Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 7.4
Choose a text More by Herveus Burgidolensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11182 Coinepp2
7.4.1
IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. CAPUT III.
7.4.1
« De caetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, quanquam et ego habeam confidentiam in carne.»
7.4.2
Nunc de sinceritate fidei agere contra pseudopraedicatores incipit, quasi dicat: Illa quae superius dixi, ita servate, sed de caetero quod dicendum est hoc facite, scilicet gaudete in Domino, id est omne gaudium sit vobis in Deo, non in carnalibus observantiis. Vel ita: Olim gavisi estis in saeculo, sed de caetero vivendi spatio quod vobis superest, gaudete jam in Domino, ut quandiu amodo vixeritis, sit vobis omne gaudium in eo. Non gaudeatis in carnalibus et saecularibus, ut pseudoapostoli suadent, sed in Domino, ut saepe dixi vobis. Nam eadem quae praesens dixi, id est ut in Domino tantum gauderetis, mihi quidem non est pigrum vel taediosum scribere vobis, ut diutius maneat quam verborum prolatio, sed vobis est necessarium contra perversos doctores. Videte enim canes, id est cognoscite illos esse canes, hoc est non ratione, sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantes. Haec est enim canum natura, ut cum quibus habent consuetudinem, sive illi boni sint, sive mali, non ad eos latrent; insolitorum autem personis visis, etiam innocentibus, irritentur. Ita pseudo consuetudinem legis tenent et contra veritatis nuntios irrationabiliter latrant et mordent; videte malos operarios, id est notate et cavete eosdem pseudopraedicatores, quia in agro Dei super frumentum seminant zizania errorum. Videte concisionem, id est eos concisos et excurtatos, quia carnem amputaverunt, sed vitia nutriunt, et a Christo caesi, id est abcisi sunt. Hos voco concisionem, non circumcisionem, quia nos fideles, non illi, sumus circumcisio non carne, sed ratione, id est mundati a superfluis vitiorum. Hoc est, nos sumus justitia, qui Deo servimus spiritu, id est toto mentis affectu, non carnali custodia litterae legis; et gloriamur non in nostris meritis vel in carnalibus observantiis, sed in solo Christo Jesu et in ejus gratia. Non carne, sed spiritu Deo servimus. Carne enim sevit Deo, qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro ad bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo. Vel secundum alios codices, et maxime Graecos, spiritu Deo servimus, ea scilicet servitute de qua dictum est:« Dominum Deum tuum adorabis, et illi servies.»--« Ipse enim spiritus Deus est,» cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur. Et gloriamur, inquit, in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes. Respexit quosdam in carne fidentes, ipsi erant qui de carnis circumcisione gloriabantur. Non sumus habentes fiduciam, id est spem salutis in carne, id est in carnalibus observantiis, vel generis nobilitate, quanquam et ego habeam, si voluero, confidentiam gloriandi in carne, id est in carnis nobilitate, et carnali custodia legis.
7.4.3
« Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam quae in lege est, conversatus sine querela.»
7.4.4
Ne putetis, inquit, me contemnere quod non habeo. Quid enim magni est, si homo abjectus, vel plebs ignobilis contemnat nobilitatem? Habeo ista, sed contemno; et ideo vos doceo talia contemnere, quoniam videtis me habere quod contemno. Nam si quis alius, id est a me diversus qui vos decipere quaerit, videtur confidere in carne quasi inde justus, ego magis confido quam ille pseudo. Et audi in carne fiduciam; circumcisus sum octavo die sicut lex jusserat, id est non proselytus, non advena ad populum Dei, non major circumcisus, sed a parentibus natus Judaeus, habeo circumcisionem octavi diei. Et sum de genere Israel, non alienigena; et non de viliori tribu, sed de tribu Benjamin, quae dignior erat, quoniam procreata est ex Rachel, dilecta uxore Jacob; et cum decem tribus in Samaria colerent vitulos, ista et tribus Juda non recesserunt a templo Domini. Et sum Hebraeus ex Hebraeis parentibus, id est non de ignobili gente progenitus, sed ex eis qui fuerunt nati ex Heber ilio Sale, filii Sem, majoris filii Noe. Sum etiam secundum legem, id est secundum egregiam legis observationem, Pharisaeus, id est divisus ab aliis, utpote religiosior. Nam primarii quidam erant et quasi ad nobilitatem Judaicam segregati, non contemptibili plebi commisti, qui dicebantur Pharisaei quasi divisi. Et secundum aemulationem quae in me fervebat persequens Ecclesiam Dei quia non eram piger Judaeus, sed quidquid erat quod legi meae videretur adversarium, impatienter ferebam, acriterque insequebar. Et secundum justitiam legis, quae manus comprimit, non animum, et timore, non amore servatur; conservatus sum sine querela, id est sine clamore facto de me, quia nemo poterat conqueri quod aliquam injuriam ei fecissem, contra legis instituta carnalia faciens. Haec apud Judaeos nobilitas est, sed apud Christum quaeritur humilitas.
7.4.5
« Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei. Propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam quae ex lege est, sed illam quae ex fide est Christi Jesu, quae ex Deo est justitia in fide ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius, configuratus morti ejus, si quomodo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis.»
7.4.6
Ita diversis modis possum gloriari in carne, sed non jam glorior in talibus. Sed omnia illa carnalia quae mihi ante Christi notitiam fuerunt lucra, id est utilia et chara, haec post fidem arbitratus sum detrimenta salutis propter Christum, qui in his praenuntiatus fuerat. Et si adhuc ista servarem, ejus adventum ostenderem nondum factum. Quae enim venturum eum significabant, si jam servantur, venisse eum negant. Et ideo sunt detrimenta, quia deterunt veritatem fidei. Unde paulo superius Judaei dicti sunt concisio quia carnalis circumcisio, plena abscisio est a Christo. Non solum propter Christum haec arbitratus sum detrimenta, verumtamen id est sed etiam propter scientiam Jesu Christi Domini mei, quam de eo habemus, eminentem omnibus scientiis aliis, sed quae eminet in eo plus quam in aliis, existimo omnia illa detrimentum esse, quia retrahunt sectatores suos a tam eminenti scientia. Vel ita: Haec olim fuerunt mihi lucra, sed existimo tamen nunc omnia ea detrimentum esse et impedimentum, propter sublimem Christi scientiam, qua mihi innotuit eum esse Deum super omnia, ut per eam Scripturas intelligerem. Nam etiamsi ipsum non possem assequi, vel propter solam ejus scientiam quae tanta et tam praecellens est, respuerem omnia illa vetera. Propter quem Christum venerandum, et propter cujus dilectionem omnia illa non solum existimo detrimentum, sed et feci ea detrimentum bonorum, vivendo spiritaliter et docendo, ut aliis appareret ea esse detrimentum, et quod plus est, arbitror ea non tantum ut detrimenta bonorum, sed ut stercora, id est quae coinquinent jam observatorem. Et hoc ideo, ut Christum lucrifaciam, id est in futuro Christum habeam praemium, et hic sim in illo membrum. Quod aliter nequit fieri, scilicet rationabiliter attendendo, nisi et inveniar in illo fidele membrum, non habens meam justitiam quae ex lege est; quoniam ea justitia poenam timet, non amat virtutem; sed illam quae ex fide est Christi, quae justitia est ex Deo, non ex hominibus. Justitia dico, manens in fide, quia sicut ex fide nata est, sic existere non habet nisi ex fide. Justitia in fide valente ad cognoscendum illum. Quasi dicatur: Qui in lege putat justificari, non agnoscit Christum; sed ego ex fide justificari volo, ut agnoscam illum, cur natus, cur passus sit, et agnoscam quae est virtus resurrectionis ejus, id est justificatio credentium, quia resurrexit propter justificationem nostram, et agnoscam societatem passionum ejus, quam bene noscit, qui se per eam ad coeli gaudia pervenire credit. Vel justitia in fide ad cognoscendum eum, quia fides ut in illa vita facit perfecte eum agnosci, qui in ista creditur et haberi virtutem resurrectionis ejus, id est immortalitatem, quia nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis ejus, et in hac vita facit haberi societatem passionum ejus, ut et nos patiamur adversa quaeque pro eo, nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur, et configurationem mortis ejus, ut moriamur sicut ipse, si opus est; vel moriamur semel vitiis, sicut ipse carne mortuus est semel. Sed littera sic jungitur: Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est ex fide, configuratus morti ejus, id est per passiones consummatus ut ille, tentans si quomodo occurram laetus ad resurrectionem. Si quomodo occurram, quia difficile est. Si quomodo contingat, tum ex Dei misericordia, tum ex meo merito, ut occurram Christo gaudens in judicio, quod sanctorum est tantum, veniens ad resurrectionem, quae est non ex vivis, ut nunc, sed ex mortuis, ut ultra mori nequeant. Haec Apostolus idcirco se ita egisse vel agere commemorat, ut illi similiter exemplo ejus omnes legis carnales ritus contemnant, et per justitiam fidei atque societatem passionis Christi festinent ad regna coelorum.
7.4.7
« Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum. ad destinatum prosequor, ad bravium superna vocationis Dei in Christo Jesu. Quicunque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.»
7.4.8
Iste qui ad tertium coelum raptus fuerat, et tanta scientia emicabat, putabatur jam comprehendisse quod alii sequuntur, sed ipse hoc negat. Ne enim videatur superfluum tot adversa pati, cum fidem et alia bona habeat, suddit quasi dicens: Merito pro illa gloria tantum laboro, quia non dico quod jam acceperim aliquid, quia si quid gloriae accepi, nihil est ad comparationem futurae, aut si quid accepi de cognitione Christi, non dico quod in illa jam perfectus sim. Et si ita de me, quid de aliis? Non est quod jam acceperim, quod peto; aut jam perfectus sim, ut nihil mihi desit. Non dico, sufficit quod egi; sed semper aliquid addo, semper ambulo, semper proficio, semper sequor quod comprehendere laboro, si quomodo fiat ut comprehendam, id est perfecte teneam illud in eo modo, in quo et ego sum comprehensus a Christo Jesu, id est ut videam ipsum Christum sicut ipse me videt, et cognoscam eum perfecte sicut ab eo cognitus sum, ut sicut ipse plenarie me videt et cognoscit, ita ego plenarie humano modo eum cognoscam. Vel comprehendam eum, in quo et comprehensus sum ab eo, id est ut videam eum in ea claritate, in qua mihi apparuit in via, quando me comprehendit. Ideo enim sequor. Praevenit me justitia ejus, sequatur eum mea. Coeperunt mirari qui audiebant Apostolum dicentem, non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Fratres, inquit, ego non me arbitror jam comprehendisse, id est nolite in me falli, plus me ipse novi quam vos, scio quid mihil desit, scio quid adsit. Ego me non arbitror apprehendisse. Unum autem hoc me non arbitror apprehendisse. Multa habeo, sed unum nondum apprehendi.« Porro unum est necessarium.»--« Unam petii a Domino, hanc requiram.» Et quae est illa?« Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.» Ipsum est unum quod nondum apprehendi. Et in quantum mihi hoc deest, in tantum nondum perfectus sum, quia nondum aequalis angelis. Quid ergo agis? quid agendum exemplo tuo doces? Ea quidem quae sunt retro, id est terrena quae reliqui obliviscens, id est a memoria cogitationis auferens, ad ea vero quae sunt priora, id est ad coelestia quae sunt elevantia in divina, extendens desiderio meipsum, persequor, id est perfecte sequor mente et opere. Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia, quia et illa pergentes invenimus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Vel ea quae retro sunt, id est praeterita merita mea obliviscens, et quasi pro nihilo ducens, ad futura merita me extendo, semper addens aliquid. Adhuc enim proficio, adhuc ambulo, adhuc in via sum, adhuc me extendo: nondum perveni. Extendo me ad destinatum, id est ad illud quod Dei providentia mihi destinatum disposuit, vel ad quod proposui currere. Et persequor, id est sequi non desisto usque dum veniam ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu, id est ad praemium in supernis dandum, ad quod vocat me Deus in Filio suo. Et quandoquidem ego qui tantus sum, non arbitror me comprehendisse, sed adhuc sequor si forte comprehendam, ego quicunque sumus perfecti, hoc sentiamus omnes scilicet nos nondum comprehendisse, sed adhuc debere sequi et proficere. Videtur Apostolus quasi contrarius sibiipsi. Quomodo enim stare potest sententia, ut qui dixerat:« Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim;» dicat: Quicunque perfecti sumus, hoc sentiamus? Sed de duabus loquitur perfectionibus, ostendens omnem hominem, et universam creaturam, quamvis ad perfectionem venerit, tamen indigere misericordia Dei, et plenam perfectionem ex gratia, non ex merito possidere. Et ideo perfectus erat Apostolus juxta modum humanae possibilitatis, sed adhuc perfectionem exspectabat ex dono supernae largitatis, ut aequalis fieret angelis. Erat perfectus viator, sed nondum perfectus patriae possessor. Et hoc de seipso debet unusquisque perfectus sentire, ut dum se viatorem et non habitatorem meminerit, studeat semper ambulare et proficere, ne forte ubi se satis egisse putaverit, ibi remaneat. Quae sententia multum utilis fuit nonnullis Philippensium, qui jam se perfectos arbitrabantur, ne putarent sufficere sibi perfectionem suam, et inciperent remissius agere, ac perirent. Hoc, inquit, sentire debetis, quod imperfecti sumus comparatione futurae perfectionis, et illuc tendimus. Et si quid aliter sapitis ut parvuli, id est si jam putatis vos aliquid egisse esse vel scire, et hoc vobis revelabit Deus, quod non recte id sapitis. Qui enim in pace catholica permanet, si quid aliter sapit quam oportet, humili Deus revelabit; si illud superbus defendit, Deus abjiciet. Vel si quid nunc aliter sapitis, quam in futuro sapiendum sit, quia modo per speculum videtis, etiam hoc revelabit Deus, quia clare faciet vos cognoscere, et se et omnia alia, quae modo obscure videtis. Vel si quid aliter sapitis, id est si perfectam Christi notitiam vos comprehendisse putatis, et hoc idem vos male sapere Deus per misericordiam vobis revelabit. Similiter et de aliis erroribus pro bona vita vos liberavit. Sive ita: Si quid modo alter sapitis quam in futuro et de Deo et de omnibus, etiam hanc imperfectam cognitionem vobis Deus per spiritum suum revelabit. Vel si quid aliter sapitis, et si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, sive in interpretationibus Scripturarum aliter secundum regulam veritatis senseritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia ipse vobis hoc revelavit. Verumtamen, id est sed tamen teneamus omnes illud, ad quod pervenimus, ut idem sapiamus credendo, et permaneamus in eadem regula disciplinae, id est rectitudine vivendi, scilicet ut nemo propter novam inventionem vel intelligentiam suam deserat communem sensum fidei, seu regulam juste vivendi constitutam a patribus. Vel ita: Sentire debemus omnes quia nondum perfecti sumus, nec plenariam Dei notitiam apprehendimus; sed tamen illud ad quod pervenimus, id est illam scientiam quam attingimus, tota mente teneamus, scilicet ut idem in fine sapiamus, et in eadem vitae regula maneamus, id est nec diversa credamus, nec diversos vivendi ritus habeamus, sed omnes uno modo sincere et munde credamus et vivamus.
7.4.9
« Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi; quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est, unde et Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem virtutis suae, qua etiam possit subjicere sibi omnia.»
7.4.10
Idem, ut dixi, sapiamus et in eadem vivendi regula maneamus. Et in his, id est in fidei unitate et regula disciplinae estote imitatores mei, fratres, id est sicut me nostis idem sapere, et eamdem regulam servare, sic facite. Ac sicut ego, tradite oblivioni ea quae retro sunt, id est praeterita vitia, ut si vos delectavit aliquando vanitas, jam non delectet; et in anteriora, id est in profectum virtutum atque in aeterna bona piis desideriis atque conatibus semper extendamini. Extenditur enim animus desiderio laetitiae nondum consecutae. Et tota vita Christiani boni, sanctum desiderium est. In his et talibus me imitamini, et observate, id est considerate diligenter, et sequimini eos qui mihi sunt similes in via Dei, qui ita ambulant, id est promoventur in operibus bonis, sicut habetis formam nostram, id est sicut tradidi vobis formam recte ambulandi, vel exemplo conversationis meae, vel sermone praedicationis. Eos, inquam, qui ita ambulant, observate solliciti, multi enim sunt qui aliter incedunt, nec imitandi sunt, sed cavendi. Multi ambulant latam viam perditionis, id est multi promoventur in via perversae actionis, quos esse inimicos crucis Christi saepe dicebam vobis, dum praesens essem, sed et nunc idem dico, flens tum de perditione eorum, tum de subversione simplicium quos decipiunt. Inimici enim Dominicae crucis sunt pseudopraedicatores, quia dicunt mortem Christi non sufficere credentibus ad salutem, sine carnalibus legis observationibus. Et conantur ita impugnare crucem Salvatoris, ideoque merito pereunt, quorum finis est interitus, id est mors sempiterna, quia tunc non inveniunt auxilium crucis, cujus hostes fuerunt. Quorum deus venter est, quia quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quae ventris sunt, Deum sibi faciunt, dum eas justificare homines dicunt, et salutem animae putant in escis, et gloria eorum in confusione ipsorum, quia in talibus gloriantur, unde confundi et erubescere possent, id est in pudendis membris suis circumcisis; qui terrena sapiunt, quia in lege nihil spiritaliter intelligunt, sed omnia carnaliter. Malis etiam catholicis conveniunt haec verba. Et ipsi enim sunt multi, quia multitudo palearum abundat in area, et ambulant in ampla via, quae ducit ad perditionem. Ipsi sunt inimici crucis Christi, quia contra crucem semper faciunt. Cum enim crux Christi in omnibus electis carnem affligat, et crimina mortificet, illi e contrario carnem voluptatibus fovent, et vitia nutriunt. Ideoque finis eorum erit interitus perpetuus, quia propter solam fidem, quam sine bonis operibus habuerunt, non evadent tormenta aeterna. Quorum deus venter est, quia sicut Deum summo honore venerari deberent, et omnia meliora de rebus suis illi offerre, sic venerantur suum ventrem, offerentes ei pretiosa et summo studio praeparata ciborum genera, ac semper dediti sunt ventris servitio, colentes illum pro Deo, nec reminiscentes Creatoris sui. Et gloria eorum in confusione ipsorum, quia jam amissa peccandi verecundia, ex illis operibus nequitiae gloriantur, de quibus erubescere debuerunt. Qui terrena sapiunt, quia in terrenis nil nisi quod vident, intelligunt: nec sensum mentis nisi in terrenis ponunt, sed semper cogitatione versantur in infimis. Sed nostra conversatio longe distat ab illis, quia jam secundum fidem, et secundum spem est in coelis. Si enim non est in coelis, quomodo habemus sursum cor? Corpore ambulamus in terra, sed corde habitamus in coelo. Sicut enim domus exterioris conversationis est aedificium, quod inhabitat corpus, ita domus nostrae cogitationis est res quaelibet, quam per dilectionem inhabitat animus. Omne enim quod diligimus, quasi in hoc quiescentes habitamus. Unde nunc apostolus quia in supernis cor fixerat, in terra quidem positus, sed tamen a terra extraneus, de se suique similibus dicit: Nostra conversatio in coeli est, id est et vivendo et intelligendo sumus angelis similes, unde, id est, ex quibus praeter commoda quae jam habemus, et Dominum nostrum Jesum Christum exspectamus venturum ad judicium, Salvatorem jam animarum nostrarum, et tunc etiam corporum. Nam ipse tunc reformabit, id est in meliorem formam resuscitabit corpus humilitatis, id est vilitatis et dejectionis nostrae, id est hoc corpus nostrum vile et abjectum, quod nunc tot miseriis subjacet. Ita reformabit illud, id est pristinam ei formam ita gloriosam in resurrectione restituet, ut sit configuratum corpori claritatis suae, id est assimilatum clarissimo corpori suo, quod sumpsit ex virgine, et eamdem claritatis figuram habeat corpus nostrum, quam habet suum, quando justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Et hoc ipse faciet secundum operationem omnipotentiae suae, qua possit non solum corpus reformare, sed etiam subjicere sibi omnia, quia tunc omnino complebitur:« Omnia subjecisti sub pedibus ejus( Psal. CIX; I Cor. XV).»

Intertext edge

Open linked passage

Note