Fragmenta ex opere historico
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 6874 Frexoph
11.1
FRAGMENTUM XI ( Alias II partis ).
11.1
INCIPIT FIDES CATHOLICA EXPOSITA APUD FARISEAM CIVITATEM AB EPISCOPIS GALLICANIS AD ORIENTALES EPISCOPOS.
11.2
Dilectissimis et beatissimis consacerdotibus episcopis orientalibus omnibus per diversas provincias in Christo manentibus, Gallicani episcopi salutem.
11.1
Haereticorum fallacia.-- Omni quidem vitae nostrae fideique sensu gratias Deo patri per Dominum nostrum Jesum Christum confitemur, 698 quod nos in lumine scientiae confessionis suae, doctrinis et propheticis et apostolicis collocavit; ne saecularis imperitiae tenebris detenti, judicio saeculi teneremur: cum sola spes sit plenissima ad salutem, Deum patrem omnipotentem per unigenitum ejus Dominum Jesum Christum in sancto Spiritu confiteri. Sed plane non minor quotidie gratulationis nostrae causa cumulatur, quod liberans nos ab errore mundi, nunc etiam inexpiabili haereticorum admisceri non patitur societati. Ex litteris enim vestris, quas dilecto fratri et consacerdoti nostro Hilario direxistis, fraudem diaboli et conspirantia adversus Ecclesiam Domini haereticorum ingenia cognovimus, ut divisi in partibus Orientis atque Occidentis, diversis invicem opinionibus falleremur. Nam plures numero, qui aut Arimini aut Nicaeae( Thraciae) adfuerunt, sub auctoritate vestri nominis ad usiae silentium sunt coacti: quod verbum a vobis quondam contra Ariomanitarum haeresim inventum, a nobis semper sancte fideliterque susceptum est.
11.2
Quo sensu synodus homousion amplectatur. Homoeusion non respuit.-- Nam homousion sermonem ad veram et legitimam ex Deo patre unigeniti Dei nativitatem sumus amplexi, detestantes secundum Sabellii blasphemias ipsam unionem, neque aliquam partem Patris esse Filium intelligentes; sed ex toto atque perfecto innascibili Deo, totum atque perfectum unigenitum Deum natum, unius a nobis idcirco 699 vel usiae vel substantiae cum Deo patre confessum, ne creatura potius, aut adoptio, aut appellatio videretur. Et quia ex ipso esset, ut ex patre filius, ut ex Deo Deus, ut ex virtute virtus, ut ex spiritu spiritus, ut lumen ex lumine; similitudinem quoque ejus ad Deum patrem non inviti audientes( quippe cum imago invisibilis Dei sit), sed eam solam similitudinem dignam ad Patrem intelligentes, quae veri Dei sit ad Deum verum: ita ut non unio divinitatis, sed unitas intelligatur; quia unio sit singularis, unitas vero secundum nativitatis veritatem plenitudo nascentis sit: maxime cum Dominus ipse Jesus Christus ad discipulos suos sit professus, dicens: Ego et Pater unum sumus; quo non solum charitatem quae ad Patrem est, sed et divinitatem quae Dei ex Deo est, significat; secundum illud: Qui me vidit, vidit et Patrem( Joan, XIV, 9); et, Si mihi non vultis credere, vel operibus meis credite, quia Pater in me est, et ego in Patre.
11.3
Filius ante tempus. Patre minor in forma servi.-- Hanc igitur fidem semper tenentes, et tenebimus, detestantes quoque eos qui dicunt, Non erat ante quam nasceretur: non quod unigenitum Deum innascibilem praedicemus, sed quod impium sit maxime, Deo temporum tempus aliquod anteferre; cum ipsum illud, antequam nasceretur non fuit, sit temporis. Sed et obedientem quoque Patri Filium etiam usque ad mortem crucis, secundum infirmitatem adsumpti hominis, non negamus: cum ipse de adscensu suo ad coelos locutus sit: Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem; quia Pater major me est. Per cujus carnis susceptionem nos sibi fratres connuncupare dignatus est, cum in forma Dei manens, forma servi esse voluit.
11.4.1
Lapsi retractant quod gesserunt. Erroris auctores damnant. Itaque, Charissimi, cum ex litteris vestris in usiae silentio fraudem se passam, simplicitas nostra cognoscat; etiam pietatem eorum, qui Arimino Constantinopolim reverterunt, conventos, sicut epistola vestra contenta testatur, neque eos ad tantarum blasphemiarum damnationem potuisse compellere, 700 fidelis dominici nominis praedicator frater noster Hilarius nuntiaverit: nos quoque ab his omnibus, quae per ignorantiam perperam gesta sunt, referimus: Auxentium et Ursacium ac Valentem, Gaium, Megasium et Justinum excommunicatos habemus secundum litteras vestras: et certe, ut diximus, juxta fratris nostri Hilarii professionem, qui se pacem cum his qui horum sectarentur errores, habiturum negavit: blasphemias quoque omnes, quas litteris vestris subjecistis, damnamus, maximeque eorum sacerdotes apostatas respuentes, qui in loca fratrum indignissime exsulantium, quorumdam aut ignoratione aut impietate sunt substituti: pollicentes hoc coram Deo atque etiam confitentes, ut quisque his, quae statuimus, intra Gallias putaverit renitendum, a communione ac sede sit sacerdotii abjiciendus. Neque enim, ut alias, aut occasionem praedicandi non damnando permittens, aut contra Deum et Christi unigeniti Dei majestatem aliter, quam nos de homousii significatione sentimus obnitens, dignus erit sanctitate sacerdotii nominis judicandus: a quo etiam Saturninum, qui statutis salubribus impiissime contradicit, secundum fratrum nostrorum geminas jam litteras excommunicatum ab omnibus Gallicanis episcopis Charitas Vestra cognoscat: quem et vetera dissimulata( jam diu licet) crimina, et caetera edita epistolis suis novae temeritatis irreligiositas indignum episcopi nomine esse fecerunt.
11.4.2
« Explicit fides catholica exposita apud Fariseam civitatem ab episcopis Gallicanis ad Orientales episcopos.»
11.4.3
INCIPIT EPISTOLA EUSEBII AD GREGORIUM EPISCOPUM SPANENSEM.
11.4.4
Domino sanctissimo fratri Gregorio episcopo Eusebius in Domino salutem.
11.5.1
Litteras sinceritatis tuae accepi, quibus, 701 ut decet episcopum et Dei sacerdotem, transgressori te Osio didici restitisse, et plurimis cadentibus Arimino in communicatione Valentis et Ursacii et caeterorum, quos ipsi, agnito blasphemiae crimine, ante damnaverunt, tuum assensum denegasse, fidem scilicet servans, quam patres Nicaeani scripserunt. Gratulamur tibi in hoc, gratulamur et nobis, quia hoc cujus proposito et hac fide pollens nostri dignatus es meminisse. Permanenti autem tibi in eadem confessione, et nullam cum hypocritis retinenti societatem, nostram tibi communicationem promitte. Quibus potes tractatibus, quanto labore praevales, transgressores objurga, infideles increpa, nihil metuens de regno saeculari, ut fecisti: quia potior est qui in nobis est, quam qui in hoc mundo. Nos vero tui consacerdotes tertio laborantes exsilio, hoc dicimus quod manifestum esse putavimus: quoniam omnis spes Ariomanitarum non in sua aut linito consensu, sed in protectione pendet regni saecularis: ignorantes scripta, quia maledicti sunt, qui spem habent in hominem. Nostrum autem adjutorium in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. In passionibus perdurare cupimus, ut, secundum quod dictum est, in regno glorificari possimus. Dignare nobis scribere quid malos corrigendo profeceris, vel quantos fratres aut stantes agnoveris, aut ipse monendo correxeris. Salutant te omnes qui mecum sunt, maxime Diaconus: simulque petunt, ut cunctos lateri tuo fideliter adhaerentes nostro digneris obsequio salutare.
11.5.2
702 Explicit epistola Eusebii ad Gregorium episcopum Spanensem.