Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 7.5
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
7.5.1
IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. CAPUT IV.
7.5.1
« Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino charissimi.»
7.5.2
Quia Christus reformabit corpus humilitatis nostrae, et ad tantam perveniemus gloriam de tanta utilitate, itaque, fratres mei, state in eo quod coepistis, ne tantam gloriam amittatis. Vos dico, mihi charissimi, quia multum ego vos habeo charos et desideratissimi, quia multum ego vos desidero, vel vos me; gaudium meum, id est de quorum fide et opere gaudeo; et corona mea in futuro, quia propter vos coronam gloriae percipiam. Vos qui tales estis, state firmi in Domino sic, id est ut ego vos stare docui, et ut coepistis; vel sicut me et mihi similes scitis, quia tunc eritis charissimi.
7.5.3
« Evodiam rogo et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas quae mecum laboraverunt in Evangelio, cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.»
7.5.4
Evodia et Syntyche erant matronae religiosae, quae praedicatores suscipere solebant. Et forte audierat illas Apostolus a fide dissentire, ideoque nominatim rogavit, ut idipsum quod caeteri saperent in Domino, id est in ejus fide. Quasi dicat: Omnes moneo stare, sed specialiter Evodiam et Syntychen, quia plus de eis timeo. Etiam rogo et te, o germane compar, id est coadjutor meus in praedicatione, adjuva illas firmando tuis exhortationibus et instructionibus atque orationibus, ut possint unanimes stare in fide, quae non sunt parvipendendae, quia mecum laboraverunt in Evangelio, id est de labore suo ministraverunt mihi stipendium in praedicatione Evangelii. Laboraverunt, inquam, cum Clemente, qui in hoc laborabat, et cum caeteris qui me adjuvabant. Iste Clemens fuit tertius papa Romanus. Vel adjuva illas cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, id est tu et caeteri adjutores mei qui sunt Philippis, adjuvate illas. Adjutores dico, qui non frustra laboraverunt ut me adjuvarent, quia nomina eorum scripta sunt in libro vitae, id est assignata tenentur ad vitam in memoria divinae praedestinationis. Quis est enim liber vitae, nisi memoria Dei, in qua sunt illi qui vivunt in aeternum?
7.5.5
« Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope est. Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu.»
7.5.6
Laetatus in fide et operibus eorum Apostolus, ut alacres sint in his proficientes, monet gaudere in Domino, et id iterat, ut se in eis gaudere vere ostendat. Gaudete, inquit, id est cor vestrum exhilarate, et omne bonum unde gaudendum est, statuite vobis in Domino, non extra. Et hoc adeo necessarium vobis est, quod iterum dico gaudete, ut tristitia saeculi nullum in vobis locum inveniat, sed totos laetitia spiritualis vos repleat. Gaudete in Domino, et non per intervalla, ut modo gaudeatis, modo non gaudeatis, sed semper gaudeatis, sive in prosperis, sive in adversis. Et non semel dico, sed iterum ut gaudeatis, confirmans et inculcans repetita commonitione gaudium. Gaudete, sed in Domino, non in saeculo. Sicut enim« nemo potest duobus dominis servire,» sic nemo potest et in Domino et in saeculo gaudere. Contraria enim sunt haec duo gaudia. Nam saeculi gaudium est impunita nequitia. Luxurientur homines, fornicentur in spectaculis, nugentur in ebriositate, ingurgitentur turpitudine, et ista mala non impediat fames, non belli, non alicujus rei timor, non aliquis morbus, non aliqua adversitas, sed sint omnia redundantia in pace carnis, in securitate mentis, et videte saeculi gaudium. Et ideo non in saeculo gaudete, sed in Domino, id est non in iniquitate, sed in veritate; non in flore vanitatis, sed in spe aeternitatis. In Domino sit gaudium vestrae mentis, sed homines videant modestiam vestrae conversationis, ut exemplo vestro discant modeste agere. Modestia quasi modi statio dicitur, quando modus servatur in omnibus. Modestia est in animo, continens moderationem cupiditatum. Modestia in operatione, modificans omnes actiones, similiter et in verbis. Haec modestia tantum fulgeat in vobis, ut nota sit omnibus hominibus; fidelibus, ut imitentur; infidelibus, ne possint reprehendere. Modestiam morum servate, quia Dominus prope est, ut auxilietur vobis assidue nisi per socordiam vestram defeceritis. Etsi enim super omnes coelos ascendit corpore, non tamen recessit majestate. Ubique praesens est, qui fecit omnia. Dominus prope est, paratus dare quidquid opus est vobis in spiritualibus et corporalibus. Et ideo sollicitudinem vani timoris abjicite, quia et in bonis operibus vestris aderit Dominus vobis adjutor, et in passionibus quas pro nomine ejus perferetis, nec alimenta vobis corporea denegabit. Nihil ergo, id est de nulla re solliciti et timidi sitis quasi de futuro, sed estote sine mundi sollicitudine, habentes promissa Dei prae oculis, et ab ipso petentes omnia. Non sitis, inquam, solliciti, sed petitiones vestrae de his quae vultis accipere, ita sint vehementes et instantes, ut innotescant apud Deum, id est perveniant ad Deum, hoc est acceptabiles sint Deo qui omnia novit, sed ea scire dicitur, quae elegit et approbat. Vel vobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam. Aut forte innotescant etiam angelis, qui sunt apud Deum, ut quodam modo offerant Deo, et de his consulant; et quod Deo jubente implendum esse cognoverunt, hoc vobis vel evidenter, vel latenter reportent. Petitiones dico factae in omni oratione, id est in oratione quae nihil de his quae oranda sunt praetereat, sed omne quod expedit, orando petat a Deo; et obsecratione, quae cum adjuratione sacrorum fiat, cum gratiarum actione, de acceptis beneficiis, quia qui vult alia impetrare, debet ex perceptis gratus esse. Vel secundum alios oratio est pro praeteritis excessibus ac delictis, obsecratio autem pro adipiscendis futuris bonis, gratiarum actio pro collatis beneficiis, petitio vero de rebus nominatim necessariis. Et talibus quidem precum modis hortor vos ut insistatis, et Deum sine quo humanus labor inutilis est oro ut praestet effectum, scilicet ut pax Dei, qua in seipso pacatus est, et cujus participatione pacificantur angeli et homines, custodiat corda vestra, quae exsuperat omnem sensum, id est omnem intellectum hominum et angelorum, quia pacem Dei, qua Deus ipse pacatus est, sicut Deus novit, nec nos, nec angeli nosse possumus. Sed quia et nos pro modo nostro pacis ejus participes facti sumus, summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum; hoc modo juxta suum modum sciunt eam sancti angeli, homines autem nunc longe infra scientiam istam sunt, quantocunque provectu mentis excellant.« Videmus enim nunc per speculum in aenigmate.» Cum vero aequales angelis fuerimus, tunc( sicut illi) facie ad faciem, id est manifeste videbimus; tantamque pacem habebimus erga eos, quantam et ipsi erga nos, quia tantum dilecturi sumus, quantum ab eis diligimur. Itaque pax eorum nota nobis erit, quia nostra talis ac tanta erit, nec praecellet tunc intellectum nostrum. Dei vero pax, quae est illis erga eos, et nostrum et eorum intellectum sine ulla dubitatione praecellit. Et ista pax Dei custodiat in Christo Jesu corda vestra, id est voluntates vestras, et intelligentias vestras, ut extra Christum nihil appetatis vel intelligatis. Contra illecebras saeculi custodiat corda, et contra fraudes pseudopraedicatorum custodiat intellectus vestros. Corda custodiat contra adversa omnia, intelligentias contra errores.
7.5.7
« De caetero fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa; quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae: haec cogitate, quae et didicistis, et accepistis, et audistis et vidistis in me: haec agite, et Deus pacis erit vobiscum.»
7.5.8
In conclusione quae ad perfectionem sunt, exponit Apostolus. Quasi dicat: Hactenus contra persecutores, et contra pseudopraedicatores vos monui, sed de caetero monendi genere, quod ad mores optimos pertinet, nunc breviter dicam; scilicet cogitate et agite quaecunque sunt vera, et quaecunque sunt pudica, ut nec in cogitatione, nec in actione falsum aliquid aut libidinosum admittatis, sed in omni sermone veridici, et mente et corpore pudici sitis, ne vel in aspectu vestro sit aliquid lasciviae. Similiter quaecunque justa, et quaecunque sancta, cogitat et facite. Justa ad proximum, sancta in propria vita, id est erga proximum juste servanda; sancta, id est animas, et corpora sanctificantia. Qui semper cogitat et agit quae justa sunt, nec Deo, nec homini facere potest injuriam. Et qui sancta cogitat et facit assidue, nulla potest macula sordidari; quaecunque amabilia cogitate et facite, id est studete ut dicta et facta vestra in bono placeant hominibus, quatenus per hoc ad imitationem vestram eos alliciatis sicque Deo jungatis, quaecunque bonae famae sunt ea similiter cogitate et facite, ne de vobis habeatur mala opinio, sed bona, ut prosit aliis. Sanctorum enim conversatio etiam causa debet esse, ne forte cum mala vita non sit per lasciviam, mala sit fama per negligentiam. Nec audiendi sunt, qui quando reprehensi in aliqua negligentia sua, per quam fit ut in malam veniant suspicionem, unde suam vitam longe abesse sciunt, dicunt sibi coram Deo sufficere conscientiam, existimationem hominum non solum imprudenter, sed etiam crudeliter contemnentes, cum occidunt animas aliorum, sive blasphemantium vitam Dei, quibus secundum suam suspicionem, quasi turpis quae casta est, displicet vita sanctorum, sive etiam cum excusatione imitantium, non quod vident, sed quod putant. Proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum vitam suam custodit, sibi bene facit; quisquis autem famam et in alios misericors est. Nobis enim necessaria est vita nostra, aliis fama nostra. Et utique etiam quod aliis ministramus misericorditer ad salutem, ad nostram quoque redundat utilitatem. Si qua virtus est, hanc sectamini, si qua laus disciplinae, hanc habete, virtus sit in vobis, et post sequatur laus, ut homines qui virtutem vestram laudabunt, proficiant. Vel cogitate et facite ea quae sunt bonae famae si qua virtus est in eis, vel si qua laus disciplinae Christianae. Non enim curanda est bona fama de viribus vel scientia vel aliis saecularibus; hoc, inquam, cogitate, id est in memoria versate, quae omnia et didicistis, me docente, et accepistis ut digna teneri, quia vobis accepta et grata fuerunt postquam ea didicistis, et audistis ea in me esse, et vidistis. Haec agite, id est non tantum cogitate, sed et actu implete; et tunc Deus dator pacis, erit vobiscum, adjuvans vos haec facere. Qui enim sic vixerit, non solum cum Deo pacem habebit, sed et ab omnibus fere hominibus amabitur.
7.5.9
« Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, occupati autem eratis. Non quasi propter penuriam dico. Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. Scio et humiliari, scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo, qui me confortat. Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.»
7.5.10
Bona acta eorum memorat, et gratias agit, ut incitet eos ad talia ferventius agenda, quasi dicens: Ego vos ad futura religionis studia moneo, sed de praeteritis beneficiorum vestrorum studiis gaudeo, et gavisus sum vehementer, non in dono quod promisistis, sed in Domino, qui vobis inspiravit hanc charitatem, et redditurus est remunerationem, quoniam tandem, id est post multa tempora, aliquando, id est aliquo tempore, quia non omnia potuistis, refloruistis, id est pristinum largitatis florem resumpsistis, ut aliqua daretis mihi, sicut olim dare solebatis. Largitio enim est flos, quia inde fructus aeternae vitae procedit. Et ab hoc flore quadam sterilitate marcueratis, ac velut hiemis frigore torpueratis. Sed nunc velut austro flante sancto Spiritu, ver ad corda vestra rediit, et refloruistis velut bonae arbores. Refloruistis sentire pro me, id est compati mihi pro me, quia mihi prodest vestra compassio. Sentire pro me, id est ut sentiretis quod me pungebat sicut et prius sentiebatis ministrantes mihi. Nec aliqua mala causa hoc intermisistis, sed occupati eratis et impediti aliquibus adversis vel actionibus. Imprudenter delinquentes Galatas aperte increpat superius, dicens:« O insensati Galatae, quis vos fascinavit?» Nunc vero culpas istorum verecundantium quasi compatiens reprehendit, ut et illorum culpas increpatio detegeret, et horum negligentiam sermo mollior velaret. Similiter unusquisque rector Ecclesiae juxta modum culpae debet unumquemque rationabili discretione increpare. Gavisus sum et refloruistis. Non quasi propter penuriam hoc dico, id est non dico me gavisum esse quasi propter penuriam meam, quem consolati estis, quia non propter angustiam meam quae relaxata est, sed propter affectum vestrum gaudeo. Vel non dico ista quasi propter penuriam meam adhuc relevandam, ut per haec dicta vos invitare studeam ut iterum suppleatis inopiam meam. Ego enim didici et a Deo et ab usu quotidiano esse sufficiens, id est contentum rebus in quibus sum sive parvis, sive magnis. Nam et humiliari paupertate scio, quia non inde frangor; et abundare rebus scio, quia non inde erigor. Ubique, id est in omni loco, sive Romae, sive alibi, sive coram principibus, sive aliis sim positus, et in omnibus, id est in omnis genere rerum institutus sum et doctus a Deo, scilicet et satiari, ne noceat satietas; et esurire tolerabiliter, et abundare humiliter, et penuriam pati moderanter. Haec scio, et possum exsequi omnia ista, eo confortante, qui docuit. Magna scientia est scire humiliari et abundare, satiari et esurire, abundare et penuriam pati. Quem enim penuria sua non frangit, a gratiarum actione non retrahit, in rerum temporalium desiderio non accendit, scit humiliari. Hoc enim loco Apostolus humiliari dicit penuriam pati. Nam statim e contrario subjunxit, scio et abundare. Qui enim acceptis rebus non extollitur, qui per eas ad usum vanae gloriae non intorquetur, qui solus non possidet quod accepit, sed hoc cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis, non ad ingurgitationem ventris utitur, sed ad reparationem virtutis, nec plus carni tribuit, quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus aliquid agit unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire. Quem ergo nec in abundantia superbia elevat, nec in necessitate cupiditas irritat, novit abundare, novit penuriam pati. Ubi cum statim Apostolus subderet, omnia possum, adjunxit in eo qui me confortat. Ecce in altum ramus producitur, sed quia in radice se tenet, in virilitate permansit. In altum enim surgens aresceret, si se a radice divisisset. Sibi enim nihil tribuit, qui omnia se posse non in se, sed in Domino qui se confortat, fatetur. Ego quidem, inquit, haec omnia scio et possum; sed tamen vos bene fecistis quantum ad vos, qui quod justum est explevistis communicantes vestra bona tribulationi meae. Inde mihi placet actio vestra, quia bene egistis, ministrantes mihi misericorditer in afflictione mea, non quia mihi res misistis quibus carere possem.
7.5.11
« Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii quando profectus sum ad Macedoniam, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli, quia et Thessalonicam semel, et bis in usum mihi misistis. Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Habeo autem omnia et abundo, repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.»
7.5.12
Vos communicastis et nunc et olim mihi res vestras, sed alii non. Nam scitis et vos Philippenses, sicut et alii et plures, quod in principio Evangelii, id est quando prius praedicavi vobis Evangelium, nulla ecclesia nisi vestra communicavit mihi in ratione dati et accepti, id est ut rationabiliter consideraret quod deberet dare carnalia, qui accipiebat spiritualia, juxta illud:« Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus.» Vos soli communicavistis, quia non tantum cum essem praesens apud vos, hoc fecistis; sed et Thessalonicam, id est apud illam urbem moranti misistis mihi de rebus vestris in usum semel et iterum. Hoc memorat Apostolus, ut quasi laude digni magis studeant praedicatoribus ministrare, et ne illi putarent eum fuisse oblitum charitatis saepe sibi impensae. Qui ab eis haec non refutabat, quia non idcirco dabant, ut vellent eum vitiis suis parcere. A caeteris vero non accipiebat, ne auctoritatem sibi correctionis minueret, et ne forte illis esset grave, cibum ei corporalem impendere. Dico, inquit, vos bene fecisse, non ut ego implear, sed ne vos inanes sitis. Et hoc est: Non dico ideo, quia quaero datum vestrum, sed requiro fructum dati abundantem in ratione vestra, non mea. Datum est res ipsa quae impenditur, veluti nummus, cibus, vestis. Fructus vero dati est, si benigna mente futurae mercedis studio aliquid impendatur. Ergo datum in re accipimus, fructum in corde. Unde et idem fructus in ratione, id est in cordis lumine, debet abundare. Veliin ratione eorum debet abundare, ut cum rationem de suis actibus Deo reddiderint, abundet eis fructus justitiae. Quia igitur discipulorum suorum Apostolus mercede potius quam munere pascebatur, nequaquam datum, sed fructum se quaerere fatetur. Unde et subdit protinus, dicens: Habeo autem omnia et abundo. Quasi dicens: Non quaero datum, sed habeo omnia, quia Deum habeo, in quo omnia possideo; et abundo non in uno, ut in alio egeam, sed repletus sum, quoniam nihil deest timentibus Deum. Repletus sum, etsi nihil dedissetis; sed acceptis ab Epaphrodito vestris muneribus, quae misistis mihi in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo, id est quae placerent Deo, ut suavissimus odor purae orationis. Quod enim odor sit oratio, testatur Joannes, ubi se vidisse refert seniores habentes phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Sed et istorum munera dicuntur nunc odor suavitatis, quia orant pro eis, sicut scriptum est:« Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.» Sunt et hostia, quia data suut ab eis, ut vincerent hostes suos, vel quia vicerant. Et haec hostia accepta est Deo et placens, quia Deus accepit eam placite. Vos me replevistis vestris bonis, sed Deus meus repleat vos suis. Proprio exemplo declarat Apostolus, quia pro his orare debemus, a quibus temporalia bona percipimus. Deus omne desiderium vestrum impleat, largiendo bona omnia quae desideratis, ut nihil vobis desit ex his quae optatis. Et hoc faciat secundum divitias suas, id est secundum quod ipse est dives, et plus dare potest, quam quis mereatur. Impleat, dico, vestrum desiderium, non in terrenis, sed in gloria supernae felicitatis, et hoc in Christo Jesu, ut in eo perenniter deliciis affluatis. Cujus beneficiis non simus ingrati, sed gratias ei semper et laudes referamus, scilicet Deo qui nos creavit, et Patri nostro qui nos in filios adoptavit, sit gloria; et non ad horam, sed in saecula saeculorum, id est in aeternum. Amen.
7.5.13
« Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. Salutant vos qui mecum sunt, fratres: salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt.»
7.5.14
Salutate, inquit, omnem apud vos manentem sanctum in Christo Jesu, id est qui non in lege, sed in Christo sanctus est, et nihil sanctitatis nisi in Christo habet, et a Christo. Vos autem salutant fratres, id est filii Catholicae matris Ecclesiae, qui mecum sunt, id est morantur. Nec ipsi solum, sed et omnes sancti qui sunt Romae. Omnes quidem vos salutant, sed maxime illi qui sunt de domo Caesaris, id est Neronis. In hoc multum confirmat eos in fide, dum ostendit eos praecipue diligi, et specialiter salutari ab his qui Christianae religioni jam deserviunt in domo Caesaris. Nec ultra debere tribulationes metuere, quasi graves et diu permansuras, cum jam consiliarii et amici imperatoris sunt Christiani.
7.5.15
« Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.»
7.5.16
Gratia Christi Jesu Domini nostri sit cum spiritu vestro, ut quod spiritus per liberum arbitrium bene voluerit, adjuvante gratia possit implere, ne sitis« generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus ejus.» Cum Deo enim debet credi spiritus noster, quia nisi crediderimus quod spiritus nostrae voluntatis per seipsum nihil potest sine adjutorio gratiae Dei, nihil unquam boni facere poterimus. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).