Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 8.2
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
8.2.1
IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES. CAPUT PRIMUM.
8.2.1
« Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, his qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.»
8.2.2
Quia Paulus Apostolus gentium constitutus erat, ideo istis qui gentiles erant, pure se scribit apostolum, licet eis per se non praedicaverat, sed per discipulos suos. Nam et istis erat apostolus. At contra in epistola quam scripsit Hebraeis, non se dixit apostolum, quia non erat apostolus Hebraeorum, sed gentilium. Paulus cujus dicta sunt authentica, quia est apostolus, id est legatus Jesu Christi; et hoc non per sua merita, vel per humanam electionem, sed per voluntatem Dei, contra cujus voluntatem faciunt pseudoapostoli, et Timotheus frater, qui est vir magnae auctoritatis, mandant ea quae sequuntur his qui sunt Colossis, non quidem idololatris, sed sanctis et fidelibus fratribus, id est majoribus et minoribus Christianis. Sanctis, id est in divina religione promotis; et fidelibus, id est qui jam fidem habent, sed nondum in sancta conversatione sunt promoti. Vel eisdem sanctis et fidelibus, id est bonos mores et fidem habentibus, et hoc in Christo Jesu, id est in Christi gratia, non in legis observantia, nec in viribus liberi arbitrii. Quid volunt, aut quid petunt, ut gratia vobis sit et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
8.2.3
« Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram in Christo Jesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, propter spem quae reposita est vobis in coelis, quam audistis in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit; sicut et in vobis ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate, sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, qui etiam manifestavit nobis, dilectionem vestram in spiritu.»
8.2.4
A gratiarum actione inchoat, ut eos sibi benevolos reddat, et ad gratias Deo semper agendas pro acceptis beneficiis accendit. Scribit autem a Roma. Gratias, inquit, agimus, ego et Timotheus, id est gratiosas laudes referimus Deo, quia vobis omnia dedit bona quae habetis. Ideo gratias illi agimus, non vobis. Gratias agimus Deo, id est Creatori Jesu Christo, secundum quod homo est; et Patri ejusdem Christi Jesu Domini nostri, secundum quod Deus est, qui per eumdem Mediatorem vobis omnia tribuit. Nos dico, semper orantes pro vobis, ut crescatis et proficiatis die ac nocte, vel quoties oramus Gratias agimus, audientes, id est quia audivimus fidem vestram esse in Christo Jesu, quia et fides vestra donum Dei est. Alioquin non essent illi agendae gratiae pro ea, et quia audivimus dilectionem quam habetis non otiosam, sed bonis operibus redundantem, non in quosdam sanctos sed in omnes quoniam beneficia vestrae charitatis abundant in eos quos vivere sancte nostis. Ideoque grates illi referimus, qui vobis talem inspiravit charitatem. Et haec non propter humanam laudem, sed propter spem quae vobis est in coelis reposita, quae non apparet modo, sed tamen est vobis in coelis, tutoque loco servatur; hoc est, propter vitam perennem, quam vos in coelis assecuturos speratis. Et quomodo res tam latens speratur? Quam audistis, inquit, id est quia audistis illam in verbo veritatis. Vel quia spem non habetis a vobis, sed a Deo, quia in verbo, id est in praedicatione non falsitatis, sed veritatis; nec cujuslibet veritatis, sed Evangelii, id est boni nuntii, quo annuntiatur Deus homo factus esse, ut homines deos faceret, id est angelis pares, et ne ipsi dissimularent se Evangelium audisse, quasi non esset eis praedicatum, sed alios audisse inde tenuiter loqui, quibus fuerat praedicatum, addit: Quod Evangelium pervenit ad vos, subauditur, etsi non per me, tamen per eos qui didicerant a me, sicque veritas vos non latuit. Rursum ne illi superbirent, quasi ad eos pervenisset Evangelium, et caeteras gentes devitasset, subdit: Ita pervenit ad vos, sicut et in universo mundo, id est non soli vos audistis illud, sed et omnis mundus, quia non est aliquod mundi regnum, in quo Christi nomen non sit praedicatum. Vel ita pure et vere pervenit ad vos, sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc est et manet in eo, id est non minus est vobis factum, quam aliis ecclesiis et cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi per bona opera intellectus, et crescit augmento scientiae et numero fidelium; non quod plus habeant alii quam vos, sed ita est factum illis, sicut et in vobis. Et ideo nihil debetis superaddere vel mutare, sed ita ut didicistis, Evangelium sinceriter servare, quod totus servat mundus, ne vos soli dissentiatis ab universo orbe. Sicut in orbe terrarum, ita et in vobis est, et fructificat et crescit ex ea die qua audistis illud, quia non fuistis rebelles, sed mox credere coepistis et fructificare, vel in die illo, id est illuminatione cordis audistis credendo et cognovistis discernendo gratiam Dei, id est remissionem peccatorum, et caetera Dei dona gratuita in veritate, non in fictione, quia veraciter dat ea Deus, non fingitur dare, vel in veritate praedicationis ea cognovistis. sicut didicistis ab Epaphra. Epaphram modo laudat, et de Archippo tacet, quoniam Epaphras erat valde fervens studio charitatis, et sollicitus et apostolus eorum; Archippus vero episcopus, sed aliquanto remissus et tepidus. Cognovistis gratiam Dei, non sicut vosipsi vestro ingenio invenistis, sed sicut didicistis ab Epaphra magistro non vili, sed charissimo et conservo nostro, quia nobiscum in praedicatione servit Domino Christo. Cujus doctrinam non debetis spernere, sed honorare et servare. quia est non subdolus, sed fidelis minister Jesu Christi, id est dona Christi ministrans in praedicatione vobis, vel bona vestra offerens Christo, fidelis minister est pro vobis, non pro suis, qui non vestra quaerit, sed vos; non res vestras cupit acquirere, sed vos Deo adjungere, quorum salutem desiderans, coepit doctrinam meam vobis praedicare. Qui et manifestavit nobis relatione sua dilectionem vestram ad Deum et proximum esse fundatam in Spiritu sancto, non in carne dilectionem vestram nobis intimavit, quae non est in affectu carnis, sed in gratia Spiritus sancti.
8.2.5
« Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate, cum gaudio gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae.»
8.2.6
Epaphras nobis nuntiavit dilectionem vestram spiritualem. Ideo non solum ipse Epaphras, sed et nos ex ea die qua hoc audivimus non cessamus orantes humili affectu et pia devotione et postulantes quasi quadam audacia pro meritis vestris assumpta. Hoc scilicet oramus et postulamus incessanter a Deo pro vobis, ut impleamini agnitione voluntatis ejus, id est ut plene cognoscatis quid ipse velit, et quid non. Magnum est plene scire quid Deus velit in omnibus rebus activae vitae vel contemplativae. Modo tamen consequenter exponitur per partes quid ipse velit. Agnoscatis, inquam, voluntatem ejus in omni sapientia rerum, quae activae vitae sunt, et intellectu spirituali, id est cognitione spiritualium rerum, vel in omni sapientia divinorum atque coelestium, et intellectu spirituali sacrarum Scripturarum, ut vos ambuletis digne Deo, id est agatis ita ut digni sitis Deum accipere praemium; vel ambuletis ut Deum deceat ambulatio vestra, per omnia quae egeritis placentes ei. Ita scilicet, ut sitis non in quodam, sed in omni opere bono fructificantes multipliciter in majus, et per hoc bonorum operum merita crescentes in scientia Dei, in cognitione deitatis sensu spiritali, juxta illud:« A mandatis tuis intellexi.» Bona enim operatio sensum mentis illuminat. Vos dico, confortati in Deo in omni virtute, id est fortes et constantes effecti in charitate, et justi in sanctitate et caeteris similibus, et hoc secundum potentiam claritatis ejus, id est secundum quod potest vos fortes reddere claritas ejus, qua illuminantur electorum mentes, ut claram Dei notitiam habeant, et omnia clare discernere valeant, ut jam nullatenus ad peccati consensum flecti queant, sed semper quod bonum est, faciant. Dixi ut in omni virtute sitis fortes, scilicet in omni patientia, ut fortiter omnia adversa sustineatis per patientiam. Non enim in quadam patientia rogo vos esse fortes, ut quaedam patienter sufferatis, et quaedam non sufferatis: sed potius in omni patientia, ut videlicet omnia molestiarum genera patienter pro Deo sustineatis, et in omni longanimitate, id est longa animi perseverantia, in adversitatum toleratione et promissorum coelestium exspectatione. Patientiae enim addenda est longanimitas, ne quis postquam per aliquod temporis spatium servaverit patientiam, deficiat in adversis, vel fastidiat tam longam patientiae observantiam, et incipiat impatienter agere, sed potius per longanimitatem patienter omnia toleret usque in finem, et hanc patientiam atque longanimitatem servate cum gaudio, vel non sitis inter adversa quae patimini tristes, sed potius sitis spe gaudentes, dum fueritis in tribulatione patientes. Non enin contristari, sed gaudere debetis, si contigerit ut propter justitiam adversa toleretis. Vos dico, agentes gratias Deo Patri, qui tanta nobis beneficia contulit, ut consortes sanctorum nos faceret; hoc est nolite contra Deum murmurare, quia vos sinit in praesenti saeculo adversa tolerare, sed gratias illi agite semper, quia vos dignatus est in numero sanctorum computare, ut cum eo perenniter possitis regnare. Gratias illi exsultanter agite, qui nos per suam fecit dignos transire in partem, id est in participationem sortis, id est aeternae haereditatis sanctorum in lumine, id est in claritate divinae visionis, ut aeternaliter irradiemur splendore majestatis ejus. Sors enim vocatur haereditas, quando non meritis humanis, sed electione divina datur; sanctis patriarchis et prophetis. Et partem hujus sortis nos habere Deus voluit, ut cum sanctis patribus haereditatem possideremus in lumine viventium. Vel Dei voluntas in humano genere sors est, apud quem non est iniquitas. Non enim ille personas accipit, sed occulta illius sors est unicuique hominum. Sortis nomine designatur gratia qua salvamur, quia in sorte non est electio, sed voluntas Dei. Nam ubi dicitur, iste facit, et iste non facit, merita considerantur. Et ubi merita considerantur, electio est, non sors. Quando autem Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suae nos fecit, quia voluit, non quia digni fuimus, hoc est sors. Et in partem sortis hujus nos, qui eramus indigni, fecit ipse misericorditer dignos, quod ad fidem vocavit, non solum ex Judaeis, sed et ex gentibus. Et hoc fecit in lumine, quo mentes nostras illustravit, ut cognosceremus eum, et verba praedicatorum ejus intelligeremus. Fecit autem hoc modo nos dignos, quia scilicet eripuit nos, id est potenter extraxit de potestate tenebrarum, id est daemonum, qui nobis dominabantur intrinsecus, dum caecitas infidelitatis et ignorantiae, vel peccatorum obscuritas in nobis adhuc esset. De potestate hujusmodi tenebrarum, id est malignorum angelorum, ne nos in nocte suae damnationis sine fine possiderent, eripuit nos Deus Pater; in baptismo delens peccata nostra, per quae illi potestatem habebant in nobis, et transtulit in regnum Filii sui in Ecclesiam Christi, de qua dictum est, quia mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Transtulit, inquam, nos in regnum Filii dilectionis suae, ut per fidem et opera bona regnaret in nobis Filius ejus. Sed quid est, dilectionis suae? Si enim in divina Trinitate non est alia dilectio nisi Spiritus sanctus, profecto Christus in hoc loco non solius Patris, sed et Spiritus sancti filius invenitur. Quod si hoc absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit dilectio Spiritus sanctus; quod autem dictum est: Filii dilectionis suae, nihil intelligatur aliud quam Filii sui dilecti, quam Filii postremo substantiae suae. Charitas enim vel dilectio Patris, quae in natura est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam ejus ipsa natura atque substantia, ac per hoc filius charitatis sive dilectionis ejus nullus est alius, quam qui de substantia ejus genitus est. In regnum Filii dilectionis suae dicitur nos transtulisse, ut intelligamus quia nos quoque diliget, si perseveramus esse regnum Filii sui, quem ipse naturaliter et ineffabiliter diligit, id est si peccatum in nobis amplius non regnaverit. Ubi enim peccatum regnare incipit, ibi Christus regnare desistit.
8.2.7
« In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae.»
8.2.8
In regnum Filii sui nos transtulit, in quo Filio habemus redemptionem de potestate diaboli, et remissionem peccatorum. In hanc enim redemptionem tanquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi. Quo accepto diabolus non ditatus est, sed necatus, ut nos ab eis nexibus solveremur, nec quemquam eorum secum, quos Christus ab omni debito liber, indebite fuso suo sanguine redemisset, peccatorum retibus obvolutum traheret ad secundae ac sempiternae mortis exitium. Tunc enim sanguis ille, quoniam ejus erat, qui nullum omnino habebat peccatum, ad remissionem nostrorum fusus est peccatorum, ut quia eos diabolus merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxerat, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerita poena mortis affecit, hac enim justitia et hoc vinculo vinctus est ille fortis, ut vasa ejus eriperentur, vel homines quos tenebat, liberarentur. Sic habemus in Christo redemptionem et remissionem, quae in baptismo consecuti sumus, destructa potestate diaboli, et restituta libertate nostri arbitrii. Vel transtulit nos Deus in regnum Filii dilectionis suae, id est transvexit nos jam per spem in coelum, quia conresuscitavit et consedere fecit in coelestibus in Christo. In quo per spem similiter habemus redemptionem, id est liberationem ab his miseriis et afflictionibus, quas nunc patimur; et per rei exhibitionem habemus jam in illo peccatorum remissionem, quia et semel in baptismo per effusionem sui sanguinis delevit peccata nostra, et quotidie( si peccamus) non indigemus aliis hostiis; unde patet qui legales hostiae non amplius offerendae sunt, quia nullam omnino jam utilitatem praestant. Qui Christus secundum divinitatem est imago Dei invisibilis, et omnimoda similitudo Patris, sicut ait:« Qui me videt, videt et Patrem.» Nam sicut per contemplationem cujuslibet imaginis datur nobis ejus notitia, cujus illa imago est, licet ipse absens et nunquam visus a nobis, sic et apostoli videntes Filium, intellexerunt Patrem, qui corporaliter eis non apparebat. Et nos quidem sumus imago Dei, sed Filius est aliter ejus imago. Nam sicut imago imperatoris aliter est in nummo, et aliter in filio; sic et imago Dei aliter in Filio, qui est consubstantialis et coaequalis atque coaeternus, et aliter in homine, qui est creatura. Et notandum quod admirabiliter commendat Apostolus excellentiam Christi in utraque natura, nunc de divinitate, et nunc de humanitate ejus sententiam proferens, ut hunc solum ad justificationem, et ad aeternam salutem sine legis operibus sufficere cunctis credentibus ostendat( ibid). Nam de divinitate ejus sententiam protulit, dicens quia Pater transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae. Et de humanitate ejus subjunxit, quia in ipso habemus redemptionem et remissionem peccatorum; item secundum formam Dei dixit, quia ipse est imago Dei invisibilis. Nunc secundum formam servi subjungit, quia est primogenitus omnis creaturae. Nam secundum formam Dei, non est primogenitus, sed unigenitus; secundum formam vero servi, ipse est primogenitus in multis fratribus. In substantia divinitatis est unigenitus, in susceptione humanitatis primogenitus in gratia. Primogenitus ergo dicitur omnis creaturae, quia sicut primogenitus omnium fratrum primatum dignitatis obtinet inter omnes fratres, sic humanitas Christi primatum dignitatis obtinet inter omnes creaturas, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat.
8.2.9
« Quoniam in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Quia et in ipso complacuit, omnem plenitudinem divinitatis inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipso, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in coelis, sive quae in terris sunt.»
8.2.10
Non est mirum si humanitas Filii Dei tantum praecellat omnibus, ut juxta eam sit ipse primogenitus omnis creaturae, quoniam secundum divinitatis ejus potentiam condita, id est facta sunt in ipso universa, sicut et in Psalmo canitur Patri:« Quam magnificata sunt opera tua, Domine, omnia in sapientia fecisti,» id est in Filio tuo. Universa quae sunt in coelis et in terra, visibilia, sicut sol et luna, vel hominum corpora, et invisibilia, sicut angeli et animae, creata sunt in ipso. Et ostenduntur per partes, invisibilia, quae minus facta per eum videbantur propter magnitudinem excellentiae ipsorum. Universa, inquam, sunt in ipso facta, sive throni, id est illi digniores spiritus, in quibus Deus sedet, sive dominationes, id est illi nobiliores spiritus, qui caeteris dominantur, sive principatus, id est illi qui praesunt aliis, et quae agere debeant disponunt, sive potestates, id est illi spiritus, qui subjectis aliorum ordinibus potenter praeeminent. Throni enim vocantur, quibus ad exercendum judicium semper Deus praesidet. Nam quia θρόνος thronos Latino eloquio sedes dicimus, throni Dei dicti sunt ii qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde et ei canitur:« Sedes super thronum, qui judicas justitiam.» Throni quippe dignitate loci superioris excedunt, ut sex alios angelorum ordines subter se relinquant. In quibus statim post thronos sunt dominationes, id est illi spiritus, qui in superni regis curia sunt nobilissimi, et subjectis quibusque dominantur, ac possident eos ut domini. Principatus etiam vocantur, qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt. Qui subjectis suis, dum quaecunque sunt agenda, disponunt eos ad explenda divina ministeria, principantur. Dominationes tamen potentiam principatuum alta dissimilitudine mirabiliter transcendunt. Nam principari, est inter reliquos priorem existere. Dominari vero est, etiam subjectos quosque possidere. Potestates autem, juxta Dionysium, et ipsae dignioris potentiae, quam principatus esse creduntur, ut subjectis ordinibus caeterorum potenter praesint, et ad divinam contemplationem super se potenter extendantur. Vel juxta beatum Gregorium, potestates vocantur hi, qui hoc potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni subjectae sint potestates adversae, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare praevaleant quantum volunt. Et cuncta haec invisibilia coelestium atque praecellentium spirituum agmina, in Christo sunt creata, ut per haec ostendatur esse non minor Patre. Nec solum angelici spiritus, sed omnia prorsus quaecunque sunt vel fuerunt, creata sunt a Patre per ipsum, sicut et evangelista testatur, quia« omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil,» id est nulla creatura. Et in ipso facta sunt omnia, sicut et Psalmistam cecinisse praemisimus:« Omnia in sapientia fecisti.» Per ipsum, id est per virtutem ejus omnipotentiae, et in ipso, id est intra signum immensae magnitudinis sapientiae ejus creata sunt omnia, et secundum formam servi ipse est ante omnes, id est omnibus praelatus, quia nullus est ei aequalis, etiam secundum quod ipse est homo, et secundum formam Dei omnia in ipso constant, quia sicut omnia creavit, sic omnia continet et regit. Omnia in ipso constant, quia secundum immensitatem incircumscriptae et incomprehensae divinitatis ejus, omnia sunt intra ipsum; et ne in nihilum redeant, per eum consistunt, et secundum formam servi ipse est caput corporis sui, scilicet Ecclesiae, quia unius naturae sunt caput et corpus. Ecclesiae caput est homo ille, cujus susceptione« verbum caro factum est, et habitavit in nobis;» membra vero caetera sunt omnes sancti, quibus perficitur et completur Ecclesia. Sicut ergo anima totum corpus nostrum animat et vivificat, licet in capite sentit et vivendo et audiendo et odorando et gustando et tangendo, in caeteris autem membris tangendo tantum; et ideo capiti cuncta subsunt ad operandum, illud autem supra collocatum est ad consulendum, quia ipsius animae quae consulit corpori, quodam modo personam sustinet caput. Ibi enim omnis sensus apparet; sic universo populo sanctorum tanquam uni corpori,« caput est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus,» quod Dei sapientia non sic assumpsit ut caeteri, sed multo excellentius multoque sublimius, quomodo illum solum assumi oportuit, in quo sapientia hominibus appareret, sicut eam visibiliter decebat ostendi, qui et ipsius sapientiae personam gereret, per quam caeteri fiunt sapientes. Ipse igitur est caput, caeteri vero membra, quia in ipso sunt omnia bona, sicut in capite omnes sensus; in caeteris vero quaedam partes bonorum distributae sunt, juxta mensuram uniuscujusque membri. Et ipse universa membra regit, omnia vero membra illi adhaerent. Qui et secundum formam Dei est principium, quia ipse est Dei sapientia, quae permanens in se, sicut scriptum est, innovat omnia. Principium enim quodammodo semper incipit et nunquam deficit, sicut Filius aeternam de Patre nativitatem habet. Vel sicut ipse dixit in Apocalypsi Joannis:« Principium est creaturae Dei,» quoniam omnis creatura ab illo habet esse. Vel omnium virtutum omniumque bonorum est nobis principium, quia nemo quidquam boni habere valet, nisi ab ipso acceperit, ideoque et caput jure vocatur. Et secundum formam servi est ipse primogenitus ex mortuis, quia primus resurrexit, non ultra moriturus. Ipsa enim resurrectio mortuorum, est quaedam generatio, sicut scriptum est:« In regeneratione cum sederit Filius hominis,» etc. Reliqui ergo mortui adhuc tenentur in matris utero, id est in sinu terrae clausi jacent in monumentis, hic autem jam ex utero matris processit, id est veniens de tumulo surrexit quasi gigas non ultra moriturus, sed in aeternum cum Patre regnaturus in coelestibus. Ideoque primo genitus ex mortuis, vel primogenitus mortuorum, id est ad immortalitatem genitus per resurrectionem. Et hoc idcirco, ut ipse sit in omnibus tenens primatum, id est dominium, quia potest et alios suscitare. Sicut enim primus omnium resurrexit, unde et ipse primitiae dormientium appellatur, sic in omnibus sanctis tam prioribus quam sequentibus, tenet ipse primatum dignitatis et potentiae, ac sanctitatis. Vel in omnibus dignitatibus tenet ipse primatum, quia sicut primus surrexit, ita primus coelos ascendit, et primus faciem Dei vidit, et in universis dignitatibus omnes praecellit. Et recte primatum habet, non solum quia est primogenitus, sed etiam quia complacuit Trinitati, quod in ipso omnis plenitudo scientiae et virtutum non modo esset, sed habitaret. Quia et complacuit, id est Patri simul cum Verbo et Spiritu sancto placuit, inhabitare, id est permanere in ipso omnem plenitudinem, id est omni modo perfectam abundantiam divinitatis, et omnium gratiarum atque virtutum, omniumque bonorum. Hoc complacuit Deo, ut tanta bonorum plenitudo maneret in illo homine, cui non ad mensuram dedit Spiritum, sicut caeteris sanctis dare consuevit. Et placuit Deo per eum reconciliare sibi omnia humana in ipso posita, id est Judaeos et gentes in fide illius constitutos, qui prius abinvicem, et a Deo discordabant. Hoc Deus, ut dictum est, voluit, ipse dico, pacificans adinvicem non per legis sacrificia, sed per sanguinem crucis ejus, id est per sanguinem ejus in cruce fusum, sive ea quae sunt in coelis, sive quae sunt in terris, id est angelos et homines. Qua enim hora sanguis redemptionis exivit de latere Domini in cruce pendentis, dimissum est peccatum Adae humano generi, et pacificata sunt coelestia et terrestria, quia tunc patuit hominibus introitus in regnum coelorum. Magna enim discordia separabat homines et angelos, quia nemo tam sanctus erat, ut in consortium angelorum susciperetur, sed omnes ad infernum propter culpam primi hominis descendebant. Morte autem Christi pax tanta inter homines et angelos effecta est, ut nunc animae justorum cum de corporibus exeunt, mox penetrent coelos gaudentibus angelis. Vel pacificata sunt Deo per Christi sanguinem, sive ea quae sunt in coelis, id est animae sanctorum, quae jam sunt in regno coelorum, et olim discordabant a Deo vel per suam, vel protoparentis culpam; sive ea quae sunt in terris, id est electi qui adhuc peregrinantur in exsilio vitae praesentis.
8.2.11
« Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso; si tamen permanetis in fide fundati et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura quae sub coelo est cujus factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis; et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia, cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, ut impleam verbum Dei, mysterium quod absconditum fuit a saeculis, et a generationibus; nunc autem manifestatum est sanctis ejus quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus in vobis spes gloriae. Quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu; in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.»
8.2.12
Dixerat generaliter omnia reconciliata, et nunc dicit specialiter illos reconciliatos, non per sua merita, nec per carnales observantias, sed per Christum, ut magis studeant subjici dominio tanti regis, et non sint ingrati tantis beneficiis. Placuit, inquit, Deo per Christum reconciliare sibi omnia; et vos etiam, o Colossenses, reconciliare sibi per eumdem voluit, cum aliquando, id est ante fidem essetis alienati ab eo, id est nihil cum eo habentes, dum diis alienis adhaereretis, et inimici ejus non natura, sed sensu, quia per hoc quod ei contraria sentiebatis, putantes idola deos esse, et amantes quae ipse odit, inimici ejus eratis, permanentes in operibus malis. Nam olim quidem tales fuistis, sed nunc, id est in hoc tempore, gratiae reconciliavit vos Deus in corpore carnis ejus, id est in corpore Christi, quod est caro. Corpus enim carnis dictum est, ad distinctionem caeterorum corporum, quae non sunt caro. In corpore carnis Christi per mortem ejus reconciliavit vos sibi Deus exhibere, id est ut exhiberet vos sanctos in virtutibus, et immaculatos a peccatorum sordibus, et irreprehensibiles, ut nihil mali in vobis appareat coram ipso qui videt omnia. Quod in hac vita fieri non potest, sed in alia fiet, quando sancti jam nihil maculae, nihilque reprehensionis habentes, coram suo Creatore permanentes, videbunt faciem ejus in aeternum. Tales vos exhibebit ipse coram se, id est praesentabit et offeret ante conspectum gloriae suae atque praesentiam; tamen hac conditione, si permanetis in fide. Aliter enim non potestis ad hanc gloriam pervenire. Sed tunc pervenietis ad hanc, si nunc in fide quam didicistis, permanseritis fundati, id est alta radice firmati, et non titubantes, et stabiles, id est ut neque cadatis, neque cedatis, id est ut neque fraudulentis locutionibus pseudoapostolorum seducamini, neque persecutionibus gentilium a constantia fidei recedatis; et si permanseritis immobiles a spe Evangelii, id est si perduraveritis in bonis operibus ita firmi, ut nihil vos movere possit a spe retributionis aeternae, quam promittit Evangelium; quod audistis a doctoribus vestris, ideoque illud tenere debetis, quia melius esset non cognovisse viam justitiae quam post cognitionem retrorsum converti. Quod Evangelium non ad vos solummodo pervenit, ne inde superbiatis, vel vos solos per ipsum delusos putetis, sed praedicatum est in universa creatura quae sub coelo est, sicut Dominus jusserat:« Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae.» Potest enim omnis creaturae nomine omnis natio gentium designari, quae est sub coelo in universo orbe. Non est enim ulla natio gentium, in qua praedicatum non sit Evangelium. Vel omnis creaturae nomine signatur homo, qui habet commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Si igitur commune habet aliquid cum omni creatura homo, juxta aliquid omnis creatura homo. Sic namque omnis creaturae Evangelium invenitur in solo homine. Universae ergo creaturae praedicatur Evangelium, cum soli homini praedicatur, quia videlicet ille docetur, propter quem universa in terra creata sunt, et a quo universa per quamdam similitudinem aliena sunt. Vel universa creatura, est universa Ecclesia per novam gratiam spiritaliter creata, secundum illud.« Cor mundum crea in me, Deus,» etc. Ipsius sumus factura, creati in Christo Jesu, in operibus bonis. Quae scilicet creatura est sub coelo, id est adhuc peregrinatur in hac valle lacrymarum, sed tandem sublevabitur in coelum. Dicitur enim, quia Evangelium praedicatum est in universa creatura quae sub coelo est. Ac si dicatur: Hoc Evangelium et hanc fidem atque spem evangelicam tenere debetis, quia sic tenet universus mundus fidelium. Quod Evangelium et Apostolus auctoritate sua commendat, subdendo: Cujus scilicet Evangelii, factus sum minister, id est ministrator et praedicator, ego Paulus, qui tantae famae tantaeque sum auctoritatis. Et etiam potestis scire quia verum est, atque firmiter illud debetis retinere et illi obedire. Factus sum ejus minister, qui nunc pro ejus annuntiatione constrictus vinculis et Romae retentus, gaudeo in passionibus, quia inde proficiunt credentes. Gaudeo inquam, in passionibus pro vobis confirmandis in veritate Evangelii; et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi in carne mea, id est ea quae Christus in carne sua minus pertulit, ego in carne mea perfero pro multiplicando corpore ejus, quod est Ecclesia. Passiones enim Christi non sunt in solo Christo, imo passiones Christi non sunt nisi in Christo. Si enim Christum intelligamus caput et corpus, passiones Christi non sunt nisi in Christo. Si autem Christum intelligamus solum caput, passiones Christi non sunt in solo Christo. Nam Apostolus: Adimpleo, inquit, ea quae desunt passionum, non mearum, sed Christi; in carne non jam Christi, sed mea. Patitur, inquit, Christus adhuc passiones, non in carne sua in qua ascendit in coelum, sed in carne mea, quae adhuc laborat in terra. Quisquis ergo es in membris Christi, quidquid pateris ab eis, qui non sunt in membris Christi, deerat passionibus Christi. Ideo additur, quia deerat, mensuram adimplens, non superfundens. Tantum pateris, quantum ex passionibus tuis inferendum erat universae passioni Christi, qui passus est in capite nostro, et patitur in membris suis, id est in nobis ipsis. Ad communem hanc quasi rempublicam nostram, quisque pro modulo nostro exsolvimus quod debemus, et passione virium nostrarum quasi canonem passionum nostrarum inferimus. Paritio plenaria non erit passionum omnium, nisi cum saeculum finitum fuerit. Adimpleo, inquit, ea quae desunt. Cui desunt? Passionibus Christi. Et ubi desunt? In carne mea. Nam in carne Christi quam virgo peperit, nihil passionum deest, sed omnes in illa passiones sunt impletae; sed adhuc restat pars passionum ejus in mea carne, quas quotidie tolero pro universali corpore ejus, quod est Ecclesia. Si enim ab eruditione fidelium cessarem has passiones ab infidelibus non sustinerem. Sed quia semper Ecclesiae studeo prodesse, semper adversa cogor tolerare. Cujus Ecclesiae factus sum ego minister, id est officium accepi ut ei verbum vitae ministrem; et hoc non dispositione hominum, vel usurpatione mea sive merito meo, sed secundum dispensationem Dei, id est secundum quod mihi Dei gratia ordinavit. Vel factus sum minister Ecclesiae secundum dispensationem Dei, id est ut ei dispensem cibaria Domini mei. Quae dispensatio data est mihi in vobis, quia tantumdem valet quod per meos discipulos cibum vitae vobis dispensavi, quantum si per me id fecissem. Vel in vobis, quia in cunctis gentibus est mihi data, et vos estis gentes. Idcirco data est mihi, ut impleam verbum Dei, id est impleam quod Deus praeordinavit de vobis, et quod in secreto consilii sui locutus est ante saecula de salute vestra, ne putetis salutem gentibus non fuisse promissam. Nam in secreto sapientiae suae, vel in prophetis locutus est bona de vobis. Et hoc verbum implere studeo, dum vos ad promissam salutem festinare moneo. Vel impleo verbum Dei, id est verbum praedicationis, quod Christus annuntiare per seipsum coepit; id adimpleo per ministerium meae praedicationis, quia in doctrina mea perficitur quidquid minus in Scripturis sanctis dictum fuerat, id est omnis perfectio justitiae et sapientiae quam mortales adipisci valent, completur in mea praedicatione. Adimpleo verbum, id est mysterium; hoc est secretum occultum redemptionis humanae per incarnationem ac mortem Filii Dei, per quam gentes illuminatae sunt, et credentibus Judaeis sociatae et coaequatae, caeteri vero Judaei excaecati. Quod mysterium fuit hominibus absconditum a saeculis, id est ex quo saecula esse coeperunt, hoc est dies succedere nocti, noxque diei, et generationibus, id est ex quo generationi generatio successit usque ad adventum Domini. Absconditum fuit omnibus tam longo mundi spatio, nisi paucis quibus per Spiritum sanctum Deus hoc revelavit. Nam, etsi nonnulli philosophorum de divinitate Filii Dei multa recte dixerunt, nihil tamen de incarnatione et morte ejus, ac nostra per eam redemptione cognoverunt. Abscondit enim Deus hoc a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis. Olim quidem fuit absconditum; sed nunc tempore gratiae manifestatum est non cunctis hominibus, sed sanctis ejus; nec his omnibus, sed quibus voluit Deus ex sola gratia notas facere, id est notificare divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, in quo sunt multa, fides, remissio, justificatio, conjunctio Judaeorum et gentilium, dona Spiritus sancti, futura beatitudo, et propterea dixi divitias. Quod sacramentum est Christus in vobis gentibus, id est Christi incarnatio, passio et resurrectio, per quas facta est humani generis reparatio, et Judaeorum atque gentilium coaequatio, quod nequivit facere carnalis observantia legis. Christus dico, existens in vobis spes gloriae, id est per eum qui in cordibus vestris habitat, speratis gloriam sempiternam sine carnalibus legis operibus. Quem, id est qualem nos eum cunctis annuntiamus, quod scilicet gentes sperant per eum, et consequentur gloriam sine lege. Hunc praedicamus, qui gentibus in se credentibus est spes gloriae, et salus aeterna, nos corripientes, id est increpantes et castigantes, non solummodo vos, sed etiam omnem hominem qui deviat a tramite fidei, vel rectae agnitionis. Omnem hominem, id est tam Judaeum quam gentilem, tam nobilem quam ignobilem, tam divitem quam pauperem, tam liberum quam servum, tam marem quam feminam, sumus corripientes; et docentes omnem hominem qui ignorat, docentes, inquam, eum in omni sapientia, quae laudatur in Scripturis sanctis, per quam Deus agnoscitur et colitur. Quod ideo facimus facimus, ut exhibeamus, id est praeparemus atque reddamus omnem hominem perfectum fide et moribus in Christo Jesu, non in lege; nihil enim ad perfectum adduxit lex. Hoc loco declarantur tres gradus actionis, quos magnus Dionysius esse testatur non solum in ecclesiastica, sed etiam in angelica hierarchia, id est sacro principatu, scilicet purgatio et illuminatio et perfectio. Purgatio in his qui corripiuntur, illuminatio in his qui docentur, et perfectio in his qui perfecti exhibentur. Homines enim purgantur a peccatis et errore, et illuminantur doctrina sapientiae, ac perficiuntur sublimiori virtutum et sapientiae assecutione. Angeli quoque purgantur ab ignorantia, et illuminantur divina scientia, et perficiuntur majori cognitione ejusdem scientiae. Hos ergo gradus hierarchiae, id est sacerdotalis actionis insinuans Apostolus, dicit de se, suisque sociis, quia Christum annuntiamus, corripientes omnem hominem, qui scilicet correptione indiget pro quacunque culpa, et docentes in omni sapientia divinorum omnem hominem qui jam correptus est, et ab errore vel peccatis purgatus. Non enim prius tradenda est homini doctrina sapientiae, quam vas cordis ejus purgatum sit ad susceptionem illius. Ideo sic corripimus, ac deinde docemus, ut exhibeamus, id est faciamus omnem hominem qui correptus et doctus fuerit, perfectum in Christo, id est in Christiana religione. Vel in coelesti patria exhibeamus, id est offeramus eum Deo tanquam sacrificium in Christo Jesu perfectum, id est bonis omnibus perfecte plenum. In quo, id est qua re, scilicet ut corripiam et doceam, et exhibeam Deo perfectum omnem hominem in Christo, et ego laboro, id est laboriosis conatibus adnitor, certando contra rebelles, adjuvantibus signis, quae Deus ad confirmationem adjungit labori meo, secundum operationem ejus, scilicet Christi, quam ipse operatur in me in virtute miraculorum, vel in virtute potentis per Spiritum sanctum et efficacis sermonis, sive virtute internae fortitudinis, quae per Spiritum sanctum me corroborabat interius ad constantiam praedicandi et bene agendi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).