Hieronymus Stridonensis340-420
Epistolae
Epis 78.26.2
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7132 Episto32
78.26.1
EPISTOLA LXXVIII. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto. XXIV. MANSIO.
78.26.1
Et profecti de Thaath, castra metati sunt in Thare.
78.26.2
Vicesima quarta Mansio, quam nonnulli 485 vertunt in malitiam, vel pasturam, nec errarent si per Ai litteram scriberetur, nunc vero cum aspiratio duplex in extrema sit syllaba, erroris causa manifesta est. Hoc eodem vocabulo et iisdem litteris scriptum invenio patrem Abraham, qui in supradicto apocrypho Geneseos volumine, abactis corvis, qui hominum frumenta vastabant, abactoris, vel depulsoris sortitus est nomen. Itaque et nos imitemur Thare: et volucres coeli quae juxta viam satum triticum devorare festinant, solliciti prohibeamus. Nam et Abraham Patriarcha in typo Israelis, hostiarum divisit membra sacrificii, quae a volucribus non sinit devorari; et contemptorem oculum effodiunt corvi de convallibus; verusque Moyses ducit Aethiopissam; et Elias a corvis pascitur. Si habueris pavorem, sollicitus eris; si sollicitus fueris, leo in caulas ovium tuarum introire non poterit: quod vel ad praepositos Ecclesiarum, vel ad custodiam refer animae tuae, ad quam leo, diabolus, per diversa vitiorum foramina ingredi nititur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).