Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 8.1
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
8.1
IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES. ARGUMENTUM.
8.1
Est civitas in Asia nomine Colossae, unde Colossenses dicuntur. His non ipse Apostolus praedicavit, sed ejus discipuli Epaphras et Archippus, quando ex his originem ducebant. Epaphras enim quae a Paulo didicerat praedicans eis, convertit illos, et factus est apostolus eorum; Archippus vero episcopatum super eos accepit. Supervenientibus autem pseudoavostolis, et carnales observantias praedicantibus, dubium fuit ouibus potius credendum esset. Unde Paulus, cujus auctoritas celebris erat, quasi medius judicat quae pars sit potius tenenda. Describit autem Christum et ejus beneficia, quomodo est sufficiens ad omnia; carnalia vero omnino improbat, ut deinceps sincere fidem Christi teneant. Instruit et moraliter, confirmans quod illi docuerant. Unde fit ut haec epistola magnam affinitatem et similitudinem habeat cum illa quae est ad Ephesios. In illa quippe et in ista simili modo commendatur eminentia divinorum beneficiorum, et carnalium observatio legis destruitur, et mores Dei instruuntur.
8.2.1
IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES. CAPUT PRIMUM.
8.2.1
« Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, his qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.»
8.2.2
Quia Paulus Apostolus gentium constitutus erat, ideo istis qui gentiles erant, pure se scribit apostolum, licet eis per se non praedicaverat, sed per discipulos suos. Nam et istis erat apostolus. At contra in epistola quam scripsit Hebraeis, non se dixit apostolum, quia non erat apostolus Hebraeorum, sed gentilium. Paulus cujus dicta sunt authentica, quia est apostolus, id est legatus Jesu Christi; et hoc non per sua merita, vel per humanam electionem, sed per voluntatem Dei, contra cujus voluntatem faciunt pseudoapostoli, et Timotheus frater, qui est vir magnae auctoritatis, mandant ea quae sequuntur his qui sunt Colossis, non quidem idololatris, sed sanctis et fidelibus fratribus, id est majoribus et minoribus Christianis. Sanctis, id est in divina religione promotis; et fidelibus, id est qui jam fidem habent, sed nondum in sancta conversatione sunt promoti. Vel eisdem sanctis et fidelibus, id est bonos mores et fidem habentibus, et hoc in Christo Jesu, id est in Christi gratia, non in legis observantia, nec in viribus liberi arbitrii. Quid volunt, aut quid petunt, ut gratia vobis sit et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
8.2.3
« Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram in Christo Jesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, propter spem quae reposita est vobis in coelis, quam audistis in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit; sicut et in vobis ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate, sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, qui etiam manifestavit nobis, dilectionem vestram in spiritu.»
8.2.4
A gratiarum actione inchoat, ut eos sibi benevolos reddat, et ad gratias Deo semper agendas pro acceptis beneficiis accendit. Scribit autem a Roma. Gratias, inquit, agimus, ego et Timotheus, id est gratiosas laudes referimus Deo, quia vobis omnia dedit bona quae habetis. Ideo gratias illi agimus, non vobis. Gratias agimus Deo, id est Creatori Jesu Christo, secundum quod homo est; et Patri ejusdem Christi Jesu Domini nostri, secundum quod Deus est, qui per eumdem Mediatorem vobis omnia tribuit. Nos dico, semper orantes pro vobis, ut crescatis et proficiatis die ac nocte, vel quoties oramus Gratias agimus, audientes, id est quia audivimus fidem vestram esse in Christo Jesu, quia et fides vestra donum Dei est. Alioquin non essent illi agendae gratiae pro ea, et quia audivimus dilectionem quam habetis non otiosam, sed bonis operibus redundantem, non in quosdam sanctos sed in omnes quoniam beneficia vestrae charitatis abundant in eos quos vivere sancte nostis. Ideoque grates illi referimus, qui vobis talem inspiravit charitatem. Et haec non propter humanam laudem, sed propter spem quae vobis est in coelis reposita, quae non apparet modo, sed tamen est vobis in coelis, tutoque loco servatur; hoc est, propter vitam perennem, quam vos in coelis assecuturos speratis. Et quomodo res tam latens speratur? Quam audistis, inquit, id est quia audistis illam in verbo veritatis. Vel quia spem non habetis a vobis, sed a Deo, quia in verbo, id est in praedicatione non falsitatis, sed veritatis; nec cujuslibet veritatis, sed Evangelii, id est boni nuntii, quo annuntiatur Deus homo factus esse, ut homines deos faceret, id est angelis pares, et ne ipsi dissimularent se Evangelium audisse, quasi non esset eis praedicatum, sed alios audisse inde tenuiter loqui, quibus fuerat praedicatum, addit: Quod Evangelium pervenit ad vos, subauditur, etsi non per me, tamen per eos qui didicerant a me, sicque veritas vos non latuit. Rursum ne illi superbirent, quasi ad eos pervenisset Evangelium, et caeteras gentes devitasset, subdit: Ita pervenit ad vos, sicut et in universo mundo, id est non soli vos audistis illud, sed et omnis mundus, quia non est aliquod mundi regnum, in quo Christi nomen non sit praedicatum. Vel ita pure et vere pervenit ad vos, sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc est et manet in eo, id est non minus est vobis factum, quam aliis ecclesiis et cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi per bona opera intellectus, et crescit augmento scientiae et numero fidelium; non quod plus habeant alii quam vos, sed ita est factum illis, sicut et in vobis. Et ideo nihil debetis superaddere vel mutare, sed ita ut didicistis, Evangelium sinceriter servare, quod totus servat mundus, ne vos soli dissentiatis ab universo orbe. Sicut in orbe terrarum, ita et in vobis est, et fructificat et crescit ex ea die qua audistis illud, quia non fuistis rebelles, sed mox credere coepistis et fructificare, vel in die illo, id est illuminatione cordis audistis credendo et cognovistis discernendo gratiam Dei, id est remissionem peccatorum, et caetera Dei dona gratuita in veritate, non in fictione, quia veraciter dat ea Deus, non fingitur dare, vel in veritate praedicationis ea cognovistis. sicut didicistis ab Epaphra. Epaphram modo laudat, et de Archippo tacet, quoniam Epaphras erat valde fervens studio charitatis, et sollicitus et apostolus eorum; Archippus vero episcopus, sed aliquanto remissus et tepidus. Cognovistis gratiam Dei, non sicut vosipsi vestro ingenio invenistis, sed sicut didicistis ab Epaphra magistro non vili, sed charissimo et conservo nostro, quia nobiscum in praedicatione servit Domino Christo. Cujus doctrinam non debetis spernere, sed honorare et servare. quia est non subdolus, sed fidelis minister Jesu Christi, id est dona Christi ministrans in praedicatione vobis, vel bona vestra offerens Christo, fidelis minister est pro vobis, non pro suis, qui non vestra quaerit, sed vos; non res vestras cupit acquirere, sed vos Deo adjungere, quorum salutem desiderans, coepit doctrinam meam vobis praedicare. Qui et manifestavit nobis relatione sua dilectionem vestram ad Deum et proximum esse fundatam in Spiritu sancto, non in carne dilectionem vestram nobis intimavit, quae non est in affectu carnis, sed in gratia Spiritus sancti.
8.2.5
« Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate, cum gaudio gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae.»
8.2.6
Epaphras nobis nuntiavit dilectionem vestram spiritualem. Ideo non solum ipse Epaphras, sed et nos ex ea die qua hoc audivimus non cessamus orantes humili affectu et pia devotione et postulantes quasi quadam audacia pro meritis vestris assumpta. Hoc scilicet oramus et postulamus incessanter a Deo pro vobis, ut impleamini agnitione voluntatis ejus, id est ut plene cognoscatis quid ipse velit, et quid non. Magnum est plene scire quid Deus velit in omnibus rebus activae vitae vel contemplativae. Modo tamen consequenter exponitur per partes quid ipse velit. Agnoscatis, inquam, voluntatem ejus in omni sapientia rerum, quae activae vitae sunt, et intellectu spirituali, id est cognitione spiritualium rerum, vel in omni sapientia divinorum atque coelestium, et intellectu spirituali sacrarum Scripturarum, ut vos ambuletis digne Deo, id est agatis ita ut digni sitis Deum accipere praemium; vel ambuletis ut Deum deceat ambulatio vestra, per omnia quae egeritis placentes ei. Ita scilicet, ut sitis non in quodam, sed in omni opere bono fructificantes multipliciter in majus, et per hoc bonorum operum merita crescentes in scientia Dei, in cognitione deitatis sensu spiritali, juxta illud:« A mandatis tuis intellexi.» Bona enim operatio sensum mentis illuminat. Vos dico, confortati in Deo in omni virtute, id est fortes et constantes effecti in charitate, et justi in sanctitate et caeteris similibus, et hoc secundum potentiam claritatis ejus, id est secundum quod potest vos fortes reddere claritas ejus, qua illuminantur electorum mentes, ut claram Dei notitiam habeant, et omnia clare discernere valeant, ut jam nullatenus ad peccati consensum flecti queant, sed semper quod bonum est, faciant. Dixi ut in omni virtute sitis fortes, scilicet in omni patientia, ut fortiter omnia adversa sustineatis per patientiam. Non enim in quadam patientia rogo vos esse fortes, ut quaedam patienter sufferatis, et quaedam non sufferatis: sed potius in omni patientia, ut videlicet omnia molestiarum genera patienter pro Deo sustineatis, et in omni longanimitate, id est longa animi perseverantia, in adversitatum toleratione et promissorum coelestium exspectatione. Patientiae enim addenda est longanimitas, ne quis postquam per aliquod temporis spatium servaverit patientiam, deficiat in adversis, vel fastidiat tam longam patientiae observantiam, et incipiat impatienter agere, sed potius per longanimitatem patienter omnia toleret usque in finem, et hanc patientiam atque longanimitatem servate cum gaudio, vel non sitis inter adversa quae patimini tristes, sed potius sitis spe gaudentes, dum fueritis in tribulatione patientes. Non enin contristari, sed gaudere debetis, si contigerit ut propter justitiam adversa toleretis. Vos dico, agentes gratias Deo Patri, qui tanta nobis beneficia contulit, ut consortes sanctorum nos faceret; hoc est nolite contra Deum murmurare, quia vos sinit in praesenti saeculo adversa tolerare, sed gratias illi agite semper, quia vos dignatus est in numero sanctorum computare, ut cum eo perenniter possitis regnare. Gratias illi exsultanter agite, qui nos per suam fecit dignos transire in partem, id est in participationem sortis, id est aeternae haereditatis sanctorum in lumine, id est in claritate divinae visionis, ut aeternaliter irradiemur splendore majestatis ejus. Sors enim vocatur haereditas, quando non meritis humanis, sed electione divina datur; sanctis patriarchis et prophetis. Et partem hujus sortis nos habere Deus voluit, ut cum sanctis patribus haereditatem possideremus in lumine viventium. Vel Dei voluntas in humano genere sors est, apud quem non est iniquitas. Non enim ille personas accipit, sed occulta illius sors est unicuique hominum. Sortis nomine designatur gratia qua salvamur, quia in sorte non est electio, sed voluntas Dei. Nam ubi dicitur, iste facit, et iste non facit, merita considerantur. Et ubi merita considerantur, electio est, non sors. Quando autem Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suae nos fecit, quia voluit, non quia digni fuimus, hoc est sors. Et in partem sortis hujus nos, qui eramus indigni, fecit ipse misericorditer dignos, quod ad fidem vocavit, non solum ex Judaeis, sed et ex gentibus. Et hoc fecit in lumine, quo mentes nostras illustravit, ut cognosceremus eum, et verba praedicatorum ejus intelligeremus. Fecit autem hoc modo nos dignos, quia scilicet eripuit nos, id est potenter extraxit de potestate tenebrarum, id est daemonum, qui nobis dominabantur intrinsecus, dum caecitas infidelitatis et ignorantiae, vel peccatorum obscuritas in nobis adhuc esset. De potestate hujusmodi tenebrarum, id est malignorum angelorum, ne nos in nocte suae damnationis sine fine possiderent, eripuit nos Deus Pater; in baptismo delens peccata nostra, per quae illi potestatem habebant in nobis, et transtulit in regnum Filii sui in Ecclesiam Christi, de qua dictum est, quia mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Transtulit, inquam, nos in regnum Filii dilectionis suae, ut per fidem et opera bona regnaret in nobis Filius ejus. Sed quid est, dilectionis suae? Si enim in divina Trinitate non est alia dilectio nisi Spiritus sanctus, profecto Christus in hoc loco non solius Patris, sed et Spiritus sancti filius invenitur. Quod si hoc absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit dilectio Spiritus sanctus; quod autem dictum est: Filii dilectionis suae, nihil intelligatur aliud quam Filii sui dilecti, quam Filii postremo substantiae suae. Charitas enim vel dilectio Patris, quae in natura est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam ejus ipsa natura atque substantia, ac per hoc filius charitatis sive dilectionis ejus nullus est alius, quam qui de substantia ejus genitus est. In regnum Filii dilectionis suae dicitur nos transtulisse, ut intelligamus quia nos quoque diliget, si perseveramus esse regnum Filii sui, quem ipse naturaliter et ineffabiliter diligit, id est si peccatum in nobis amplius non regnaverit. Ubi enim peccatum regnare incipit, ibi Christus regnare desistit.
8.2.7
« In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae.»
8.2.8
In regnum Filii sui nos transtulit, in quo Filio habemus redemptionem de potestate diaboli, et remissionem peccatorum. In hanc enim redemptionem tanquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi. Quo accepto diabolus non ditatus est, sed necatus, ut nos ab eis nexibus solveremur, nec quemquam eorum secum, quos Christus ab omni debito liber, indebite fuso suo sanguine redemisset, peccatorum retibus obvolutum traheret ad secundae ac sempiternae mortis exitium. Tunc enim sanguis ille, quoniam ejus erat, qui nullum omnino habebat peccatum, ad remissionem nostrorum fusus est peccatorum, ut quia eos diabolus merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxerat, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerita poena mortis affecit, hac enim justitia et hoc vinculo vinctus est ille fortis, ut vasa ejus eriperentur, vel homines quos tenebat, liberarentur. Sic habemus in Christo redemptionem et remissionem, quae in baptismo consecuti sumus, destructa potestate diaboli, et restituta libertate nostri arbitrii. Vel transtulit nos Deus in regnum Filii dilectionis suae, id est transvexit nos jam per spem in coelum, quia conresuscitavit et consedere fecit in coelestibus in Christo. In quo per spem similiter habemus redemptionem, id est liberationem ab his miseriis et afflictionibus, quas nunc patimur; et per rei exhibitionem habemus jam in illo peccatorum remissionem, quia et semel in baptismo per effusionem sui sanguinis delevit peccata nostra, et quotidie( si peccamus) non indigemus aliis hostiis; unde patet qui legales hostiae non amplius offerendae sunt, quia nullam omnino jam utilitatem praestant. Qui Christus secundum divinitatem est imago Dei invisibilis, et omnimoda similitudo Patris, sicut ait:« Qui me videt, videt et Patrem.» Nam sicut per contemplationem cujuslibet imaginis datur nobis ejus notitia, cujus illa imago est, licet ipse absens et nunquam visus a nobis, sic et apostoli videntes Filium, intellexerunt Patrem, qui corporaliter eis non apparebat. Et nos quidem sumus imago Dei, sed Filius est aliter ejus imago. Nam sicut imago imperatoris aliter est in nummo, et aliter in filio; sic et imago Dei aliter in Filio, qui est consubstantialis et coaequalis atque coaeternus, et aliter in homine, qui est creatura. Et notandum quod admirabiliter commendat Apostolus excellentiam Christi in utraque natura, nunc de divinitate, et nunc de humanitate ejus sententiam proferens, ut hunc solum ad justificationem, et ad aeternam salutem sine legis operibus sufficere cunctis credentibus ostendat( ibid). Nam de divinitate ejus sententiam protulit, dicens quia Pater transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae. Et de humanitate ejus subjunxit, quia in ipso habemus redemptionem et remissionem peccatorum; item secundum formam Dei dixit, quia ipse est imago Dei invisibilis. Nunc secundum formam servi subjungit, quia est primogenitus omnis creaturae. Nam secundum formam Dei, non est primogenitus, sed unigenitus; secundum formam vero servi, ipse est primogenitus in multis fratribus. In substantia divinitatis est unigenitus, in susceptione humanitatis primogenitus in gratia. Primogenitus ergo dicitur omnis creaturae, quia sicut primogenitus omnium fratrum primatum dignitatis obtinet inter omnes fratres, sic humanitas Christi primatum dignitatis obtinet inter omnes creaturas, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat.
8.2.9
« Quoniam in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Quia et in ipso complacuit, omnem plenitudinem divinitatis inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipso, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in coelis, sive quae in terris sunt.»
8.2.10
Non est mirum si humanitas Filii Dei tantum praecellat omnibus, ut juxta eam sit ipse primogenitus omnis creaturae, quoniam secundum divinitatis ejus potentiam condita, id est facta sunt in ipso universa, sicut et in Psalmo canitur Patri:« Quam magnificata sunt opera tua, Domine, omnia in sapientia fecisti,» id est in Filio tuo. Universa quae sunt in coelis et in terra, visibilia, sicut sol et luna, vel hominum corpora, et invisibilia, sicut angeli et animae, creata sunt in ipso. Et ostenduntur per partes, invisibilia, quae minus facta per eum videbantur propter magnitudinem excellentiae ipsorum. Universa, inquam, sunt in ipso facta, sive throni, id est illi digniores spiritus, in quibus Deus sedet, sive dominationes, id est illi nobiliores spiritus, qui caeteris dominantur, sive principatus, id est illi qui praesunt aliis, et quae agere debeant disponunt, sive potestates, id est illi spiritus, qui subjectis aliorum ordinibus potenter praeeminent. Throni enim vocantur, quibus ad exercendum judicium semper Deus praesidet. Nam quia θρόνος thronos Latino eloquio sedes dicimus, throni Dei dicti sunt ii qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde et ei canitur:« Sedes super thronum, qui judicas justitiam.» Throni quippe dignitate loci superioris excedunt, ut sex alios angelorum ordines subter se relinquant. In quibus statim post thronos sunt dominationes, id est illi spiritus, qui in superni regis curia sunt nobilissimi, et subjectis quibusque dominantur, ac possident eos ut domini. Principatus etiam vocantur, qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt. Qui subjectis suis, dum quaecunque sunt agenda, disponunt eos ad explenda divina ministeria, principantur. Dominationes tamen potentiam principatuum alta dissimilitudine mirabiliter transcendunt. Nam principari, est inter reliquos priorem existere. Dominari vero est, etiam subjectos quosque possidere. Potestates autem, juxta Dionysium, et ipsae dignioris potentiae, quam principatus esse creduntur, ut subjectis ordinibus caeterorum potenter praesint, et ad divinam contemplationem super se potenter extendantur. Vel juxta beatum Gregorium, potestates vocantur hi, qui hoc potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni subjectae sint potestates adversae, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare praevaleant quantum volunt. Et cuncta haec invisibilia coelestium atque praecellentium spirituum agmina, in Christo sunt creata, ut per haec ostendatur esse non minor Patre. Nec solum angelici spiritus, sed omnia prorsus quaecunque sunt vel fuerunt, creata sunt a Patre per ipsum, sicut et evangelista testatur, quia« omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil,» id est nulla creatura. Et in ipso facta sunt omnia, sicut et Psalmistam cecinisse praemisimus:« Omnia in sapientia fecisti.» Per ipsum, id est per virtutem ejus omnipotentiae, et in ipso, id est intra signum immensae magnitudinis sapientiae ejus creata sunt omnia, et secundum formam servi ipse est ante omnes, id est omnibus praelatus, quia nullus est ei aequalis, etiam secundum quod ipse est homo, et secundum formam Dei omnia in ipso constant, quia sicut omnia creavit, sic omnia continet et regit. Omnia in ipso constant, quia secundum immensitatem incircumscriptae et incomprehensae divinitatis ejus, omnia sunt intra ipsum; et ne in nihilum redeant, per eum consistunt, et secundum formam servi ipse est caput corporis sui, scilicet Ecclesiae, quia unius naturae sunt caput et corpus. Ecclesiae caput est homo ille, cujus susceptione« verbum caro factum est, et habitavit in nobis;» membra vero caetera sunt omnes sancti, quibus perficitur et completur Ecclesia. Sicut ergo anima totum corpus nostrum animat et vivificat, licet in capite sentit et vivendo et audiendo et odorando et gustando et tangendo, in caeteris autem membris tangendo tantum; et ideo capiti cuncta subsunt ad operandum, illud autem supra collocatum est ad consulendum, quia ipsius animae quae consulit corpori, quodam modo personam sustinet caput. Ibi enim omnis sensus apparet; sic universo populo sanctorum tanquam uni corpori,« caput est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus,» quod Dei sapientia non sic assumpsit ut caeteri, sed multo excellentius multoque sublimius, quomodo illum solum assumi oportuit, in quo sapientia hominibus appareret, sicut eam visibiliter decebat ostendi, qui et ipsius sapientiae personam gereret, per quam caeteri fiunt sapientes. Ipse igitur est caput, caeteri vero membra, quia in ipso sunt omnia bona, sicut in capite omnes sensus; in caeteris vero quaedam partes bonorum distributae sunt, juxta mensuram uniuscujusque membri. Et ipse universa membra regit, omnia vero membra illi adhaerent. Qui et secundum formam Dei est principium, quia ipse est Dei sapientia, quae permanens in se, sicut scriptum est, innovat omnia. Principium enim quodammodo semper incipit et nunquam deficit, sicut Filius aeternam de Patre nativitatem habet. Vel sicut ipse dixit in Apocalypsi Joannis:« Principium est creaturae Dei,» quoniam omnis creatura ab illo habet esse. Vel omnium virtutum omniumque bonorum est nobis principium, quia nemo quidquam boni habere valet, nisi ab ipso acceperit, ideoque et caput jure vocatur. Et secundum formam servi est ipse primogenitus ex mortuis, quia primus resurrexit, non ultra moriturus. Ipsa enim resurrectio mortuorum, est quaedam generatio, sicut scriptum est:« In regeneratione cum sederit Filius hominis,» etc. Reliqui ergo mortui adhuc tenentur in matris utero, id est in sinu terrae clausi jacent in monumentis, hic autem jam ex utero matris processit, id est veniens de tumulo surrexit quasi gigas non ultra moriturus, sed in aeternum cum Patre regnaturus in coelestibus. Ideoque primo genitus ex mortuis, vel primogenitus mortuorum, id est ad immortalitatem genitus per resurrectionem. Et hoc idcirco, ut ipse sit in omnibus tenens primatum, id est dominium, quia potest et alios suscitare. Sicut enim primus omnium resurrexit, unde et ipse primitiae dormientium appellatur, sic in omnibus sanctis tam prioribus quam sequentibus, tenet ipse primatum dignitatis et potentiae, ac sanctitatis. Vel in omnibus dignitatibus tenet ipse primatum, quia sicut primus surrexit, ita primus coelos ascendit, et primus faciem Dei vidit, et in universis dignitatibus omnes praecellit. Et recte primatum habet, non solum quia est primogenitus, sed etiam quia complacuit Trinitati, quod in ipso omnis plenitudo scientiae et virtutum non modo esset, sed habitaret. Quia et complacuit, id est Patri simul cum Verbo et Spiritu sancto placuit, inhabitare, id est permanere in ipso omnem plenitudinem, id est omni modo perfectam abundantiam divinitatis, et omnium gratiarum atque virtutum, omniumque bonorum. Hoc complacuit Deo, ut tanta bonorum plenitudo maneret in illo homine, cui non ad mensuram dedit Spiritum, sicut caeteris sanctis dare consuevit. Et placuit Deo per eum reconciliare sibi omnia humana in ipso posita, id est Judaeos et gentes in fide illius constitutos, qui prius abinvicem, et a Deo discordabant. Hoc Deus, ut dictum est, voluit, ipse dico, pacificans adinvicem non per legis sacrificia, sed per sanguinem crucis ejus, id est per sanguinem ejus in cruce fusum, sive ea quae sunt in coelis, sive quae sunt in terris, id est angelos et homines. Qua enim hora sanguis redemptionis exivit de latere Domini in cruce pendentis, dimissum est peccatum Adae humano generi, et pacificata sunt coelestia et terrestria, quia tunc patuit hominibus introitus in regnum coelorum. Magna enim discordia separabat homines et angelos, quia nemo tam sanctus erat, ut in consortium angelorum susciperetur, sed omnes ad infernum propter culpam primi hominis descendebant. Morte autem Christi pax tanta inter homines et angelos effecta est, ut nunc animae justorum cum de corporibus exeunt, mox penetrent coelos gaudentibus angelis. Vel pacificata sunt Deo per Christi sanguinem, sive ea quae sunt in coelis, id est animae sanctorum, quae jam sunt in regno coelorum, et olim discordabant a Deo vel per suam, vel protoparentis culpam; sive ea quae sunt in terris, id est electi qui adhuc peregrinantur in exsilio vitae praesentis.
8.2.11
« Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso; si tamen permanetis in fide fundati et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura quae sub coelo est cujus factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis; et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia, cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, ut impleam verbum Dei, mysterium quod absconditum fuit a saeculis, et a generationibus; nunc autem manifestatum est sanctis ejus quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus in vobis spes gloriae. Quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu; in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.»
8.2.12
Dixerat generaliter omnia reconciliata, et nunc dicit specialiter illos reconciliatos, non per sua merita, nec per carnales observantias, sed per Christum, ut magis studeant subjici dominio tanti regis, et non sint ingrati tantis beneficiis. Placuit, inquit, Deo per Christum reconciliare sibi omnia; et vos etiam, o Colossenses, reconciliare sibi per eumdem voluit, cum aliquando, id est ante fidem essetis alienati ab eo, id est nihil cum eo habentes, dum diis alienis adhaereretis, et inimici ejus non natura, sed sensu, quia per hoc quod ei contraria sentiebatis, putantes idola deos esse, et amantes quae ipse odit, inimici ejus eratis, permanentes in operibus malis. Nam olim quidem tales fuistis, sed nunc, id est in hoc tempore, gratiae reconciliavit vos Deus in corpore carnis ejus, id est in corpore Christi, quod est caro. Corpus enim carnis dictum est, ad distinctionem caeterorum corporum, quae non sunt caro. In corpore carnis Christi per mortem ejus reconciliavit vos sibi Deus exhibere, id est ut exhiberet vos sanctos in virtutibus, et immaculatos a peccatorum sordibus, et irreprehensibiles, ut nihil mali in vobis appareat coram ipso qui videt omnia. Quod in hac vita fieri non potest, sed in alia fiet, quando sancti jam nihil maculae, nihilque reprehensionis habentes, coram suo Creatore permanentes, videbunt faciem ejus in aeternum. Tales vos exhibebit ipse coram se, id est praesentabit et offeret ante conspectum gloriae suae atque praesentiam; tamen hac conditione, si permanetis in fide. Aliter enim non potestis ad hanc gloriam pervenire. Sed tunc pervenietis ad hanc, si nunc in fide quam didicistis, permanseritis fundati, id est alta radice firmati, et non titubantes, et stabiles, id est ut neque cadatis, neque cedatis, id est ut neque fraudulentis locutionibus pseudoapostolorum seducamini, neque persecutionibus gentilium a constantia fidei recedatis; et si permanseritis immobiles a spe Evangelii, id est si perduraveritis in bonis operibus ita firmi, ut nihil vos movere possit a spe retributionis aeternae, quam promittit Evangelium; quod audistis a doctoribus vestris, ideoque illud tenere debetis, quia melius esset non cognovisse viam justitiae quam post cognitionem retrorsum converti. Quod Evangelium non ad vos solummodo pervenit, ne inde superbiatis, vel vos solos per ipsum delusos putetis, sed praedicatum est in universa creatura quae sub coelo est, sicut Dominus jusserat:« Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae.» Potest enim omnis creaturae nomine omnis natio gentium designari, quae est sub coelo in universo orbe. Non est enim ulla natio gentium, in qua praedicatum non sit Evangelium. Vel omnis creaturae nomine signatur homo, qui habet commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Si igitur commune habet aliquid cum omni creatura homo, juxta aliquid omnis creatura homo. Sic namque omnis creaturae Evangelium invenitur in solo homine. Universae ergo creaturae praedicatur Evangelium, cum soli homini praedicatur, quia videlicet ille docetur, propter quem universa in terra creata sunt, et a quo universa per quamdam similitudinem aliena sunt. Vel universa creatura, est universa Ecclesia per novam gratiam spiritaliter creata, secundum illud.« Cor mundum crea in me, Deus,» etc. Ipsius sumus factura, creati in Christo Jesu, in operibus bonis. Quae scilicet creatura est sub coelo, id est adhuc peregrinatur in hac valle lacrymarum, sed tandem sublevabitur in coelum. Dicitur enim, quia Evangelium praedicatum est in universa creatura quae sub coelo est. Ac si dicatur: Hoc Evangelium et hanc fidem atque spem evangelicam tenere debetis, quia sic tenet universus mundus fidelium. Quod Evangelium et Apostolus auctoritate sua commendat, subdendo: Cujus scilicet Evangelii, factus sum minister, id est ministrator et praedicator, ego Paulus, qui tantae famae tantaeque sum auctoritatis. Et etiam potestis scire quia verum est, atque firmiter illud debetis retinere et illi obedire. Factus sum ejus minister, qui nunc pro ejus annuntiatione constrictus vinculis et Romae retentus, gaudeo in passionibus, quia inde proficiunt credentes. Gaudeo inquam, in passionibus pro vobis confirmandis in veritate Evangelii; et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi in carne mea, id est ea quae Christus in carne sua minus pertulit, ego in carne mea perfero pro multiplicando corpore ejus, quod est Ecclesia. Passiones enim Christi non sunt in solo Christo, imo passiones Christi non sunt nisi in Christo. Si enim Christum intelligamus caput et corpus, passiones Christi non sunt nisi in Christo. Si autem Christum intelligamus solum caput, passiones Christi non sunt in solo Christo. Nam Apostolus: Adimpleo, inquit, ea quae desunt passionum, non mearum, sed Christi; in carne non jam Christi, sed mea. Patitur, inquit, Christus adhuc passiones, non in carne sua in qua ascendit in coelum, sed in carne mea, quae adhuc laborat in terra. Quisquis ergo es in membris Christi, quidquid pateris ab eis, qui non sunt in membris Christi, deerat passionibus Christi. Ideo additur, quia deerat, mensuram adimplens, non superfundens. Tantum pateris, quantum ex passionibus tuis inferendum erat universae passioni Christi, qui passus est in capite nostro, et patitur in membris suis, id est in nobis ipsis. Ad communem hanc quasi rempublicam nostram, quisque pro modulo nostro exsolvimus quod debemus, et passione virium nostrarum quasi canonem passionum nostrarum inferimus. Paritio plenaria non erit passionum omnium, nisi cum saeculum finitum fuerit. Adimpleo, inquit, ea quae desunt. Cui desunt? Passionibus Christi. Et ubi desunt? In carne mea. Nam in carne Christi quam virgo peperit, nihil passionum deest, sed omnes in illa passiones sunt impletae; sed adhuc restat pars passionum ejus in mea carne, quas quotidie tolero pro universali corpore ejus, quod est Ecclesia. Si enim ab eruditione fidelium cessarem has passiones ab infidelibus non sustinerem. Sed quia semper Ecclesiae studeo prodesse, semper adversa cogor tolerare. Cujus Ecclesiae factus sum ego minister, id est officium accepi ut ei verbum vitae ministrem; et hoc non dispositione hominum, vel usurpatione mea sive merito meo, sed secundum dispensationem Dei, id est secundum quod mihi Dei gratia ordinavit. Vel factus sum minister Ecclesiae secundum dispensationem Dei, id est ut ei dispensem cibaria Domini mei. Quae dispensatio data est mihi in vobis, quia tantumdem valet quod per meos discipulos cibum vitae vobis dispensavi, quantum si per me id fecissem. Vel in vobis, quia in cunctis gentibus est mihi data, et vos estis gentes. Idcirco data est mihi, ut impleam verbum Dei, id est impleam quod Deus praeordinavit de vobis, et quod in secreto consilii sui locutus est ante saecula de salute vestra, ne putetis salutem gentibus non fuisse promissam. Nam in secreto sapientiae suae, vel in prophetis locutus est bona de vobis. Et hoc verbum implere studeo, dum vos ad promissam salutem festinare moneo. Vel impleo verbum Dei, id est verbum praedicationis, quod Christus annuntiare per seipsum coepit; id adimpleo per ministerium meae praedicationis, quia in doctrina mea perficitur quidquid minus in Scripturis sanctis dictum fuerat, id est omnis perfectio justitiae et sapientiae quam mortales adipisci valent, completur in mea praedicatione. Adimpleo verbum, id est mysterium; hoc est secretum occultum redemptionis humanae per incarnationem ac mortem Filii Dei, per quam gentes illuminatae sunt, et credentibus Judaeis sociatae et coaequatae, caeteri vero Judaei excaecati. Quod mysterium fuit hominibus absconditum a saeculis, id est ex quo saecula esse coeperunt, hoc est dies succedere nocti, noxque diei, et generationibus, id est ex quo generationi generatio successit usque ad adventum Domini. Absconditum fuit omnibus tam longo mundi spatio, nisi paucis quibus per Spiritum sanctum Deus hoc revelavit. Nam, etsi nonnulli philosophorum de divinitate Filii Dei multa recte dixerunt, nihil tamen de incarnatione et morte ejus, ac nostra per eam redemptione cognoverunt. Abscondit enim Deus hoc a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis. Olim quidem fuit absconditum; sed nunc tempore gratiae manifestatum est non cunctis hominibus, sed sanctis ejus; nec his omnibus, sed quibus voluit Deus ex sola gratia notas facere, id est notificare divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, in quo sunt multa, fides, remissio, justificatio, conjunctio Judaeorum et gentilium, dona Spiritus sancti, futura beatitudo, et propterea dixi divitias. Quod sacramentum est Christus in vobis gentibus, id est Christi incarnatio, passio et resurrectio, per quas facta est humani generis reparatio, et Judaeorum atque gentilium coaequatio, quod nequivit facere carnalis observantia legis. Christus dico, existens in vobis spes gloriae, id est per eum qui in cordibus vestris habitat, speratis gloriam sempiternam sine carnalibus legis operibus. Quem, id est qualem nos eum cunctis annuntiamus, quod scilicet gentes sperant per eum, et consequentur gloriam sine lege. Hunc praedicamus, qui gentibus in se credentibus est spes gloriae, et salus aeterna, nos corripientes, id est increpantes et castigantes, non solummodo vos, sed etiam omnem hominem qui deviat a tramite fidei, vel rectae agnitionis. Omnem hominem, id est tam Judaeum quam gentilem, tam nobilem quam ignobilem, tam divitem quam pauperem, tam liberum quam servum, tam marem quam feminam, sumus corripientes; et docentes omnem hominem qui ignorat, docentes, inquam, eum in omni sapientia, quae laudatur in Scripturis sanctis, per quam Deus agnoscitur et colitur. Quod ideo facimus facimus, ut exhibeamus, id est praeparemus atque reddamus omnem hominem perfectum fide et moribus in Christo Jesu, non in lege; nihil enim ad perfectum adduxit lex. Hoc loco declarantur tres gradus actionis, quos magnus Dionysius esse testatur non solum in ecclesiastica, sed etiam in angelica hierarchia, id est sacro principatu, scilicet purgatio et illuminatio et perfectio. Purgatio in his qui corripiuntur, illuminatio in his qui docentur, et perfectio in his qui perfecti exhibentur. Homines enim purgantur a peccatis et errore, et illuminantur doctrina sapientiae, ac perficiuntur sublimiori virtutum et sapientiae assecutione. Angeli quoque purgantur ab ignorantia, et illuminantur divina scientia, et perficiuntur majori cognitione ejusdem scientiae. Hos ergo gradus hierarchiae, id est sacerdotalis actionis insinuans Apostolus, dicit de se, suisque sociis, quia Christum annuntiamus, corripientes omnem hominem, qui scilicet correptione indiget pro quacunque culpa, et docentes in omni sapientia divinorum omnem hominem qui jam correptus est, et ab errore vel peccatis purgatus. Non enim prius tradenda est homini doctrina sapientiae, quam vas cordis ejus purgatum sit ad susceptionem illius. Ideo sic corripimus, ac deinde docemus, ut exhibeamus, id est faciamus omnem hominem qui correptus et doctus fuerit, perfectum in Christo, id est in Christiana religione. Vel in coelesti patria exhibeamus, id est offeramus eum Deo tanquam sacrificium in Christo Jesu perfectum, id est bonis omnibus perfecte plenum. In quo, id est qua re, scilicet ut corripiam et doceam, et exhibeam Deo perfectum omnem hominem in Christo, et ego laboro, id est laboriosis conatibus adnitor, certando contra rebelles, adjuvantibus signis, quae Deus ad confirmationem adjungit labori meo, secundum operationem ejus, scilicet Christi, quam ipse operatur in me in virtute miraculorum, vel in virtute potentis per Spiritum sanctum et efficacis sermonis, sive virtute internae fortitudinis, quae per Spiritum sanctum me corroborabat interius ad constantiam praedicandi et bene agendi.
8.3.1
IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES. CAPUT II.
8.3.1
« Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui sunt Laodiceae, et quicunque non viderunt faciem meam in carne, ut consolentur corda ipsorum instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus quae in Christo est, fidei vestrae. Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.»
8.3.2
Ideo vobis refero me laborare ut omnem hominem corripiam et doceam et perfectum exhibeam, quia volo vos scire, id est volo ut sciatis, qualem sollicitudinem habeo pro vobis, quam curiosus sim de vestra salute, et pro his qui sunt Laodiceae, id est apud illam civitatem vobis affinem, et pro caeteris quicunque non viderunt faciem meam in carne, id est non putetis me minus sollicitum esse pro illis, quibus in mea persona non praedicavi, quam pro his quos corporaliter praesens ore proprio docui; vel pro illis, quos oculis carnis non video, quam pro his, quos praesentia corporali foveo. Ad hoc sum pro illis sollicitus, ut consolentur, id est consolationem habeant corda ipsorum, dum me paternam sollicitudinem erga se habere cognoverint. Pro his, inquam, sollicitus sum, qui non viderunt faciem meam in carne, instructi in charitate, id est qui me corporaliter non viderunt, et in charitate sunt instructi, vel ad hoc sum sollicitus, ut ipsi in vobis consolentur corda ipsorum, id est corda sua instructi in charitate, quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. Qui enim hoc attendit, potest se in hac miseria consolari, quia inde perpendit ad patriam se posse reverti. Qui hoc, inquam, attendit, potest se in adversis quae patitur, consolari, quia inde perpendit, quam justum sit, ut ipse pro peccatis suis flagella patiatur, cum Dei Filius tanta sine peccato passus sit. Consolentur corda ipsorum, et hoc in omnes divitias plenitudinis intellectus, id est tendentium in omnes copias pleni intellectus, ut perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, sicut et de anima et de supernis spiritibus; atque ita gradatim proficiant in agnitionem mysterii Dei, id est ut agnoscant illud quod est secretum, et a paucis agnitum de essentia Dei Patris et Domini Jesu Christi, unde sciant quod una est utriusque substantia, quamvis alia Patris, alia Filii sit persona; et quod Pater non est prior aut major Filio, nec Filius posterior aut minor Patre, sed ambo coaeterni sunt et coaequales. Tendant ergo in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Patris et Christi ejus, ut accipiant agnitionem sacramenti Dei in Christo, advertentes has esse divitias sapientiae et scientiae, si agnoscatur Christus in deitatis suae plenitudine adorandus cum Patre. Omne enim mysterium sacramenti Dei in Christo est, ut qui eum cognoscit, omnium notitiam habere videatur. Omnis enim ratio scientiae supernae vel terrenae creaturae, in eo est qui est caput omnium et actor; ut qui hunc novit, nihil ultra quaerat, quia hic perfecta virtus est et sapientia; et quidquid alibi quaeritur, hic perfecte invenitur. Quod infideles non putant, quia non legunt in evangeliis et prophetis astrologiam, et hujusmodi alia quae Deo despecta sunt, quia nihil proficiunt ad salutem, sed nutriunt in errorem; et dum his student, curam animae non habent. Qui vero Christum novit, thesaurum sapientiae et scientiae invenit, quia id novit quod utile est ad omnia. In quo scilicet Christo, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae. Sapientia est divinorum, scientia vero humanorum, et haec utraque, id est divina et humana, in Christo sunt. Omnia enim quae pro nobis Verbum caro factum, temporaliter et localiter fecit ac pertulit, secundum hanc distinctionem ad scientiam pertinent, non ad sapientiam. Quod autem Verbum sine tempore et sine loco est Patri coaeternum et ubique totum, ad sapientiam pertinet. Ac per hoc Verbum caro factum, quod est Christus Jesus, et sapientiae thesauros habet et scientiae. Omnes itaque thesauri et sapientiae divinarum atque coelestium rerum, et scientiae humanarum atque terrestrium sunt in Christo. Sed thesauros istos alii fidelium magis noverunt in Christo, alii minus, infideles autem prorsus ignoraverunt eos. Sunt enim in Christo absconditi. Et ideo ne miremini si jam in Christo estis, et necdum eos invenistis, vel parum adhuc invenistis, quia non omnibus patent, sed eis tantum qui petunt et pulsant.. Sed hoc propterea dico vobis de mysterio Dei, quod in Christo est, id est de mysterio redemptionis humanae, quam Deus in Christo posuit, et de divitiis thesaurum sapientiae et scientiae, quae in eo sunt absconditae, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum, id est nec haereticus aliquis, nec pseudoapostolus, nec gentilis vos a fide Christi separet per sublimem facundiam, quia non est virtus in compositione verborum, sed in sensibus. Nemo vos ratione mundanarum rerum abstrahat a spe, quae est in Conditore ac Redemptore; nemo vos argumentis et eloquentia verborum separet a Dei sapientia, hortor vos ad agnitionem mysterii Dei, ne possitis decipi, quia licet corporaliter non sim inter vos, habeo tamen sollicitudinem pro vobis. Nam etsi corpore absens sum, sed, id est tamen, spiritu, id est sollicitudine et affectu dilectionis vobiscum sum. At contra mercenarius, cum sit ovibus corpore praesens, spiritu tamen longe est ab eis, quando veniente lupo fugit, non mutando locum, sed subtrahendo solatium, quia se sub silentio abscondit dum raptori contradicere non audet. Ego sum spiritu vobiscum, id est animo et sollicitudine, vel Spiritu sancto qui in me habitat, et ubique praesens est, ac replet orbem terrarum, sum vobiscum. Nam et Eliseus licet corpore abesset, spiritu tamen erat praesens, quando Giezi percipiebat munera a Naaman Syro, vel quando rex Syriae contra regem Israel consilia tractabat. Ita ego sum spiritu vobiscum intuens quidquid facitis, ut jam revereamini perverse agere in oculis meis, et ad observantiam Evangelii proniores sitis. Spiritu sum vobiscum, gaudens de profectu vestro et videns ordinem vestrum, id est considerans quia inviolabiliter custoditis ordinem sacrae religionis, et videns firmamentum ejus fidei vestrae, quae est in Christo, id est contemplans quia firmam fidem habeatis in Christo. Utrumque enim aspicio, et ordinem vestrae sanctitatis, et firmitatem vestrae fidei. Cavete ergo ne quid reprehensibile in vobis appareat, cum ego vestram et conversationem et fidem videam. Et quia ego de ordine quem servatis, et fide quam tenetis gaudeo, ergo nolite inde declinare, sed sicut a bonis doctoribus vestris accepistis Jesum Christum Dominum et Deum, id est sicut ab eis quemadmodum oporteat eum credi et coli didicistis, ita ambulate, id est proficite et augmentum facite, atque in interiora tendite in ipso, non extra ipsum, et nolite exorbitare a via rectitudinis quam tenere coepistis; vos dico, radicati sicut bonae arbores, quantum ad activam vitam fructum boni operis afferatis; et superaedificati sicut domus Dei, quantum ad contemplationem, in ipso qui est vitis vera, unde palmites omnes surgunt; et fundamentum, in quo totum existit aedificium. Nam« Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis,» et perseverate confirmati, id est per omnia firmati atque constantes, in fide sicut et didicistis, docente Epaphra vel Archippo, non sicut pseudo volunt vobis suadere. Vos dico, abundandes in illo bonis operibus atque virtutibus in gratiarum actione, ut semper agatis Deo gratias de bonis quae jam ab eo percepistis, et magis ac magis abundare studeatis. Sic enim proderit vobis confirmatos esse in fide. Alioquin fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
8.3.3
« Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis.»
8.3.4
Moneo ut ambuletis in Christo, et videte, id est cauta circumspectione cavete, ne quis vos decipiat, seducens in aliquem errorem per philosophiam terrenam, quae argumentis et subtilitate componitur; et fallit, dum verisimilibus causis et commentitiis rebus nihil tam verum aestimatur, quam quod conspicitur in elementis. Quae non a Deo, sed ab hominibus ordinata est; et ideo cavenda, quia cultrix est mundi, non Dei; a Christo retrahit, in quo est omnis perfectio, quia habet omnia quae Pater. Videte ergo ne quis vos seducat per philosophiam, id est per mundanam sapientiam, quae naturalia sequitur et argumentatis, et per inanem fallaciam pseudoapostolorum. Fallacia enim est, quod de lege dicunt; inanis, quia in hac falsitate nulla est utilitas, quod solet esse aliquando in falsis. Quae fallacia carnalium observantiarum est secundum traditionem hominum, id est Pharisaeorum, quibus ait Dominus:« Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram,» secundum elementa mundi, id est secundum cursum solis et lunae, ut celebratio festivitatum et sacrificiorum. quae diversis temporibus agebatur; et non secundum Christum, quia quisquis legem adhuc carnaliter observandam putat, a Christi veritate discordat. Nam ideo illae carnales caeremoniae non possunt jam observari, ne in his adhuc venturus promittatur Christus, aut nunquam in eis promissus fuisse credatur. Et propterea non secundum Christum est jam illa carnalis observatio. Vel cavete ne quis vos decipiat per philosophiam, id est per philosophicam interpretationem idolorum; et per inanem, id est ab omni utilitate et omni veritate vacuam fallaciam talium dictorum, quae est secundum traditionem hominum, id est quasi sapientium, qui quasi prudentius idola exponunt secundum elementa mundi. Juno, inquiunt, est aer, et invitant ut mare colatur in Neptuno, terra in simulacro Telluris, aer in Junone. Elementa sunt ista, quibus hic mundus consistit. Non ergo quasi qualescunque adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores interpretatores signorum cavendos esse vobis moneo, quia in hujusmodi interpretationibus est inanis fallacia, quae seducere molitur incautos. Tradiderunt enim philosophi, qui hoc loco vocantur homines, quia se solos putabant ratione utentes, Deum non posse fieri creaturam nec hominem posse nasci de virgine, vel mortuum resurgere, considerantes elementa, id est has visibiles creatuturas, in quibus ex commistione animalia generantur; et quod moritur, non iterum vivit. Sed talium dogmatum assertores cavendi sunt, quia sicut humanis rationibus agerent de aliqua creatura, sic agunt de Creatore, videntes eum sub legibus humanis contineri, et non secundum Christum, id est non considerantes potentiam, quae facta est Christi carne. Quia in ipso inhabitat non quaedam pars coelestis gratiae, sicut in caeteris sanctis, sed omnis plenitudo divinitatis non umbratiliter, sicut in templo Salomonis, sed corporaliter, id est solide ac veraciter. Non enim ideo corporaliter[ al. corporeus] quod corporalis sit Deus; sed aut verbo translato usus est Apostolus, tanquam in templo manu facto non corporaliter, sed umbratiliter habitaverit, id est praefigurantibus signis, nam omnes illas observationes umbras futurorum vocat, etiam ipso translato vocabulo; summus enim Deus, sicut scriptum est, non in manu factis templis habitat aut certe corporaliter dictum est, quia in Christi corpore quod assumpsit ex virgine, tanquam in templo habitat Deus. Unde Judaeis ait de templo corporis sui,« Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud.» Quamvis igitur in quolibet praecipuo membro velut in aliquo magno propheta vel apostolo divinitas inhabitet, non tamen sicut in capite quod est Christus omnis plenitudo divinitatis. Deus enim qui ubique praesens est, et ubique totus praesens, non ubique habitat, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, et ab aliis minus. In Christo enim, qui est caput omnium justorum, habitat omnis plenitudo divinitatis, caeteris vero secundum mensuram distribuitur gratia. Nam et in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non tantus quantus in capite, ubi prorsus omnis est quinquepartitus. Ibi enim visus est et auditus et olfactus et gustus et tactus, in caeteris autem solus est tactus. Et etiam praeter hoc, quod tanquam in templo in illo corpore habitat omnis plenitudo divinitatis, est aliud quo intersit inter illud caput et cujuslibet membri excellentiam, quia de nullo sanctorum potest dici:« Verbum caro factum est,» nec quisquam eorum qualibet praesentia gratiae unigeniti nomen accipit. Itaque in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, id est veraciter. Neque enim divinitatis corpus est. Sed quia in sacramenta Veteris Testamenti vocat Apostolus umbras, ut praemisimus, futurorum, propter umbrarum comparationem, corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem divinitatis, quod illo impleantur omnia, quae illis umbris figurata sunt, et sit quodammodo umbrarum illarum ipse corpus, id est figurarum et significationum ipsarum ille sit veritas. Qui vero dicit carnales observantias adhuc necessarias, dicit Christum non esse corpus umbrarum, nec Deum ad omnia sufficientem. In Christo quidem manet omnis plenitude divinitatis corporaliter, et vos estis in illo repleti gratia divinitatis, per quam virtutibus et sanctis operibus abundetis. Nec mirum si in vos per eum transfunditur divina gratia, qui tantae excellentiae est, ut sit caput omnis principatus et potestatis. Neque enim est ullus principatus aut ulla potestas in coelo sive in terra, qui ab hoc capite non descendat, et huic capiti subdatur, atque ab hoc capite regatur.
8.3.5
« In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Jesu Christi, consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis, et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, et exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.»
8.3.6
Modo latenter ingreditur Apostolus ostendere observantias legis esse superfluas, et solam Christi fidem sufficere ad salutem. Vos, inquit, estis in Christo, spiritualibus bonis repleti, in quo et circumcisi estis. Resurrectio enim Christi, quae facta est tertio quidem a die passionis, sed octavo in diebus hebdomadis, ipsa vos circumcidit. Resurrexit enim Christus, abstulit vobis desideria carnalia, abstulit concupiscentias malas, abstulit superfluum cum quo nati eratis, et multo pejus quod male vivendo addideratis. Circumcisi in Christo estis circumcisione non manu hominis carnaliter facta in exspoliatione corporis carnis, id est in ablatione superfluae cutis, sed in circumcisione Jesu Christi, quae non carnem amputat, sed vitia. Non enim duas res intelligi voluit, quasi et aliud sit caro, et aliud corpus carnis; sed quia corpus multarum rerum nomen est, quarum nulla caro est( nam multa sunt, excepta carne, corpora coelestia et corpora terrestria) corpus carnis, dixit corpus quod caro est, sicut alibi spiritum mentis, eum spiritum qui mens est. Circumcisi, inquit, estis circumcisione, quae non est manu, id est opere humano facta in exspoliatione carnis corporis, id est in amputatione superfluae carnis; sed est facta divinitus in circumcisione Jesu Christi, id est in resecatione carnalium vitiorum et concupiscentiarum. Circumcisio enim Christi quae octavo die facta est, significavit nos per fidem resurrectionis ejus ab omni superfluitate vitiorum fuisse spoliandos, et in octava aetate saeculi per resurrectionem corporum ab omni labe mortalitatis et corruptionis exuendos. Circumcisi estis spiritaliter circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo. Haec est enim in vobis circumcisio Christi, vitiis scilicet vos esse mortificatos, ut sepulturae ejus in baptismo participes facti, resurrectionis quoque ipsius incorruptibilitate morum et novae conversationis sitis participes. Trina enim mersio baptismi, imago est triduanae sepulturae Domini, ut quisquis in aquam velut in sepulcrum deponitur, mortuus sit omnino peccatis, ut possit resurgere virtutibus. In quo scilicet Christo, et resurrexistis a morte animae post sepulturam baptismi per fidem, qua credidistis eum resurrexisse, et vos per eum resurrecturos. Resurrexistis, inquam, per fidem operationis Dei, id est per hoc quod credidistis operationem quam Deus fecit in eo, qui suscitavit illum a mortuis, et vos convivificavit atque conresuscitavit, cum illo, cum essetis spiritaliter mortui in delictis, quae commiseratis delinquendo bonum, et praeputio carnis vestrae, id est carnali immunditia ad quam lapsi fueratis. Praeputium enim hic vocatur illud, quod praeputio significatur, hoc est peccata carnis. Cum ita essetis mortui, convivificavit vos Deus cum Christo, id est resuscitans Christum corporaliter, resuscitavit cum eo spiritaliter; donans, id est dimittens vobis omnia delicta tam originalia quam actualia, ipse delens chirographum decreti, quod erat adversum nos. Non solum enim vobis gentibus delicta donavit, sed et nobis Judaeis praevaricationes quae sunt ex lege dimisit. Et hoc est, delens chirographum, etc. Chirographum enim vocatur manualis scriptura, ad alicujus rei memoriam commendandam facta. Quod chirographum dividunt homines, inter quos res, unde sit chirographum, constituitur; et inde partem suam unusquisque reservat. Chirographum vero a Deo deletum fuit memoria peccatorum ex legis transgressione venientium, quae non recedebat a mente Judaeorum et malignorum spirituum. Delevit ergo chirographum decreti, id est memoriam transgressionis, quae erat ex decreto, id est ex lege. Conscientia enim nostra et diabolus ad accusandum erat memoria illius transgressionis; et ita haec memoria erat adversum nos, nocens nobis, et nos crucians. Sed hoc reatu per baptismum deleto, nec conscientia nostra jam timet, nec diabolus quod objiciat habet. Quod decretum erat nobis contrarium, id est rectitudo justitiae quae decreta fuerat in lege, erat contraria pravitati nostrarum praevaricationum; sed per auxilium novae gratiae concordavimus adversario nostro, id est legi divinae, obtemperantes praeceptis ejus, sicut ait Dominus: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via, id est esto concors et obediens sermoni praeceptorum coelestium, qui tuis pravitatibus adversatur, cito dum es cum illo in itinere praesentis vitae. Vel chirographum, id est manu scriptum, erat perpetratio praevaricationis Adae. Quod erat adversum nos, id est adversabatur saluti nostrae, et intercludebat nobis ingressum coelestis patriae. Decretum vero quod erat contrarium nobis, ipsa fuit sententia damnationis nostrae, quae erat cunctis hominibus adversa. Sed delevit Deus hoc chirographum, id est veteris culpae cautionem, qua nos diabolus debitores mortis tenebat, ideo chirographum ipsum erat decreti, id est decretae damnationis nostrae, qua decretum erat ut juste teneremur sub hoste captivi, cui nos sponte subdideramus ad consensum iniquitatis. Vel decretum Dei fuit:« De ligno scientiae boni et mali ne comedas.» Hujus decreti violati chirographum, id est memoriam delevit Deus, quando peccatum primi parentis per sanguinem Christi abluit, et quasi oblivioni tradidit, et ipsum tulit de medio. Erat enim hoc peccatum inter Deum et nos, separans nos a Deo; sed Deus tulit ipsum de medio, ut possimus adhaerere Deo. Ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, ut sicut a ligno coeperat, ita in ligno finiretur. Crucifixo enim innocente Christo, interemptum est peccatum Adae. Vel si decretum intelligimus legem Moysi, ipsum Deus tulit de medio Judaeorum et gentilium, ne per legem amplius separarentur, sed in Christo fierent unus populus, affigens illud cruci, ut jam cesset, postquam omnia sacrificia in oblatione veri Agni sunt impleta; sicut nos a lege et a legis praevaricatione liberavit, sic et patres antiquos ab inferis eripuit, ne quis putet eos per legem salvatos, et hoc est quod de Filio subditur, cum de Patre ageretur, quoniam inseparabilia sunt opera Patris et Filii, exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter. Exspoliavit enim principatus et potestates daemonum, auferendo illis animas justorum, quas in inferno propter culpam primi parentis detinebant; et traduxit, id est trans infernum duxit ad regna coelorum ipsas ab inferis ereptas sanctorum animas; et hoc confidenter, id est cum magna fiducia fecit, non timens daemones, utpote qui nullum habebat peccatum. Nec istud quod dicitur, exspolians principatus et potestates, repugnat sententiae qua dictum est,« qui est caput omnis potestatis,» quia ibi est sermo de bonis principatibus ac potestatibus, hic autem de contrariis. Principatus enim vocantur illi nequam spiritus, qui principantur in vitiis suis, quae specialiter suggerere consueverunt; sicut spiritus fornicationis, qui principantur libidinosis; et spiritus superbiae, qui dominantur superbis. Potestates vero dicuntur illi spiritus, qui habent vim praecipitandi in majora peccata homines, quibus praevalent per internas eorum cupiditates. Ibi ergo vincuntur inimicae nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates. Et ideo si in nobis ipsis vincimus temporalium rerum cupiditates, necesse est ut in nobis ipsis vincamus et illum, qui per ipsas cupiditates regnat in homine. Spoliavit itaque Christus hos principatus et potestates, eripiens illis homines quibus dominabantur, dum per donum sancti Spiritus exstingueret saeculi cupiditates in cordibus ipsorum hominum, et traduxit easdem cupiditates vel principatus, id est ab his qui ad fidem conversi sunt, expulit, sicut dixerat:« Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras,» et hoc fecit confidenter, sciens se justam habere causam, et palam, id est coram omni populo pendens in cruce, triumphavit, id est cum gloria vicit illos in semetipso, id est in passione proprii corporis, qui postea triumphaturus erat et in martyribus suis.
8.3.7
« Nemo ergo vos judicet in cibo aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.»
8.3.8
Et quidem circumcisi spiritualiter estis circumcisione Christi, per quem non egetis circumcisione carnali, ergo nullam aliam carnalem observantiam debetis legi, cum istam quae major est accipere non debeatis, praesertim quia Deus chirographum decreti, id est legis, sicut supradictum est, tulit de medio utriusque plebis, affigens illud cruci, ut jam quasi mortuum cesset, et per triumphum Dominicae passionis a potestate daemonum liberati sumus, a qua eripi per legem non valebamus. Cum haec ita sint, et a servitute legis per novae gratiae libertatem sitis erepti, igitur nemo, id est nullus pseudo vos judicet, id est judicabiles et reprehensibiles dicat in cibo aut in potu, id est in discretione ciborum et potuum quod alii sint assumendi, et alii respuendi, quia quos cibos Judaei vitant in peceribus, nos vitamus in moribus; et quos potus illi cavent in liquoribus, nos cavemus in voluntatis affectionibus. Nemo eorum qui magistros legis esse se jactant, vos judicet in cibo vel in potu, quod alii immundi sint, alii mundi, quoniam« omnia munda sunt mundis, coinquinatis autem nihil est mundum;» aut in parte diei festi, ut alios dies festos putent, et alios non festos, quia nobis qui in Christum credimus resurgentem, jugis et aeterna festivitas est, aut in parte neomeniae, id est Kalendarum et mensis novi, quando decrescens luna finitur, et noctis umbris tegitur, quia Christianorum lumen est aeternum, et semper solis justitiae radiis illustratur; aut in parte sabbatorum, ut non faciant servile opus et onera non portent, quia nos Christi sumus libertate donati, et onera peccatorum gestare desinimus. Νέον Graece, novum dicitur Latine, μήνη luna. Neomenia, nova luna, et novae lunae observatio, novae vitae est sanctificatio. Sabbatum verum perpetuum observat, qui spe futurae quietis sanctis est operibus intentus, nec in ipsis bonis actibus suis quasi de propriis et de his quae non acceperit, gloriatur illum in se operari cognoscens, qui simul operatur et quietus est. Sabbatum enim quod interpretatur requies, significavit requiem, quam animae sanctorum habent a vitiis in praesenti vita, et quam habiturae sunt corporibus exutae donec resumant corpora. Quae omnia sunt umbra futurorum, quia nihil sub Veteri Testamento carnaliter observabatur, quod non praefiguraret aliquid spirituale futurum vel in hac Ecclesia, vel in ea quae jam in coelis regnare coepit; corpus autem, id est solida veritas hujus umbrae est Christi, id est pertinet ad Christum. Omnia illa sunt umbrae futurorum, in quibus Judaei juxta litteram haerent, et tenentur in terra; nos vero juxta spiritum transeamus ad Christum, qui ad distinctionem umbrarum nunc corpus appellatur. Quomodo enim in corpore veritas est, et in corporis umbra mendacium, sic in spiritali intelligentia mundus omnis cibus et potus, et tota festivitas, et perpetuae Kalendae, nec non, aeterna requies exspectanda est. Universa haec loquitur Apostolus contra eos, qui credentes ex Judaeis in Dominum Salvatorem, Judaicas caeremonias observare cupiebant, unde et adhuc subdit:
8.3.9
« Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quae non vidit, ambulans, frustra inflatus sensu suae carnis, et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.»
8.3.10
Ipsi qui de circumcisione venerant, et se Christianos dicebant, judaizandi consuetudinem non deserebant, aliosque in errorem suum trahere satagebant. Ideo credentibus dicitur de illis. Nemo vos seducat vel superet, id est nemo vos veritate in errorem trahat, nemo vos in certamine disputationis fraudulenter vincat, ut bravium vobis supernae remunerationis tollat, volens ea quae non vidit, id est volens tenere vel suadere carnalia legis mandata, quae nunquam intellexit in humilitate litterae et angelorum religione atque cultura, ut non serviatis spiritali intelligentiae, sed exemplaribus futurorum. Humilitas enim hoc loco non est illa, quae laudatur in Scripturis, sed illa, quae deprimit sensum mentis in terrenam atque carnalem intelligentiam. Vere enim humilis sensus et miseranda suspicio est, Dominum credere hircorum atque taurorum sanguine delectari, et nidore thymiamatis, quem saepe homines declinamus. Religio angelorum vocatur hoc loco cultura, quae non Deo, sed malignis spiritibus exhibetur. Ex quo enim factum est quod Dominus ait:« Relinquetur domus vestra deserta,» omnis judaicarum observationum cultura destructa est; quascunque offerunt victimas, non Deo offerunt, sed angelis refugis, id est spiritibus immundis. Vel in humilitate et religione angelorum, quia hujusmodi sectatores plerumque solent in seipsis humilitatem et religionem angelorum ostendere, ut citius credatur eis quasi sanctissimis. Angelos enim juxta hunc sensum vel coelestes spiritus, vel sanctos praedicatores intelligimus. Nemo ita religiosum se fingens, seducat vos, ambulans frustra, id est faciens in vacuum et sine utilitate quidquid facit, qui infideliter cuncta facit; inflatus sensu carnis suae, id est carnaliter cuncta intelligens, et traditionum judaicarum deliramenta perquirens, atque ex earum notitia tumens et non tenens caput omnium Scripturarum atque scientiarum, id est Christum qui est Dei sapientia, et est caput ecclesiae sanctorum; et quia non tenet Christum, qui est caput omnis sacrae intelligentiae et caput omnium electorum, patet quia fatuus et reprobus est. Ex quo capite totum corpus Ecclesiae per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei. Corpus quippe illius nos omnes sumus. Per nexus et conjunctiones corpus ligatur, quia dum capiti pectus, dum pectori brachia, dum brachiis manus, dum digiti manibus sunt conjuncti, ac membra caetera membris inhaerent, corpus omne perficitur. Sicut sancti apostoli, quia Redemptori nostro propinqui steterunt, ei quasi pectus capiti inhaeserunt. Quos quia martyres sunt secuti, conjuncta brachia pectori fuerunt. Quibus dum pastores et doctores subuniti sunt per bona opera manus brachiis inhaeserunt. Hoc vero omne corpus Redemptoris nostri quotidie per nexus et conjunctiones subministratur et construitur in coelo, quia dum ad eum illuc electae animae ducuntur, ei sua membra colligantur. De quo recte dicitur, subministratum et constructum crescit in augmentum Dei quia Deus omnipotens redemptor noster, qui in se in quo proficiat non habet, adhuc per membra sua quotidie augmentum habet. Sed quisquis adhuc carnaliter legem observandam praedicat, non tenet caput hujus corporis, quia fidem et gratiam ejus impugnat, et corpus ejus quod ita connexum est scindere quaerit; et ideo subtiliter vobis cavendus est, ut inimicus Christi et Ecclesiae, licet Christianum se fingat. Non solum enim vaniloquos et mentis seductores, fabulosa et vana garrientes, id est in eis vanitatibus velut altam scientiam promittentes contra regulam fidei, quam catholicam suscepistis, cavere debetis; sed etiam ipsos, qui de ipsa incommutabilitate divinae naturae, vel incorporea creatura sive creatore veraciter disputant; et quod dicunt, omnino documentis atque rationibus certissimis probant, et tamen ab uno Dei et hominum mediatore conantur avertere, tanquam pestem insidiosiorem caeteris fugite. Quod autem sequitur, si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventis in mundo decernitis, hunc sensum habere videtur: Si baptizati estis in Christo, et cum eo in baptismate mortui ab elementis mundi, cur mecum non dicitis:« Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo?» nec auditis Dominum dicentem ad Patrem:« De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo;» sed e contrario quasi viventes in mundo, decernitis: Ne tetigeritis corpus hominis mortui, nec vestimentum aut scabellum in quo sedit mulier menstruata; Neque gustaveritis carnem suillam, neque leporum, neque sepiarum, neque murenae, neque anguillae, neque universorum piscium qui squamas pinnulasve non habent neque contrectaveritis aliquid horum. Hic loquitur Apostolus eis, qui jam servare legem carnaliter ex parte coeperant. Hucusque enim monuerat stantes, ne seducerentur; et nunc aggreditur eos, qui jam aliqua de lege servabant. Quasi dicat: Vos videte ne seducamini. Sed vos alii dicite cur legem servatis. Si mortui estis cum Christo, etc. Si, inquit, cum fidem Christi accepistis, estis mortui ab electis, id est separati ab omni superstitione et abstinentia creaturarum mundi, quid adhuc decernitis alias esse vitandas, et alias esse assumendas? Elementa enim vocat has visibiles creaturas, quae tota universitate per se considerata partes mundi sunt. Et isti erant, ut dictum est, ab elementis mortui, id est separati ab abstinentia creaturarum mundi, quibus in laico rite abstinebant. Vel elementa dicit, quae ipsi colebant in idolis, sicut mare in Neptuno, et aerem in Junone. Sed per fidem Christi ab his separati erant. Nam ubi invenimus aliter et aliter, facta est ibi quaedam mors. Mors enim est, non esse qui fuit. Immortalis quidem est anima, qui semper vivit; et est in illa semper quidem permanens, sed mutabilis vita; ideoque secundum mutabilitatem ejusdem vitae, potest et mortalis dici, quia si olim vivebat sapienter et nunc desipit, mortua est in deterius, si vivebat insipienter et sapit, mortua est in melius. Ita mortui in melius erant isti, quibus nunc dicitur: Si mortui estis ab elementis, quid adhuc tanquam viventes decernitis? Cum Christo per fidem associati, mortem istam, laudabilem assecuti sunt, propterea mortui esse cum Christo dicuntur. Vel cum Christo mortui, quia Christo patiente et moriente, et illi compassi sunt et commortui, non quidem eo tempore quo ille mortem sustinuit, sed quo ipsi fidem perceperunt. Et quia mundo semel cum Christo mortui erant non iterum quasi viventis mundo decernere carnaliter debebant, dicentes adinvicem vel ad sequaces suos: Ne tetigeritis mortuum, sive reptile, ne inquinemini ab eo; neque gustaveritis carnem animalium quae non ruminant, neque manu contrectaveris horum quidpiam. In his verbis adhibenda est quaedam pronuntiatio in vultu et in modo vocis. Per irrisionem quippe verba posuit eorum qui dicunt, ne tetigeritis, neque gustaveritis, cum sint omnia munda mundis, quae omnia ipso usu, id est, si quis utatur eis Judaico ritu, ut ab his abstineat, et illis utatur, credens se ita justificari, sunt in interitum, id est ducunt in mortem animae, quia sunt secundum praecepta et doctrinas hominum, non Dei. Postquam enim veritas advenit, jam non Deus ea praecipit, sed Pharisaei; et quoniam auctoritate sua vel Dei male intellecta praecipiunt haec, et rationibus docent, ideo usus eorum et cultura interimit, quia sunt praecepta et doctrinae hominum, non Dei. Unde per Isaiam dicitur:« Populus hic labiis me honorat, cor vero ejus longe est a me.» Frustra autem colunt me, docentes doctrinas et praecepta hominum. Nam et super illa quae lex carnaliter praecipit, addiderunt Pharisaei et Scribae multa, adeo ut propter inventiones suas frequenter violarent ipsa legis carnalia mandata. Unde Dominus arguit eos, dicens:« Irritum fecistis mandatum Dei, ut traditiones vestras statueritis.» Et quibus justum est, ut diebus Sabbati sedeat unusquisque in domo sua, et non egrediatur, nec ambulet de loco in quo habitat, si quando eos juxta litteram coeperimus arctare ut non ambulent, nec jaceant, nec stent, sed tantum sedeant si velint praecepta servare, solent respondere et dicere: Barachias et Simeon et Ellel magistri nostri, tradiderunt nobis ut duo millia pedum ambulemus in Sabbato. Et caeteras hujusmodi doctrinas hominum praeferunt doctrinae Dei, quae sunt quidem rationem habentia sapientiae in superstitione et humilitate. Pro superstitione in Graeco legitur falsa religio, et humilitas hic intelligenda est, quae humilia sentiat atque terrena. Videntur igitur observationes Judaicae apud imperitos et vilem plebeculam imaginem habere rationis humanaeque sapientiae in falsa religione, et humilitate, id est in infimo et carnali atque terreno sensu. Vel sunt quidem rationem habentia sapientiae in superstitione, id est non in veritate, sed in falsitate, quae est superabundans, et in qua nulla est utilitas; et in humilitate, id est dejectione animae. Quod si ad nonnullos id referatur, qui in Ecclesia de abstinentiae virtute gloriantur, notandum est quod Apostolus superstitioni humiliatis speciem jungit, quia dum plus quam necesse est per abstinentiam caro atteritur, humilitas foris ostenditur, sed de hac ipsa humilitate graviter interius superbitur. Apud Judaeos tamen multo magis in ostentatione humilitatis regnat superstitio, quia unde se caeteris humiliores ostendunt, inde super omnes superbiunt. Et ea quae observant, sunt non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Non parcunt Judaei corporibus suis in assumptione ciborum, contemnentes interdum quae habent, et quaerentes quae non habent. Et quia hoc faciunt, necessitate debilitates interdum et morbos contrahunt. Nec honorant semetipsos, cum omnia munda sint mundis, nihilque possit esse pollutum quod cum gratiarum actione percipitur, et idcirco a Domino sit creatum, ut saturitate et adimpletione carnis humanos artus vegetet atque sustentet. Elementa quoque mundi, a quibus fideles esse mortuos dicit, possumus et legem Moysi atque omne Vetus Instrumentum accipere, quibus quasi elementis et religionis exordiis Deum discimus; quomodo elementa appellantur litterae, per quas syllabas ac verba conjungimus, et ad texendam orationem longa meditatione procedimus. Ars quoque musica habet elementa sua, et geometrica ab elementis incipit linearum. Sic elementis Veteris Testamenti, ut ad evangelicam plenitudinem veniat, sancti viri eruditur infantia. Unde et illi Psalmi qui litteris praenotantur, per ethicam nos ducunt ad theologiam; et ab elementis occidentis litterae quae destruitur, transire faciunt ad spiritum vivificantem.
8.4.1
IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES. CAPUT III.
8.4.1
« Igitur si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram.»
8.4.2
Quando quidem si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, non debetis ultra tanquam viventes in mundo, mundana carnaliter discernere, et alia ac alia quaerere, aliaque et alia respuere; igitur si consurrexistis cum Christo, debetis incessanter superna in quibus jam Christus est, quaerere, ut ea cum ipso valeatis possidere. Nam sicut cum Christo mortui mundo, mundana debetis postponere, ita consequens est ut cum Christo resuscitati, superna debeatis appetere. Igitur si consurrexistis cum Christo, quaerite ea quae sunt de sursum, id est coelestia bona, ubi jam corporaliter Christus est in dextera Dei Patris sedens. Non utique surreximus sicut Christus, sed tamen secundum spem quae nobis in illo est, jam nos cum illo resurrexisse testatur Apostolus:« Spe enim salvi facti sumus( Rom. VIII).» Spe resurrectionem nostri corporis in Christi corporis resurrectione tenemus, et resurrectionem spiritus jam in re habemus, ut amodo in novitate vitae ambulemus. Exstinctis enim vitiis nostris per mysterium ac virtutem Dominicae mortis, a morte animae resurreximus per gratiam Dominicae resurrectionis. Vel ideo recte nunc dicitur: Si consurrexistis cum Christo, quaerite bonis operibus et devotis precibus ea quae sunt super coelum, ut mereamini ea invenire, quia omnis qui quaerit, invenit; et debetis ea quaerere, quia Christus quem invenire desideratis, est jam ibi in dextera Dei. Recte in dextera quia oves ponendae sunt ad dexteram, et congruum est ut immaculatus Agnus locum immaculati gregis primus obtineat. Per dexteram enim, significatur aeterna beatitudo. Et ibi jam sedet Christus, id est quiescit post laborem passionis. Sedere vel regnantis est, vel judicantis, et Christus in dextera paterni throni sedet, quia cum eo regnat in aeternum. Ob hoc, inquam, sedere dicitur, quia nunc omnia judicat, et ad extremum judex videbitur. Quaerite ergo perpetua bona, in quibus ipse jam ita secundum humanitatem sedet, et sapite ea quae sunt sursum, id est palato cordis dulcem saporem supernorum bonorum tangite, non quae sunt super terram, id est terrenorum et temporalium. Si enim terrena vobis dulcia non fuerint, tunc coelestium dulcedinem gustare poteritis. Si terrenas concupiscentias non habueritis, tunc coelestibus gaudiis inhiare valebitis, vel sapite superna, non terrena, id est habete sapientiam et prudentiam de coelestibus et aeternis, non de temporalibus et caducis.
8.4.3
« Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.»
8.4.4
Superna, non terrena sapere debetis, quia mente mortui estis huic mundo. Morimur enim secundum spiritum, et resurgimus secundum spiritum, ut postea mortui secundum carnem resurgamus secundum carnem. Quomodo enim praecedit mors secundum spiritum resurrectionem, quae est secundum spiritum; sic praecessura est mors secundum carnem, resurrectionem quae futura est secundum carnem. Nam non facere quod faciebamus, nec credere quod credebamus, mors et resurrectio quaedam in nobis est. Si qui idolis serviebat unum Deum cognovit, mortuus est in idololatria, resurrexit in fide. Si qui ebriosus erat, sobrius est, mortua est ebrietas, resurrexit sobrietas. Omnia ergo facta mala quae desinimus facere, quasi mors in nobis est, quia non esse quod eramus, mors quaedam est. Mortui, inquit, estis, sed mortui specie, vivi radice, sicut arbores in hieme, quoniam vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Patre, nec apparet nunc hominibus. Mortui enim estis, quomodo videntur arbores per hiemem quasi aridae, quasi mortuae. Sed ne arescatis, intus est radix, intus est vita, intus est charitas, quia vita abscondita est cum Christo in Deo. Erit autem postea tempus vestrum, erit aestas vestra, quando circumvestiemini dignitate foliorum, et replebimini ubertate fructuum. Cum autem Christus apparuerit veniens ad judicium, qui est vita vestra, tunc et vos, non adversarii vestri, apparebitis in gloria cum ipso. Modo tempus est hiemis, aestas autem vestra erit adventus Christi. Hiems vestra est Christi occultatio, aestas vestra Christi revelatio. Considerandum est, quia sancti viri ab importunitate desideriorum temporalium, a tumultu inutilium curarum, a clamore perstrepentium perturbationum semetipsos sacri verbi gladio mortificare non desinunt, atque intus ante Dei faciem in sinu mentis abscondunt. Unde recte per Psalmistam dicitur:« Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum.» Quod quamvis perfecte postmodum fiat, et nunc ex magna parte agitur; cum a temporalium desideriorum tumultibus delectationes in interiora rapiuntur, ut mens eorum dum in amore Dei tota tenditur, nulla inutili perturbatione laceretur. Hinc est quod nunc apostolus per contemplationem ab exteriore vita mortuos et quasi in sepulcro absconditos discipulos viderat, quibus dicebat Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Mortui videlicet carnalibus desideriis et temporalium rerum cupiditatibus; et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, quia intus apud Deum cum Christo vivit affectus desideriorum vestrorum, ut exstinctus mundo lateat, et a cunctis exteriorum rerum perturbationibus intra sinum intimi amoris abscondat. Vere cum Christo abscondita est, quia cum Christo manifestabitur, cum enim Christus apparuerit esse vita vestra, id est cum omnes in judicio viderint Christum esse vitam et salvationem vestram, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria, id est cum magno honore atque splendore apparebitis omnibus ad dexteram ejus, participes gloriae ejus. Notandum quia et Joannes hanc sententiam aliis verbis explicat, dicens:« Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.» Nam quod Paulus ait: Mortui estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, hoc est quod Joannes asserit, quia« nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus,» et quod Paulus addidit: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria; hoc Joannes subjecit:« Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.» Hoc igitur erit apparere cum Christo in gloria, in manifestatione ejus videre speciem divinitatis ejus sicuti est, et ex visione ejus accipere similitudinem ejus, ut qualis est ipse tales et ipsi pro modo suo fiant qui viderint eum. Haec perfectis dicta sunt, deinde caeteris qui necdum tantam perfectionem assecuti sunt, dicitur:
8.4.5
« Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus propter quod venit ira Dei super filios incredulitatis. In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Nolite mentiri invicem.»
8.4.6
Propter unitatem corporis, quia et majores et minores fideles membra sunt Ecclesiae, cum sermo Apostoli dirigeretur latenter, quasi non essent alii, sed iidem ipsi, coepit minores alloqui et ex his quae praemiserat, causam exhortationis eorum assumpsit. Quia, inquit, ea quae sursum sunt sapere debetis, non quae super terram, quoniam in majoribus Ecclesiae membris mortui jam estis huic mundo et vitiis, ergo quod in illis factum est, in vobis facite; mortificate, scilicet in vobis ipsis membra quae sunt super terram, id est exstinguite vitia vestra quae ad corpus peccati pertinent, et in terrena conversatione vigent, vel super terram vestri corporis male dominantur. Corpus peccati est conformitas veteris hominis, et hujus corporis membra sunt omnia vitia et mala opera. Haec itaque membra vestra quae non ad naturam hominis, sed ad corpus peccati pertinent, mortificate, scilicet non membra naturae vestrae quae Deus creavit, sed membra corporis peccati, quae vos fecistis, exstinguite, ne amplius in vobis vivant. Et exponam vobis illa membra, videlicet fornicationem mortificare, id est concubitum cum meretricibus quae prostant in fornicibus, unde fornicatio nomen accipit; et immunditiam, quae et mollities appellatur, atque ab uno sexu perpetratur; et libidinem, quae fit cum feminis quae non sunt publicae ut meretrices; et concupiscentiam malam, qua male concupiscitur vel mulier, vel aurum, vel aliud aliquid, quod non licet haberi. Concupiscentia vocatur hoc loco mala, ad differentiam bonae concupiscentiae, de qua dicitur:« Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini,» et:« Concupiscentia sapientiae deducet ad regnum perpetuum.» Non solum ergo opera praedictorum vitiorum debetis mortificare, sed et concupiscentiam talium, ut nec in corde concupiscatis aliquid illicitum, sed cor ab omni desiderio malo servetis mundum, et avaritiam, id est insatiabilem amorem habendi mortificare. Quae avaritia omni Christiano est detestanda, quia est simulacrorum servitus. Sicut enim qui idolis servit, cultum debitum Creatori imaginatae creaturae tribuit; sic et avarus cum Deum solum colere deberet, colit potius nummos, in quibus praefiguratae sunt imagines imperatorum; hoc enim unusquisque Deum habet, quod prae omnibus diligit, in quo prae omnibus spem atque fiduciam habet. Et quoniam avarus hoc agit specialiter de nummis, id est plus diligit nummos quam aliud, et plus cogitat de nummis quam de alia re, atque plus sperat et confidit in nummis quam in alia re, idcirco nummi ejus dii sunt. Jure ergo vocatur idololatra, qui Deum non colit, sed idola, id est imagines mortuorum regum nummis impressas. Haec praedicta vitia, id est fornicationem, etc. mortificare debetis, ne propter hoc si in vobis reperta fuerint, pereatis; propter quae jam olim venit ira Dei, id est animadversio divinae ultionis super filios incredulitatis, id est super homines quos incredulitas in errorem genuerat, quia non credentes in Deum, verterunt se ad haec vitia exercenda; et propterea perierunt aquis diluvii et igne Sodomorum, vel tempore Moysi in deserto variis exterminationibus. Cavete ergo, ne et vos similiter aut gravius propter eadem vitia pereatis, quia nunc quoque propter haec venit quotidie ira, id est ultio Dei super filios incredulitatis, id est super eos qui cum sint Ecclesiae filii per susceptionem sacramentorum, non tamen firmiter credunt aeternam iniquorum damnationem, et idcirco audent agere talia. In quibus vitiis et vos ambulastis, id est opera operibus velut passus passibus addidistis, aliquando, id est olim cum viveretis in illis vitiis, id est cum vitam vestram in talibus duceretls. Sed nunc postquam per baptismum talibus mortui estis, deponite et vos sicut et majores deposuerunt, omnia vitia. Deponite ea, id est deorsum ponite ut non super vos sint, sed subter vos, ut non premant vos, sed premantur a vobis. Deponite scilicet iram, id est perturbati animi commotionem adversus aliquem et indignationem, id est vehementem animi commotionem cum quodam arrogantiae vitio in laesionem et in alicujus despectum accensi; et malitiam, qua mens intrinsecus mordetur, et quaerit foris laedere fratrem; et blasphemiam, id est prolationem mendacii contra Deum contra sanctos ejus, et de sanctis ejus. Blasphemia enim est, per quam de Deo ipso dicuntur falsa, vel de sanctis ejus. Nec solum blasphemiam caveatis, sed et quemlibet turpem sermonem non emiseritis de ore vestro, ne per hunc, et os vestrum et aures audientium et mentes eorum maculetis, et nolite mentiri invicem, ut alter alterum fallat, mendacium ei pro veritate loquens, sed puram veritatem, quam cor vestrum noverit, ore proferte.
8.4.7
« Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum. Ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus.»
8.4.8
Praedicta vitia deponite, exspoliantes vos in eorum depositione veterem hominem cum actibus suis, id est veterem vitam quae in peccato est, in quo secundum Adam vivitur; et induentes novum hominem, id est novam vitam quae in justitia ducitur, in qua secundum Christum vivitur. Exspoliate ergo vos hunc veterem hominem, id est injustitiam; et induite novum hominem, id est justitiam; eum scilicet, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum. Totus enim homo, id est et interiore et exteriore sui parte inveteratus propter peccatum et poenae mortalitatis addictus est; sed nunc renovatur secundum interiorem sui partem, ubi reformatur secundum sui conditoris imaginem; in resurrectione vero renovatur et secundum exteriorem sui partem. Sicut enim post lapsum peccati homo in agnitione Dei renovatur secundum imaginem ejus qui creavit eum, ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto veterasceret, unde rursus in agnitione eadem renovatur. Nam inter notionem et agnitionem aliquid interesse dicitur, eo quod notio sit earum rerum quas ante nescimus, et ipsas scire postea coepimus; agnitio autem earum, quas ante seientes, deinceps scire desinimus, earumque postea recordamur. Homo igitur in agnitione Dei creatus est, quia in principio creationis suae, Creatorem suum ex ratione cognovit; sed postea per peccatum caecatus, agnitionem Creatoris amisit. Nunc vero per illuminationem Evangelii et per infusionem gratiae Spiritus sancti eumdem Creatorem suum recognoscit, et mox interius renovatur, qui vetustatem contraxerat, dum Creatorem ignoraret. Fit ergo renovatio reformatioque mentis secundum imaginem Dei. Ideo autem dicitur, secundum imaginem Dei, ut in ea re intelligatur fieri, ubi est imago Dei, id est in mente, sicut dicimus secundum corpus mortuum esse, non secundum spiritum, eum qui de corpore fidelis et justus abscedit. Quid enim dicimus secundum corpus mortuum, nisi corpore vel in corpore, non anima vel in anima mortuum? Aut si dicamus, secundum corpus est pulcher aut secundum corpus fortis, non secundum animum, quid est aliud quam corpore, non animo, pulcher aut fortis. Et innumerabiliter ita loquimur. Non itaque sic intelligamus secundum imaginem ejus qui creavit eum, quasi alia sit imago secundum quam renovatur, non ipsa quae renovatur. Ipsa enim imago Dei renovatur in homine, quae fuerat inveterata delicto. Novum, ut dixi, hominem induite, id est conversationem, ubi, id est in quo homine novo non gentilis est neque Judaeus, id est nihil operatur, nihil prodest vel obest quod ille qui hunc hominem induit, secundum carnis originem gentilis sit aut Judaeus; nec est ibi circumcisio et praeputium, id est nihil ibi utilitatis operatur circumcisio, de qua Judaei praecipue gloriabantur, nec aliquid nocet ibi praeputium. Neque barbarus est ibi, id est non nocet cuiquam sua barbaries, quia fit civis sanctorum et domesticus Dei. Vel barbarus, id est aliquis tam longe remotus et tantae feritatis, ut vix posset a Romanis vinci, non impeditur sua barbarie in hoc novo homine ne admittatur, et Scytha non est ibi, id est populus qui est in sinistro margine mundi ferocior aliis barbaris, et tam pugnax, ut vix unquam a Romanis superari posset, non juvatur sua feritate in novo homine, sed potius oportet omnem feritatem deponere, ut discat a Christo mitis esse et humilis corde. Et neque servus est ibi abjectior, neque liber acceptior, quia neque servitus neque libertas corporalis nocet vel adjuvat ibi quidquam. Itaque nec natio, nec ritus carnalis, nec conditio, nec sexus ullam differentiam facit, aut valet sive operatur ibi aliquid; sed omnia in homine hoc novo Christus, id est nihil in eo est nisi Christiana pietas et Christiana religio. Christus est ibi sanctitas et justitia et charitas et omnia bona, et in omnibus Christus est qui hoc homine novo sunt induti; quia quidquid boni habent, a Christo habent; et quidquid boni faciunt, per Christum faciunt.
8.4.9
« Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.»
8.4.10
Illatio est quasi a toto. Quandoquidem induere debetis novum hominem, ergo induere debetis hic virtutum ornamenta, quae sunt quasi membra vel partes ejusdem novi hominis, id est novae conversationis, sicut electi Dei, id est Dei sapientia praecogniti, et a massa perdendorum separati, atque ad vitam aeternam praeordinati, et sancti id est baptismi sanctificatione a peccatis mundati, et sic jam a Deo dilecti, postquam purgati estis a peccatis quae Deus odit. Et propterea ut amplius diligi ab eo mereamini, induite vos virtutes quas ipse diligit. Induite vos viscera misericordiae, id est internum affectum misericordiae circumdate vobis in opere, ut internus affectus piae conversationis, quam erga proximos in corde habueritis, undique appareat in operibus vestris, undique vos adornet. Vestis quippe qua induimur ab omni parte nos tegit. Itaque et vos ab omni parte circumtegi debetis visceribus misericordiae, ut in cunctis actibus vestris fulgeant viscera misericordiae, quae mens vestra concepit erga revelationem miseriae proximorum, et similiter foris in operibus induite benignitatem, id est bonum ignem piae dulcedinis, qui fervet in corde vestro. Benignitas enim est quaedam serenitas animi qua aliquis hilariter loquitur et sua tribuit pro Deo ac conversatur cum proximo; humilitatem quoque induite, ut humilitas mentis appareat in omnibus verbis et operibus vestris, in vestibus, in incessu atque omni motu corporis. Ideoque et modestiam quasi vestem vobis circumdate, ut in omnibus dictis et actibus vestris modum teneatis. Modestia enim quasi modi statio dicitur, quia per hanc virtutem modus competens servatur in omnibus, modificans universas actiones, et ut modum non excedatis, induite patientiam, qua undique muniti, tranquillo animo toleretis omnia mala quae vobis ingerentur a proximis. Impossibile est enim, ut qui cum aliis hominibus conversatur, non frequenter ab illis quaedam sustineat, quae in multis ad excessum compellant, si virtute patientiae quasi vestimento circumdatus non fuerit. Si vero undique adversus omnia quae acciderunt sibi, patientiam tenuerit, semper modestiam servare poterit. Et ideo patientiam induite, supportantes vos invicem, ut alter alterutrum sustineat in his quae sunt gravia et aspera. Supportate invicem, id est portate invicem, alii alios, ut illos qui portaverunt se, judicent superiores, et se inferiores illis quibus sunt superiores. Non enim patienter alium portat, qui se superiorem illo reputat. Et estote donantes vobismetipsis, id est condonantes atque dimittentes alii aliis, si forte quis adversus aliquem habet querelam de contumelia vel injuria sibi ab eo illata. Donate invicem, quidquid laesionis vel offensionis pertulistis, unde merito conqueri poteratis. Et hoc facite non ficte, nec ex parte, sed sicut Dominus donavit vobis, ita et vos facite. Id est sicut Dominus in baptismo quidquid injuriarum ei feceratis condonavit vobis sine ullo respectu alicujus vindictae ulterius sumendae, ita et vos bono animo condonate vobis semper ad invicem omnia sine respectu alicujus ultionis. Debetis enim conservis non negare, quod a bono Domino gaudetis vos percepisse. Alioquin juxta parabolam evangelicam, repetet a vobis omne debitum quod dimiserat, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
8.4.11
« Super omnia autem haec charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in unum corpus, et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter. In omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Domino. Omne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.»
8.4.12
Praedicta virtutum ornamenta induite, sed super omnia haec charitatem, quasi nobilius ornamentum, habete, quae contineat et superornet omnia reliquarum virtutum insignia. Superexcellit enim et superfulget omnibus aliis virtutibus atque magis placet immortalis sponsi conspectibus, quod, id est quae res, videlicet charitas, est vinculum perfectionis; quia per hanc ligatur omnis virtutum perfectio, ne dissoluta defluat et dilabatur ac dispereat. Perfectionis vinculum est charitas, quia omne bonum quod agimus, per hanc, ne pereat ligatur. A tentatore namque citius et quodlibet opus evellitur, si solutum a vinculo charitatis invenitur. Si vero mens charitate ducitur et proximi dilectione constringitur, cum tentationum motus quilibet ei injusta suggesserint, obicem se illis ipsa dilectio opponit, et nascentia in corde vitia reprimit. Charitas bona nostra vinciat in perfectione, et pax Christi, id est quam Christus habet et dat, exsultet in cordibus vestris. Pax Christi est, qua reconciliati sumus Deo et sanctis angelis ejus, et qua diligimus Deum, atque peccatum exsecramur, et qua nos turbare cavemus, et qua nobis invicem credimus quod nos invicem diligamus; et qua invicem corda jungimus ut concordes simus atque cor unum in bona voluntate habeamus; et qua spiritui nostro carnem subjungamus, et haec pax non sit torpens in cordibus vestris, sed exsultet ibi prae gaudio atque tripudiet, ut sitis scilicet semper memores hujus pacis, et eam assecutos esse vos gaudeatis, in qua pace etiam vocati estis evangelica praedicatione in unum corpus, id est in hoc ut sitis unum corpus Ecclesiae, servantes pacem omnes invicem, sicut diversa nostri corporis membra pacem et corcordiam invicem servant, et in hac pacis exsultatione non sitis ingrati Deo, qui vobis eam dedit, sed estote ei grati, ut pro tantis beneficiis semper ei gratias corde, verbis et operibus agatis; et ut hanc pacem intelligere valeatis atque servare eam, et grati in ea semper Deo existere, verbum Christi, id est doctrina Christianae religionis, habitet in vobis, id est maneat in corde et ore vestro non parce, sed abundanter, id est affluenter et plenarie, ut et sciatis et loquamini verbum sacrae aedificationis. Dixi ut grati sitis, et verbum Christi habitans in vobis habeatis, docentes vosipsos invicem, vel unusquisque seipsum, in omni patientia divinorum. Haec est abundantia verbi Christi quae debet in cordibus vestris habitare, videlicet omnis sapientia, ut sensum perfectum habeatis in cognitione divinae Trinitatis et Unitatis, et quidquid ad cultum ejus pertinet noveritis, atque piis desideriis gaudia regni ejus praegustetis, et bonis operibus incessanter quaeratis. In hujusmodi rebus est omnis sapientia, quam Christianus habere debet in hac vita. Sitis ergo in omni sapientia docentes, ut dixi, vosmetipsos invicem, id est unusquisque seipsum ea quae necdum sciebatis, et commonentes vosmetipsos in his quae jam scitis, ut ea firmiter retineatis et opere compleatis: Docete, inquam, et commovete vosmetipsos, ut et instruamini, et ad bene agendum excitemini. In psalmis, qui ad bonam operationem commonent; et hymnis, qui de laudibus Dei canuntur; et canticis, non carnalibus, sed spiritalibus, quae de aeterno gaudio resonant, et ideo spiritalia sunt. Nam et carnalia cantica frequenter a carnalibus hominibus canuntur, et ad carnis voluptates pertinent. Sed his contraria sunt spiritalia cantica, quae in solo conditore nos delectari admonent et gaudere. In talibus vosipsos docete et commonete, vos dico, in gratia, id est in gratiarum actione cantantes in cordibus vestris Domino. Neque enim omnis qui labiis personat, Domino cantat; sed qui devoto corde eum laudans amat, et ad ejus visionem suspirat. Intus enim est hoc gaudium, ubi vox laudis canitur et auditur, qua voce laudatur, qui gratis amandus est toto corde, tota anima, tota mente, amatoremque suum accendit in se gratia sancti Spiritus sui. Ille enim in gratia cantat Domino, qui gratia sancti Spiritus accensus, gratis amat eum quem laudat. Ita cantate. Et omne etiam quodcunque facitis in verbo aut in opere, id est quaecunque loquimini, et quaecunque operamini, omnia facite in nomine Domini, id est nomen ejus invocate in exordio locutionis et actionis vestrae, atque sequentia verba et opera ad gloriam ejus semper dirigite. Tunc enim et peccata locutionis et operationis vitabitis, et bona erunt quae dicetis vel facietis. Omnia in nomine Domini facite, in omnibus nomen Domini invocantes et glorificantes. In nomine Domini nostri Jesu Christi facite omnia, per quem habetis omnia quae vobis a Patre dantur, vos dico, semper ipsum per quem omnia bona accipitis, agentes gratias de omnibus Deo, qui vos creavit, et Patri qui vos in filios adoptavit. Vel Deo, qui secundum humanitatem ejus Christum creavit; et Patri, qui Christum secundum divinitatem ipsius genuit.
8.4.13
« Mulieres, subditae estote viris sicut oportet in Domino. Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo fiant animo.»
8.4.14
Hucusque generaliter illos instruxit et monuit. Nunc vero specialiter ad familiarem et domesticam conversationem vertit exhortationem suam et mulieres viris, atque filios parentibus subjicit. Est enim etiam naturalis ordo in hominibus, serviant feminae viris, et filii parentibus, quia et illis justitia haec est, ut infirmior ratio serviat fortiori. Haec enim in dominationibus et servitutibus clara justitia est, ut qui excellunt ratione, excellant et dominatione. Unde nunc Apostolus congrua dat praecepta. Vos, inquit, o mulieres, estote viris vestris subditae ad omnia non tamen ad male agendum, sed sicut oportet vos in Domino subdi, id est sicut vos in Christiana religione viventes decet ad omnia illis subjici, praeter quam ad transgressionem mandatorum Dei. Et vos, o viri, diligite uxores vestras. Uxorum timere est et cum timore diligere, virorum autem tantum diligere, quia dilectio perfectorum est. Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Licet illae ad iracundiam provocent, et talia faciant per quae mereantur amaritudinem, vos tamen nolite eis amaritudine vicem reddere. Vos quoque filii, obedite parentibus vestris per omnia, sive carnalibus, sive spiritalibus. Obedite illis per omnia, sed tamen in Domino, id est in his tantummodo quae praeceptum Domini non excedunt, hoc enim placitum est Deo, ut illis taliter obediatis. Et vos, o patres, nolite filios vestros, sive carnales, sive spiritales, provocare ad indignationem, nimis aspere illos tractando, ut non fiant pusillo animo, id est ut non deficiat animus eorum, non valens sustinere nimietatem asperitatis vestrae, et fugiant a vobis, vel aliquid mali faciant per defectum animi. Et ideo cavete illis occasionem dare inobedientiae, ne scilicet peccent per iracundiam, et frangatur mens eorum in adversis atque deficiat.
8.4.15
« Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. Quodcunque facitis, ex animo operamini, sicut Domino, et non homibus, scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio apud Deum.»
8.4.16
Vos, inquit, o servi, obedite dominibus carnalibus, id est qui vobis secundum corpus, non secundum spiritum dominantur. Obedite illis in bono per omnia non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, id est non tunc solummodo bene agentes, quando videmini ab illis; et quando non videmini, negligenter agentes. Non ita subdole agatis cupientes fraudulenter placere illis per ea, quae coram ipsis positi strenue agere videbimini, sed in simplicitate cordis, non in duplicitate servite illis, ut quod foris in opere ostenderitis, intus in corde habeatis, timentes Dominum, qui inspector est cordium, et damnator dolosarum simulationum. Et quodcunque facitis, operamini illud ex animo, id est ex voluntate. Eam quippe Deus innocentiam probat, qua homo non metu fit innocens, sed amore justitiae. Nam qui timore non peccat, quamvis ei non noceat cui vult nocere, sibi tamen plurimum nocet; et abstinens ab iniquo opere, sola mentis reus est voluntate. Simulata enim innocentia non est innocentia, et simulata aequitas non est aequitas, sed duplicatur peccatum in quo est iniquitas et simulatio. Propterea quidquid boni facitis, facite ex animo, non ex simulatione, sicut Domino facientes illud, non hominibus: scientes quod ex hoc a Domino, qui remunerator est omnium bonorum operum, accipietis retributionem aeternae haereditatis cum filiis. Et ideo servite Domino nostro Christo in omnibus quae facietis. Si enim propter praeceptum bono animo servieritis carnalibus dominis, Christo potius quam illis servietis, et ab eo retributionem percipietis, licet ab illis nihil bonae remunerationis consequamini. Vel quamvis hominum servitio sitis occupati, Domino tamen Christo servite, ut propter eorum servitium non omittatis Christo servire. Nec frangatur mens vestra, si vos male tractaverint; qui injuriam facit, licet sit in hoc mundo potens et nobilis, recipiet a mundi judice Deo id quod inique gessit. Ideo melior est tristitia patientis iniqua, quam laetitia facientis iniqua, quia et de malitia mali saepe flagellatur bonus. Qui injuriam facit, recipiet quod gessit, ut ipse juste crucietur, qui injuste cruciavit alium. Et hoc ideo, quia non apud Deum acceptio personarum, ut nobibilibus parcat, si inique egerint, cum ignobiles puniat, qui male egerunt. Omnes enim aequo judicio, sive dominos, sive servos, sive divites, sive pauperes, judicat, et unicuique reddit secundum quod egit.
8.5.1
IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES. CAPUT IV.
8.5.1
« Domini, quod justum est et aequum, servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo.»
8.5.2
Ideo vos domini, praestate, id est largimini servis vestris illud quod justum est, id est quod suo servitio promeruerunt; et quod est aequum, id est quod jus naturae vel rationis exigit, eorum scilicet necessaria dari ipsis, etiam ultra quod servitium eorum promeruit. Multi enim sunt servi, qui vel infirmitatis, vel alicujus rei causa non promerentur suo labore ea quae sunt illis necessaria; et tamen debent domini illis ea quibus indigent retribuere. Haec ita debetis praebere servis vestris, scientes quoniam et vos habetis Dominum in coelo, cujus servi estis, et a quo bona accipere etiam ultra meritum vestrum indigetis. Contra quem etiam de munere ejus superbitis, si illos, quos per conditionem tenetis subditos, aequales vobis per naturae consortium non cognoscitis. Nam justi etiam qui imperant, serviunt illis quibus videntur imperare, quia non dominandi cupiditate impetrant, sed officio consulendi; nec principandi superbia, sed providendi beneficentia. Et si sancti Patres nostri habuerunt servos, sic administrabant domesticam pacem, ut secundum haec temporalia bona filiorum sortem a servorum conditione distinguerent; ad Deum autem colendum, in quo aeterna bona speranda sunt, omnibus domus suae membris pari dilectione consulerent.
8.5.3
« Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod et vinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.»
8.5.4
Reddit generalem exhortationem. Hoc enim omnibus convenit, ut instent orationi. Et bene in ea vigilare jubet, ut cum stamus ad orationem, cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec tunc quidquam animus cogitet praeter id solum quod precatur. Subripit enim frequenter hostis, et subtiliter fallens, preces nostras a Deo vocat, ut aliud habeamus in corde, et aliud proferamus in voce, cum intentione sincera Deum debeat non sonus vocis, sed animi sensus orare. Instate orationi ut obnixe et indeficienter oretis, vigilantes vivaci studio mentis in ea. Et hoc ut oratio sit in gratiarum actione, ut rogantes a Deo beneficia, gratias illi referatis pro his quae jam vobis contulit. Ita orate pro vobis, orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, id est aperiat nobis os, quo sermo praedicationis egrediatur a nobis ad loquendum, id est ad disserendum et exponendum mysterium Christi, id est occultum secretum incarnationis et passionis Christi, ut occultas eorum causas pandamus audientibus, et in his restaurationem salutis humanae consistere doceamus. Propter quod mysterium, quia illud praedicabam, et vinctus sum, id est detineor in vinculis Romae, ne possim ire quo voluero, et pluribus evangelizare. Orate ut Deus det mihi loqui illud mysterium, ut manifestem illud et declarem aliis, ita ut oportet et convenit me loqui de tanto sacramento qui et annuntiare illud missus sum.
8.5.5
« In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quo modo oporteat vos unicuique respondere.
8.5.6
Vos in Ecclesia, id est incorporati membris Christi, simul omnes orationi, ut expositum est, instate, sed procedentes ad eos qui foris sunt, id est venientes ad loca ubi vos videbunt illi, qui adhuc per fidem in Ecclesiam non intraverunt, ambulate in sapientia, id est agite sapienter, operamini prudenter, figite gressum operis caute, ne quid insipientiae, ne quid reprehensionis ab infidelibus notetur in vobis, ne nomen Domini per vos blasphemetur ab eis. Vos dico, tempus redimentes, id est vitam male actam poenitendo et bene agendo redimentes, ut transacta damna quotidianis meritorum lucris recompensetis. Tempus quippe redimimus, quando anteactam vitam quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus. Dixi ut in vestra ambulatione et in vestra actione luceat sapientia, et nunc addo ut et in sermone vestro semper appareat, scilicet sermo vester in gratia, id est, in dulcedine charitatis semper sit conditus sale sapientiae, sicut bonus animae cibus, ut nihil insipidum, nihil putidum habeat. Nam cibus cui sal immiscetur, fit sapidus; et caro bene salita, non putrescit nec fetet. Ita sit et sermo vester, ut quasi cibus sapidus recipiatur ab ore cordis audientium, non sit insipidus per insipientiam, nec putidus per admonitionem carnalis delectationis, nec corruptus per admistionem falsitatis, sed semper sale spiritualis sapientiae conditus, et integritate veritatis incorruptus, atque odorem coelestis et incorruptibilis delectationis spirans. Et ita condimentum divini salis in se habeat sermo vester, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere, id est, per prudentiam moderatae discretionis sciatis quomodo respondendum sit fideli, quomodo infideli, quomodo diviti, quomodo pauperi, quomodo seni, quomodo juveni, quomodo viro, quomodo feminae, et quomodo caeteris gradibus vel conditionibus; unusquisque enim suo modo alloquendus est, et unicuique suo modo respondendum est: Respondendum est verbis ejus, si ipse prior locutus fuerit, vel respondendum facto ejus, si verbis tacuerit. Unusquisque suo modo vel corrigendus est, vel admonendus.
8.5.7
« Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino, quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra cum Onesimo charissimo et fideli fratre, qui ex vobis est, qui omnia quae hic aguntur nota facient vobis.»
8.5.8
Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus. Quia dixerat se vinctum causa Evangelii, ne putarent eum graviora pati, dicit Tychicum omnia sua eis et adversa et prospera dicturum. Cui credendum est, quia est frater, id est, Christianus, et pro vitae suae merito clarissimus Deo vel sanctis ejus, et fidelis minister, id est, fideliter ministrans sine fraude verbum praedicationis. Vel minister, id est, diaconus, et conservus, id est mecum serviens, in Domino, id est, in his quae Domini sunt; quem ad hoc ipsum, id est ideo ad vos misi, ut cognoscat quae circa vos sunt et mihi referat, et idcirco videte ne quid mali apud vos inveniat quod mihi renuntiet. Ob hoc etiam illum misi, ut et consoletur corda vestra, ne immoderatam habeatis tristitiam de his quae patimini, vel quae me pati audistis. Misi eum cum Onesimo charissimo et fideli fratre, non vilissimo et fraudulento servo, sicut olim fuit. Iste est enim Onesimus servus Philemonis, qui peracto furto apud Philemonem dominum suum vel postquam consumpsit vel dissipavit illud, confugit ad apostolum, et audivit ab eo verbum salutis, atque conversus est, et ideo sic commendat eum Apostolus, ne sit illis in aliquo suspectus. Unde liquido demonstratur, quod hanc epistolam a Roma de carcere Apostolus miserit sicut illam ad Philemonem direxit. Nam eosdem salutatores in ista ponit, et in illa, quos secum esse declarat, et adjutores suos appellat, id est, Aristarchum et Marcum et Epaphram et Lucam et Demam. Unde patet utramque epistolam ex uno eodemque loco missam, ubi vinctus tenebatur Apostolus. Nam Onesimum in vinculis Christo genuit. Vincula autem eum in Epheso pertulisse tacet omnino liber Actuum apostolorum. Et ideo probatur non habere veritatem sententiam eorum, qui dicunt Apostolum Ephesi tantum in vinculis fuisse, et inde hanc epistolam Colossensibus misisse.
8.5.9
« Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae( de quo accepistis mandata; si venerit ad vos, excipite illum), et Jesus qui dicitur Justus, qui sunt ex circumcisione. Hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.»
8.5.10
Aristarchus iste Thessalonicensis erat, et Apostolum secutus esse legitur. Unde et ad cumulum gloriae cum eodem Apostolo captus teneri meruit pro nomine Christi. Marcus autem consobrinus, id est consanguineus Barnabae apostoli, ipse est Joannes cognomento Marcus, pro quo facta est dissensio inter Paulum et Barnabam.« Barnabas enim volebat secum assumere et hunc Marcum. Paulus autem rogabat eum, ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus Evangelii, non deberet recipi. Sicque facta est inter eos dissensio, ita ut discederent ab invicem: et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. Paulus vero electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus.» Quoniam Marcus iste in ipsa se aciei fronte constituens, nimis tepide steterat, et insuper ex acie socors recesserat, merito eum Paulus abjecit, ne illius quasi contagione vires corrumperentur aliorum. Praedicator enim fortia debet in seipso caeteris exempla monstrare, et in bonis quae coepit, viriliter perseverare. Sed quia Marcus nec fortiter egerat, nec perseveraverat, merito Paulus eum ulterius in via praedicationis socium habere noluit. Timens etiam ne alios exemplo suo vanos ac desidiosos redderet, mandavit Ecclesiis suis, ne reciperent eum. Sed postea correptus est Marcus, atque dignus effectus ut eum Paulus adjutorem habere gauderet. Et hoc est quod dicit: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata, ne scilicet eum reciperetis, sed nunc si venerit ad vos, excipite illum, quia videlicet bene correptus est, et Jesus vos salutat, qui dicitur Justus, id est cui ab eventu sanctitatis suae datum est hoc agnomen quod est Justus, qui scilicet Marcus et Justus, sunt ex circumcisione, id est ex genere Judaeorum. Hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, id est in praedicatione Evangelii, de qua Dominus Judaeis ait:« Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus,» vel in regno Dei, id est in Ecclesia aedificanda, de qua idem Dominus ait:« Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala.» Qui videlicet adjutores fuerunt mihi solatio in tribulatione mea.
8.5.11
« Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei. Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis, et pro his qui sunt Laodiceae, et qui Hierapoli.»
8.5.12
Iste est sanctus Epaphras, de quo in principio epistolae hujus dictum est.« Cognovistis gratiam Dei in veritate, sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Jesu Christi( supra I).» Quia ergo praedicaverat eis gratiam Dei, idcirco sollicitus precibus Deum semper exorabat, ut ipsi in eadem gratia permanerent, ne labor ejus fieret vacuus. Corporali enim praesentia illinc abierat, et propterea Deo qui nusquam deest, illos commendabat. Et hoc est: Salutat vos Epaphras, qui est ex vobis originem ducens, et est servus Christi Jesu, id est serviens mandatis evangelicis, ipse dico, semper sollicitus pro vobis in orationibus, id est semper sollicite et attente orans pro vestra salute, ut scilicet stetis, id est perseveretis. Unde dictum est de diabolo:« In veritate non stetit,» quia fuit ibi, sed non perstitit. Et vos estis in religione Christiana, ideoque precatur Epaphras, ut stetis, id est permaneatis in ea. Stetis perfecti bona operatione, et pleni bona voluntate. Perfecti exterius, et pleni interius, ne sit mens interius vacua, cum perfecta foris apparuerint opera. Tales, inquam, stetis in omni voluntate Dei, id est in observantia omnis divinae voluntatis, ut scilicet omnem Dei voluntatem perseveranter impleatis Hoc ille vobis a Deo concedi precatur, sine cujus gratia nihil potestis. Nam ego testimonium illi perhibeo, quod multum laborat orando et vigilando pro vobis, id est pro vestra salute, et pro his qui sunt Laodiceae, quae est urbs vobis proxima, et pro illis qui sunt Hierapoli, quae et ipsa est civitas non procul a vobis posita.
8.5.13
« Salutat vos Lucas medicus charissimus et Demas.»
8.5.14
Lucas iste primo fuit medicus corporum, deinde conversus ad Christum, factus est medicus animarum. Inde est quod plus quam alii evangelistae, loquitur de misericordiis Redemptoris, per quas languores peccatorum ab animalibus pelluntur, et sacerdotis personam in Christo describit, intervenientis pro peccatis totius mundi.
8.5.15
« Salutate fratres qui sunt Laodiceae, et Nympham, et quae in domo ejus est Ecclesiam. Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut in Laodicensium ecclesia legatur; et ea quae Laodicensium est, vobis legatur.»
8.5.16
Praedicti sancti vos salutant. Vos autem salutate vicinos vobis fratres qui sunt Laodiceae, et inter eos specialiter et nominatim salutate Nympham illam matronam religiosam, et Ecclesiam quae est in domo ejus, id est familiam ejus, vel multitudinem fidelium apud eam congregatorum, quos ipsa hospitatur et pascit. Et cum apud vos lecta fuerit haec epistola, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, id est curate in conventu Laodicensium recitari, quia et propter eos secundarie scripta est, sicut propter vos principaliter, et ea similiter epistola, quae Laodicensium est, id est quam ego Laodicensibus misi, legatur vobis, quamvis et hanc epistolam quintam decimam, vel sextam decimam Apostolus scripserit, et auctoritas eam apostolica sicut caeteras firmavit, sancta tamen Ecclesia non amplius quam quatuordecim tenet, ut ex ipso epistolarum numero ostenderet, quod doctor egregius legis et Evangelii secreta rimatus esset. Quatuordecim quippe, quatuor et decem sunt; et quatuor significant Novum Testamentum, propter quatuor libros Evangelii; decem autem Vetus Instrumentum, propter Decalogum legis. Ex ipso itaque numero voluit Ecclesia sancta demonstrare, omnem sapientiam vel perfectionem Veteris ac Novi Testamenti breviter in his epistolis comprehendi; ideoque numerum qui haec significabat, excedere noluit.
8.5.17
« Et dicite Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas.»
8.5.18
Dicite, inquit, Archippo episcopo vestro a nostra parte: Vide ministerium quod accepisti, id est attende et considera quale opus suscepisti, in Domino, id est in Domini gratia, vel in his quae Domini sunt. Noli caecus esse, noli oculos avertere ab officio ministerii tui, id est ab actione episcopatus tui, sed vide sollicita consideratione quale ministerium suscepisti, ut strenue illud impleas, non otiose vacuum teneas. Archippum praepositum eorum per eos commonet, ut qui regendam Ecclesiam eorum accepit, sit sollicitus de eis. Plebis causa scribitur epistola, et ideo non ad rectorem dirigitur. Vel quia ipse tepide agebat cum pseudoapostolis, idcirco Apostolus non per se, sed ad majorem confusionem per subditos suos, quasi pluris illos faciens, admonet eum.
8.5.19
« Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.»
8.5.20
Salutatio, inquit, scripta mea manu Pauli, id est manu propria, ut ex subscriptione mea sciatis epistolam a me missam. Memores estote vinculorum meorum. Memoriam vinculorum suorum hortatur eos habere, sive ideo, ut ejus exemplo informati, patientiam in tribulationibus habere discant; sive ut orent pro eo, ut citius absolvatur, et ad praedicandum liber discurrat: sive( quod minus est credendum) ut aliquid ei largiatur, in ipsis vinculis minus necessaria procurare valenti. Deinde: Gratia, inquit, Domini sit vobiscum, ut ea cooperante valeatis opera bona facere. Hucusque protenditur epistola, quae missa est ad Colossenses. Congruum autem videtur, ut propter notitiam legentium subjiciamus eam, quae est ad Laodicenses directa, quam, ut diximus, in usu non habet Ecclesia. Est ergo talis.
8.5.21
EPISTOLA PAULI AD LAODICENSES, UT NONNULLI OPINANTUR.
8.5.22
Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, fratribus qui estis Laodiceae, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis et perseverantes in operibus bonis, promissionem exspectantes in die judicii, neque disturbent vos quorumdam vaniloquia insimulantium veritatem, ut vos avertant a veritate Evangelii, quod a me praedicatur. Et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me, ad perfectum veritatis Evangelii sint deservientes, et benignitatem operum facientes, quae sunt salutis vitae aeternae. Et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo, in quibus laetor et gaudeo, et hoc mihi est ad salutem perpetuam, quod factum est orationibus vestris, administrante Spiritu sancto. Sive per vitam sive per mortem, est mihi vita in Christo, et mori gaudium, et ipse in vobis faciet misericordiam suam, ut eamdem dilectionem habeatis, et sitis unanimes. Ergo, dilectissimi, ut audistis praesentiam Domini, ita sentite, et facite in timore, et erit vobis vita in aeternum. Est enim Deus qui operatur in vobis, et facite sine peccato quaecunque facitis. Et quod optimum est, dilectissimi, gaudete in Domino Jesu Christo, et cavete omnes sordes in omni lucro. Omnes petitiones vestrae sint palam apud Deum. Estote firmi in sensu Christi, et quae integra et vera et pudica et casta et justa et amabilia sunt, facite. Et quae audistis et accepistis, in corde retinete: et erit vobis pax. Salutate omnes fratres in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. Hanc facite legi Colossensibus, et eam quae est Colossensium vobis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).