christi Evangelium rumperet. Nam et Alexandriae a Marco evangelista usque ad Heraclam et Dionysium episcopos, presbyterum unum de se electum, et in excelsiore loco et gradu collocatum episcopum nominabant; quomodo si exercitus imperatorem faciat, aut diaconos eligant de se quem industrium noverint, et archidiaconum vocent. Constat ergo apostolica institutione omnes presbyteros esse episcopos, licet nunc illi majores hoc nomen obtineant. Episcopus enim superintendens dicitur, et omnis presbyter debet intendere curam super oves sibi commissas. Omnibus, inquit, sanctis qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis. Quia minores praemittit, ad humilitatem invitat. Quia vero et minores subnectit, ostendit non esse quemquam adeo perfectum, qui non hac egeat admonitione. Quod autem subdit, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo, in superioribus epistolis expositum est.
7.2.3
« Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri semper, in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio, deprecationem faciens super communicatione vestra in Evangelio Christi, a prima die usque nunc, confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu, sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii socios gaudii mei omnes vos esse.»
7.2.4
Illorum benevolentiam captans, ostendit principium boni operis a Deo illis datum, et finem ab eodem esse dandum, ut de se non praesumant, sed gratiae Dei omnia bona sua attribuant. Ago, inquit, gratias Deo meo, qui mihi facit quod volo in vobis, id est illum qui tanta nobis beneficia spiritualia contulit gratis, laudo quia non nostro merito, sed ejus dono ad bonum Christianae religionis venistis, in qua et multum profecistis. Gratias ago, inquam, pro omnibus vobis, id est pro religiosa conversatione omnium vestrum ab illo data, in omni memoria vestri, id est quoties vestri memor fio; memoria dico, non ad horam, sed semper, scilicet in cunctis orationibus meis, id est quotiescunque oro. Vel memoria vestri dico, non pro parte vestrum facta, sed pro omnibus vobis. De praeteritis beneficiis a Deo vobis collatis ago ei gratias, non cum tristitia, sed cum gaudio, quia non contristor de culpis vestris, sed de sanctitate vestra gaudeo, faciens deprecationem, id est Deum toto mentis affectu deprecans, super communicatione, id est de communicatione vestra; hoc est, ut magis ac magis communicetis semper, et unanimes atque unum cor habentes sitis, in Evangelio Christi, id est in fide et praeceptis evangelicae doctrinae. Vel deprecationem facio super communicatione vestra, id est ut persistatis in eo quod mihi communicavistis in fide et operibus Evangelii. Et non horarie istud deprecor, sed a prima die conversionis vestrae, usque nunc, id est ex quo coepistis credere, non cessavi pro vobis preces effundere. Sive communicatio vestra fuit in Evangelio, quoniam res vestras fecistis communes propter illud a prima die conversionis vestrae usque nunc, et ideo amodo magis standum vobis est in hoc. Deprecor Deum pro vobis, confidens hoc ipsum de bonitate ejus, quia ipse qui per praevenientem gratiam coepit in vobis opus bonum, per subsequentem et cooperantem perficiet illud, dans perseverantiam usque in diem Jesu Christi, id est usque ad extremum diem vitae uniuscujusque quando anima de corpore egrediens praesentatur ante tribunal Christi judicanda. Cooperando enim in nobis Deus perficit, quod operando incipit, quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Nam ut velimus sine nobis operatur. Cum autem volumus et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur. Qui coepit in vobis opus bonum, ipse perficiet. Ego ita confido, videte ne frustra. Videte ne a vestra parte opus bonum remaneat, quod Deus vobiscum paratus est in vobis perficere. Ego istud certa fiducia spero, sicut est mihi justum, ut hoc sentiam et credam pro omnibus vobis, non enim justum est ut aliud sentiam de tam bonis. Hoc debeo sentire de vobis, eo quod habeam vos in corde meo, non in solis labiis, quia continuo vos amore praecordiis meis teneo, et eo quod habeam vos in vinculis meis, quia vos quoque pia compassione condoletis afflictioni vinculorum meorum, et vos pariter mecum vinctos esse putatis, et quod habeam vos in defensione Evangelii, quia et vos defenditis illud( sicut ego) disputationibus contra impugnatores, et in confirmatione ejus vos habeam, quia vos quoque studetis illud confirmare in cordibus fidelium, Et propterea justum mihi est sentire, vos omnes esse socios gaudii mei futuri, id est aeternae laetitiae, sicut nunc operum meorum et passionum socios esse vos video.
7.2.5
« Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi, repleti fructu justitiae per Jesum Christum in gloriam et laudem Dei.»
7.2.6
Ego, ut dixi, sentio, et desidero vos fore socios gaudii quod habeo. Nam cupio vos omnes esse in visceribus Jesu Christi, id est in interno sinu perpetuae beatitudinis receptos. Et quomodo, id est quam ardenti desiderio hoc cupiam, testis est mihi Deus, qui occulta cordium nostrorum inspicit. Vel pro vobis, ut supradictum est, idcirco deprecationem facio, quia sicut et Deus testis est, cupio vos omnes esse in visceribus Jesu Christi, id est in intimo amore ejus, ut ab eo dil gamini quasi ejus viscera. In visceribus enim sentitur plusquam in alia parte corporis, et ideo viscera pro dilectione ponuntur in Scripturis aliquoties. Ego quidem vobis talia cupio. Et ut hoc desiderio consequamini oro ut charitas vestra semper proficiens magis ac magis abundet et excrescat in scientia divinorum et utilium et in omni sensu prudentiae ac discretionis, ut probetis potiora, id est ut probare et discernere sciatis non solum mala et bona, sed etiam inter bona potiora, hoc est meliora, ut post probationem sinceres, id est sine carie sitis ne vos corrumpat aliquod vitium, sicut vermis lignum intrinsecus edens, sed integri permaneatis in bono. Sinceres sitis, quantum ad vos, id est sine corruptione vitiorum; et sine offensa, quantum ad proximum, ut non eum offendatis in diem Christi, id est usque in diem vitae novissimum. Vel sinceres, id est sine admistione vitiorum, quae se bonis operibus immiscere solent; et sine offensa, id est sine crimine, euntes passibus operum bonorum ac desideriorum in diem Christi, id est in diem justi judicii Dei, qui bona vobis pro sinceritate vestra sine malorum admistione retribuet. Sitis etiam ut bonae arbores, repleti fructu justitiae, id est abundantes bonis operibus per Jesum Christum, id est per gratiam Christi, non per vires vestras, in gloriam et laudem Dei, id est ut inde glorificetur et laudetur Deus, qui vos ita fructificare facit, non ut vos inde vanam gloriam capiatis, quasi per vos talia facientes. Hic satis congrue humilitas bene agentibus commendatur ab Apostolo. Vel in die Christi sitis repleti fructu, id est mercede justitiae accepta per Jesum Christum judicem; in gloriam et laudem Dei, id est ut inde perpetualiter glorificetur et laudetur Deus, et dicatur,« mirabilis Deus in sanctis.»
7.2.7
« Scire autem volo vos, fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum Evangelii venerunt, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in caeteris omnibus, ut plures e fratribus in Domino confidentes, vinculis meis abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. Quidam quidem et propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant; quidam ex charitate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. Quidam autem ex contentione Christum annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim dum omni modo sive per occasionem,[ sive per veritatem Christus annuntietur? et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.»
7.2.8
Quia superius dixerat se habere in corde et vinculis, ne illi audientes eum esse vinctum, putarent evangelicam praedicationem deficere, et cederent pseudo apostolis, addit: Scire autem volo vos, etc. Ac si dicat: Ego quidem vinctus sum, sed tamen ideo non minuitur evangelica praedicatio. Volo vos, fratres, scire quoniam ea quae circa me sunt, id est vincula mea et tormenta quae patior undique, vel quae non pertingunt ad interiora, magis venerunt ad profectum Evangelii, quam ad defectum, ut mali intenderunt, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo, id est in Christi nomine et praedicatione manifestarentur ubique; et per haec Christus. Dum enim sermo de vinculis meis ubique volitat, Christus qui vinculorum causa est, in ore omnium resonat. Manifesta enim sunt in omni praetorio, ubi nobiles et divites conveniunt; et in caeteris omnibus locis Romae ubi populares conversantur. Hoc omnibus Romanis nobilibus et ignobilibus notum est, me vinctum esse pro fide Christi quam praedicabam. Et ita profuerunt vincula mea, ut plures quam antea e fratribus, id est ex Christianis, non in se, sed in Domino confidentes, vinculis meis, id est consideratione vinculorum meorum, auderent abundantius solito loqui publice verbum Dei sine timore, cogitantes apud se: Si iste vinctus loquitur, cur non potius nos? Ideo autem dixi plures e fratribus in Domino confidentes, annuntiare ob mea vincula verbum Dei, et non omnes ita faciunt. Alii enim ex ipsis sunt mercenarii, alii filii. Nam quidam quidem, id est mercenarii, praedicant Christum etiam propter invidiam et contentionem, quia invident gloriae meae, et contendunt illam sibi usurpare, cupientes esse famosi et honorabiles apud homines sicut erant apostoli; sed quidam ab istorum intentione diversi, utpote boni filii, praedicant eum exemplo meo propter bonam voluntatem, id est studio generandi filios vitae aeternae; quidam qui et boni sunt, annuntiant, illum ex charitate et amore mei scientes quoniam positus sum a Deo in defensionem Evangelii disputando et verum ac salutiferum esse probando. Et ideo quia vident me modo catenis detentum, non posse ad plenum exercere officium meum, vice ac loco mei praedicant Christum, ut ipsi suppleant quod ego nunc minus possum. Isti quidem casta intentione praedicant. Sed quidam ab his longe diversi, annuntiant Christum ex contentione, id est per contentionem, quia contendunt per hoc majora inferre supplicia, ut si qui de praedicatione eos accusaverint, indicent eis me ejus auctorem esse, sicque mala in me convertant. Vel ex contentione, id est ex privato odio inde genito, quod aliquando mecum contenderunt et confutati sunt. Et ne viderentur esse correcti, adjungo quia non sincere, id est non puro animo, sed malitia infecto praedicant, existimantes hoc modo se suscitare, id est commovere pressuram vinculis meis, id est ut ego vinctus opprimar adversis scilicet, ut dum Nero et ministri ejus viderint Romae tot praedicatores Evangelii existiment me causam eorum esse, et majora mihi tormenta vel etiam mortem inferant. Et tali intentione salutem quam ipsi non habent, praedicant aliis; consulentesque terrenis cupiditatibus suis regnum coelorum annuntiant, habentes in pectore falsitatem, in lingua veritatem. Et isti praedicant Christum nec prohibentur, sicut et boni. Quid enim refert, qua intentione Christus praedicetur, dum, id est tantummodo annuntietur omnimodo annuntiandi, id est sive per occasionem suscitandi tribulationes fidelibus aut acquirendi lucra temporalia, sive per veritatem purae conscientiae? Et in hoc gaudeo, quod omnes isti praedicant, etiam illi qui moliuntur hoc modo suscitare pressuram vinculis meis. Nec solum nunc gaudeo, sed et semper gaudebo ex hoc. Potest enim fieri, ut dum isti vel studio suscitandi tribulationes, vel cupiditate acquirendi pecuniam, sive temporalem gratiam, Christum per hujusmodi occasionem, utpote mercenarii, praedicant, his auditis nascantur fideles, et de malo eorum Deus operetur bonum; sicut aliquoties fit, ut homo ad concubitum ingrediatur non voluntate generandi, sed libidinem explendi, et tamen nascatur homo, bonum Dei opus de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum. Et ideo tolerandi sunt tales mercenarii, dum per occasionem Christum annuntiant, quia et ipsi sunt ad aliqua utiles, ut quae dicunt faciamus, quae autem faciunt respuamus; Christus enim veritas est. Veritas a mercenariis occasione annuntietur, veritas a filiis veritate annuntietur. Filii haereditatem aeternam Patris exspectant patienter, mercenarii temporalem mercedem conducentis, festinanter exspectant. Mercenarii quippe occasione Christum annuntiant aliud quaerentes, pastores autem Deum propter Deum praedicant.
7.2.9
« Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem per vestram orationem et subministrationem spiritus Jesu Christi, secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundor, sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificatur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. Quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo multo magis melius; permanere autem in carne, magis necessarium propter vos.»
7.2.10
Gaudeo, sicut dixi, dum malevoli praedicatores Christum annuntiant, etiam suscitando mihi pressuram. Nam scio quia etiam hoc, id est suscitatio pressurae proveniat mihi ad salutem aeternam in futuro consequendam, non ad oppressionem, ut illi putant. Et hoc non fiet non solum meo merito, sed et per vestram orationem, quae mihi auxiliabitur, et per subministrationem spiritus Jesu Christi, id est per occultam dationem Spiritus sancti, qui sicut columnam vel fundamentum fulsit me subter, ne corruam. Ipse enim spiritus est fons omnium bonorum, ideo sanctis dicitur subministrare, quia de ejus fonte procedit quidquid illi beneficiorum accipiunt. Proveniet, inquam, mihi secundum exspectationem et spem meam, id est secundum quod exspecto donec veniat, et spero donec veniam. Non enim frustrabitur me exspectatio mea. Et quare quia in nullo confundor, id est in nulla re erubesco, quoniam nec in conscientia mea quidquam est, unde coram Deo erubescam, nec de his quae pro Christo foris patior, verecundari possum. Et ideo certus sum quia consequar quod spero. Si enim videret Apostolus se in aliquo confundi et deficere, posset desperare de salute. Sed quia videt se constantem per omnia, et hanc Dei gratiam jam sibi esse concessam, ideo sperat quod majus est. Non confundor ut in aliquo cedam, quia et spes magna, et res vera atque honesta. Non confundor, inquam, ut timidus miles, sed in omni fiducia, et in omni audacia et constantia mentis, per quam fortiter praedicare soleo, sicut semper a tempore conversionis meae magnificatus est Dominus Christus in me, ita et nunc, id est in hoc tempore, vel in vinculis meis, apud omnes magnificabitur Christus, id est fama et gloria ejus etiam in corpore meo, quod est fragilius, sive per vitam, sive per mortem, quia quandiu vixero, semper cum magnificabo praedicatione et bonis operibus; in morte quoque pro nomine ejus accepta glorificabo eum. Non enim ob aliud vivo, nisi ut eum magnificem, quia ipse Christus est mihi vivere, id est quod ego vivo, Christus est, non habeo vitam nisi Christum; non vivo veterem hominem, sed novum, qui totam vitam meam innovavit. Et mori est mihi lucrum, quia tunc pro terrenis coelestia, pro temporalibus accipiam aeterna. Mori est mihi lucrum. Quod, id est sed si hic in hac praesenti vita vivere in carne est mihi fructus operis, id est fructuosum et utile opus, dum multos Deo per praedicationem acquirere non cesso, quandiu vivo, tunc etiam ignoro quid eligam, mori scilicet an vivere. Quia nisi hic fructificare adhuc quotidie possem, haud dubium quin mori eligerem, cum Christum haberem lucrum. Sed quia me video multis assidue prodesse, charitas eorum adhuc me retinet in carne. Coarctor enim, id est constringor et compellor e duobus istis, id est ex morte et vita, quia dilectabiliter morerer, et patienter vivo. Non enim praesentem vitam diligo, sed tolero. Taedium mihi est manere in carne, et ex duobus patior angorem, habens desiderium dissolvi a compedibus mortalitatis quibus constringor; et esse cum Christo praesentialiter in coelesti patria, multo magis melius quantum ad me, quam in praesenti saeculo vivere; sed permanere in carne est mihi magis necessarium, non propter me, sed propter vos, quibus evangelium ministro. Cum enim e duobus coarcter, alterius habeo desiderium, et alterius necessitatem; desiderium scilicet dissolvi et esse cum Christo in coelestibus, necessitatem vero manere in carne propter aliorum salutem. Dissolvi desidero, quia vinctus sum. Compedes enim nobis sunt infirmitas et corruptibilitas corporis, quod aggravat animam. Et cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his quibus nunc astringimur, molestiae vinculis relaxamur. Praesentari namque jam Deo cupimus, sed adhuc mortalis corporis obligatione praepedimur. Jure enim vincti dicimur, quia adhuc incessum nostri desiderii ad Deum liberum non habemus. Unde nunc Apostolus aeterna desiderans, sed tamen adhuc corruptionis suae sarcinam portans, vinctus clamat: Desidero dissolvi et esse cum Christo. Dissolvi enim non quaereret, nisi se procul dubio vinctum cerneret. Qui idcirco dissolvi desiderat, ut cum Christo possit esse, quia perfectorum justorum animae, mox ut hujus carnis claustra exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur. Sed tamen hujus tantae beatitudinis gaudia eligit adhuc differri, prae nimia dilectione eorum quibus in carne manens prodesse potest, cum subjungit:
7.2.11
« Et hoc confidens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu, in me, per meum adventum iterum ad vos. Tantum digne Evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii. Et in nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis. Et hoc a Deo, quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini, idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.»
7.2.12
Ecce Paulus, ut dictum est, non quod sibi melius est, sed quod multis expedit, id est manere in carne eligit, propter charitatem quae major est omnibus aliis virtutibus. Prius enim ambigens dixerat, quid eligam ignoro; sed postea deliberans, victus est charitate discipulorum, et permanere se omnibus illis dicit. Ac si dicat: Necesse est me propter vos manere in carne. Et ego confidens hoc in misericordia Dei, scilicet me victurum adhuc propter vos, scio quia manebo adhuc in corpore; et non parum quidem, sed permanebo adhuc aliquandiu omnibus vobis majoribus atque minoribus, ad profectum vestrum, id est ut vos per me proficiatis et crescatis in virtutibus, et ad gaudium fidei, id est ut vos gaudeatis de fide quam didicistis a me, cum vos adhuc in ea confirmavero praesens, vel ut ego de fide vestra gaudeam, ut gratulatio vestra abundet, id est ut abundanter agatis Deo gratias cum gaudio in Christo Jesu, qui benefecit vobis in me vobis servato; id est in Christo gratulemini, per quem nos Deus respexit in me vobis reddito, scilicet per meum adventum ad vos confirmandos iterum futurum. Veniam rursus ad vos, tantummodo facite interim quod dicam, scilicet conversamini digne Evangelio, id est conversationem vestram facite talem, ut digne concordet Evangelio Christi. Ac si dicatur: Si ita vixeritis, tunc secundum meritum vestrum dabitur mihi vita ad opus vestrum. Digne, inquam, conversamini, ut sive cum venero et videro vos, ut dixi inveniam vos quales volo; sive non venero, audiam absens de vobis quod cupio, scilicet istud, quod vos non succumbitis aut ceditis, sed statis fortiter contra omnia adversa, et statum rectitudinis firmiter tenetis in uno spiritui unanimes, id est in Spiritu sancto, cui non haeret contrarius spiritus; et sicut est unus, ita vos facit unanimes sine dissensione, ut quod vult unus, velit et alius; collaborantes fidei Evangelii, id est simul omnes totis viribus laborantes ad implendum ea quae fides evangelica exigit; et haec agentes, non terreamini, id est non timeatis ab adversariis in ullo periculo, vel in ullo opere vestro, sive in ulla re, ut metu cadatis a proposito vestro. Quae res, id est quod vobis adversantur et mala irrogant, est illis causa perditionis aeternae, vobis autem causa salutis perpetuae. Nam etsi propterea sine fine peribunt, quia vos persequuntur; et vos ideo in aeternum salvabimini, quia pro Christo ab illis patimini, et hoc non a vobis ipsis habetis, ut salutem per passionem consequamini, sed a Deo, ne gloriari de meritis incipiatis. Etiam quod patimini, non est a vobis, sed a Deo, quia inter alias gratias data est vobis haec ab illo, quia vobis donatum est quasi praemium pro Christo quem diligitis, id est pro merito Christi, qui usque ad mortem crucis obedivit, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini ad cumulum gloriae. Utrumque enim ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque est Dei donum. Patiamini, dico, habentes contra adversarios idem, id est simile certamen non armis, sed fide quale et vidistis in me, dum apud vos praesens essem, et nunc audistis de me absente. Apud istos enim Paulus et Silas publice virgis caesi sunt, et tunicae eorum scissae, et ipsi in carcerem reclusi, atque pedes eorum ibi ligno stricti. Nunc quodque Paulus Romae multa pertulerat, et ad similes agones nunc incitat istos. Qui et hortando atque docendo subinfert, dicens:
7.3.1
IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. CAPUT II.
7.3.1
« Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate, superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed et ea quae aliorum.»
7.3.2
Quasi dicat: Quia in uno spiritu unanimes, ut supra dixi, stare debetis et pati pro Christo, sicut et ego, igitur implete gaudium meum, quod habere coepi de bona conversatione vestra, ut idem sapiatis, et eamdem charitatem habeatis, etc., et hoc facite, si qua consolatio est vobis in Christo, id est si per charitatem quam in Christo habetis, aliquem consolari potestis, quia id agentes, consolabimini me in tribulationibus meis. Bona enim vita vestra erit consolatio mea. Vel si aliqua consolatio vobis in Christo, id est si vultis habere consolationem in rebus Christi, in remissione peccatorum et in aliis donis, si quod solatium communis charitatis, id est si vultis ut charitas caeterarum ecclesiarum, quae pro fratribus orant et bona agunt, sit vobis solatium in adversitatibus vestris; vel si habetis aliquod solatium charitatis erga proximum, ut per fraternam dilectionem praebeatis ei solatium, id est consolationem in moerore tribulationis, si qua societas spiritus est vobis, id est si aliquam unionem concordis animi per Spiritum sanctum habetis adinvicem, vel si est aliqua societas Spiritus sancti ad spiritum vestrum.« Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei.» Ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimini unum corpus unici Filii Dei. Propter quam societatem illi in quos venit primum Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti, quia per linguas consociatior est societas generis humani. Societas ergo spiritus, est illa conjunctio fidelium, quam dat ei Spiritus sanctus, per quam omnes unum fiunt; si qua viscera miserationis, id est si quis pius affectus est in vobis, de quo procedat miseratio erga me. Si haec sunt in vobis, tunc implete, id est perficite gaudium meum, quo de vestra religione gaudeo; hoc est, plenarie religiosam ducite vitam, ut idem sapiatis in fide et caeteris, prout oportet; nec sit in vobis diversus sensus, sed idem, licet in aliis major et in aliis minor; habentes eamdem charitatem ad omnes, ut aequaliter omnes diligatis, sicut scriptum est:« Diliges proximum tuum sicut teipsum.» Vel eamdem charitatem, ut iste diligat illum sicut se, et ille similiter istum sicut se; unanimes, id est unius voluntatis, ut sit vobis cor unum et anima una, idipsum sentientes, id est mala cujusque putant omnes sua esse, et bona similiter, ut si quid patitur unum membrum, compatiantur omnia membra; nihil per contentionem agentes ut vel dictis vel factis adinvicem contendatis. Erant enim( ut ex his Apostoli verbis apparet) inter eos aliqui dissentientes, inquieti, inanis gloriae causa contendentes, pacem Ecclesiae rumpentes. Propter quod nunc monentur ut sint idipsum sentientes, id est nihil dissensionis habeant, neque per contentionem aliquid faciant, ut nec de primatu, nec de aliqua re contendant, quia etiam bona non sunt contentiosis verbis dicenda, sed potius reticenda; nec per inanem gloriam, id est, propter famam saeculi quae est inanis, faciant aliquid, ut de suis operibus humanum favorem appetant; sed in humilitate agant omnia, ut semper de seipsis humilia sentiant. Hoc enim proprium specimen electorum esse solet, quod de se semper infra quam sint sentiunt. Ideo nunc subditur, ut sint arbitrantes alii alios sibi invicem superiores. Nam quia iniquus quisque inferiorem se omnem quem cogitat putat, e diverso justus studeat, ut superiorem quemlibet proximum attendat. Ac ne dum se aliis alter humiliat, humiliatio iret alteri in elationem, utramque partem monuit Apostolus, dicens: Superiores sibi invicem arbitrantes, ut cogitationibus cordis et ego illum mihi praeferam et vicissim ille me sibi, ut cum ab utraque parte cor inferius premitur, nequaquam ex impenso honore infletur. Nec ita debemus hoc aestimare, ut non existimemus, sed nos existimare fingamus, sed vere existimemus posse esse aliquid occultum in aliquo, quo nobis superior sit, etiam si bonum nostrum quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes deprimentes superbiam et augentes charitatem, faciunt onera fraterna invicem non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Unde subditur: Non quae sua sunt singuli considerantes, sed et ea quae aliorum. Optime enim docet quomodo vitent contentionem et inanem gloriam, et quomodo arbitrentur alios superiores, scilicet si consideraverint non sua bona, sed aliorum. Vel non sint considerantes ea quae tantum ad utilitatem propriam pertinent, sed quae aliorum, id est ea quae pertinent ad utilitatem aliorum. Nam et Christus non sua, sed aliorum commoda quaesivit; nec se super alios extulit, sed infra omnes dejecit, cum tamen super omnes esset. Ita namque sequitur:
7.3.3
« Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu; qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.»
7.3.4
Ubi monemur, ut sicut ille in eo quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendens sua, sed nostra; ita et nos ad ejus imitationem invicem onera nostra portemus, et non nostram utilitatem, sed aliorum quaeramus. Non enim ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit Dominus. Unde Apostolus cum admoneret, dicens:« Superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum,» mox Domini exemplum quod imitaremur, subjecit, dicens: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, id est humilitatem et patientiam pro aliorum salute in vobis veraciter sentite et habete, sicut sentitis et intelligitis in Christo fuisse. Cujus alta praemittit Apostolus unde se sua sponte usque ad infimam humilitatem inclinavit, ut prius visa sublimitate ejus, humilitas quoque major appareat; et homines in quibus locus est abjectionis, non dedignentur exemplo ejus humiliari, qui cum in forma Dei esset, id est omnimoda aequalitate Patris, non rapinam, id est usurpationem alienae rei arbitratus est esse se aequalem Deo. Non enim ei rapina fuit, sed natura, aequalitatem Dei habere, quoniam noscendo eam sumpsit, non superbiendo praesumpsit. Sed ideo totum quod habet et quod potest, non tribuit sibi, sed Patri, quia a seipso non est, sed a Patre. Aequalis est enim Patri, sed hoc quoque accepit a Patre. Nec sic accepit, ut incremento fieret aequalis, sed natura et aeternitate esset aequalis, sicut semper natus, ita semper aequalis. Non itaque inaequalem Pater genuit, et aequalitatem non nato dedit, sed gignendo eam dedit, quia aequalem, non imparem genuit. Ideo non rapina fuit, sed natura aequalitas Filii cum Patre. Non ergo rapinam arbitratus est esse aequalem Deo. Erat enim aequalis et sine rapina erat, quia aeternus ab aeterno natus erat. Erat in forma Dei, quia tantus quantus ille, talis qualis ille, hoc quod ille, non hic qui ille, sed hoc quod ille. Ille enim Deus, et iste Deus; ille omnipotens, et iste omnipotens; ille immutabilis, et iste immutabilis. Hoc est quod ille, non hic qui ille, quia et ille Pater, et hic Filius. Sic erat et est semper in forma Dei, id est in plena essentia Patris. Et cum tantus naturaliter esset et sine initio, non arbitratus est rapina, id est violenta invasione alienae rei se esse aequalem Deo, quia sciebat se per naturam veraciter et omnino aequalem. Rapina enim est, quando quilibet alienam rem per violentiam sibi usurpat, quae sibi non competit. Et per rapinam diabolus aequalitatem Dei quae sibi nullatenus competebat, usurpare voluit, cum diceret:« Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo» Sed ita Filius per rapinam non aestimavit superbe Patris aequalitatem habere se, sed, ut dictum est, scivit naturaliter se aequalem prorsus esse. Vel secundum alios codices, non rapinam esse arbitratus est esse se aequalem Deo, id est aequalitatem Dei non arbitratus est alienam, sed suam; quia non alienum judicavit esse quod natus est, sed suum. Quod erat aequalis Deo, non arbitratus est esse rapinam, quia non rapuit illum aequalitatem, sed naturaliter habuit. Unde et inter homines corporaliter conversans, Patrem suum Deum dicebat, aequalem se faciens Deo, sicut in Evangelio legimus. Non enim propter assumptionem hominis amiserat aequalitatem Patris, quia non est mutabilis natura divinitatis, ut possit minui vel augeri. Aequalitatem Dei non est arbitratus rapinam, id est alienam, sed suam. Vel non est arbitratus rapina, id est violenta usurpatione se aequalem Deo, sed naturaliter habuit, sed tamen propter infirmorum salutem semetipsum exinanivit, id est formam divinitatis quam oculi videre nequeunt, nostris visibus ad tempus subtraxit, accipiens formam servi, id est hominis, non quaerens quae sua sunt, sed quae nostra. Et quippe semetipsum exinanivisse, est ab invisibilitatis suae magnitudine se visibilem demonstrasse, ut servi forma tegeret hoc, quod incircumscripte omnia ex divinitate penetraret. Semetipsum exinanivit, quia non in ea forma apparuit hominibus, in qua aequalis est Patri. Exinanivit se, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Forma servi accessit, non forma Dei discessit. Non amisit vel minuit quod erat, sed accepit quod non erat. Ac per hoc et minor factus est, et mansit aequalis; in similitudinem hominum factus, id est passibilis et mortalis, ut caeteri homines; et habitu, id est induta humanitate, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit, inventus ut homo, id est habendo hominem inventus ut homo est. Non enim poterat inveniri ut homo ab his, qui cor immundum habebant, et verbum apud Patrem videre non poterant, nisi hoc suscipiendo quod possent videre, et per quod ad illud lumen interius ducerentur. Habitus ejus est humanitas, qua se velut indumento vestivit. Habitus enim in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accidit. Sed cum sint et alia quae nobis accidunt ut habitum faciant, nunc de ea re sermo est, quae cum accidit, mutatur ut habitum faciat, et non mutat eum cui accidit, sicuti est vestis. Nam cum deposita est, non habet eam formam quam sumit, cum induitur et inducitur membris; sed ipsa membra, et cum induuntur, et cum exuuntur, in suo statu manent. Sic et habitus Christi assumptus est, ut commutaretur ineffabiliter et excellentius atque conjunctius, quam vestis ad hominem cum induitur, nec mutaret assumentem. Igitur nomine habitus oportet intelligi non mutatum esse verbum susceptione hominis, sicut nec membra veste induta mutantur, quanquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulaverit. Itaque appellatione habitus, ostendit quomodo sit in similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est homine, quem sibi veniens quodammodo atque conformans, immortalitati et aeternitati sociaret. Et non solum ita se inclinavit, ut qui Deus erat fieret homo, sed etiam humiliavit semetipsum, tam altum factus obediens Patri, ut per ejus obedientiam salvaremur, qui per inobedientiam Adae perieramus. Obediens non solum usque ad convicia et opprobria, sed etiam usque ad mortem, et non ad qualemcunque mortem, sed ad mortem crucis, quae contumeliosior et acerbior erat. Illa enim morte pejus nihil fuit inter omnia genera mortium. Denique ubi dolores acerrimi exagitant, cruciatus vocatur, a cruce nominatus. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis aut ligno pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur. Non enim crucifigi hoc erat occidi; sed diu vivebatur in cruce, non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Et tam pessimam mortem Salvator elegit, ut omnem mortem nostram occideret.
7.3.5
« Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur restrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.»
7.3.6
Ipse se tantum humiliavit, ut ultra non posset, propter quod et Deus tantum exaltavit illum, ut ultra non posset. Non enim major humiliatio vel major exaltatio fieri poterat. Deus illum secundum humanam naturam exaltavit, in quo et divina natura potest dici exaltata secundum ostensionem, quia coepit sciri quod erat, sicut in assumptione infirmitatis dicitur exinanita. Sed propter unitatem personae, potest divinitas dici exaltata in humanitatis exaltatione. Deus exaltavit illum, suscitans a mortuis et elevans in coelum super omnes angelos ad dexteram suam, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in ipsa forma nominetur Filius unigenitus Dei. Hoc et ante resurrectionem habuit, sed post resurrectionem quod erat manifestatum est, ut scirent homines et daemones, et omnes ei genu flecterent. Post crucem manifestatur quid a Patre cum generaretur accepit, cum a creatura coepit sciri homini non esse datum nomen Dei, sed aequalem qui se exinanivit, cujus omnia a Patre sunt. Tam praecellens nomen ei datum est, ut omnia sint ei subdita, ut in nomine Jesu, exaltando flectatur omne genu, quod est evidens signum subjectionis, coelestium, id est angelorum; et terrestrium, id est hominum; et infernorum, id est daemonum, quia et ipsi tremunt sub ejus imperio et penitus subjiciuntur. Non quod angeli vel daemones habeant( ut nos) genua quae flectant, sed per simile dictum est. Dum enim videmus aliquem genua flectere alicui, credimus illum exhibere humilitatem et venerationem ei, ante quem genua flectit. Sic coelestia et terrestria, id est beati angeli et sancti homines, et omni affectu piae humilitatis Christo se libenter subjiciunt. Inferna quoque, id est daemones, ut nequissimi servi tremunt sub ejus dominio, et se subjectos metu cogente fatentur. Sed et pravi homines vel in fine subjectos ei se animadvertent. Et non solum datum est ei ut omnis creatura se ei subjiciat, sed et ut omnis lingua confiteatur, id est omnes linguae gentium diversarum, quae in mundo sunt, concorditer praedicent, quia Dominus Jesus Christus est in gloria Dei Patris, id est eadem gloria honoratur qua Pater, aequalis per omnia Patri. Hoc enim vel sponte vel inviti confitentur seu confitebuntur omnes boni et mali.
7.3.7
« Itaque, charissimi mei, sicut semper obedistis, non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum timore et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate.»
7.3.8
Christus, ut praemissum est, se humiliavit, obediendo usque ad mortem, et propterea exaltatus est. Itaque et vos, charissimi mei, exemplo ejus humiliate vos obedientes Deo, ut et vos similiter exaltari vestro modo mereamini, sicut a die conversionis vestrae semper obedistis Deo et mihi vel praepositis vestris, ita nunc agite, non tantum sicut in praesentia mei egistis, sed multo magis nunc agere laborate in absentia mea, scilicet operamini vestram salutem, id est bonis operibus agite ut digni sitis in aeternum salvari. Et hoc facite non superbe, non praesumptuose, sed cum timore intimae humilitatis; qui enim semper timet ne cadat, humilis est, et cum tremore corporis, id est et intus et extra sitis omnino humiles in bonis quae agitis, ut nihil vobis, sed totum gratiae Dei ascribatis, quia non vos operamini, sed Deus in vobis. Ideo timendum est. Ipse est enim qui operatur in vobis et velle bonum, et perficere illud pro sua bona voluntate, non pro meritis vestris. Quando jubet ut operentur, liberum eorum convenit arbitrium. Sed ideo cum timore et tremore, ne sibi tribuendo quod bene operentur, de bonis tanquam suis extollantur operibus. Tanquam ergo interrogaretur Apostolus et diceretur ei, quare dixisti cum timore et tremore, horum verborum rationem reddit, dicens: Deus est enim qui operatur in vobis. Ne enim sibi inde aliquid darent quia dixit operamini, continuo subjunxit: Deus est qui operatur in vobis. Ideo cum timore et tremore, id est cum humilitate. Si enim timetis et tremitis, non extollimini quasi de vestris operibus, quia Deus operatur in vobis. Timendum est vobis, ne forte quod datum est humilibus, auferatur superbis. Nam neque de perseverantia boni voluit ipse sanctos in viribus suis gloriari, sed in ipso, quia eis non solum dat adjutorium, quale primo homini dedit, sine quo non possint perseverare si velint, sed in eis operatur et velle, ut quia non perseverabunt, nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinae gratiae largitate donetur. Tantum quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint, quia sic volunt; et ideo sic volunt, quia Deus operatur ut velint. Sic operatur Deus in eis velle, et pro bona voluntate quam operatus fuerit, operatur et perficere.
7.3.9
« Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, nec in vacuum laboravi.»
7.3.10
Dixi, ut operemini vestram salutem, id est per bona opera conquiratis vobis aeternam salutem. Sed omnia quae facietis, facite sine murmurationibus. Hic adjungitur praedictae humilitati patientia. Superius enim dictum est, cum timore et tremore vestram salutem operamini; et nunc praecipitur, ut sine murmure cuncta faciant, id est aequo animo laborent in operibus bonis, quae sibi jubentur a praelatis suis. Omnia facite sine murmurationibus, ut non sitis indevoti in ipsis bonis quae facietis, neque sit vobis grave pro vestra salute labore; sine haesitationibus, ut non haesitetis in corde vestro, utrum faciatis an non bonum quod facere vultis, sed firma definitione bonum omne quod agere proposueratis, perficite prompti, ne sitis animo fluctuantes.« Qui enim haesitat, sicut ait Jacobus, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.» Vel de praemio bonorum operum non haesitetis. Sive non haesitetis pati pro Christo, sed prompti sitis. Et haec ideo sic agite, ut sitis sine querela, id est ut proximus non possit de vobis conqueri; et quantum ad vos sitis simplices, id est sine duplicitate cordis, quia« vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis,» et« nemo potest duobus dominis servire.» Duplex enim est, qui et Deo et saeculo placere cupit, volens et in hoc mundo et in coelo dives esse. Sed vos qui filii Dei esse coepistis, in simplicitate cordis quaerite illum, ut sicut ipse unus est, ita et vos ad imitationem ejus simplices sitis, ut ei soli placere studeatis. Et etiam quantum ad exteros, sitis sine reprehensione, ut nihil reprehensibile possit in vobis ab infidelibus inveniri in medio nationis, id est gentilium qui non sunt renati, sed sicut nati sunt carnaliter, ita vivunt. Nationis dico, pravae per opera, et perversae per diversas sectas. Inter quos gentiles lucetis exemplo bonae vitae sicut luna et stellae. Et ideo maxime decet vos esse sine reprehensione. Lucetis sicut luminaria coeli, quia sicut luna et stellae non amittunt lucem suam propter noctem, sed magis lucent, sic vos mente in coelo fixi, licet inter tenebrosos et infideles sit vestra conversatio, non obscuramini, sed magis lucetis bene operando. Hac sententia et laudantur et roborantur ab Apostolo discipuli, ut quia se tales esse cognoscunt, studeant valentius perseverare tales. Tales enim sancti de conversatione quam habent in coelo, despiciunt omnia quae iniqui faciunt in terra. Sicut stellas coeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhaerentes firmamento sanctae Scripturae vel coelestibus desideriis, non obscurat mundana iniquitas. Qui enim mente sunt in supernis et de supernis cogitant, sicut dictum est:« Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum,» de ipsis cogitationibus supernorum patientes fiunt; et quidquid in terra fiat sic non curant, donec peragant itinera sua, quemadmodum luminaria coeli non curant quomodo exerceant dies et noctes, quamvis tanta mala videant fieri super terram. Et sicut luminaria patienter ferunt, quidquid de eis homines fingunt, ita justi debent patienter ferre omnes etiam de se falsas criminationes. Nam qui perdiderit tolerantiam, non est quasi luminare clarus desuper, sed obscuratus est et de coelo cadit. Lucetis, inquit, sicut luminaria in mundo. Ac si dicat:« Vos estis lux hujus mundi,» et estis etiam vasa Evangelii, quia continetis in cordibus vestris verbum evangelicae praedicationis, quo vivit anima vestra, non enim sinitis illud a vobis effluere. Et hoc facitis ad gloriam meam, necdum ad vestram, quia et ego de bona conversatione vestra gloriam accipiam in die Christi, id est in die qua Christus judicabit. Et vere tunc habebo gloriam, quia non in vacuum, id est non sine fructu, non frustra cucurri ad illam, quia vos et alii me praedicante credidistis. Non in vacuum cucurri in via Domini, nec in vacuum laboravi in vinea ejus, quae est Ecclesia, quoniam plenam mercedem recipiam. Vel cucurri in his quos facile potui convertere, laboravi in illis, quos difficilius converti.
7.3.11
« Sed etsi immolar supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.»
7.3.12
Vestra religio fit ad gloriam meam in die judicii, quia pro vobis laboravi. Nec tantum hoc libenter egi, sed etsi immolor, id est occidor pro vobis, tunc gaudeo; hoc est, si sacrificium mei corporis addo supra sacrificium vestrae fidei et obsequium. Jam enim vestram fidem sacrificium Deo dignum obtuli, et obsequium bonae operationis vestrae, qua Deo obsequimini, sacrificavi. Sed si etiam ipse pro vobis offeror, gaudeo, quia ad coronam pertingo; et congratulor, id est simul gratias ago omnibus vobis, quia estis mihi causa mortis qua vitam ingredior. Nec solus ego id agere debeo, sed etiam vos gaudete idipsum, hoc est, immolari pro me, si contigerit vobis; et congratulamini, id est grates reddite mihi, qui vobis causa sum ut martyres efficiamini.
7.3.13
« Spero autem in Domino Jesu Timotheum me cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. Experimentum autem ejus cognoscite, quoniam sicut Patri Filius mecum servivit in Evangelio. Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito.»
7.3.14
Hanc quidem epistolam nunc mitto vobis per Epaphroditum, sed spero non in me, sed in Domino Jesu, id est in misericordia Salvatoris, me cito mittere, id est dirigere, Timotheum ad vos, ut sicut vos bono animo eritis, cum cognoveritis quae circa me sunt, ita et ego bono animo sim atque gaudeam, cognitis quae circa vos sunt, vel adversis vel prosperis. Ideo autem magis Timotheum mittam quam alium, quia neminem habeo nunc tam unanimem. Hoc tempore multi cum Apostolo mercenarii erant, filii vel pastores nulli, nisi Timotheus. Neminem, inquit, modo mecum habeo tam unanimem, id est ita concordantem meae voluntati in hoc negotio, qui sincera, id est pura et non ficta cordis affectione, id est germana charitate sit sollicitus pro vobis, id est pro vestra salute. Multi enim videntur esse solliciti pro aliis, sed revera non pro ipsis solliciti sunt, sed pro rebus ipsorum quas habere cupiunt. Recte dixi quia neminem habeo tam unanimem; omnes enim quos nunc habeo, quaerunt in vobis quae sua sunt, non Christi lucra. Sic et modo faciunt in Ecclesia mercenarii sua quaerentes. Quid est, sua quaerentes? Non Christum gratis diligentes, non Deum propter Deum quaerentes, temporalia commoda consectantes, lucris inhiantes, honores ab hominibus appetentes. Et quando haec a praeposito amantur, atque propter haec servitur Deo, quisquis talis est, mercenarius est; inter filios non se computet. De talibus enim dicitur, quia receperunt mercedem suam. Non quaerunt ea quae sunt Jesu Christi, id est multiplicationem boni gregis, religiosam conversationem subditorum, salutem animarum. Et ideo nullum istorum voluit nunc Apostolus mittere, sed Timotheum, qui sicut pastor salutem gregis quaereret, atque non solum verbo, sed et exemplo qualiter vivendum esset, ostenderet. Timotheum quidem vobis mittam, vos autem cognoscite experimentum ejus, id est quomodo sum expertus fidelem in omnibus in vita et doctrina, quia sicut Filius Patri devote obedit, ita mecum Deo servivit in Evangelio praedicando, in quo potuit experiri. Et quia de vobis sollicitus est et mihi probatus, igitur spero me hunc ad vos mittere non post longa temporis spatia, sed mox ut videro ea quae circa me sunt, id est quem exitum sint habitura, utrum de his evadam an non. Et non solum spero me eum mittere, sed etiam confido in Dei misericordia, quoniam et ego ipse cito, id est non post multum temporis veniam ad vos.
7.3.15
« Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae mittere ad vos, quoniam quidem omnes vos desiderabat, et moestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum. Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est ejus. Non solum autem ejus, verumetiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi in honore habetote, quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.»
7.3.16
Timotheum quidem, ut spero, mittam ad vos, et ipse veniam, sed interim, existimavi necessarium esse mittere ad vos Epaphroditum cum hac epistola fratrem, id est Christianum, et cooperatorem in praedicatione, et commilitonem meum in bello contra daemones et vitia, et contra omnes qui regno Christi resistunt, sed vestrum apostolum, id est specialem doctorem, et ministrum necessitatis meae, id est qui mihi ministravit necessaria, vel necessitati inopiae meae ministravit, sive de labore manuum suarum, sive quod ab aliis fidelibus quaesivit. Ideo volui eum mittere, quia vos omnes videre optabat, et maestus erat quoniam audieratis eum infirmatum fuisse. Forsitan quia verberatus est ab infidelibus in ministratione. Nec falsus ad vos rumor de ejus infirmitate pervenit, quia et infirmatus est aegrotatione sicut audistis; et hoc non leviter, sed usque ad mortis periculum, sed Deus miserando sanavit eum. Et non solum ejus in hoc misertus est, sed etiam et mei, ne haberem tristitiam de morte ejus, super tristitiam quam habueram de infirmitate ejus, quae vobis nocebat. Et quia vos desiderabat, vosque de ejus languore timebatis, ergo festinantius, quam fecissem nisi hoc evenisset, misi illum, ut eo viso iterum gaudeatis, qui prius de eo, cum esset apud vos, gaudebatis; et ego sim absque tristitia, quam de vobis tristibus habebam. Ego quidem mitto illum propter has causas, et vos itaque excipite illum honorifice, non indevoti, sed cum omni gaudio, ut omne gaudium habeatis de adventu ejus, et illud gaudium sit in Domino, id est non vanum, non lascivum, non immoderatum, sed pium et castum. Nec solum in principio laetantes illum excipiatis, sed postea conversantem vobiscum habetote in honore virum ejusmodi, quia iste vester apostolus est. Et merito debet honorari, quoniam usque ad mortem accessit propter opus Christi, qui venerat non ministrari, sed ministrare. Propter opus quod Christus fecerat accessit iste ad mortem, quia ministrabat mihi de eleemosynis aliorum fidelium suo labore congestis, tradens ex deliberatione et exponens animam suam, id est vitam in mortis periculum, scilicet mori potius volens et animam reddere, quam opus Christi quod in me exercebat, dimittere. Et ideo hoc faciebat, ut impleret erga meum obsequium id quod ex vobis deerat, quia vos mihi de bonis vestris dederatis, sed ille supplere studuit quod vos minus feceratis, vel quia rem dederatis, sed qui ferret, ex vobis defuit, et ille attulit; vel quia quod miseratis defecit, ille mihi ex aliorum eleemosynis ministravit.
7.4.1
IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. CAPUT III.
7.4.1
« De caetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, quanquam et ego habeam confidentiam in carne.»
7.4.2
Nunc de sinceritate fidei agere contra pseudopraedicatores incipit, quasi dicat: Illa quae superius dixi, ita servate, sed de caetero quod dicendum est hoc facite, scilicet gaudete in Domino, id est omne gaudium sit vobis in Deo, non in carnalibus observantiis. Vel ita: Olim gavisi estis in saeculo, sed de caetero vivendi spatio quod vobis superest, gaudete jam in Domino, ut quandiu amodo vixeritis, sit vobis omne gaudium in eo. Non gaudeatis in carnalibus et saecularibus, ut pseudoapostoli suadent, sed in Domino, ut saepe dixi vobis. Nam eadem quae praesens dixi, id est ut in Domino tantum gauderetis, mihi quidem non est pigrum vel taediosum scribere vobis, ut diutius maneat quam verborum prolatio, sed vobis est necessarium contra perversos doctores. Videte enim canes, id est cognoscite illos esse canes, hoc est non ratione, sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantes. Haec est enim canum natura, ut cum quibus habent consuetudinem, sive illi boni sint, sive mali, non ad eos latrent; insolitorum autem personis visis, etiam innocentibus, irritentur. Ita pseudo consuetudinem legis tenent et contra veritatis nuntios irrationabiliter latrant et mordent; videte malos operarios, id est notate et cavete eosdem pseudopraedicatores, quia in agro Dei super frumentum seminant zizania errorum. Videte concisionem, id est eos concisos et excurtatos, quia carnem amputaverunt, sed vitia nutriunt, et a Christo caesi, id est abcisi sunt. Hos voco concisionem, non circumcisionem, quia nos fideles, non illi, sumus circumcisio non carne, sed ratione, id est mundati a superfluis vitiorum. Hoc est, nos sumus justitia, qui Deo servimus spiritu, id est toto mentis affectu, non carnali custodia litterae legis; et gloriamur non in nostris meritis vel in carnalibus observantiis, sed in solo Christo Jesu et in ejus gratia. Non carne, sed spiritu Deo servimus. Carne enim sevit Deo, qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro ad bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo. Vel secundum alios codices, et maxime Graecos, spiritu Deo servimus, ea scilicet servitute de qua dictum est:« Dominum Deum tuum adorabis, et illi servies.»--« Ipse enim spiritus Deus est,» cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur. Et gloriamur, inquit, in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes. Respexit quosdam in carne fidentes, ipsi erant qui de carnis circumcisione gloriabantur. Non sumus habentes fiduciam, id est spem salutis in carne, id est in carnalibus observantiis, vel generis nobilitate, quanquam et ego habeam, si voluero, confidentiam gloriandi in carne, id est in carnis nobilitate, et carnali custodia legis.
7.4.3
« Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam quae in lege est, conversatus sine querela.»
7.4.4
Ne putetis, inquit, me contemnere quod non habeo. Quid enim magni est, si homo abjectus, vel plebs ignobilis contemnat nobilitatem? Habeo ista, sed contemno; et ideo vos doceo talia contemnere, quoniam videtis me habere quod contemno. Nam si quis alius, id est a me diversus qui vos decipere quaerit, videtur confidere in carne quasi inde justus, ego magis confido quam ille pseudo. Et audi in carne fiduciam; circumcisus sum octavo die sicut lex jusserat, id est non proselytus, non advena ad populum Dei, non major circumcisus, sed a parentibus natus Judaeus, habeo circumcisionem octavi diei. Et sum de genere Israel, non alienigena; et non de viliori tribu, sed de tribu Benjamin, quae dignior erat, quoniam procreata est ex Rachel, dilecta uxore Jacob; et cum decem tribus in Samaria colerent vitulos, ista et tribus Juda non recesserunt a templo Domini. Et sum Hebraeus ex Hebraeis parentibus, id est non de ignobili gente progenitus, sed ex eis qui fuerunt nati ex Heber ilio Sale, filii Sem, majoris filii Noe. Sum etiam secundum legem, id est secundum egregiam legis observationem, Pharisaeus, id est divisus ab aliis, utpote religiosior. Nam primarii quidam erant et quasi ad nobilitatem Judaicam segregati, non contemptibili plebi commisti, qui dicebantur Pharisaei quasi divisi. Et secundum aemulationem quae in me fervebat persequens Ecclesiam Dei quia non eram piger Judaeus, sed quidquid erat quod legi meae videretur adversarium, impatienter ferebam, acriterque insequebar. Et secundum justitiam legis, quae manus comprimit, non animum, et timore, non amore servatur; conservatus sum sine querela, id est sine clamore facto de me, quia nemo poterat conqueri quod aliquam injuriam ei fecissem, contra legis instituta carnalia faciens. Haec apud Judaeos nobilitas est, sed apud Christum quaeritur humilitas.
7.4.5
« Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei. Propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam quae ex lege est, sed illam quae ex fide est Christi Jesu, quae ex Deo est justitia in fide ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius, configuratus morti ejus, si quomodo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis.»
7.4.6
Ita diversis modis possum gloriari in carne, sed non jam glorior in talibus. Sed omnia illa carnalia quae mihi ante Christi notitiam fuerunt lucra, id est utilia et chara, haec post fidem arbitratus sum detrimenta salutis propter Christum, qui in his praenuntiatus fuerat. Et si adhuc ista servarem, ejus adventum ostenderem nondum factum. Quae enim venturum eum significabant, si jam servantur, venisse eum negant. Et ideo sunt detrimenta, quia deterunt veritatem fidei. Unde paulo superius Judaei dicti sunt concisio quia carnalis circumcisio, plena abscisio est a Christo. Non solum propter Christum haec arbitratus sum detrimenta, verumtamen id est sed etiam propter scientiam Jesu Christi Domini mei, quam de eo habemus, eminentem omnibus scientiis aliis, sed quae eminet in eo plus quam in aliis, existimo omnia illa detrimentum esse, quia retrahunt sectatores suos a tam eminenti scientia. Vel ita: Haec olim fuerunt mihi lucra, sed existimo tamen nunc omnia ea detrimentum esse et impedimentum, propter sublimem Christi scientiam, qua mihi innotuit eum esse Deum super omnia, ut per eam Scripturas intelligerem. Nam etiamsi ipsum non possem assequi, vel propter solam ejus scientiam quae tanta et tam praecellens est, respuerem omnia illa vetera. Propter quem Christum venerandum, et propter cujus dilectionem omnia illa non solum existimo detrimentum, sed et feci ea detrimentum bonorum, vivendo spiritaliter et docendo, ut aliis appareret ea esse detrimentum, et quod plus est, arbitror ea non tantum ut detrimenta bonorum, sed ut stercora, id est quae coinquinent jam observatorem. Et hoc ideo, ut Christum lucrifaciam, id est in futuro Christum habeam praemium, et hic sim in illo membrum. Quod aliter nequit fieri, scilicet rationabiliter attendendo, nisi et inveniar in illo fidele membrum, non habens meam justitiam quae ex lege est; quoniam ea justitia poenam timet, non amat virtutem; sed illam quae ex fide est Christi, quae justitia est ex Deo, non ex hominibus. Justitia dico, manens in fide, quia sicut ex fide nata est, sic existere non habet nisi ex fide. Justitia in fide valente ad cognoscendum illum. Quasi dicatur: Qui in lege putat justificari, non agnoscit Christum; sed ego ex fide justificari volo, ut agnoscam illum, cur natus, cur passus sit, et agnoscam quae est virtus resurrectionis ejus, id est justificatio credentium, quia resurrexit propter justificationem nostram, et agnoscam societatem passionum ejus, quam bene noscit, qui se per eam ad coeli gaudia pervenire credit. Vel justitia in fide ad cognoscendum eum, quia fides ut in illa vita facit perfecte eum agnosci, qui in ista creditur et haberi virtutem resurrectionis ejus, id est immortalitatem, quia nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis ejus, et in hac vita facit haberi societatem passionum ejus, ut et nos patiamur adversa quaeque pro eo, nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur, et configurationem mortis ejus, ut moriamur sicut ipse, si opus est; vel moriamur semel vitiis, sicut ipse carne mortuus est semel. Sed littera sic jungitur: Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est ex fide, configuratus morti ejus, id est per passiones consummatus ut ille, tentans si quomodo occurram laetus ad resurrectionem. Si quomodo occurram, quia difficile est. Si quomodo contingat, tum ex Dei misericordia, tum ex meo merito, ut occurram Christo gaudens in judicio, quod sanctorum est tantum, veniens ad resurrectionem, quae est non ex vivis, ut nunc, sed ex mortuis, ut ultra mori nequeant. Haec Apostolus idcirco se ita egisse vel agere commemorat, ut illi similiter exemplo ejus omnes legis carnales ritus contemnant, et per justitiam fidei atque societatem passionis Christi festinent ad regna coelorum.
7.4.7
« Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum. ad destinatum prosequor, ad bravium superna vocationis Dei in Christo Jesu. Quicunque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.»
7.4.8
Iste qui ad tertium coelum raptus fuerat, et tanta scientia emicabat, putabatur jam comprehendisse quod alii sequuntur, sed ipse hoc negat. Ne enim videatur superfluum tot adversa pati, cum fidem et alia bona habeat, suddit quasi dicens: Merito pro illa gloria tantum laboro, quia non dico quod jam acceperim aliquid, quia si quid gloriae accepi, nihil est ad comparationem futurae, aut si quid accepi de cognitione Christi, non dico quod in illa jam perfectus sim. Et si ita de me, quid de aliis? Non est quod jam acceperim, quod peto; aut jam perfectus sim, ut nihil mihi desit. Non dico, sufficit quod egi; sed semper aliquid addo, semper ambulo, semper proficio, semper sequor quod comprehendere laboro, si quomodo fiat ut comprehendam, id est perfecte teneam illud in eo modo, in quo et ego sum comprehensus a Christo Jesu, id est ut videam ipsum Christum sicut ipse me videt, et cognoscam eum perfecte sicut ab eo cognitus sum, ut sicut ipse plenarie me videt et cognoscit, ita ego plenarie humano modo eum cognoscam. Vel comprehendam eum, in quo et comprehensus sum ab eo, id est ut videam eum in ea claritate, in qua mihi apparuit in via, quando me comprehendit. Ideo enim sequor. Praevenit me justitia ejus, sequatur eum mea. Coeperunt mirari qui audiebant Apostolum dicentem, non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Fratres, inquit, ego non me arbitror jam comprehendisse, id est nolite in me falli, plus me ipse novi quam vos, scio quid mihil desit, scio quid adsit. Ego me non arbitror apprehendisse. Unum autem hoc me non arbitror apprehendisse. Multa habeo, sed unum nondum apprehendi.« Porro unum est necessarium.»--« Unam petii a Domino, hanc requiram.» Et quae est illa?« Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.» Ipsum est unum quod nondum apprehendi. Et in quantum mihi hoc deest, in tantum nondum perfectus sum, quia nondum aequalis angelis. Quid ergo agis? quid agendum exemplo tuo doces? Ea quidem quae sunt retro, id est terrena quae reliqui obliviscens, id est a memoria cogitationis auferens, ad ea vero quae sunt priora, id est ad coelestia quae sunt elevantia in divina, extendens desiderio meipsum, persequor, id est perfecte sequor mente et opere. Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia, quia et illa pergentes invenimus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Vel ea quae retro sunt, id est praeterita merita mea obliviscens, et quasi pro nihilo ducens, ad futura merita me extendo, semper addens aliquid. Adhuc enim proficio, adhuc ambulo, adhuc in via sum, adhuc me extendo: nondum perveni. Extendo me ad destinatum, id est ad illud quod Dei providentia mihi destinatum disposuit, vel ad quod proposui currere. Et persequor, id est sequi non desisto usque dum veniam ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu, id est ad praemium in supernis dandum, ad quod vocat me Deus in Filio suo. Et quandoquidem ego qui tantus sum, non arbitror me comprehendisse, sed adhuc sequor si forte comprehendam, ego quicunque sumus perfecti, hoc sentiamus omnes scilicet nos nondum comprehendisse, sed adhuc debere sequi et proficere. Videtur Apostolus quasi contrarius sibiipsi. Quomodo enim stare potest sententia, ut qui dixerat:« Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim;» dicat: Quicunque perfecti sumus, hoc sentiamus? Sed de duabus loquitur perfectionibus, ostendens omnem hominem, et universam creaturam, quamvis ad perfectionem venerit, tamen indigere misericordia Dei, et plenam perfectionem ex gratia, non ex merito possidere. Et ideo perfectus erat Apostolus juxta modum humanae possibilitatis, sed adhuc perfectionem exspectabat ex dono supernae largitatis, ut aequalis fieret angelis. Erat perfectus viator, sed nondum perfectus patriae possessor. Et hoc de seipso debet unusquisque perfectus sentire, ut dum se viatorem et non habitatorem meminerit, studeat semper ambulare et proficere, ne forte ubi se satis egisse putaverit, ibi remaneat. Quae sententia multum utilis fuit nonnullis Philippensium, qui jam se perfectos arbitrabantur, ne putarent sufficere sibi perfectionem suam, et inciperent remissius agere, ac perirent. Hoc, inquit, sentire debetis, quod imperfecti sumus comparatione futurae perfectionis, et illuc tendimus. Et si quid aliter sapitis ut parvuli, id est si jam putatis vos aliquid egisse esse vel scire, et hoc vobis revelabit Deus, quod non recte id sapitis. Qui enim in pace catholica permanet, si quid aliter sapit quam oportet, humili Deus revelabit; si illud superbus defendit, Deus abjiciet. Vel si quid nunc aliter sapitis, quam in futuro sapiendum sit, quia modo per speculum videtis, etiam hoc revelabit Deus, quia clare faciet vos cognoscere, et se et omnia alia, quae modo obscure videtis. Vel si quid aliter sapitis, id est si perfectam Christi notitiam vos comprehendisse putatis, et hoc idem vos male sapere Deus per misericordiam vobis revelabit. Similiter et de aliis erroribus pro bona vita vos liberavit. Sive ita: Si quid modo alter sapitis quam in futuro et de Deo et de omnibus, etiam hanc imperfectam cognitionem vobis Deus per spiritum suum revelabit. Vel si quid aliter sapitis, et si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, sive in interpretationibus Scripturarum aliter secundum regulam veritatis senseritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia ipse vobis hoc revelavit. Verumtamen, id est sed tamen teneamus omnes illud, ad quod pervenimus, ut idem sapiamus credendo, et permaneamus in eadem regula disciplinae, id est rectitudine vivendi, scilicet ut nemo propter novam inventionem vel intelligentiam suam deserat communem sensum fidei, seu regulam juste vivendi constitutam a patribus. Vel ita: Sentire debemus omnes quia nondum perfecti sumus, nec plenariam Dei notitiam apprehendimus; sed tamen illud ad quod pervenimus, id est illam scientiam quam attingimus, tota mente teneamus, scilicet ut idem in fine sapiamus, et in eadem vitae regula maneamus, id est nec diversa credamus, nec diversos vivendi ritus habeamus, sed omnes uno modo sincere et munde credamus et vivamus.
7.4.9
« Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi; quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est, unde et Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem virtutis suae, qua etiam possit subjicere sibi omnia.»
7.4.10
Idem, ut dixi, sapiamus et in eadem vivendi regula maneamus. Et in his, id est in fidei unitate et regula disciplinae estote imitatores mei, fratres, id est sicut me nostis idem sapere, et eamdem regulam servare, sic facite. Ac sicut ego, tradite oblivioni ea quae retro sunt, id est praeterita vitia, ut si vos delectavit aliquando vanitas, jam non delectet; et in anteriora, id est in profectum virtutum atque in aeterna bona piis desideriis atque conatibus semper extendamini. Extenditur enim animus desiderio laetitiae nondum consecutae. Et tota vita Christiani boni, sanctum desiderium est. In his et talibus me imitamini, et observate, id est considerate diligenter, et sequimini eos qui mihi sunt similes in via Dei, qui ita ambulant, id est promoventur in operibus bonis, sicut habetis formam nostram, id est sicut tradidi vobis formam recte ambulandi, vel exemplo conversationis meae, vel sermone praedicationis. Eos, inquam, qui ita ambulant, observate solliciti, multi enim sunt qui aliter incedunt, nec imitandi sunt, sed cavendi. Multi ambulant latam viam perditionis, id est multi promoventur in via perversae actionis, quos esse inimicos crucis Christi saepe dicebam vobis, dum praesens essem, sed et nunc idem dico, flens tum de perditione eorum, tum de subversione simplicium quos decipiunt. Inimici enim Dominicae crucis sunt pseudopraedicatores, quia dicunt mortem Christi non sufficere credentibus ad salutem, sine carnalibus legis observationibus. Et conantur ita impugnare crucem Salvatoris, ideoque merito pereunt, quorum finis est interitus, id est mors sempiterna, quia tunc non inveniunt auxilium crucis, cujus hostes fuerunt. Quorum deus venter est, quia quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quae ventris sunt, Deum sibi faciunt, dum eas justificare homines dicunt, et salutem animae putant in escis, et gloria eorum in confusione ipsorum, quia in talibus gloriantur, unde confundi et erubescere possent, id est in pudendis membris suis circumcisis; qui terrena sapiunt, quia in lege nihil spiritaliter intelligunt, sed omnia carnaliter. Malis etiam catholicis conveniunt haec verba. Et ipsi enim sunt multi, quia multitudo palearum abundat in area, et ambulant in ampla via, quae ducit ad perditionem. Ipsi sunt inimici crucis Christi, quia contra crucem semper faciunt. Cum enim crux Christi in omnibus electis carnem affligat, et crimina mortificet, illi e contrario carnem voluptatibus fovent, et vitia nutriunt. Ideoque finis eorum erit interitus perpetuus, quia propter solam fidem, quam sine bonis operibus habuerunt, non evadent tormenta aeterna. Quorum deus venter est, quia sicut Deum summo honore venerari deberent, et omnia meliora de rebus suis illi offerre, sic venerantur suum ventrem, offerentes ei pretiosa et summo studio praeparata ciborum genera, ac semper dediti sunt ventris servitio, colentes illum pro Deo, nec reminiscentes Creatoris sui. Et gloria eorum in confusione ipsorum, quia jam amissa peccandi verecundia, ex illis operibus nequitiae gloriantur, de quibus erubescere debuerunt. Qui terrena sapiunt, quia in terrenis nil nisi quod vident, intelligunt: nec sensum mentis nisi in terrenis ponunt, sed semper cogitatione versantur in infimis. Sed nostra conversatio longe distat ab illis, quia jam secundum fidem, et secundum spem est in coelis. Si enim non est in coelis, quomodo habemus sursum cor? Corpore ambulamus in terra, sed corde habitamus in coelo. Sicut enim domus exterioris conversationis est aedificium, quod inhabitat corpus, ita domus nostrae cogitationis est res quaelibet, quam per dilectionem inhabitat animus. Omne enim quod diligimus, quasi in hoc quiescentes habitamus. Unde nunc apostolus quia in supernis cor fixerat, in terra quidem positus, sed tamen a terra extraneus, de se suique similibus dicit: Nostra conversatio in coeli est, id est et vivendo et intelligendo sumus angelis similes, unde, id est, ex quibus praeter commoda quae jam habemus, et Dominum nostrum Jesum Christum exspectamus venturum ad judicium, Salvatorem jam animarum nostrarum, et tunc etiam corporum. Nam ipse tunc reformabit, id est in meliorem formam resuscitabit corpus humilitatis, id est vilitatis et dejectionis nostrae, id est hoc corpus nostrum vile et abjectum, quod nunc tot miseriis subjacet. Ita reformabit illud, id est pristinam ei formam ita gloriosam in resurrectione restituet, ut sit configuratum corpori claritatis suae, id est assimilatum clarissimo corpori suo, quod sumpsit ex virgine, et eamdem claritatis figuram habeat corpus nostrum, quam habet suum, quando justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Et hoc ipse faciet secundum operationem omnipotentiae suae, qua possit non solum corpus reformare, sed etiam subjicere sibi omnia, quia tunc omnino complebitur:« Omnia subjecisti sub pedibus ejus( Psal. CIX; I Cor. XV).»
7.5.1
IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. CAPUT IV.
7.5.1
« Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino charissimi.»
7.5.2
Quia Christus reformabit corpus humilitatis nostrae, et ad tantam perveniemus gloriam de tanta utilitate, itaque, fratres mei, state in eo quod coepistis, ne tantam gloriam amittatis. Vos dico, mihi charissimi, quia multum ego vos habeo charos et desideratissimi, quia multum ego vos desidero, vel vos me; gaudium meum, id est de quorum fide et opere gaudeo; et corona mea in futuro, quia propter vos coronam gloriae percipiam. Vos qui tales estis, state firmi in Domino sic, id est ut ego vos stare docui, et ut coepistis; vel sicut me et mihi similes scitis, quia tunc eritis charissimi.
7.5.3
« Evodiam rogo et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas quae mecum laboraverunt in Evangelio, cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.»
7.5.4
Evodia et Syntyche erant matronae religiosae, quae praedicatores suscipere solebant. Et forte audierat illas Apostolus a fide dissentire, ideoque nominatim rogavit, ut idipsum quod caeteri saperent in Domino, id est in ejus fide. Quasi dicat: Omnes moneo stare, sed specialiter Evodiam et Syntychen, quia plus de eis timeo. Etiam rogo et te, o germane compar, id est coadjutor meus in praedicatione, adjuva illas firmando tuis exhortationibus et instructionibus atque orationibus, ut possint unanimes stare in fide, quae non sunt parvipendendae, quia mecum laboraverunt in Evangelio, id est de labore suo ministraverunt mihi stipendium in praedicatione Evangelii. Laboraverunt, inquam, cum Clemente, qui in hoc laborabat, et cum caeteris qui me adjuvabant. Iste Clemens fuit tertius papa Romanus. Vel adjuva illas cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, id est tu et caeteri adjutores mei qui sunt Philippis, adjuvate illas. Adjutores dico, qui non frustra laboraverunt ut me adjuvarent, quia nomina eorum scripta sunt in libro vitae, id est assignata tenentur ad vitam in memoria divinae praedestinationis. Quis est enim liber vitae, nisi memoria Dei, in qua sunt illi qui vivunt in aeternum?
7.5.5
« Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope est. Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu.»
7.5.6
Laetatus in fide et operibus eorum Apostolus, ut alacres sint in his proficientes, monet gaudere in Domino, et id iterat, ut se in eis gaudere vere ostendat. Gaudete, inquit, id est cor vestrum exhilarate, et omne bonum unde gaudendum est, statuite vobis in Domino, non extra. Et hoc adeo necessarium vobis est, quod iterum dico gaudete, ut tristitia saeculi nullum in vobis locum inveniat, sed totos laetitia spiritualis vos repleat. Gaudete in Domino, et non per intervalla, ut modo gaudeatis, modo non gaudeatis, sed semper gaudeatis, sive in prosperis, sive in adversis. Et non semel dico, sed iterum ut gaudeatis, confirmans et inculcans repetita commonitione gaudium. Gaudete, sed in Domino, non in saeculo. Sicut enim« nemo potest duobus dominis servire,» sic nemo potest et in Domino et in saeculo gaudere. Contraria enim sunt haec duo gaudia. Nam saeculi gaudium est impunita nequitia. Luxurientur homines, fornicentur in spectaculis, nugentur in ebriositate, ingurgitentur turpitudine, et ista mala non impediat fames, non belli, non alicujus rei timor, non aliquis morbus, non aliqua adversitas, sed sint omnia redundantia in pace carnis, in securitate mentis, et videte saeculi gaudium. Et ideo non in saeculo gaudete, sed in Domino, id est non in iniquitate, sed in veritate; non in flore vanitatis, sed in spe aeternitatis. In Domino sit gaudium vestrae mentis, sed homines videant modestiam vestrae conversationis, ut exemplo vestro discant modeste agere. Modestia quasi modi statio dicitur, quando modus servatur in omnibus. Modestia est in animo, continens moderationem cupiditatum. Modestia in operatione, modificans omnes actiones, similiter et in verbis. Haec modestia tantum fulgeat in vobis, ut nota sit omnibus hominibus; fidelibus, ut imitentur; infidelibus, ne possint reprehendere. Modestiam morum servate, quia Dominus prope est, ut auxilietur vobis assidue nisi per socordiam vestram defeceritis. Etsi enim super omnes coelos ascendit corpore, non tamen recessit majestate. Ubique praesens est, qui fecit omnia. Dominus prope est, paratus dare quidquid opus est vobis in spiritualibus et corporalibus. Et ideo sollicitudinem vani timoris abjicite, quia et in bonis operibus vestris aderit Dominus vobis adjutor, et in passionibus quas pro nomine ejus perferetis, nec alimenta vobis corporea denegabit. Nihil ergo, id est de nulla re solliciti et timidi sitis quasi de futuro, sed estote sine mundi sollicitudine, habentes promissa Dei prae oculis, et ab ipso petentes omnia. Non sitis, inquam, solliciti, sed petitiones vestrae de his quae vultis accipere, ita sint vehementes et instantes, ut innotescant apud Deum, id est perveniant ad Deum, hoc est acceptabiles sint Deo qui omnia novit, sed ea scire dicitur, quae elegit et approbat. Vel vobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam. Aut forte innotescant etiam angelis, qui sunt apud Deum, ut quodam modo offerant Deo, et de his consulant; et quod Deo jubente implendum esse cognoverunt, hoc vobis vel evidenter, vel latenter reportent. Petitiones dico factae in omni oratione, id est in oratione quae nihil de his quae oranda sunt praetereat, sed omne quod expedit, orando petat a Deo; et obsecratione, quae cum adjuratione sacrorum fiat, cum gratiarum actione, de acceptis beneficiis, quia qui vult alia impetrare, debet ex perceptis gratus esse. Vel secundum alios oratio est pro praeteritis excessibus ac delictis, obsecratio autem pro adipiscendis futuris bonis, gratiarum actio pro collatis beneficiis, petitio vero de rebus nominatim necessariis. Et talibus quidem precum modis hortor vos ut insistatis, et Deum sine quo humanus labor inutilis est oro ut praestet effectum, scilicet ut pax Dei, qua in seipso pacatus est, et cujus participatione pacificantur angeli et homines, custodiat corda vestra, quae exsuperat omnem sensum, id est omnem intellectum hominum et angelorum, quia pacem Dei, qua Deus ipse pacatus est, sicut Deus novit, nec nos, nec angeli nosse possumus. Sed quia et nos pro modo nostro pacis ejus participes facti sumus, summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum; hoc modo juxta suum modum sciunt eam sancti angeli, homines autem nunc longe infra scientiam istam sunt, quantocunque provectu mentis excellant.« Videmus enim nunc per speculum in aenigmate.» Cum vero aequales angelis fuerimus, tunc( sicut illi) facie ad faciem, id est manifeste videbimus; tantamque pacem habebimus erga eos, quantam et ipsi erga nos, quia tantum dilecturi sumus, quantum ab eis diligimur. Itaque pax eorum nota nobis erit, quia nostra talis ac tanta erit, nec praecellet tunc intellectum nostrum. Dei vero pax, quae est illis erga eos, et nostrum et eorum intellectum sine ulla dubitatione praecellit. Et ista pax Dei custodiat in Christo Jesu corda vestra, id est voluntates vestras, et intelligentias vestras, ut extra Christum nihil appetatis vel intelligatis. Contra illecebras saeculi custodiat corda, et contra fraudes pseudopraedicatorum custodiat intellectus vestros. Corda custodiat contra adversa omnia, intelligentias contra errores.
7.5.7
« De caetero fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa; quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae: haec cogitate, quae et didicistis, et accepistis, et audistis et vidistis in me: haec agite, et Deus pacis erit vobiscum.»
7.5.8
In conclusione quae ad perfectionem sunt, exponit Apostolus. Quasi dicat: Hactenus contra persecutores, et contra pseudopraedicatores vos monui, sed de caetero monendi genere, quod ad mores optimos pertinet, nunc breviter dicam; scilicet cogitate et agite quaecunque sunt vera, et quaecunque sunt pudica, ut nec in cogitatione, nec in actione falsum aliquid aut libidinosum admittatis, sed in omni sermone veridici, et mente et corpore pudici sitis, ne vel in aspectu vestro sit aliquid lasciviae. Similiter quaecunque justa, et quaecunque sancta, cogitat et facite. Justa ad proximum, sancta in propria vita, id est erga proximum juste servanda; sancta, id est animas, et corpora sanctificantia. Qui semper cogitat et agit quae justa sunt, nec Deo, nec homini facere potest injuriam. Et qui sancta cogitat et facit assidue, nulla potest macula sordidari; quaecunque amabilia cogitate et facite, id est studete ut dicta et facta vestra in bono placeant hominibus, quatenus per hoc ad imitationem vestram eos alliciatis sicque Deo jungatis, quaecunque bonae famae sunt ea similiter cogitate et facite, ne de vobis habeatur mala opinio, sed bona, ut prosit aliis. Sanctorum enim conversatio etiam causa debet esse, ne forte cum mala vita non sit per lasciviam, mala sit fama per negligentiam. Nec audiendi sunt, qui quando reprehensi in aliqua negligentia sua, per quam fit ut in malam veniant suspicionem, unde suam vitam longe abesse sciunt, dicunt sibi coram Deo sufficere conscientiam, existimationem hominum non solum imprudenter, sed etiam crudeliter contemnentes, cum occidunt animas aliorum, sive blasphemantium vitam Dei, quibus secundum suam suspicionem, quasi turpis quae casta est, displicet vita sanctorum, sive etiam cum excusatione imitantium, non quod vident, sed quod putant. Proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum vitam suam custodit, sibi bene facit; quisquis autem famam et in alios misericors est. Nobis enim necessaria est vita nostra, aliis fama nostra. Et utique etiam quod aliis ministramus misericorditer ad salutem, ad nostram quoque redundat utilitatem. Si qua virtus est, hanc sectamini, si qua laus disciplinae, hanc habete, virtus sit in vobis, et post sequatur laus, ut homines qui virtutem vestram laudabunt, proficiant. Vel cogitate et facite ea quae sunt bonae famae si qua virtus est in eis, vel si qua laus disciplinae Christianae. Non enim curanda est bona fama de viribus vel scientia vel aliis saecularibus; hoc, inquam, cogitate, id est in memoria versate, quae omnia et didicistis, me docente, et accepistis ut digna teneri, quia vobis accepta et grata fuerunt postquam ea didicistis, et audistis ea in me esse, et vidistis. Haec agite, id est non tantum cogitate, sed et actu implete; et tunc Deus dator pacis, erit vobiscum, adjuvans vos haec facere. Qui enim sic vixerit, non solum cum Deo pacem habebit, sed et ab omnibus fere hominibus amabitur.
7.5.9
« Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, occupati autem eratis. Non quasi propter penuriam dico. Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. Scio et humiliari, scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo, qui me confortat. Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.»
7.5.10
Bona acta eorum memorat, et gratias agit, ut incitet eos ad talia ferventius agenda, quasi dicens: Ego vos ad futura religionis studia moneo, sed de praeteritis beneficiorum vestrorum studiis gaudeo, et gavisus sum vehementer, non in dono quod promisistis, sed in Domino, qui vobis inspiravit hanc charitatem, et redditurus est remunerationem, quoniam tandem, id est post multa tempora, aliquando, id est aliquo tempore, quia non omnia potuistis, refloruistis, id est pristinum largitatis florem resumpsistis, ut aliqua daretis mihi, sicut olim dare solebatis. Largitio enim est flos, quia inde fructus aeternae vitae procedit. Et ab hoc flore quadam sterilitate marcueratis, ac velut hiemis frigore torpueratis. Sed nunc velut austro flante sancto Spiritu, ver ad corda vestra rediit, et refloruistis velut bonae arbores. Refloruistis sentire pro me, id est compati mihi pro me, quia mihi prodest vestra compassio. Sentire pro me, id est ut sentiretis quod me pungebat sicut et prius sentiebatis ministrantes mihi. Nec aliqua mala causa hoc intermisistis, sed occupati eratis et impediti aliquibus adversis vel actionibus. Imprudenter delinquentes Galatas aperte increpat superius, dicens:« O insensati Galatae, quis vos fascinavit?» Nunc vero culpas istorum verecundantium quasi compatiens reprehendit, ut et illorum culpas increpatio detegeret, et horum negligentiam sermo mollior velaret. Similiter unusquisque rector Ecclesiae juxta modum culpae debet unumquemque rationabili discretione increpare. Gavisus sum et refloruistis. Non quasi propter penuriam hoc dico, id est non dico me gavisum esse quasi propter penuriam meam, quem consolati estis, quia non propter angustiam meam quae relaxata est, sed propter affectum vestrum gaudeo. Vel non dico ista quasi propter penuriam meam adhuc relevandam, ut per haec dicta vos invitare studeam ut iterum suppleatis inopiam meam. Ego enim didici et a Deo et ab usu quotidiano esse sufficiens, id est contentum rebus in quibus sum sive parvis, sive magnis. Nam et humiliari paupertate scio, quia non inde frangor; et abundare rebus scio, quia non inde erigor. Ubique, id est in omni loco, sive Romae, sive alibi, sive coram principibus, sive aliis sim positus, et in omnibus, id est in omnis genere rerum institutus sum et doctus a Deo, scilicet et satiari, ne noceat satietas; et esurire tolerabiliter, et abundare humiliter, et penuriam pati moderanter. Haec scio, et possum exsequi omnia ista, eo confortante, qui docuit. Magna scientia est scire humiliari et abundare, satiari et esurire, abundare et penuriam pati. Quem enim penuria sua non frangit, a gratiarum actione non retrahit, in rerum temporalium desiderio non accendit, scit humiliari. Hoc enim loco Apostolus humiliari dicit penuriam pati. Nam statim e contrario subjunxit, scio et abundare. Qui enim acceptis rebus non extollitur, qui per eas ad usum vanae gloriae non intorquetur, qui solus non possidet quod accepit, sed hoc cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis, non ad ingurgitationem ventris utitur, sed ad reparationem virtutis, nec plus carni tribuit, quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus aliquid agit unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire. Quem ergo nec in abundantia superbia elevat, nec in necessitate cupiditas irritat, novit abundare, novit penuriam pati. Ubi cum statim Apostolus subderet, omnia possum, adjunxit in eo qui me confortat. Ecce in altum ramus producitur, sed quia in radice se tenet, in virilitate permansit. In altum enim surgens aresceret, si se a radice divisisset. Sibi enim nihil tribuit, qui omnia se posse non in se, sed in Domino qui se confortat, fatetur. Ego quidem, inquit, haec omnia scio et possum; sed tamen vos bene fecistis quantum ad vos, qui quod justum est explevistis communicantes vestra bona tribulationi meae. Inde mihi placet actio vestra, quia bene egistis, ministrantes mihi misericorditer in afflictione mea, non quia mihi res misistis quibus carere possem.
7.5.11
« Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii quando profectus sum ad Macedoniam, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli, quia et Thessalonicam semel, et bis in usum mihi misistis. Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Habeo autem omnia et abundo, repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.»
7.5.12
Vos communicastis et nunc et olim mihi res vestras, sed alii non. Nam scitis et vos Philippenses, sicut et alii et plures, quod in principio Evangelii, id est quando prius praedicavi vobis Evangelium, nulla ecclesia nisi vestra communicavit mihi in ratione dati et accepti, id est ut rationabiliter consideraret quod deberet dare carnalia, qui accipiebat spiritualia, juxta illud:« Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus.» Vos soli communicavistis, quia non tantum cum essem praesens apud vos, hoc fecistis; sed et Thessalonicam, id est apud illam urbem moranti misistis mihi de rebus vestris in usum semel et iterum. Hoc memorat Apostolus, ut quasi laude digni magis studeant praedicatoribus ministrare, et ne illi putarent eum fuisse oblitum charitatis saepe sibi impensae. Qui ab eis haec non refutabat, quia non idcirco dabant, ut vellent eum vitiis suis parcere. A caeteris vero non accipiebat, ne auctoritatem sibi correctionis minueret, et ne forte illis esset grave, cibum ei corporalem impendere. Dico, inquit, vos bene fecisse, non ut ego implear, sed ne vos inanes sitis. Et hoc est: Non dico ideo, quia quaero datum vestrum, sed requiro fructum dati abundantem in ratione vestra, non mea. Datum est res ipsa quae impenditur, veluti nummus, cibus, vestis. Fructus vero dati est, si benigna mente futurae mercedis studio aliquid impendatur. Ergo datum in re accipimus, fructum in corde. Unde et idem fructus in ratione, id est in cordis lumine, debet abundare. Veliin ratione eorum debet abundare, ut cum rationem de suis actibus Deo reddiderint, abundet eis fructus justitiae. Quia igitur discipulorum suorum Apostolus mercede potius quam munere pascebatur, nequaquam datum, sed fructum se quaerere fatetur. Unde et subdit protinus, dicens: Habeo autem omnia et abundo. Quasi dicens: Non quaero datum, sed habeo omnia, quia Deum habeo, in quo omnia possideo; et abundo non in uno, ut in alio egeam, sed repletus sum, quoniam nihil deest timentibus Deum. Repletus sum, etsi nihil dedissetis; sed acceptis ab Epaphrodito vestris muneribus, quae misistis mihi in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo, id est quae placerent Deo, ut suavissimus odor purae orationis. Quod enim odor sit oratio, testatur Joannes, ubi se vidisse refert seniores habentes phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Sed et istorum munera dicuntur nunc odor suavitatis, quia orant pro eis, sicut scriptum est:« Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.» Sunt et hostia, quia data suut ab eis, ut vincerent hostes suos, vel quia vicerant. Et haec hostia accepta est Deo et placens, quia Deus accepit eam placite. Vos me replevistis vestris bonis, sed Deus meus repleat vos suis. Proprio exemplo declarat Apostolus, quia pro his orare debemus, a quibus temporalia bona percipimus. Deus omne desiderium vestrum impleat, largiendo bona omnia quae desideratis, ut nihil vobis desit ex his quae optatis. Et hoc faciat secundum divitias suas, id est secundum quod ipse est dives, et plus dare potest, quam quis mereatur. Impleat, dico, vestrum desiderium, non in terrenis, sed in gloria supernae felicitatis, et hoc in Christo Jesu, ut in eo perenniter deliciis affluatis. Cujus beneficiis non simus ingrati, sed gratias ei semper et laudes referamus, scilicet Deo qui nos creavit, et Patri nostro qui nos in filios adoptavit, sit gloria; et non ad horam, sed in saecula saeculorum, id est in aeternum. Amen.
7.5.13
« Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. Salutant vos qui mecum sunt, fratres: salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt.»
7.5.14
Salutate, inquit, omnem apud vos manentem sanctum in Christo Jesu, id est qui non in lege, sed in Christo sanctus est, et nihil sanctitatis nisi in Christo habet, et a Christo. Vos autem salutant fratres, id est filii Catholicae matris Ecclesiae, qui mecum sunt, id est morantur. Nec ipsi solum, sed et omnes sancti qui sunt Romae. Omnes quidem vos salutant, sed maxime illi qui sunt de domo Caesaris, id est Neronis. In hoc multum confirmat eos in fide, dum ostendit eos praecipue diligi, et specialiter salutari ab his qui Christianae religioni jam deserviunt in domo Caesaris. Nec ultra debere tribulationes metuere, quasi graves et diu permansuras, cum jam consiliarii et amici imperatoris sunt Christiani.
7.5.15
« Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.»
7.5.16
Gratia Christi Jesu Domini nostri sit cum spiritu vestro, ut quod spiritus per liberum arbitrium bene voluerit, adjuvante gratia possit implere, ne sitis« generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus ejus.» Cum Deo enim debet credi spiritus noster, quia nisi crediderimus quod spiritus nostrae voluntatis per seipsum nihil potest sine adjutorio gratiae Dei, nihil unquam boni facere poterimus. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).