Hieronymus Stridonensis340-420
Epistolae
Epis 17.2.3
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7132 Episto32
17.2.1
Queritur suam offendi fidem, quae eadem esset cum illa Damasi et Petri Alex.-- Et primo quidem antequam de fide mea, quam optime nosti, tecum loquar, adversus barbariem istius loci, versu cogor clamare vulgato:
17.2.2
.
17.2.3
Quae idcirco de Gentili Poeta sumpsimus, ut qui Christi pacem non servat, pacem saltem discat ab Ethnico. Haereticus vocor, homousian praedicans Trinitatem. Sabellianae impietatis arguor, tres subsistentes, veras, integras, perfectasque personas, indefessa voce pronuntians. Si ab Arianis, merito: si ab Orthodoxis, qui hujusmodi arguunt fidem, Orthodoxi esse desierunt, aut si eis placet, haereticum me cum Occidente, haereticum cum Aegypto, hoc est, cum Damaso, Petroque condemnent. Quid unum hominem exceptis sociis, criminantur? si rivus tenuiter fluit, non est alvei culpa, sed fontis. Pudet dicere: de cavernis cellularum damnamus orbem. In sacco et cinere volutati, de Episcopis sententiam ferimus. Quid facit sub tunica poenitentis regius animus? Catenae, sordes, et comae non sunt diadematis signa, sed fletus. Permittant me, quaeso, nihil loqui. Cur eum lacerant, qui non meretur invidiam? Haereticus sum, quid ad te? quiesce, jam dictum est. Plane times, ne eloquentissimus homo in Syro sermone, vel Graeco Ecclesias circumeam, populos seducam, schisma conficiam. Nihil alicui praeripui, nihil otiosus accipio. Manu quotidie et proprio sudore quaerimus cibum, scientes ab Apostolo scriptum esse: Qui autem non operatur, nec manducet.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).