Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 9.1
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
9.1
IN EPISTOLAM I AD THESSALONICENSES ARGUMENTUM.
9.1
Thessalonica est urbs nobilis in Macedonia, ad quam cum venissent Paulus et Silas, quoniam ibi erat synagoga Judaeorum, secundum consuetudinem suam Paulus introivit ad eos, et per Sabbata tria disserebat eis de Scripturis. Et quidam ex eis crediderunt, et adjuncti sunt Paulo et Silae, et de colentibus, id est proselytis gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucae. Zelantes autem Judaei, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem, et assistentes domui Jasonis, quaerebant eos producere in populum. Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes, Quoniam hi sunt qui urbem concitant, et huc venerunt, quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse Jesum. Concitaverunt autem plebem, et principes civitatis audientes haec. Et accepta satisfactione a Jasone et a caeteris, dimiserunt eos, fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam Berrhaeam. Taliter conversi sunt Thessalonicenses, et talia mox pro fide pati coeperunt. Nam et postquam apostolos dimiserunt, multa pro Christi nomine pertulerunt. Quorum constantiam Apostolus collaudans scribit illis ab Athenis, et intendit exhortari illos, ut immobiles inter adversa permaneant, ac semper in melius proficiant. Deinde errorem quorumdam mortuos suos inconsolabiliter lugentium, quasi non amplius resurrecturos, corrigit; docens communem resurrectionem veraciter esse futuram. Sed et in aliis pluribus vitam illorum atque mores instruit. Et quia ipsi ad obediendum proni erant, ideo non ponit nomen auctoritatis suae vel officii, sed ut pares admonet. Silvanum autem( id est Silam) et Timotheum idcirco secum ponit, quia in conversione eorum fuerant cum illo participes laboris, vel quia tunc erant cum ipso Athenis. Et hanc epistolam( nisi fallor) primam omnium scripsit. Non enim ante istam invenio illum aliquid scripsisse. Sic autem inchoat:
9.2.1
IN EPISTOLAM I AD THESSALONICENSES CAPUT PRIMUM.
9.2.1
« Paulus et Silvanus et Timotheus, Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Jesu Christo. Gratia vobis et pax.»
9.2.2
Paulus et duo socii ejus Silvanus et Timotheus mittunt hanc epistolam Ecclesiae Thessalonicensium. Judaeorum proprie Synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero apostoli nunquam Synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde Synagoga, et convocationem, unde Ecclesia nomen accepit, distet aliquid, quod scilicet pecora congregari solent, quorum et greges proprie dicimus; convocari autem magis est utentium ratione, sicut hominum. Paulus et socii ejus dirigunt has litteras Ecclesiae Thessalonicensium, consistenti in Deo Patre et Domino Jesu Christo, id est in fide et charitate Patris et Filii, subintelligitur et Spiritus sancti, quo unctus est Christus. Vel in Deo Patre et Filio mittit Paulus et socii ejus hanc epistolam. Gratia, inquit, et pax sit vobis. Bene primo gratiam dicit, deinde pacem nominat, quia sine gratia Dei ad pacem reconciliationis pervenire non possumus, imo nihil pacificum nisi per gratiam ejus habere valemus. Gratia enim gratis datur sine praecedentibus meritis, et per hanc dum culpas remittit, accedimus ad pacem reconciliationis. Potest et ita intelligi: Gratia et pax a Deo sit vobis, ut qui humana gratia et saeculari pace privati estis, apud Deum gratiam et pacem habeatis.
9.2.3
« Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestrae et laboris et charitatis et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum, scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram, quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed in virtute et in Spiritu sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis, quales fuerimus in vobis propter vos.»
9.2.4
Solito more incipit a gratiarum actione, quia multam Dei gratiam in his videt refulgere. Et idcirco Deum primo laudat, qui dedit eis gratiam, deinde ipsos, qui fide et operibus secuti sunt eum. Ac si dicat: Tenete quae tenetis, agite quae agitis, quoniam talia sunt, ut pro eis Deo gratias agamus. Agimus enim gratias et laudes Deo non ad horam, sed semper pro omnibus vobis, majoribus et mediis et minoribus, vel viris et mulieribus, quia gratiam quam vobis primo contulit, adhuc in vobis conservat et augmentat. Ab ipso enim sunt omnia bona quae habetis, et ideo gratias illi pro his referimus. Nos dico, facientes memoriam vestri in orationibus nostris, et hoc sine intermissione, id est nunquam intermittimus facere memoriam vestri, quotiescunque oramus. Nam sumus memores operis fidei vestrae, id est quomodo fides vestra non est otiosa, sed semper bonum opus agit, et ideo libenter pro vobis oramus. Memores, inquam, sumus operis vestri et laboris, quem in ipso opere ducitis, id est mente retinemus, quomodo bene operantes laboratis, et charitatis, id est fraternae dilectionis, quam bonis operibus ostenditis. Vel laboris tolerantiae adversitatum, et charitatis qua inimicos diligitis, et sustinentiae, id est exspectationis spei Domini nostri Jesu Christi, quoniam bona facientes et mala patientes, exspectatis longanimiter supernum illud praemium, quod a Christo speratis accipere cum venerit. Et haec omnia facitis ante Deum, quia in his non humanos favores appetitis, sed omnipotentis Dei praesentiae intenditis. Praesentem enim Dominum adesse cogitatis, et vos ante conspectum ejus omnia facere consideratis. Vel nos sumus memores vestri in orationibus ante Deum; ante Deum, qui nos creavit; et Patrem nostrum, qui nos adoptavit. Ita sumus memores vestri, scientes electionem vestram, id est scientes vos esse electos, et ad aeternam vitam praedestinatos, o fratres dilecti a Deo, id est quos Deus diligit, quia paternis flagellis vos ad aeternam haereditatem erudit.« Quem enim diligit Dominus, corripit; et flagellat omnem filium quem recipit.» Vel memores sumus vestri, scientes electionem vestram, id est scientes quomodo Deus per doctrinam nostram vos elegit de multitudine caeterorum, qui sunt in infidelitate relicti. Vere Deus, praedicantibus nobis, vos elegit, tangens interius corda vestra dono sancti Spiritus, quia Evangelium nostrum, id est praedicatio nostra non fuit ad vos in sermone tantummodo, sed etiam in virtute operis, vel in virtute miraculorum, et in Spiritu sancto, quia per impositionem manuum nostrarum dabatur vobis Spiritus sanctus; et in plenitudine multa, quia plenarie vos instruximsu, et spiritalibus gratiis, auctore Deo, replevimus, et copiose in vobis talia operati sumus; sicut vosipsi scitis et testes estis, quales, id est quam religiosi et mirifici fuerimus in vobis propter vos convertendos et instruendos, ut non solum ratione verborum, sed et exemplo operum nostrorum vos informaremus.
9.2.5
« Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus sancti, ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed et in omnem locum fides vestra, quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annuntiant, qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium ejus de coelis( quem suscitavit ex mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.»
9.2.6
Ipsi scitis quales fuerimus vobis propter vos informandos. Et vos facti estis imitatores nostri, et quod est amplius, imitatores Domini, excipientes verbum nostrae praedicationis in multa tribulatione vestra vel nostra, cum gaudio Spiritus sancti, id est quod vobis Spiritus sanctus de spe coelestis mercedis inspiravit. Et propterea non immerito supradiximus nos scire electionem vestram, id est vos esse de electis Dei, quia non estis paleae, sed grana. Non solum enim nostri, sed et Christi imitatores facti estis, dum nulla vos tribulatio a susceptione verbi coelestis revocare valeret, sed potius gauderetis in tribulationibus pro verbo. Nam excepistis illud, id est ex omnibus, vel extra omnis reverenter susceptis in tribulatione multa, quae vobis propter verbum est illata. Et licet tribulationes perferret vestra caro, animus tamen gaudebat in Spiritu sancto. Et in his Dominum atque nos imitati estis, ita ut facti sitis forma, id est exemplum permanendi constanter in fide inter adversa, omnibus credentibus qui sunt in Macedonia et in Achaia. Et ideo vos qui tot aliis exemplum fidei et patientiae facti estis, videte ne deficiatis, sed semper robustiores in Christo perduretis. Vere forma facti estis multis, nam effectus hoc indicat. Nam sermo Domini, id est Dominicae praedicationis, egrediens a vobis, diffamatus est non solum in Macedonia et in Achaia, sed et in omnem locum vobis affinem in circuitu profecta est, id est transivit audita fides vestra quae est ad Deum se extendens. Et ita pervulgata est apud omnes, ut non sit nobis necesse quidquam loqui de vobis ad commendandum aliis bonam vitam vestram, ut eos ad fidem et religiosam conversationem exemplo vestri provocemus. Vere non est necesse nobis ut nos loquamur, nam ipsi loquuntur. Ipsi enim qui in circuitu degunt, annuntiant de nobis, id est narrant alii aliis, qualem introitum habuerimus ad vos, id est quanta virtute miraculorum et abundantia spiritalium bonorum accesserimus ad vos convertendos, et quomodo, id est quam facile, aut quam devote conversi estis ad Deum et quam facile doctrina nostra introierit ad corda vestra. Conversi estis ad Deum a simulacris, id est ad cultum Dei a cultura idolorum, servire, id est ut serviatis Deo, non mortuo et falso, sicut est Jupiter vel Hercules et caeteri, quos ex mortuis hominibus pagani deos constituerunt; sed vivo et vero, quia naturaliter Deus est, et exspectare, id est ut bene operantes exspectetis longanimiter sine murmuratione piis desideriis Filium ejus Jesum de coelis venturum reddere mercedem servis suis, quem Pater suscitavit ex mortuis; et qui Filius ideo est exspectandus a nobis remunerator, quia delendo peccata nostra eripuit nos ab ira ventura, ab animadversione futurae ultionis. Ira enim Dei non perturbatio est, sed judicium quo irrogatur poena pro peccatis.
9.3.1
IN EPISTOLAM I AD THESSALONICENSES CAPUT II.
9.3.1
« Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit, sed ante passi multa et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo; sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo qui probat corda nostra.»
9.3.2
Alii nuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, nam vos ipsi fratres scitis eum qualis fuerit, quia scilicet non fuit inanis, id est infructuosus et levis; sed ante quam ad vos veniremus, passi sumus multa et contumeliis affecti sumus in Philippis, id est in urbe Philippensium, de qua migravimus ad vos. Ibi enim ego et Silas ad judices contumeliose tracti sumus, ita ut tunicae nostrae scinderentur, et publice virgis caesi atque in carcerem trusi, et in ligno pedes constricti. Haec et alia passi sumus in Philippis, antequam ad vos accederemus, sicut et vos scitis. Et patientia talium afflictionum vel injuriarum confortati, habuimus fiduciam et audaciam non in viribus nostris, sed in Deo nostro, id est in ejus virtute et potentia loqui ad vos, id est praedicare Evangelium Dei in multa sollicitudine, ne scilicet priusquam vos bene instruerem, ab infidelibus impedirer, et tamen fiducialiter et audacter locuti sumus vobis, quia exhortatio nostra non est de errore, ut aliquem errorem cujuslibet pravae sectae suademus: neque de immunditia, ut immundam vitam in carnis pollutione exhortemus; neque in dolo, ut aliud in ore, et aliud in corde habeamus. Nam etiam veritatis est in dolo, quando non pro amore veritatis et utilitate audientium praedicatur, sed ut gloria vel aliquod lucrum acquiratur. Exhortatio nostra non est de errore, quia non exhortamur aliquem ut erret in veritate, neque de immunditia, quia nemini suademus ut seipsum maculet; neque in dolo, quia fraudulentam simulationem in verbis non habemus; sed sicut probati, id est probi habiti sumus a Deo ut crederetur, id est committeretur nobis Evangelium, ita loquimur, hoc est: sicut illi quos approbavit et elegit non per errorem, vel per immunditiam, vel per dolum, sed per veritatem fidei et munditiam vitae ac simplicitatem cordis: sic praedicamus aliis Evangelium, non quasi hominibus placentes, id est non sicut illi qui favorem hominum appetunt, sed Deo placere studentes, qui probat, id est scrutatur et inspicit corda nostra et cogitationum secreta. Ipse enim qui occulta cordium rimatur, novit quia non hominibus, sed illi placere quaerimus. Et si hominibus placere quaerimus, hoc non propter nos, sed propter ipsorum salutem agimus.
9.3.3
« Neque enim aliquando sumus in sermone adulationis, sicut scitis; neque in occasione avaritiae, Deus testis est; nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possemus oneri vobis esse, ut Christi apostoli; sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos cupide, volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam charissimi nobis facti estis.»
9.3.4
Vere non sumus ex praedicatione quaerentes placere hominibus, sed Deo; neque enim fuimus aliquando, id est unquam in sermone adulationis, ut per adulatoria verba placeremus hominibus, palpando vitia eorum sive laudando, sicut scitis; neque fuimus in occasione avaritiae, id est non praedicavimus ea intentione vel occasione, ut res vestras nobis congregaremus, et inde nobis Deus est testis, qui novit arcana pectoris; nec fuimus aliquando quaerentes ab hominibus gloriam; et hoc ostendo per partes hominum, quia neque a vobis, neque ab aliis. Quas vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit, nisi qui ei bellum indixerit. Quia, etsi cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile tamen est in ea non delectari cum offertur. Justus autem quisque aut tantum temporalem gloriam non habet, aut hanc sub semetipso frangit, si habet, ut honori suo liber emineat, nec ei victus delectatione succumbat. A vobis, inquam, non quaesivimus aliquid terrenum, cum tamen possemus vobis oneri esse, id est vos gravare exigendo a vobis stipendia, ut caeteri apostoli Christi exigunt vel accipiunt ab auditoribus suis. Nos nec rebus vestris pasci, nec laudibus vestris magnificari quaesivimus; sed facti sumus parvuli in medio vestrum, id est apostolatus nostri gloriam ante oculos vestros humiliavimus, et magnitudinem nostri sensus ad parvitatem vestrae capacitatis inclinavimus, tanquam si nutrix foveat filios suos, quae sedet in terra, et tenet in gremio filios ac lacte nutrit, et blandiens consolatur, atque balbutiendo informat ad loquendum. Sic enim propter vos humiliati sumus, et materno affectu vos in sinu pietatis patienter fovendo portavimus, et lacte inchoationis potavimus, atque blanditiis promissorum coelestium vos consolati sumus, et de humanitate Christi vobis quasi balbutivimus, ut ad loquendum verbum divinitatis ejus vos instrueremus. Sunt nutrices foventes quidem, sed non filios suos. Et item sunt matres nutricibus dantes, non foventes filios suos. Apostolus vero germano et pingui affectu charitatis et nutricis personam suscipere videtur, dicendo foveat, et matris, addendo filios suos. Et nutrici ergo se comparavit, quia alebat; et filios suos addidit, quia pepererat, dicens:« Filioli mei, quos iterum parturio.» Assimilati, inquit, sumus nutrici proprios natos alenti, quia ita desiderantes vos cupide, sicut nutrix desiderat filios suos, volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, id est non solum praedicationem veritatis, sed etiam totam vitam nostram expendere in salute vestra, et hoc ideo, quia facti estis charissimi nobis, propter meritum vestrae sanctitatis, quam ab exordio vestrae conversionis protinus arripuistis.
9.3.5
« Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte et juste et sine querela vobis qui credidistis, fuimus; sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum tanquam pater filios suos, deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, quia operatur in vobis, qui credidistis in ipsum.»
9.3.6
Vere facti sumus parvuli vobis ut nutrix, quia humiliati sumus in labore, sicut nostis. Vel ita: Vere animas nostras parati eramus tradere vobis, sicut effectus operum nostrorum indicabat, quia incessanter laborabamus pro utilitate vestra, quemadmodum recordamini. Memores enim estis, o fratres, laboris nostri, quem apud vos habuimus, et fatigationis. Est plerumque labor sine fatigatione, sed labor noster non fuit talis, et non fuit levis et momentaneus, sed gravis et continuus. Assidue enim et in praedicatione, et in manuum opere laboravimus, et ideo prae nimietate jugis laboris fatigabamur, nec tamen deficiebamus. Nam nocte et die operantes manibus nostris, unde victum haberemus, ne quem vestrum, id est ex vobis gravaremus, accipientes ab eo stipendium, praedicavimus in vobis Evangelium Dei, ut exemplo nostro vos informaremus ad laborandum manibus propriis unde vivatis et indigentibus ministretis, atque falsos apostolos ventri servientes repellatis. Nam vos estis testes nobis et ipse Deus, qui novit omnia, quam sancte, quantum ad puritatem mundissimae conversationis, fuerimus vobis; et quam juste, quantum ad aequitatem erga proximos servandam, faciendo debita; et quam sine querela, id est quam innocenter et irreprehensibiliter vobis fuimus qui credidistis, quia nihil fecimus vobis, unde possetis conqueri de nobis; sicut scitis, vel sine querela fuimus vobis, quia nunquam questi sumus de vobis, dum imbecillitatem vestram portaremus. Taliter fuimus conversantes vobis, id est ad utilitatem vestram. Sicut scitis, id est ita haec scitis, sicut et alia quae subjungimus, scilicet qualiter, monebamus amicabiliter unumquemque vestrum tanto affectu, tanquam si pater filios suos instruat; nos dico, deprecantes vos, ut in melius proficeretis, et consolantes in tribulationibus, ne deficeretis. Et haec facientes, testificati sumus, id est sub testimonio divinae majestatis vel sanctorum vos adjuravimus, ut ambularetis in via recta, proficiendo et ad coelestem patriam tendendo ambularetis, inquam, digne Deo, id est per viam quae esset digna perducere ad Deum, vel sicut dignum est electos Dei ambulare, qui vocavit vos in regnum suum et gloriam, ut per iter virtutum festinetis ad eum, quatenus in regno ejus et in gloria ejus perenniter cum eo maneatis. Vel in regnum suum, id est in praesentem Ecclesiam vos vocavit, et post in gloriam suam, id est in angelorum societatem. Et quia vos ad tantam beatitudinem vocavit, vosque libenter sequi vocantem coepistis, ideo non solum vos, sed et nos agimus sine intermissione gratias Deo, qui hoc fecit in vobis per gratiam suae aspirationis, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, id est Evangelium, in quo audistis notitiam Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, id est non inutiliter et negligenter, sicut verba hominum solent accipi, vel non ut verbum hominum, id est quasi a sapientibus esset, sed sicut est vere verbum Dei, id est ita reverenter et honorifice, sicut illud quod revera locutus est Deus. Quod effectus indicat, quia ipse Deus operatur quotidie bona opera in vobis, qui credidistis, tendentes in ipsum per fidem et desideria. Gratias, inquit, agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis, etc. Quid est quod hic Deo gratias agit? Nempe vanum est atque inane, si cui gratias agit pro hoc quod ipse non fecit. Sed quia hoc vanum et inane non est, profecto Deus, cui de hoc opere gratias agit, ipse fecit, ut qui percepissent ab Apostolo verbum auditus Dei, exciperent illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei. Dicit igitur: Operatur in cordibus hominum vocatione illa secundum propositum suum, ut non inaniter audiant Evangelium, sed eo audito convertantur et credant, excipientes non ut verbum hominum, sed ut verbum Dei sicut et vere est. Hucusque multa dixit contra pseudoapostolos, significans in eis esse cuncta vitia, quae in se et sociis suis esse denegavit, ac deesse illis omnia virtutum bona, quae in se et comitibus suis esse demonstravit. Jam vero ne Thessalonicenses pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur, subjungit.
9.3.7
« Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei quae sunt in Judaea in Christo Jesu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis. Qui et Dominum occiderunt Jesum et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.»
9.3.8
Contra falsos apostolos latenter fuerat locutus ut eos non susciperent, nunc contra Judaeos manifeste loquitur, ut eos non metuant. Vere, inquit, in ipsum credidistis, quia vos estis facti imitatores Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, id est in terra Judaeorum, in Christo Jesu, id est in instructione ipsius Christi. In hoc estis imitatores, quia eadem passi estis et vos, quae passae sunt et illae ecclesiae. Passi, inquam, estis a contribulibus vestris, id est ab illis, de quorum tribubus originem ducebatis, sicut et ipsi a Judaeis. Cives enim et amici vel consanguinei vestri vos persecuti sunt, sicut et illos sui. Nec mirum si Judaei more suo fideles persequuntur, qui et ipsum Salvatorem Dominum Jesum occiderunt et prophetas antea, qui praenuntiabant eum; et nos apostolos postea persecuti sunt, qui praenuntiabamus illis eum advenisse; et ideo ne miremini, sed patienter sustinete, si et vos persequuntur, qui semper persecuti sunt, et licet aemulatione legis haec facere videantur, Deo tamen non placent, cujus gratiam impugnant. Nec tantum Deo rebelles sunt, sed et omnibus hominibus, id est saluti omnium hominum adversantur, prohibentes, inquantum praevalent, nos loqui, id est ne loquamur verbum Dei gentibus ut credant et salvae fiant; et ita hostes sunt omnibus, dum conantur facere ut verbum salutis per nos ad neminem veniat, sed omnes in perditione relinquantur. Et hoc ex more faciunt, ut impleant sua peccata semper, id est peccata peccatis incessanter accumulent usque ad consummatam plenitudinem, quando pro his mittentur in gehennam. Ideo autem semper peccata sua implent, quia ira Dei, ut excaecarentur, pervenit super illos, id est jam olim effusa est super corda illorum, ex quo reprobaverunt Salvatorem qui missus eis fuerat. Quando enim patres eorum dixerunt:« Sanguis ejus super nos et super filios nostros,» tunc pervenit ira Dei super illos, et durabit usque in finem, quando, praedicante Elia, recipient gratiam. Vel ita: Ut impleant peccata sua semper. Quadraginta enim annos post passionem Domini dedit Deus Judaeis ad poenitentiam: illis transactis, cum credere nollent, completa sunt peccata eorum, ut pro his perire deberent. Quando autem hoc dixit Apostolus, stabat Jerusalem, nec erant peccata eorum adhuc completa, sed completa sunt, venientibus Romanis, unde subdit: Pervenit enim, id est antequam resipiscerent venit, antequam putarent venit ira Dei super illos, opprimens eos. Ira Dei est ultio quae per Romanos facta est, quae ira perdurat super illos captivos usque in finem saeculi, vel haec temporalis ira idcirco dicitur pervenisse super illos captivos, quia sequitur aeterna, cum sine fine post hanc vitam puniuntur in inferno. Pervenit ira praesentis ultionis, perdurans super illos usque in finem; sequitur ira futurae damnationis, perdurans sine fine.
9.3.9
« Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio, quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas. Quae est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? vos enim estis gloria nostra et gaudium.»
9.3.10
Vos multa passi estis a civibus vestris, sed nos, o fratres, desolati, id est sine consolatione facti sumus a vobis. Desolatos non fecistis tristitia quam habuimus de tribulationibus vestris, antequam sciremus constantiam fidei vestrae. Desolati sumus ad tempus horae quoniam horaria, et non diuturna fuit vel erit haec nostra desolatio. Desolati, inquam, sumus ore, quia non possumus vobis praesentialiter loqui; et aspectu, quia non videmus faciem vestram; non corde, quia cor nostrum vos semper intuetur et est vobiscum. Os et aspectus cessat, sed cor et sollicitudo non quiescit. Nos ita desolati, festinavimus abundantius, id est multo magis acceleravimus videre faciem vestram, ne sit immutata, id est ne forte defeceritis in tribulationibus, quas passi estis a civibus vestris. Festinavimus, inquam, videre faciem vestram, id est vos videre facie ad faciem, videre praesentiam vestram, cum multo desiderio exhortandi vos, et ad constantiam perseverantiae festinavimus quidem, sed quod festinabamus implere nequivimus. Quoniam voluimus quidem omnes venire ad vos, sed non potuimus; ego quidem Paulus, qui plus aliis curro et devotior sum, volui et semel et iterum ad vos venire, sed non potui, quia impedivit nos Satanas, qui interpretatur adversarius, id est diabolus, qui saluti semper hominum adversatur, opposuit nobis impedimenta. Ideo magis evigilate adversus insidias ejus, ne et iter vestrum, per quod ad coelestem patriam tenditis, impediat. Nequaquam per semetipsum Satanas praepedire vias tanti Apostoli potuit, sed occultae dispensationis nutibus dum adversaretur, nesciens deservivit, ut nimirum Paulus ad alios vellet accedere nec valeret, eis a quibus recedere non poterat prodesset. Ideo, inquit, voluimus ad vos venire, et ideo Satanas obstitit, quia quae est spes nostra nisi vos? id est pro qua re nunc speramus quod in futuro mercedem accepturi sumus, nisi pro vobis? aut quod est gaudium nostrum? id est unde nunc et in futuro gaudemus, nisi de sanctitate vestra? aut quae est nostra corona gloriae, quae victoribus dabitur, nisi vos? Nonne vos nobis hoc estis ante Dominum nostrum Jesum Christum, id est ante tribunal summi judicis in adventu ejus? Quia ante justum judicem nimirum gloriam tunc inveniemus, quam nunc in vestris moribus studio praedicationis exquirimus, et propter bonam conversationem vestram nostro labore praeparatam coronabimur. Vere tunc eritis nobis corona gloriae, quia et modo estis vos gloria nostra apud ecclesias, et gaudium apud nos. Gloriamur enim apud alios de profectu vestrae fidei et sanctitatis, et gaudemus in cordibus nostris. Sed et in futuro saeculo eritis nobis aeterna gloria et perenne gaudium.
9.4.1
IN EPISTOLAM I AD THESSALONICENSES CAPUT III.
9.4.1
« Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis solos, et misimus Timotheum, fratrem nostrum et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, ut nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.»
9.4.2
Dixi quia desolati sumus a vobis, qui estis gloria nostra. Propter quod ego et Silvanus non sustinentes amplius, quia grave pondus erat nobis, dum nesciremus quid ageretis, placuit nobis duobus remanere solos Athenis, et misimus ad vos Timotheum, qui vos in proposito vestro confirmaret, et nobis certitudinem de vobis referret. Non modo cum hac epistola miserunt eum, sed antea. Alioquin non cum eis salutasset eos in postremo. Misimus Timotheum, qui veraciter suscipiendus est et audiendus, quia est frater noster, id est habens partem in coelis nobiscum, et est minister Dei in Evangelio, id est ministrans fidelibus ea quae Dei sunt in praedicatione Evangelii. Hunc misimus ad confirmandos vos, ut in his staretis in quibus eratis, et exhortandos, ut ad meliora proficeretis. Misimus eum confortare vos et exhortari pro fide vestra tenenda et defendenda, ut nemo vestrum moveatur a constantia sincerae fidei in tribulationibus istis, quas et nos et vos ad tempus in exsilio praesentis saeculi toleramus. Nec debetis in his ab intentione vestra moveri, quia vos ipsi scitis quod in hoc positi sumus, ut adversa temporaliter sustineamus. Hinc est quod per Jeremiam de antiquo hoste dicit electorum populus:« Posuit me quasi signum ad sagittam.» Fidelis enim populus quasi signum ad sagittam hosti suo est positus, quia semper velut sagittis impetitur, dum ejus persecutionibus affligitur. Qui enim in hac vita assidua mala tolerat, quasi in signum positus, sagittas suscipit ferientis. Unde nunc recte praedicator egregius cum persecutionum mala toleraret, atque sub persecutore de adversario gemeret, teneram discipulorum mentem suis afflictionibus consolans ait: Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. Ac si aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini, qui si aeterna gaudia quaerimus, huc ad hoc venimus ut feriamur? Hoc, inquit, scitis. Nam non tantum absentes hoc dicimus, sed et cum essemus praesentes apud vos, praedicebamus et praenuntiabamus vobis passuros nos tribulationes, id est quia tribulationes passuri eramus, sicut et factum est postea, et vosipsi scitis, quia experimento in vobisipsis hoc probatis. Et sicut nos praescivimus tribulationes nos fore passuros, nec fugimus, ita vos qui scitis quod in hoc positi sumus, nolite moveri, sed immobiles in proposito vestro perdurate, patienter omnia tolerantes. Et quia nos praedictas tribulationes jam passi sumus, propterea ne vos pro nostris tribulationibus terremini, etiam misi ad vos, ego amplius non sustinens me esse incertum de vobis, quia incertus formidabam tribulationes nostras fore causas defectus vestrae fidei, misi Timotheum non modo cum hac epistola, sed prius ad cognoscendam fidem vestram, id est ut cognosceret et renuntiaret mihi si permaneretis in fide, et si ipsa fides vestra esset fortis an infirma, ne forte tentaverit vos et tentando superaverit is qui tentat, id est deceptor antiquus, cujus officium est tentare homines et seducere.« Deus autem intentator malorum» tentamentorum est, ipse enim neminem tentat, secundum eam scilicet tentationem, quae deceptionis vel seductionis est. Secundum vero eam tentationem quae probationis est, tentavit Deus Abraham. Sed ego timui ne vos tentaret is deceptor, qui tentat ad decipiendum; et inanis, id est infructuosus fiat in vobis labor noster, quem pro vobis pertulimus, noc est ne deceptori succumberetis, et non prodesset vobis quidquid in conversione et eruditione vestra laboravimus.
9.4.3
« Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et charitatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam, semper desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos, ideo consolati sumus, fratres, in vobis, in omni necessitate et tribulatione nostra per fidem vestram, quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae? Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos. Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.»
9.4.4
Priusquam sciremus quid ageretis, desolati fuimus a vobis. Sed nunc, revertente Timotheo, quem ad vos miseramus, et renuntiante bona de vobis, consolati sumus. Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et charitatem vestram, id est referente nobis quia inter adversa bene permanetis in fide, nec deseruistis charitatem, qua Deum et proximos vel etiam inimicos diligitis, et referente quia memoriam nostri bonam habetis, id est nostri memores estis, et nihil nisi bonum de nobis cogitatis, semper optantes nos videre, sicut et nos quoque desideramus vos cernere, ideo quia hoc de vobis audivimus, consolati sumus, fratres, in vobis, qui prius eramus desolati. Consolati, inquam, sumus per fidem vestram, id est constantia fidei vestrae est causa ut nos consolationem habeamus in omni necessitate, id est penuria, quam patimur in victu et vestitu, et in omni tribulatione, quae nobis exterius ab adversariis infertur. Et vere consolati sumus quoniam nunc in hac miseria vivimus quasi jam in coelo essemus, et quasi jam nos a mortuis resuscitatos aestimamus, si vos statis, id est si statum rectitudinis perseveranter in Domino tenetis. Nolo stetis in nobis, sed in Domino, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. O quam mollia viscera gestabat Apostolus, quando circa filios suos tanto aestu amoris inhiabat, ut diceret: Nunc vivimus, si vos statis in Domino. Metuebat nimis, ne ejus discipuli in praedicatore suo tot persecutionum probra cernentes, fidem in eo despicerent, contra quam imminentes passionum contumeliae praevalerent. Et idcirco nimis dolebat in tormentis, sed magis filiis de tormentorum suorum tentatione metuebat; parvipendebat in se plagas corporis, dum formidaret in filiis plagas cordis. Ipse patiendo suscipiebat vulnera tormentorum, sed filios consolando curabat vulnera cordium. Pensemus ergo cujus charitatis fuit filiorum salutem inter sua detrimenta requirere, inter dolores proprios aliis timuisse, et statum mentis in primis etiam ex sua dejectione custodire. Qui securus erat de mercede sua, etsi discipuli caderent, et tamen velut si in casu illorum mercedem laboris sui perderet, in statu ipsorum dixit se vivere, id est vitae praemium habere. Nolebat enim vivere illis cadentibus, sed illis stantibus in Domino, ut fructus ejus esset illis integer, et merces ejus apud Deum plena gaudiorum. Consolati, inquit, sumus per fidem vestram, nam Deo non possumus dignas grates ex hoc reddere. Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis bene stantibus, positi in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, cujus oculis manifesta sunt occulta cordium? Non enim ante homines est gaudium nostrum, quia foris apparemus quasi tristes propter adversa quibus circumdamur, sed intus ante Dominum gaudemus semper de profectu vestro. Nec tantum agimus illi pro vobis quantascunque gratias possumus, sed et nocte ac die sumus abundantius orantes, ut veniamus ad vos et videamus faciem vestram, atque ore ad os vobis loquamur, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae, quae olim non potuimus complere, quia eratis parvuli, et quia longo tempore vobiscum manere nequivimus. Quia ergo fidem firmiter, qui jam adhuc totam perfecte non didicistis, retinere inter adversa studuistis, ideo cupimus ad vos pervenire, et ea quae desunt vestrae fidei supplere. Ex hoc loco apparet, quia quod superius ait,« ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui( supra I),» non idcirco dixit quod ipsi jam omnia fidei mysteria sufficienter scirent, sed ut diximus, propterea hoc dicit, quia non erat necesse ut ipse de illis quidquam loqueretur aliis, cum illos fama procul celebraret. Nos, inquit, oramus faciem vestram videre, et fidem vestram ad plenum instruere, sed Deus faciat quod oramus. Ipse autem Deus, Creator noster, qui potest, et Pater noster coelestis, qui vult bonum, et paterno affectu nos diligit ac regit, et Dominus Jesus Christus, qui nos ab hoste redemit, et suo dominio mancipavit, dirigat, id est directam, ab impedimentis liberam faciat viam nostram ad vos. Sed vos Dominus, id est Spiritus sanctus, multiplicet in numero fidelium, et abundare vos faciat charitate in invicem, id est inter vos vicissim, et in omnes, et in eos qui vobis adversantur, et hoc faciat ita perfecte, quemadmodum et nos abundare fecit charitate in vos. Et istam charitatis abundantiam det vobis ad confirmanda corda vestra, id est ad hoc ut per ipsam dilectionem confirmentur corda vestra in sanctitate, id est in omni puritate atque munditia, et bonorum actuum observatione, sine querela, id est sine crimine, ut sitis tam innocentes, ut nemo de vobis possit jure conqueri. Et tales sitis ante Deum, id est in oculis Dei, qui veritatem inspicit, nec latet eum aliquid. Sunt enim qui sancti videntur coram hominibus, sed non coram Deo. Vos autem estote veraciter sancti et sine querela, id est irreprehensibiles ante oculos Dei, qui vos cernit et creavit, et Patris qui nos adoptavit. Tales esse studete ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu Christi, cum omnibus sanctis ejus, id est quando Dominus Jesus veniet ad judicium cum omnibus sanctis suis. Qualis enim quisque praesentem vitam finierit, talis in die judicii apparebit. Illi autem non sine querela esse apparebunt, de quibus judex queretur, dicens:« Esurivi, et non dedistis mihi manducare.» Vel, cum omnibus sanctis agite quae dixi, quia sic agunt omnes sancti. Ad confirmationem omnium quae praemissa sunt, subjungitur: Amen, quod interpretatur vere vel fideliter.
9.5.1
IN EPISTOLAM I AD THESSALONICENSES CAPUT IV.
9.5.1
« De caetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis, ut abundetis magis.»
9.5.2
Hactenus patientiam illam in sua vel aliorum tribulatione suasit, nunc eos in bonis actibus proficere admonet; et quales vel in seipsis, vel erga fratres esse debeant, docet. Magis tamen congruunt perfectis superiora, in quibus multifarie patientiam suasit; et sequentia magis aptantur imperfectis, ubi munditia et innocentia suadetur. Quia, inquit, hucusque bene vixistis, quemadmodum superius demonstratum est, ergo de caetero quod superest, vivendi spatio, rogamus ut illud ita ducatis, ut in bonis operibus magis abundetis, et hoc est: de caetero quod restat, rogamus vos, fratres, et obsecramus, id est per sacra adjuramus in Domino Jesu, ut sicut eum timetis et amatis, ita propter reverentiam et amorem ejus quod obsecramus, faciatis. Obsecramus ut quemadmodum accepistis a nobis, id est sicut didicistis ex doctrina nostra quomodo oporteat vos ambulare si vultis ad patriam pervenire, id est quomodo per viam justitiae debetis incedere, et in omnibus Deo placere, sicut et ambulatis, quia quod vobis de hac ambulatione tradidimus, mox agere coepistis; obsecramus, inquam, ut abundetis magis in hac bonorum operum ambulatione, id est amodo propensius quam antea tendatis ad coelestem patriam per exsecutionem mandatorum Dei. Vel secundum alios codices obsecramus, ut quemadmodum accepistis a nobis, quo modo vos oporteat ambulare, et in ipsa ambulatione Deo placere, sic et ambuletis, de virtute in virtutem proficiendo ac perseverando, ita ut abundetis magis ac magis quotidie.
9.5.3
« Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum, haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum. Et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui et dedit Spiritum suum sanctum in nobis.»
9.5.4
Propterea moneo ambulare sicut accepistis a nobis, quia vos scitis quae praecepta ambulandi et recte vivendi dederim vobis ferenda et commendanda, idque non per me, sed per Dominum Jesum. Et licet sciatis, tamen ex parte replicabo. Nam haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, quae vobis prodest, non ipsi, id est hoc vult Deus, et exigit a vobis, ut sanctificemini, ut abstineatis vos a fornicatione, id est ab omni illicito concubitu, ne tollentes membra Christi, faciatis membra meretricis. Vel, haec est voluntas Dei et sanctificatio vestra, ut abstineatis vos longe remoti a fornicatione, quia dum vos abstinetis ab immundo opere, sanctificatur in vobis corpus et anima castitate. Ita vos abstineatis a fornicatione, ut unusquisque vestrum sciat possidere, et dominio mentis subditum tenere suum vas, id est suum corpus quod est vas animae. Ille enim possidere suum vas dicitur, qui in potestate sua suum corpus tenet, ut non serviat mens desideriis carnis, sed caro rectis voluntatibus mentis. Ita sciat unusquisque vestrum suum vas possidere, in sanctificatione, id est mundissima purificatione; et honore, ne inhonoretur opprobrio turpitudinis. Ex continentia enim fornicationis nascitur sanctificatio castitatis, et inde est honor apud homines. Nam etiam in hoc saeculo honoratur, qui mundam et castam vitam ducit; sicut econtra qui seipsum qualibet fornicatione contaminat, infamis et ignominiosus habetur. Ita possidete vestra vasa in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, id est quando peccatum desideratur, et non perficitur, non in passione desiderii, id est nec saltem fornicandi desiderium habeatis, quod est passio et laesio animae. Passio enim desiderii est, ut non patiamini interius incentiva carnis, quae procedant ex desiderio vestro. Non praecipio ut non patiamini incentiva carnis, quia hoc est inevitabile, sed videte ut non procedant ex desiderio vestro, id est ne praemeditando concupiscatis aliquem illicitum concubitum, ut non postea patiamini intrinsecus desiderium, et subjiciamini pravis suggestionibus a desiderio ortis sicut et gentes, id est gentiles faciunt, de quibus non est mirandum; nec vos debetis esse similes eis, quia ignorant Deum, et ideo sine respectu divinae formidinis aut reverentiae coeunt nefarie, non solum cum quibuslibet mulieribus, sed etiam cum pecudibus. Et haec est voluntas Dei, ne quis ex vobis supergrediatur in negotio, id est mercatione fratrem suum, id est alium Christianum, ut mercaturam centum solidorum extorqueat ab eo pro quolibet minore pretio; neque circumveniet, id est neque fraudulenter decipiat, ostendens illi congeriem pannorum exterius valde pulchram et quasi magni pretii, cum sit interius vilis; aut aes deauratum vendens illi pro auro, vel his similia faciens. Supergressio enim est, ubi pro minore pretio illud quod majoris pretii est, elicitur; circumventio autem, ubi per dolum frater in ipsa venditione vel emptione decipitur. Sed vos ab his vitiis, id est a fornicatione et a passione desiderii atque supergressione et circumventione fratris, idcirco vos continete quoniam vindex est Dominus de his omnibus, id est ipse punit haec omnia in suo judicio, videlicet non solum opus fornicationis, sed et desiderium illiciti operis, atque iniquitatem non justae mercationis. Ipse de his omnibus ultionem sumet, sicut praediximus, id est sicut ante judicium denuntiavimus vobis, cum essemus apud vos, et testificati sumus, id est testimoniis Scripturarum probavimus. Vel testificati sumus, id est testes divini judicii fortiter haec asseruimus. Ideo etiam ab his est abstinendum, quia non vocavit nos Deus in immunditiam, id est ut immundam et sordidam vitam duceremus; sed in sanctificationem, id est ut incontaminatissimam atque mundissimam et virtutibus plenam duceremus conversationem. Unde et per legem clamat:« Sancti eritis, quia ego sanctus sum.» Et quia Dei voluntas est sanctificatio vestra, quae tenenda est eo ordine quo subjunximus, nec vocavit nos Deus ut immunde viveremus, sed sancte; itaque qui haec spernit, quae nunc de sanctitate et munditia servanda diximus, et de vitiis exstirpandis, non hominem spernit, sed Deum, id est non me spernit, sed Deum, cujus praecepta loquor, et cujus voluntatem annuntio; qui et dedit in nobis, id est in cordibus nostris Spiritum suum sanctum, ut omnia per spiritum ejus loqueremur et faceremus; et ideo qui dicta nostra quasi verba hominum spernit, Spiritum sanctum per quem omnia loquimur spernit, et Deum cujus est ille spiritus. Erant inter Thessalonicenses nonnulli in supradictis vitiis manentes, et Apostoli verba spernentes; propter quos ita loquitur, ostendens quia contemptus apostolicorum praeceptorum in Deum potius refunderetur non in Apostolum.
9.5.5
« De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis. Ipsi enim vos a Deo didicistis, ut diligatis invicem. Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis, ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.»
9.5.6
De supradictis fuit opus scribere vobis, quia quidam vestrum sunt culpabiles in illis, sed de charitate fraternitatis, id est de dilectione qua fratres amare debetis, non habemus necesse scribere vobis, id est non est necessarium nobis ut per epistolam vos instruamus. Vere non habemus hoc necesse. Nam vos ipsi didicistis a Deo, id est docti estis ab Evangelio Dei, ut vos invicem diligatis, quia Christum dicentem audistis:« Hoc mando vobis, ut diligatis invicem.» Vel per internam aspirationem didicistis hoc a Deo, quia Spiritus sanctus mox ut cor hominis repleverit, addere illud charitate facit; nec potest unquam discere charitatem, qui Spiritum sanctum non habet intus docentem. Vos hoc didicistis, sicut effectu declaratis. Nam facitis illud in omnes fratres, id est diligitis omnes Christianos, et operibus charitatis vos ostenditis illos diligere, non solum in urbe vestra, sed et in universa Macedonia, vos illud facitis, id est fratres diligitis; sed tamen rogamus vos, fratres, ut abundetis magis, in dilectione fratrum, id est adhuc abundantiorem ergo fratres studeatis habere charitatem, et operam detis ut quieti sitis a curiositate, quae non sinit cor curiosi esse quietum. Operam detis. Quasi diceretur: Difficile est dimittere consuetudinem, sed cogite vos. Studete ne curiositas vastet quietem vestrae mentis ut antea. Quae scilicet curiositas, cum alienam quaerit vitam discutere, semper sua intima nesciens, studet exteriora cogitare. Grave namque est curiositatis vitium, quae dum cujuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei intima sua abscondit, ut aliena sciens, se nesciat. Et curiosi animus quanto magis peritus fuerit alieni meriti, tanto fit magis ignarus sui. Ideoque quietem habere non potest, dum semper laborat aliorum vitam inutiliter scire; et saepe vagatur per diversa loca, ut discere possit aliena facta. Sed vos satagite ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, id est unusquisque officium quod ad se pertinet, dimissis alienis, quia vobis est utile in emendatione vitae vestrae sic agere, et operemini manibus vestris, unde victum habeatis, et unde beneficia tribuatis, sicut praecepimus vobis dum praesentes essemus, quia et opus manuum adjuvat quietos esse. Illud enim malum ex otio venit. Hinc est quod Scriptura dicit,« quia multum malitiam docuit otiositas,» et date operam ut honeste ambuletis, id est irreprehensibiliter agatis ad eos, qui foris sunt, id est coram infidelibus qui sunt extra Ecclesiam, ut exemplo vestrae honestatis convertantur ad honestos mores et ad fidem. Non ergo sectandum est otium, sed opus faciendum, quia honestum est, et quasi lux ad infideles, et adhuc date operam, ut nullius aliquid, id est nullam rem cujuscunque fidelis desideretis, nedum rogetis vel tollatis; sed sufficiat vobis quod habetis, vel ex justo labore vestro quod vobis deest, acquiratis. Qui enim in otio vivit, res aliorum concupiscit. Idcirco abjicite otium, ut vincatis alienarum rerum appetitum.
9.5.7
« Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri, qui spem non habent. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.»
9.5.8
Quia quidam illorum inconsiderabiliter deflebant suos amicos mortuos, quasi non amplius resurrecturos, docet eos revera futuram omnium resurrectionem, et ideo non debere eos immoderate contristari de morte suorum. Quasi dicat: De charitate non indigebatis a nobis doceri, sed de ressurectione mortuorum indigetis. Et ideo, fratres, nolumus vos ignorare, id est nolumus ut ignoretis, sed volumus ut sciatis quae scienda sunt de dormientibus, id est de mortuis, qui quasi de somno facile surgent, et integro corpore. Sicut enim citius homo a somno evigilat, ita concitae ad conditoris nutum a morte corporis surgent. Ideo nolumus vos haec ignorare, ut non contristemini de morte charorum vestrorum, sicut et caeteri, id est infideles contristantur de morte suorum, qui spem non habent, spem scilicet resurrectionis et incorruptionis aeternae. Nam et ideo etiam dormientes eos appellat scripturae veracissima consuetudo, ut cum dormientes audierimus, evigilaturos non dubitemus. Unde et in psalmo dicitur:« Nunquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat?» Vehementer enim ab infirmis mentibus nomen mortis pertimescitur, somni autem vocabulum non timetur. Est autem de mortuis qui diliguntur, quaedam tristitia quodammodo naturalis. Mortem quippe horret non opinio, sed natura; nec mors homini accidet, nisi ex poena quam praecesserat culpa. Quapropter si animalia quae ita creata sunt ut suo quaeque tempore moriantur, mortem fugiunt et vitam diligunt, quanto magis homo qui sic fuerat creatus ut, si sine peccato vivere vellet, sine termino viveret! Itaque necesse est ut tristes simus, quando moriendo nos deserunt quos amamus, quia, etsi novimus eos non in aeternum nos relinquere hic manentes, sed aliquantum praecedere secuturos, tamen mors ipsa quam natura refugit, cum occupat dilectum, contristat in nobis dilectionis affectum. Ideo non admonuit Apostolus ut non contristemur, sed ut non contristemur sicut et caeteri qui spem non habent. Contristamur ergo in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur; inde infirmitas afficit, hinc fides reficit; inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio. Permittantur itaque pia corda charorum de suorum dolere mortibus tristitia sanabili, et consolabiles lacrymas fundant conditione mortali, quas tamen reprimat fidei gaudium, qua creduntur fideles, quando moriuntur, aliquantulum a nobis abire et ad meliora transire. Vere, inquit, non debetis inconsolabiliter contristari, sicut infideles, de morte charorum vestrorum, quasi non sint amplius victuri et vobiscum futuri, quia si credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita pro certo credere debemus, quia et Deus eos qui dormierunt per Jesum, id est mortui sunt in Christo, adducet cum ec ad judicium in die resurrectionis omnium, ut cum Christo judicent mundum et regnent. Unde et Zacharias ait:« Et veniet Dominus Deus meus, et omnes sancti cum eo.» Vel per Jesum mediatorem adducet eos Deus cum eo, quia quod resurgent, et quod cum Christo judices venient, hoc non nisi per Christum a Deo Patre accipient. Si credimus, inquit, quod Jesus mortuus est, etc. Quid est quod praedicator egregius mortem Domini, mortem vocat: mortem vero servorum Domini, non mortem, sed somnum nominat, nisi quia infima corda audientium respiciens, medicamentum praedicationis suae mira arte apponit; et illum quem jam resurrexisse noverant, eis mortuum insinuare non dubitat, eos vero qui necdum resurrexerant, ut spem resurrectionis insinuet, non mortuos, sed dormientes vocat? Non enim verebatur dicere mortuum, quem auditores jam resurrexisse cognoverant; et verebatur dicere mortuos, quos resurrecturos vix credebant.
9.5.9
« Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei, descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.»
9.5.10
Vere illi qui nunc in mortis somno dormiunt, venient vivi cum Christo. Nam hoc dicimus vobis non in nostro, sed in Domini verbo, quia non noster, sed Domini est sermo, quem de hac re vobis loquimur, quoniam, ipso docente ac jubente, vel per os nostrum loquente, loquimur vobis talia. Hoc scilicet dicimus, quia nos qui tunc temporis in carne vivimus, qui residui sumus, omnibus praecedentibus sanctis, id est quorum vita tunc est adhuc in corpore residua, non praeveniemus in adventu Domini eos qui dormierunt, id est non anticipabimus eos qui longe ante mortui fuerant, ut primi ante illos occurremus Domino, sed cum illis pariter occurremus. Hunc modum resurrectionis ideo docet Apostolus, quia viderentur viventes citius posse Domino occurrere quam mortui. Tam velociter enim fiet omnium resurrectio, ut viventes nequeant praecedere mortuos. Nam voce justorum qui tunc viventes in carne sunt inveniendi, locutus est nunc Apostolus, quia et ipse justus erat, atque in carne vivebat, et novissimos sanctos fore communionis suae praevidebat, ideoque verbis eorum utebatur. Sed Thessalonicenses hoc non intelligentes, putaverunt quod Paulus et qui cum eo scribebant epistolam, dicerent se reperiendos in die consummationis in carne, et conjecturis variis fluctuabant atque dicebant: Si Paulus inveniendus in corpore est, proximus est dies judicii. Unde corrigit eos in secunda Epistola. Putabant enim quod in diebus eorum futura esset generalis resurrectio, quoniam Apostolus verbo praesentis temporis dixerat, nos qui vivimus. Qua causa praecipue coactus est aliam illis epistolam scribere. Viventes namque et residuos, ut diximus, nominavit, non quo vellet intelligi se cum sociis suis tempore resurrectionis in corpore reperiendos, sed nos dixit pro eo quod est, justos, de quorum numero et ipse erat. Ipsi enim rapientur obviam Christo, et non peccatores. Viventes autem, non juxta tropologiam sanctos accipimus, qui peccato mortui non sunt, sed omnes quos in corpore inveniet Christus adveniens. Quodque sequitur: non praeveniemus eos qui dormierunt, non ad peccatores est referendum, qui somno negligentiae sopiti sunt, neque enim peccatores cum justis rapientur obviam Christo, sed ad eos referendum est quos mors dissolverat. Non praeveniemus ad occurrendum Domino eos qui dormierunt, sed ipsi prius evigilabunt, id est resurgent, quam nos incipiamus occurrere Domino. Quoniam ipse Dominus in propria persona descendet localiter de coelo, vel de coelo, id est de occulto, et hoc in jussu Patris. Descendet enim missus a Patre, non diversitate virtutis, sed dispensatione judicis. Vel in suo jussu descendet, quia jubebit resurgere mortuos et occurrere sibi. Non enim veniet humilis et occultus ut olim, sed excelsus et manifestus et cum imperiosa auctoritate ut omnia mox fiant quaecunque jusserit, et in voce archangeli, quoniam archangelus voce magna clamabit, ante eum excitans mortuos. De cujusmodi voce dicit ipse:« Media autem nocte clamor factus est. Ecce sponsus venit, exite obviam ei.» Et in tuba Dei, id est in aliquo sono magno et publico, divinitus facto. De cujusmodi tuba rursum ipse dicit,« quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, et procedent.» Haec tuba omnes excitabit, et inimicos terrebit, suos ad bellum invitabit, ut expugnent adversarios, et effugient a facie Domini atque mittant in gehennam. Et iterum sicut tuba quondam in festis convocabat populum Haebraeorum: sic haec tuba convocabit ad solemnitatem aeternae laetitiae populum sanctorum. Deo, inquit, jubente et voce archangeli atque tuba Dei sonante, descendet Dominus Jesus de coelo in aera, non in terram. Nam quia in judicio erunt, et qui ad coelum assumentur, et qui in terra relinquentur, idcirco Dominus inter coelum et terram, id est in aere faciet de utriusque judicium. Et ipso descendente, mortui qui in Christo sunt, id est qui in fide et dilectione Christi praesentem vitam finierunt, resurgent primi, id est antequam illi qui tunc vivent, occurrent Christo. Deinde, id est facta illorum resurrectione, nos qui vivimus, id est illi de nobis qui vivi tunc invenientur, qui relinquimur, id est qui tormentis Antichristi erunt residui ex nobis, simul cum illis rapiemur ah angelis in nubibus obviam Christo in aera. Ultimis sanctis se continuat Apostolus propter unitatem Ecclesiae, cujus membra sunt et primi et novissimi justi, et propter similitudinem passionum, quoniam similes apostolis erunt in passionibus illi novissimi, propter quod et dignissimi erunt. Qui tamen cum vivi reperientur non praevenient mortuos. Adeo velociter fiet resurrectio mortuorum. Sed cum illi fuerint resuscitati, occurrent Domino in suis corporibus et illi, qui viventes in corporibus fuerint inventi, ita tamen, ut in gloriam et corruptivum, et mortale, gloria, et incorruptione, et immortalitate mutetur, ut qualia corpora surrectura sunt, in talem substantiam etiam vivorum corpora transformentur. Revera enim quantum ad praesentia verba pertinet, videtur Apostolus asserere quosdam in fine saeculi, adveniente Domino, cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos in illam immortalitatem, quae sanctis etiam caeteris dabitur, repente mutandos, et simul cum illis rapiendos in nubibus. Sed videamus ne huic sensui sit contrarium quod idem Apostolus scribit ad Corinthios:« Omnes quidem resurgemus vel omnes quidem dormiemus.» Si ergo sanctos, qui reperientur Christo veniente viventes, eique venienti obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, ubi dicit:« Omnes resurgemus, vel omnes dormiemus,» quia nec illi erunt a resurrectione alieni, quam dormitione praecedent, quamvis brevissima, non tamen nulla. Neque enim dicendum est, fieri non posse ut dum per aera in sublime portantur, et moriantur et reviviscant. Quod autem subjecit: et sic semper cum Domino erimus, non ita accipiendum est, tanquam in aere nos dixerit cum Domino semper esse mansuros, quia neque ipse utique ibi manebit. Venienti quippe ibitur obviam, non manenti. Sed ita cum Domino erimus, id est sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicunque cum illo fuerimus. Omnes scilicet electi, et qui de somno mortis excitati, et qui viventes in carne reperti fuerimus, rapiemur in nubibus obviam Domino in aera, et sic, id est omnes simul immortales erimus semper cum Domino, sicut ipse dixit:« Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.» Quandoquidem omnes resurgemus, et cum Domino semper erimus, itaque consolamini invicem, id est consoletur alter alterum de morte amicorum suorum in verbis istis quae diximus de resurrectione et societate vel gloria perenni omnium justorum. Pereat contristatio, ubi tanta est consolatio. Detergatur luctus ex animo, fides expellat dolorem in tanta spe gloriae. Omnes enim justi cum amicis suis sine fine simul manebunt immortales atque beati in regno Christi. Et ideo non debetis amicos vestros, qui mortui sunt, lugere quasi amissos, quia non amisistis eos, sed praemisistis.
9.6.1
IN EPISTOLAM I AD THESSALONICENSES CAPUT V.
9.6.1
« De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.»
9.6.2
De resurrectione indiguistis per epistolam nostram doceri, sed de temporibus et momentis quibus futura est ipsa resurrectio, non indigetis ut scribamus vobis. De temporibus, id est utrum aestate an hieme, et utrum die ac nocte, sive quo mense vel post quot annos venturus sit Christus; et momentis, id est qua hora diei vel noctis venturus sit Christus, non indigetis, fratres, id est non est necesse ut scribamus vobis, quia non prodesset vobis hoc scire. Non est opus ut de his scribamus vobis, quia vos ipsi scrutando Scripturas vel docti a nobis, diligenter, id est studiose scitis quia dies Domini, id est dies judicii vel dies mortis, in quo Dominus unumquemque judicabit, ita veniet latenter incautis, sicut fur in nocte; veniet enim in nocte, id est in ignorantia, hoc est veniet nullo sciente aut sperante, veniet subitaneus et improvisus, veniet ut fur, qui latenter venit dum dormiunt homines, et omnia subripit, ut qui dives obdormierat, evigilans nihil inveniat. Sic enim continget securis et negligentibus per improvisum adventum diei Domini. Et propterea coepit Apostolus loqui de temporibus, ut moneret discipulos cavere sibi, ne ita deprehendantur. Hoc igitur opus est scire, ut curent filii lucis esse, et parato corde vigilare, qui nolunt ab illa die sicut a nocturno fure conprehendi. Nam si ad cavendum hoc malum, id est ne dies Domini tanquam fur inveniat imparatum, opus esset nosse temporum spatia, non diceret Apostolus, non opus esse ut hoc scriberet, sed hoc potius esse scribendum tanquam doctor providentissimus judicaret. Nunc autem nec opus illis esse monstravit, quibus sufficiebat ut scirent, imparatis atque dormientibus diem Domini sicut furem esse venturam; atque sciendo hoc, essent ipsi vigilantes et parati post quanta libet tempora veniret; et suum servavit modum, ut scilicet Apostolus non tantum praesumeret alios id docere, de quo apostolis Dominum dixisse cognoverat:« Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate;» de his enim temporibus et momentis non erat opus ut scriberet eis. Vere, inquit, ut fur veniet amatoribus saeculi dies illa. Cum enim dixerint, pax est nobis et in ipsa pace securitas de futuro, quia nihil molestiarum amplius eventurum nobis formidamus, tunc subito, descendente judice, repentinus eis superveniet interitus, id est mors aeterna corporis et animae, sicut dolor supervenit mulieri habenti in utero prolem, quia malum conscientiae ipsorum incipiet eos subito torquere, cum per judicis adventum coeperit urgeri ut ad lucem prodeat, id est omnibus appareat. Mulier enim praegnans quod in utero diu portavit cum pondere, tandem ejicit cum dolore, quia et reprobi malum, quod diu latuit intra conscientiam ipsorum et gravavit eam, in conspectu judicis cum gravi tormento cunctis manifestabunt. Mulier cum voluptate pondus illud concepit, sed, ut dictum est, cum dolore ejicit, quia et reprobi culpam cum voluptate libenter commiserunt, sed ante districtum judicem hanc inviti multa cum amaritudine manifestabunt. Mulier dum non sperat, subitis doloribus incipit urgeri ut pariat, quia et reprobi dum non praevident, incipiunt repentinis cruciatibus compelli, ut latentia mala quae intus habent, ante tribunal aeterni judicis ad publicum proferant. Ita ergo subitis doloribus incipient torqueri intrinsecus instar praegnantis, et non effugient. Mulier namque evadit, sed illi non effugient. Dominus circa finem saeculi tribulationem maximam esse denuntiat futuram, et dicit, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi. Apostolus vero testatur, quia dicent: Pax est et securitas. Sed Dominus hoc de electis loquitur, Apostolus vero de reprobis. Intelligamus ergo non ea impleri modo quae Dominus praenuntiavit, sed tunc esse potius ventura, quando sic erit tribulatio universo orbi, ut ad Ecclesiam pertineat quae in universo orbe tribulabitur, non ad eos qui tribulabunt eam. Ipsi enim dicturi sunt, pax et securitas, ut repentinus illis superveniat interitus, et eos adventus Domini sicut fur in nocte comprehendat, quando econtrario gaudebit et exsultabit, qui diligit manifestationem Domini. Sed et hoc notandum, quia post mortem Antichristi, quadraginta quinque dies concedentur ad emendationem his, qui ad vitam praedestinati sunt, et in Antichristi persecutione offenderunt. Sed qui ad vitam praeordinati non sunt, nec morte principis sui corrigentur, sed toto corde mundanis inhaerentes, gaudebunt, et uxores ducent, atque convivia facient, et domos aedificabunt, dicentes: Pax est nobis et securitas, licet princeps noster sit mortuus. Et dum ita pacatos et securos se putaverint, subito judex apparebit, omnesque tales condemnabit.
9.6.3
« Vos autem, fratres, non estis in tenebris ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei, non estis noctis neque tenebrarum.»
9.6.4
Illis erit improvisus dies Domini, ut illaqueet eos ad mortem propter cordis ipsorum caecitatem. Sed vos, o fratres, non estis in tenebris ignorantiae et infidelitatis vel cupiditatum saecularium, ita ut vos dies illa tanquam fur comprehendat ad mortem. Illi enim sunt in tenebris et non vigilant adversus adventum furis, qui praesumentes de cupiditatibus suis, et in deliciis hujus saeculi diffluentes, tument et eriguntur adversus humiles, et insultant sanctis intelligentibus atque tenentibus angustam viam, quae ducit ad vitam. Sed vos non estis tales, quia non caecant vos saeculi cupiditates. Nam omnes vos estis filii lucis, id est Christi, qui ait:« Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat;» et filii Dei, id est ecclesiae sanctorum quam illuminat sol justitiae Christus. Vere filii estis Christi et Ecclesiae, quia non estis filii noctis, id est diaboli, qui est nox, de qua sanctus Job dicit:« Noctem illam tenebrosus turbo possideat,» neque estis filii tenebrarum, id est infidelium et iniquorum, qui si conversi fuerint, audient:« Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.» Vel omnes vos estis filii lucis, id est fidei; et filii diei, id est sanctae conversationis. Et ne quis putet partim posse esse diei, partimque noctis, addo quia non estis noctis, id est ignorantiae vel infidelitatis; neque tenebrarum, id est malorum operum. Nam filii noctis et tenebrarum, sunt infideles et iniqui. Noctis, inquam, et tenebrarum filii sunt, qui omnia mala operantur; et usque adeo filii noctis sunt, ut timeant videri quae faciunt. Qui autem publice talia operantur, sunt quidem in luce solis, sed in tenebris cordis.
9.6.5
« Igitur non dormiamus sicut caeteri, sed vigilemus et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et charitatis et galeam spem salutis. Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.»
9.6.6
Quandoquidem non sumus noctis, igitur non dormiamus, id est non torpeamus in bonis saecularibus, sicut caeteri, id est sicut infideles, qui ad noctem pertinent; sed vigilemus, id est vigili corde adventum occulti judicis exspectemus, attendentes omnia haec esse transitoria et cito peritura; et sobrii simus, id est sobrie his utamur non quasi bonis nostris, sed ad sustentationem datis. Non dormiamus, id est non simus securi et desidiosi, quasi hoc nobis sufficiat quod Christianitatis religionem suscepimus, et ideo negligenter agamus; sed vigilemus, id est corporis et negligentiae tenebras a nobis repellamus, et oculos mentis ad aspectum veri luminis apertos teneamus; et sobrii simus, id est ebrietatem saecularium cupiditatum caveamus. Et justum est ut nos, qui ad noctem non pertineamus, somnum et ebrietatem fugiamus, quia qui dormiunt, id est qui delectabiliter torpent et quiescunt in praesentibus, nocte dormiunt, id est iniquitate delectantur; et qui ebrii sunt, id est quos inebriat amor saeculi, ut immoderate utantur his rebus transitoriis, in nocte cordis sunt ebrii. Nox enim est iniquitas, in qua illi obdormierunt et inebriati sunt cupiendo ista terrena, et omnes istae felicitates quae videntur saeculi, somnia sunt dormientium; et quomodo qui videt thesauros in somnis dormiens dives est, sed evigilans pauper, sic omnia vana ista hujus saeculi, de quibus homines gaudent, in somno apparent et in ebrietate cernuntur. Evigilabunt et sobrii fient amatores talium quando nolent, si modo quando utile est, non evigilaverint et sobrii fuerint; et invenient somnia fuisse illa et transisse sicut umbram. Illi qui sunt noctis, dormiunt et inebriantur; sed nos qui sumus diei, simus sobrii, id est moderate utamur his temporalibus, et propter praesentia bona non obliviscamur quaerere futura, id est aeterna. Sobrii, inquam, simus. Quod esse poterimus, si fuerimus, induti loricam fidei et charitatis, id est si fides et charitas instar loricae nos undique munierint adversus omnia diaboli jacula, id est contra universa vitiorum tentamenta. Sicut enim lorica munit vitalia, sic fides et charitas munit cor nostrum, ne laedatur a vitiis irruentibus. Et quamvis nunc Apostolus dicat loricam fidei, alio tamen loco dixit scutum fidei. Scutum ergo est fides, quia tela inimicorum excipit et expellit. Lorica etiam est, quia interiora nostra transfigi non sinit. Similiter et charitas nobis est lorica, quia malignorum spirituum jacula non sinit ad cor nostrum interius penetrare. Simus etiam induti galeam, scilicet spem salutis ut spes aeternae salutis ad superna tendens, obvolvat, id est protegat caput interioris hominis, id est mentem nostram, ne laedatur ab ictibus inimicorum, id est a tentamentis daemonum in hoc conflictu vitiorum. Spes enim protegens mentis caput, est nobis galea, quae scilicet spes dicitur salutis, quia per spem venimus ad salutem. Et recte dicitur spes salutis, quoniam non posuit Deus nos in iram, sed in acquisitionem salutis, id est non posuit nos ad hoc in spe, ut eamus in iram damnationis, sed ut acquiramus salutem bene operando. Non enim otiosis datur salus, sed his qui merito bonorum operum acquisierint eam. Et hoc per Dominum nostrum Jesum Christum, quia nullum justitiae meritum salutem nobis acquirere posset, nisi per mediatorem Dei et hominum. Vel ideo sobrii simus et armis virtutum induamur, quia non posuit Deus nos in iram, sed in acquistionem salutis, id est non ordinavit et statuit nos ad hoc ut iram exerceret in nos, sed ut acquireret nos ad salutem per Christum mediatorem qui mortuus est pro nobis, id est qui nos morte sua redemit ab aeterna morte, ut sive vigilemus, id est in corpore vivamus, sive dormiamus, id est in somno mortis quiescamus, simul cum illo qui est vivamus, id est semper sit et vivat cum illo mens nostra, sive dum in hoc saeculo vivimus, sive dum in sepulcro dormimus. Propter quod, id est quia haec spes est nobis, quia Christus mortuus est ad horam pro nobis, ut nos semper cum illo vivamus, consolamini invicem, id est consoletur ex vobis alter alterum in adversis praesentium tribulationum, vel in obitu charorum. Et aedificate alterutrum, id est vicissim vosmetipsos per bona colloquia et per bona exempla aedificate in virtutibus, ut et singuli et simul omnes aedificemini templum Domino. Aedificate, inquam, sicut et facitis. Collaudat eos, ut magis ac magis provocet ad studium bene agendi. Huc usque autem generaliter locutus est omnibus, sed nec singulariter ad subditos admonendos, ut praelatos suos honorent et diligant, se transfert; postea monebit et praelatos, ut corrigant subditos. Quia vero humiles erant et ad obediendum prompti, ideo non imperando, sed rogando injungit eis ea quae vult ut faciant. Unde nec apostolum se dixit in exordio epistolae, quia non erat necesse ut cogerentur apostolica auctoritate. Sic et nunc praelati Ecclesiae bonos subditos humiliter rogare debent, ut in melius proficiant non imperiose compellere, ut inviti bona faciant. Ecce enim subjungit Apostolus:
9.6.7
« Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate; et propter opus illorum pacem habete cum eis.»
9.6.8
Vos omnes consolamini et aedificatis invicem alii alios, ut monemus. Sed vos, o fratres, qui subditi estis, rogamus ut noveritis, id est ostendatis nosse vos per reverentiam et honorem eos qui in regimine ecclesiastico laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, id est ordinatione Domini, vel in his quae ad Dominum pertinent et monent vos ut mala caveatis et bona faciatis, vel ad meliora proficiatis. Ita scilicet noveritis eos, ut habeatis illos abundantius in charitate, id est magis quam caeteros diligatis et honoretis illos, ac bonis corporalibus alatis. Volo enim ut ex charitate presbyteros honoretis, ac reverentiam illis exhibeatis. Et propter illorum opus, id est quia increpant vos aut etiam aliquando puniunt vos, videntes sic oportere fieri, habete pacem cum eis, id est nolite murmurare, nolite pacis amicitiam relinquere, si resecaverint vestra vitia, sed ideo magis pacem firmam servate, quia ipsi non ex odio, sed ex charitate corripiunt vos. Pulchre obviat Apostolus perversitati eorum, qui dum pro culpis suis increpantur aut verberantur pacem, quam cum praelatis suis habebant, abjiciunt, ac discordias et murmurationes faciunt, dum cum praelatis suis haberi pacem jubet propter opus ipsorum. Vel ita distingui potest: habete illos abundantius in charitate propter opus illorum, id est propterea magis amate illos, qui monent vos et corrigunt, sicut scriptum est:« Argue sapientem, et diliget te,» et habete pacem cum eis ut nunquam discordetis ab illis, etiam si graviter vos increpaverint aut verberaverint.
9.6.9
« Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini invicem et in omnes.»
9.6.10
Nunc ad praelatos est sermo. Subditos rogavimus ut honorent praepositos suos, et pacem cum eis habeant. Sed vos, fratres qui praeestis, rogamus, corripite inquietos, id est castigate curiosos et pacis quietem turbantes, atque indisciplinatos ac vagos. Corripite illos, ne sitis mercenarii, quia qui ideo cessat a correptione talium, ne perdat munus quod ab his accipere solebat, vel ne patiatur ab his adversa, mercenarius est, non pastor. Consolamini etiam pusillanimes, id est eos qui pusillum habent animum ad tolerantiam praesentium adversitatum, et contristantur pro malis quae sibi accidunt, sive illos qui a spe deficiunt pro magnitudine peccatorum suorum. Suscipite infirmos, id est nolite abjicere eos qui in conscientia sua, vel in actionibus suis sunt infirmi, sed suscipite illos ad sanandum sicut spiritales medici. Et si in hoc officio vobis aliquid injuriae a subditis illatum fuerit, estote patientes ad omnes, qui vobis molesti fuerint. Hoc etiam videte, id est diligenti consideratione attendite, ne quis alicui reddat malum pro malo, id est non solummodo vos non reddatis malum pro malo, sed etiam videte ne alius reddat. Tunc etiam malum pro malo reddetis, si eos qui malum vobis irrogant, ad poenitentiam non provocaveritis. Hoc namque loco intelligendum est tunc potius malum pro malo reddi, si is qui corripiendus est, non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. Aliquando autem homines correptores suos putant inimicos suos. Ideo cum dixisset, corripite inquietos; subjecit, consolamini pusillanimes. Si forte enim de correptione incipit deficere, et perturbatur, tunc oportet consolari. Suscipite infirmos, ne per infirmitatem cadant. Si titubare eum fecit infirmitas, sinu tuo suscipiat charitas. Ac deinde: Videte ne quis alicui malum pro malo reddat. Ergo non est malum, correptio si fit. Ille autem malum pro malo ei reddit, cui correptionem subtrahit. Videte ne quis aliquando cuiquam id faciat, sed semper sectamini omnes quod bonum et rectum est invicem, id est vicissim inter vos, et in, id est erga omnes alios.
9.6.11
« Semper gaudete in Domino, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.»
9.6.12
Haec communiter omnibus dicuntur. Licet frequenter adversa patiamini, tamen nolite contristari, sed semper et in prosperis et in adversis gaudete. Sed quia malum est saeculari gaudio gaudere, propterea subjungo ut gaudeatis in Domino, non in saeculo nec in vobisipsis. In Domino gaudete, ut intus apud eum sit gaudium vestrum et gloriatio vestra. Sine intermissione orate, id est ut nullo die intermittatis certa tempora orandi. Sed et continuum cordis desiderium, continua oratio est. Nunquid enim sine intermissione possumus genu flectere, corpus prosternere, vel manus levare, ut de hoc nobis dicatur: Sine intermissione orate. Sed qui nunc vult intermittere orare, non intermittat desiderare. Sic enim orabat Moyses, cui tacenti dixit Dominus:« Quid clamas ad me?» Clamabat enim corde, quamvis diceret ore. Ita juge desiderium et incessabilis amor, assidua est oratio sanctorum. In omnibus Deo gratias agite. Vera fidelium humilitas est, in nullo superbire, in nullo murmurare, nec ingratum esse, nec querulum; sed in omnibus Dei judiciis Deo gratias agere, Deumque laudare, cujus omnia opera aut justa sunt, aut benigna. In omnibus ergo quae vobis acciderint, agite Deo gratias. Et debetis haec non inviti facere, id est gaudere semper et orare et gratias agere, quia haec est voluntas Dei, id est hoc vult Deus ut ista faciatis. Quae voluntas est in Christo Jesu, quia in Christi beneficio concessit Dei voluntas hominibus, ut ista possint facere. Et est in omnibus vobis haec Dei voluntas, id est Deus hoc vult ut omnes vos majores atque minores ista faciatis.
9.6.13
« Spiritum nolite exstinguere, prophetias nolite spernere. Omnia autem probate, quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos.»
9.6.14
Quia quidam inter eos habebant spiritalia dona, sed ab aliis propter invidiam prohibebantur exercere illa, nec prophetare sinebantur, sed prophetiae ipsorum ab aemulis contemnebantur, ideo nunc per Apostolum dicitur: Spiritum nolite, etc. Non quia Spiritus sanctus exstingui possit, sed quia quantum in ipsis est, exstinctores ejus merito vocantur, qui sic agunt ut exstinctum velint. Spiritum, inquit, nolite exstinguere. Et tanquam exponens quid diceret, adjecit: Prophetias nolite spernere. Exstingunt ergo quantum ad eos, spiritum, qui prophetias spernunt, quoniam ignem Spiritus sancti, qui prophetas ad loquendum illuminat et inflammat, exstinguere et annullare conantur. Nolite spiritum exstinguere, id est si Spiritus sanctus alicui revelat aliquid, nolite prohibere quod sentit loqui. Et prophetias nolite spernere, id est quae sancti per Spiritum sanctum praedixerint, nolite putare falsa esse vel negligere, sed credite vera esse, et reverenter suscipite; sed tamen juxta Joannem:« Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt.» Unde et hic subditur: Omnia autem probate, quod bonum est tenete. Honorate prophetias, sed tamen non omnium dicta indiscrete recipiatis, sed probate, id est ratione discutite omnia, utrum bona an mala sint; quod bonum invenietur, tenete. Postquam singula quaeque discusseritis, et certa probatione quale sit unumquodque noveritis, quod bonum esse noveritis tenete; et econtra ab omni specie mala abstinete vos, id est non solum ab eo quod veraciter malum est, sed etiam ab ipsa similitudine mali, hoc est: si quid mala specie malum aliquid praetendit, etsi malum non sit, vos tamen abstinentes sitis ab eo, ne mala specie malum exemplum detis hominibus. Non enim occasionem malae suspicionis de vobis dare hominibus debetis, cum vos malam conscientiam non habeatis.
9.6.15
« Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri Jesu Christi servetur. Fidelis est Deus qui vocavit vos, qui etiam faciet.»
9.6.16
Ego quidem vos moneo ita vivere et sanctitati operam dare, sed ipse Deus faciat in vobis quod moneo. Deus pacis, id est, Deus cui per Christum qui pax nostra est, reconciliati sumus, et qui potest inquietudinem praesentium tribulationum removere, sanctificet vos interius exteriusque per omnia, ut nulla pars vestri absque sanctificatione sit. Ita vos sanctificet, ut integer servetur vester spiritus, id est illud quo intelligitis; et anima, id est illud quo vivitis; et corpus, id est illud quo visibiles atque contrectabiles estis. Tria sunt enim quibus homo constat, id est spiritus et anima et corpus. Quae rursus duo differunt, quia saepe anima simul cum spiritu nominatur. Pars enim quaedam ejus rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur. Principale itaque nostrum, spiritus est. Deinde vita quae conjungit hunc corpori anima vocatur. Postremo ipsum corpus, quoniam visibile est, ultimum nostrum est. Illud enim quo ratiocinamur et intelligimus atque sapimus, ita proprie spiritus nuncupatur, ut non sit universa anima, sed aliquid ejus, id est rationale nostrum, quo sentit et intelligit ipsa anima, non sentitur corporis sensibus, sed sicut ille est intimus sensus, ex quo est appellata sententia. Hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sint illa rationis expertia. Non enim spiritum habent, id est intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. Et si spiritus pecorum in Scripturis appellatur, spiritus pro anima nominatur. Sit ergo vester spiritus integer, id est nullo consensu peccati vulneratus; et anima vestra integra, id est delectationibus carnis non sauciata; et corpus integrum, id est peccati perpetratione non laesum. Et ita servetur integra omnis vestrae substantia naturae in adventum Domini nostri Jesu Christi, ut cum venerit Dominus, non inveniat in vobis peccatorum vulnera, Usque in adventum Domini, id est usque in finem vitae praesentis servetur integra; quia qualis quisque de hac vita exierit, talis apparebit in adventum judicis. Et servetur sine querela, id est tam innocens ut nemo possit de ea juste conqueri. Aliud namque est, esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est; aliud est, esse sine querela, quod de multis sanctis etiam in hac vita dici potuit. Quoniam est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista humana conversatione justa querela esse non possit. Quis enim juste queritur de homine qui nemini male vult, et quibus potest fideliter consulit, nec contra cujusquam injurias tenet libidinem vindicandi, ut veraciter dicat:« Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris?» et tamen ex eo quod iterum dicit: Dimitte sicut et nos dimittimus, sine peccato se non esse declarat. Itaque sine querela conservemini usque in adventum Domini, id est usque ad terminum vitae hujus, ut nemo possit de vobis querelam facere. Et vere integri sine querela conservabimini, quia fidelis est Deus, id est verus in promissis, qui vos vocavit ad vitam, qui etiam faciet ut integri perveniatis ad eam.
9.6.17
« Fratres, orate pro nobis. Salutate fratres omnes in osculo sancto. Adjuro vos per Dominum, ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.»
9.6.18
Orate, inquit, fratres, pro nobis, ut auxilio vestrae orationis liberemur a malis, et bona quae cupimus assequamur, et ex nostra parte salutate fratres omnes, ut per hanc salutationem impleantur majori gratia, et magis accendantur in amorem nostri. Salutate illos in osculo non lascivo nec ficto, sed sancto, id est casto et vera dilectione pleno. Adjuro etiam vos per Dominum, ut si propter simplicem jussionem neglexeritis facere, vel saltem propter sacramentum adjurationis haec faciatis. Adjuro vos ut haec epistola quam mitto vobis, legatur omnibus fratribus sanctis, id est baptismo sanctificatis, ut omnes aedificentur per eam et confirmentur; vel sanctis, id est perfectis, ut et ipsi proficiant. Et ut haec omnia facere valeatis, gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum, cujus auxilio compleatis. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).