Hieronymus Stridonensis340-420
Epistolae
Epis 18.4.1
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7132 Episto32
18.4.1
Sequitur: Et Seraphim stabant in circuitu ejus; sex alae uni, et sex alae alteri; et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est universa terra gloria ejus. Volumus scire quae sint Seraphim stantia in circuitu Dei, quae sex alae unius, et simul junctae duodecim; quomodo duabus velent faciem, et duabus pedes, et duabus volent: cum superius in circuitu Dei stare dicantur: aut quomodo stent in circuitu, cum duo sint, et alibi volent: quid sit illud quod alter ad alterum clamitent, et ter Sancti nomen ingeminent: quomodo superius domus plena gloria, et nunc terra esse dicatur.
18.4.2
Orandum in interpretationes Scripturarum.-- Quae cum non minimum pulverem moveant, et prima statim fronte difficultatem interpretationis objiciant, in commune Dominum deprecemur, ut mihi 50 quoque de altari carbo mittatur, ut omni peccatorum sorde detersa, primum possim Dei sacramenta conspicere, dehinc enarrare quae videro. Seraphim sicut in interpretatione Nominum Hebraeorum invenimus, ardor, aut incendium, aut principium oris eorum, interpretantur. Quaerimus quid sit hoc incendium? Salvator ait: Ignem veni mittere in terram, et quam[ al. quem] volo, ut ardeat. Duo discipuli, quibus in itinere Dominus Scripturas aperuerat, a Moyse et omnibus Prophetis incipiens, postquam reserati sunt oculi eorum, cognoscentes eum, dixerunt ad alterutrum: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Et in Deuteronomio Deus ipse ignis scribitur esse consumens; et in Ezechiele quoque, a renibus usque ad pedes videtur esse igneus; Et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Et multa alia quae si de omnibus Scripturis voluero replicare, perlongum est. Ergo quaerimus ubi sit hoc incendium salutare? Nulli dubium quin in sacris voluminibus, ex quorum lectione universa hominum vitia purgantur. De eo vero quod sequitur, principium oris eorum, quomodo possit ad Scripturas referri, vereor ne si dicere coeperimus, non tam interpretari, quam vim Scripturis inferre videamur.
18.4.3
Lingua Hebraea prima et communis. Victorinus Latinus Auctor.-- Initium oris et communis eloquii, et hoc omne[ al. omne verbum] quod loquimur, Hebraeam linguam, qua vetus Testamentum scriptum est, universa antiquitas tradidit. Postquam vero in fabricatione turris per offensam Dei linguarum diversitas attributa est, tunc sermonis varietas in omnes dispersa est nationes. Igitur et incendium et initium oris, in duobus animadvertitur Testamentis: quae circa Deum stare, non mirum est, cum per ea Dominus ipse discatur. Sex alae uni, et sex alae alteri. Victorinus noster duodecim Apostolos interpretatus est. Nos possumus et duodecim lapides altaris, quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas, ex quibus sacerdotis insigne constructum est, 51 accipere; quos et Ezechiel memorat, et Apocalypsis non tacet, quorum quid verum sit, Deus viderit: quid verisimile, in sequentibus exponemus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).