Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hilarius Pictaviensis315-367
Commentarius in Matthaeum
Matt 2.9.15
Choose a text More by Hilarius Pictaviensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
6863 Coinma
2.9.1
673 CAPUT II. De Jesu regresso ex Aegypto, et de praedicatione Joannis et baptismo ipsius, et de Domino baptizato. CAPUT V. De oratione et jejunio, de thesauro in coelo, de lucerna corporis, de duobus dominis, de cibo et vestitu, de volatilibus et liliis agri et foeno, de sollicitudine diei, de festuca et trabe in oculo.
2.9.1
Orationis locus, cor.-- Clauso quoque cubiculi ostio jubemur orare, atque in omni loco precem fundere edocemur: et sanctorum oratio inter feras, carceres, flammas, et de profundo maris ac bestiae ventre suscepta est. Ergo non occulta domus, sed cordis nostri cubiculum ingredi, et clauso mentis nostrae secreto orare ad Deum, non multiloquio, sed conscientia admonemur, quia dictorum verbis opus omne praecellat. De orationis autem sacramento necessitate nos commentandi Cyprianus vir sanctae memoriae liberavit. Quamquam et Tertullianus hinc volumen aptissimum scripserit: sed consequens error hominis, detraxit scriptis probabilibus auctoritatem.
2.9.2
Jejunantis sit conscientia pura, et bona opera.-- Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes: exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus jejunantes, etc.. Jejuniorum profectum docet extra jactantiam confecti corporis esse oportere, neque de injuriae ostentatione favorem gentium consectandum; sed omne jejunium in sanctae operationis decore ponendum. Oleum enim fructum misericordiae esse, coelestis et propheticus sermo est. Ergo bonitatis operibus caput nostrum, id est, vitae nostrae sensus ornandus est; quia intelligentia omnis in capite est: sordesque in facie abluendae, ne quid sit horroris ex vitiis, sed magis gratia candoris sit in occursu: atque ita nos 690 in splendorem bonae conscientiae elutos, et in gratiam misericordis operis delibutos, Deo jejunia nostra commendent. Caeterum fugientes in jejuniis hominum conscientiam unctis capitibus, et ridiculi magis erimus, et cogniti.
2.9.3
Ubi cor hic, ibi post hanc vitam erit.-- Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, et reliqua. Praetermissa igitur humanae gloriae et opulentiae sollicitudine, omnem placendi Deo curam sumi oportere demonstrat: quia humanam laudem vel corporum vitia, vel obtrectatio invidentium corrumpat; et hic thesaurus pecuniae, aut detrimento sit periculosus, aut furto. Caeterum laus coelestis aeterna est, nec subrepentis furto subtrahenda, nec tinea aut rubigine invidiae exedenda: corde nostro sedem thesauri utram sit secutum habituro, et intelligentiae nostrae lumine aut cum pecunia damnosa futuro, aut cum Deo sempiterno.
2.9.4
Corporum claritas aut tenebrae aeternae pro diversa ratione animorum.-- Lucerna corporis tui est oculus tuus. Continens sensus est. De oculi enim luminis officio lumen cordis expressit. Quod si simplex et lucidum manebit; claritatem aeterni luminis corpori tribuet, et splendorem originis suae corruptioni carnis infundet. Si autem obscurum peccatis, et voluntate erit nequam; vitiis mentis natura corporis subjacebit. Et si lumen, quod in nobis est, tenebrosum sit; quantas necesse est ipsarum tenebras esse tenebrarum? quia jam periculose soleat animi generositati terrenae carnis vitiosa origo dominari, longeque magis peccata corporum ingravescere, si etiam cupiditatibus adjuventur animorum: ex eoque fieri praeter naturam suam corpora nostra tenebrosa, si in illis mentium lumen exstinctum sit; quod si per simplicitatem spiritus retinuerimus, lumine suo necesse est et corpus illuminet.
2.9.5
Deo et saeculo serviri nequit.-- Nemo potest duobus dominis servire, etc.. Duum dominorum infidele servitium est, nec par ejusdem potest esse ad saeculum atque ad Deum cura. In alterum enim necesse est odium sit, in alterum amor: quia idem opus diversae dominorum non conveniat voluntati, nec pauperes spiritu Deo placentes ambitiosae saeculi hujus possint apti esse jactantiae.
2.9.6
Saeculi contemptu coelum unum suspiret animus.-- Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid vestiatis. Nonne anima vestra pluris est quam esca, et corpus pluris est quam vestimentum? Contemptum saeculi, et fiduciam futurorum toto superiore 691 sermone praeceperat. Nam cum ad injuriam pronos jubet esse, et ad damnum voluntarios, et ad ultionem negligentes, et ad diligendum promiscuos, et ad humanam gloriam incuriosos; confirmari nos in spem bonorum aeternorum laborat. Plures enim et amor praesentium, et desperatio futurorum incertos facit: et aut illecebris capit, aut infidelitate confundit: Ergo regnum coelorum, quod prophetae nuntiaverunt, Joannes praedicavit, Dominus noster in se esse positum est professus, vult sine aliqua incertae voluntatis ambiguitate sperari: alioquin justificatio ex fide nulla est, si fides ipsa fiat ambigua. Igitur curam nullam esse vestitus et cibi praecipit, dicens et escis animam, et cibo corpus esse pretiosius.
2.9.7
Altior sensus latet in praedictis.-- Et quidem pulchrum est, praesentium rerum contemptu, curam tantum divinis rebus impendere: sed altius sermo descendit, et in coelestis dicti intelligentiam verbis subjecta ratio extenditur. Thesaurum Dominus condi jussit in coelo, et ex oculi lumine corpori quoque splendorem spopondit, et dominis duobus neminem placere posse testatus est: et post haec ait: Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid induatis. Quae consequuntur, non satis propositionibus congruunt. Numquid et unius domini servus non possit circa vestem esse cibumque sollicitus? Numquid per adversam valetudinem hebetato oculi lumine obscurabitur corpus? aut quod corporis lumen esse possit ex oculo? Numquid thesaurizare in coelis sola nuditas aut fames poterit?
2.9.8
De resurrectione quaedam dubia solvuntur.-- Sed quia corruptus circa futurorum curam infidelium sensus est, calumniantium quae in resurrectione corporum species sit futura, quae in substantiam aeternitatis alimonia; et cum ex difficultatibus quaestionum inutilium, quaedam utendarum praesentium voluptatum ratio quaesita est, inutili metu circa Dei reverentiam demorantes, in saeculi gaudia transeunt; atque ita est, ut duobus dominis unius infidele servitium sit: igitur ex summo pietatis affectu, gravissimo diffidentiae periculo ante praedicto, ita admonet: Nonne anima pluris est quam esca, et corpus pluris est quam vestimentum? In dictis Dei veritas est, et rerum creandarum efficientia omnis in verbo est. Ita nec quod spopondit ambiguum est, nec inefficax 692 quod locutus est. Nihil est quod non in substantia sua et creatione corporeum sit: et omnium, sive in coelo sive in terra, sive visibilium sive invisibilium, elementa formata sunt. Nam et animarum species, sive obtinentium corpora, sive corporibus exsulantium, corpoream tamen naturae suae substantiam sortiuntur; quia omne quod creatum est, in aliquo sit necesse est. Atque ideo ineptiam inutilissimae quaestionis Deus arguens, non patitur, anima et corpore in aeternitatis substantia collocandis, spem nostram futuri in resurrectione cibi et vestitus sollicitudine demorari: ne tanto pretiosa reddenti, corpus scilicet atque animam, contumelia in non efficiendis levioribus inferatur.
2.9.9
Non laborant daemones ut habeant unde vivant.-- Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque congregant in horrea: et pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis? Sub nomine volucrum exemplo nos immundorum spirituum adhortatur: quibus sine aliquo negotio quaerendi et congregandi, vivendi tamen tribuitur de aeterni consilii potestate substantia. Atque ut ad immundos istud spiritus referri oportere monstraret, adjecit: Nonne vos magis pluris estis illis? de comparationis praestantia, discrimen nequitiae et sanctitatis ostendens.
2.9.10
Corpora in statura viri perfecti suscitandi.-- Quis autem vestrum potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid 693 solliciti estis? Fidem vitalis substantiae nostrae de documento spirituum firmavit: opinionem autem habitus futuri, judicio communis intelligentiae dereliquit. Cum enim universorum corporum, quae vitam hauserint, diversitatem in unum consummatum virum perfectumque sit excitaturus, solusque potens sit ad uniuscujusque proceritatem cubitum unum et alterum tertiumve praestare, de vestitu, id est, de specie corporum, cum quanta ejus contumelia ambigimus! qui ut aequalem atque uniformem omnem hominem efficiat, tantum mensurae sit humanis corporibus additurus.
2.9.11
Lilia non laborantia angeli. Cur liliis comparati angeli.-- Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis, etc.. Lilia non laborant, neque nent: et Salomon coopertus eorum gloria non fuit, propheta magnus, et merito dilectae sapientiae Deo carus. Sed lilia nascuntur potius, quam operiuntur. Coopertio autem velamentum est corporis, non corpus ipsum. Quod si ad sensum humanae intelligentiae refertur, colorem lilii, velamenti candor potuerat aemulari. Sed lilia non laborantia neque nentia significari intelligenda sunt angelorum coelestium claritates, quibus extra humanae scientiae eruditionem, suique operis mercedem, a Deo gloriae 694 candor indultus est: ne quid ex proprio labore aut arte existimarentur habuisse. Et cum in resurrectione similes homines Angelis erunt, sperare nos coelestis gloriae voluit operimentum, exemplo angelicae claritatis. Est autem in natura istius germinis, ut aptissime coelestibus Angelorum substantiis comparetur. Hoc enim efflorescens, cum a stirpe detentae humi radicis avellitur, naturae suae virtutem licet aruisse putetur occultat, et redeunte tempore rursum lilii sui honore vestitur. Ex se enim efflorescit ac redditur; et quod est, nec radici potest debere nec terrae: cum ille qui se subeat succus, ex se sit. Atque ita annuae licet hujus viriditatis exemplo, virtutem suae coelestis substantiae aemulatur: cum ex eo tantum, quod intra se acceptum habeat, alatur in florem. Ideo ergo lilia non laborant, neque nent: quia Virtutes angelorum, ex ea quam adeptae sunt originis suae sorte, ut sint semper accipiant.
2.9.12
Foenum, gentes. Resurgent ad ignem aeternum. Justorum resurrectio longe minus ambigenda.-- Si enim foenum agri, quod hodie est, et cras in ignem mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei? Fidei nostrae inviolabilem confidentiam exemplorum auctoritate confirmat: ut tanto majoris periculi res sit ambigere, quanto impensiore cura omnem occasionem infidelitatis abstulerit. Foenum non idcirco nascitur, ut detur igni; neque ideo vestiendi ejus peculiaris Deo cura est, ut cremetur: sed sub foeni nomine nuncupatas esse a Deo gentes, crebro invenimus. Germen autem illud est, quod virtutis suae flore dilapso, ad calorem solis arescit. Igitur requies nulla gentibus, neque mortis, ut volunt, compendio quies dabitur: sed corporalis et ipsis aeternitas destinabitur ut ignis aeterni in ipsis sit aeterna materies, et in universis sempiternis exerceatur ultio sempiterna. Si igitur gentibus idcirco tantum indulgetur aeternitas corporalis, ut mox igni judicii destinentur; quam profanum est, sanctos de gloria aeternitatis ambigere, cum iniquis aeternitatis opus praestetur ad poenam. Omnem igitur exspectationem nostram in fide repromissionum et virtutis suae potestate exigit collocari: ut cura rerum quibus indigemus omissa, ab eo potius omnia, a quo ipsi vitale exordium sumpsimus, exspectemus, regnumque Dei vitae nostrae stipendiis quaeramus. Et haec recte perfecteque viventium merces est, ut in novam coelestemque substantiam ex hac corruptibilis corporis materie transferantur, et corruptio terrena coelesti incorruptione mutetur. Gentium igitur est, infidelitatis istius cura angi: quibus saeculi amore detentis, et corporis gaudiis occupatis, nullum per fidem et confessionem Dei in coeleste regnum iter quaeritur et optatur.
2.9.13
Dies quid. Sollicitudo in diem non cadit. Circa quae tota versari debeat hominis cura.-- Nolite ergo solliciti esse de crastino. Crastinus 695 enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua. Commune judicium est, diem esse labentium temporum cursum luce solis illuminatum, quem nox interjecta discriminat, et interventu suo diei diem subrogat: futuri autem temporis significantia continetur in crastino. Ergo de futuro sollicitos nos esse Deus vetuit. Incuria autem sollicitudinis relaxatae, non negligentiae. sed fidei est. Cur enim solliciti simus in crastino; cum crastinus dies sibi ipse sollicitus sit? Ergo anxietatem nostram ipsa pro nobis dies sollicita depellit. Sed sollicitudo, ut arbitror, proprius est hominis affectus: hanc enim excitat aut curae, aut metus, aut doloris anxietas, Dies vero cursus est temporis: et sola providentiam consecuta sollicitudinis recipiunt affectum. Constituetur ergo dies esse animal, quod et caveat, et prospiciat, et curet; cui et malitia propria sufficiat, neque extrinsecus accidenti sit cumulanda peccato. Sed natura rei non capit, diei deputare mentis affectum: ergo et quod sibi ipsa sollicita est, et quod ei malitia sua sufficit, et quod inhibemur solliciti esse de crastino; totum sub dictis coelestis significantiae continetur. Jubemur igitur non ambigere de futuris; satis enim vitae nostrae malitia, et dierum quibus vivimus peccata sufficiunt, ut circa haec purganda et promerenda omnis vitae nostrae meditatio laborque versetur, ne etiam de futurorum diffidentia inexpiabilis irreligiositas contrahatur: cum cessante cura nostra, ipsa in officio suo, quae sunt futura, sollicita sint, et nobis aeternae claritatis profectus, Dei procurante bonitate, jam non sollicitis praeparetur.
2.9.14
Judicare de Dei sponsionibus nefas est. Cur.-- Nolite judicare, ne judicemini. Quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Omne judicii officium penitus Deus submovet, nec ullum omnino suscipi patitur. Sed compugnare propositis subsequentia existimantur, cum dicit: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Sed superius ait: Nolite judicare, ne judicemini. Numquid boni judicii arbitrium suscipi non oportebit? Atquin profitetur pro conditione judicii judicandos, et universis genere quo mensi sunt metiendum. Ergo numquam bene judicabitur, si omnino non erit judicandum. Sed jam dudum, ut superius cognoscitur, nihil in verbis Dei leve aut inane tractatur: omnisque hic ultra sensum gentilium aurium sermo est. Judicari enim de sponsionibus suis vetuit: quia ut judicia ex incertis rebus inter homines sumuntur, ita et hoc judicium adversum Deum ex sentiendi atque opinandi ambiguitate suscipitur, quod penitus repellit a nobis, ut constans potius fides retineatur; quia non sicut in rebus caeteris, peccatum sit 696 perperam judicasse; sed in his rebus tantummodo de Deo judicium, initium esse sit criminis.
2.9.15
Infidelitas quale et quantum peccatum. Frustra alios corrigit non correctus.-- Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides, et reliqua? In consequentibus docuit, solam in Spiritum blasphemiam extra veniam futuram, caeteris omnibus Deo indulgentiam largiente. Peccatum autem in Spiritum est, Deo virtutis potestatem negare, et Christo substantiam adimere aeternitatis: per quem, quia in hominem Deus venit, homo rursum fiet in Deum. Ergo quantum inter festucam et trabem discriminis est, tantum ostendit peccatum in Spiritum conditionem caeterorum criminum excedere: ut cum infideles delicta corporis aliis exprobrent, onus peccati quo de promissis Dei ambigant, in se ante non videant, infidelitatis trabe in oculo tamquam in mentis acie insidente. Fit enim saepe, ut assumamus nobis arguendi alios auctoritatem, sine ullo propriae emendationis exemplo; et medendae caecitatis alienae jactantiam praeferamus, ipsi in tenebris corrupti luminis constituti: cum difficile quemquam sit praestare quod egeat, et optimum sit exemplo potius docere quam dictis. Cura erga propriae abhibenda est caecitati: quia ex natura rerum est, non prius aliquem purgandae de oculo fratris festucae idoneum effici posse doctorem, quam de mentis suae lumine trabem perfidiae gravantes ejecerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note