Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Fragmenta ex opere historico
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6874 Frexoph
12.1
FRAGMENTUM XII ( Alias I partis ).
12.1
« INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE LIBERII EPISCOPI URBIS ROMAE, FACTAE AD CATHOLICOS EPISCOPOS ITALIAE».
12.2
Liberius episcopis catholicis per Italiam consistentibus, in Domino aeternam salutem.
12.1
Arimini lapsis ignosci quidam nolunt. Aliter sentit Liberius.-- Imperitiae culpam oblitterat resipiscens. Hoc autem de Scripturis sanctis advertere est. Pietatem ad omnia utilem esse legimus, cui cedit corporalis exercitatio, quamvis et ipsa utilitatis retineat fructus: quam sectandam nobis etiam ratio temporis praesentis exposcit. Non enim si aliqui forte qui hoc studii gerunt, ratione provisam destruere impudenter saeviori censura; hoc aestimaverint et novare, quod jam ex apostolica auctoritate munitum est de pietate, cum dictum est, non esse parcendum his qui apud Ariminum ignorantes egerunt, quibus nescire inlicitum, fuit captum errori incidere, idcirco veritas repedanda est. Sed mihi, cui convenit omnia moderate perpendere, maxime cum et Aegyptii omnes et Achivi accusati sententiam receperunt multis, parcendum quidem his de quibus supra tractavimus, auctores vero esse damnandos, qui obliqua et maligna 703 subtilitate et caligine offenderunt innocentium sensus, per quae velamen obducerent veritati, tenebras lucem, et lucem tenebras venditantes.
12.2.1
Quo pacto ignoscat. Igitur si quis ignorationis captum resipiscens sermonis nostrae advocationis brevissima illud virus in se pestiferum Ariani dogmatis subdolum ac tenebrosum fuerat expertus, reparatus exhauriat; condemnet, vehementiusque in auctores ejus insaeviat, quos in se violentos expertus est, totumque se fidei apostolicae et catholicae usque ad Nicaenae synodi conventum de integro mancipet. Per quam professionem, etiamsi quibusdam leve et remissum videtur, recuperet id quod per astutiam rectitatis amiserat. Verum si aliquis tam stolidae mentis, quod haud credo, fuerit inventus, qui non solum nolit converti antidotum recipiens sanitatis; venenum virusque noxius sese vindicare crediderit: et ratione vincetur, et auctori perfidiae perdite deputatus, Ecclesiae catholicae spiritali vigore plectetur.
12.2.2
ITEM EXEMPLUM EPISTOLAE EPISCOPORUM ITALIAE.
12.2.3
Dilectissimis fratribus per Illyricum fidem paternam retinentibus, episcopi Italiae in Domino aeternam salutem
12.3
Itali Arimini statutis rescissis Nicaenae fidei se reddunt.-- Divini muneris gratia, ut secundum Apostolum omnes unum sapere, omnes unum confiteri coeperimus. Et quantum ad Italiam quidem pertinet, cum fidei paternae, hoc est, apud Nicaeam scriptae se reddidit, fraudem quam passa est apud Ariminum recognoscens: Illyricum etiam Deum clementi nutu respexisse gaudemus; et consortio infidelitatis, quo gravabatur, abjecto, 704 ea quae sunt rectae sententiae probare coepisse gratulamur. Nostram igitur, dilectissimi Fratres, unam eamdemque accipite firmam subscriptione sententiam. Nicaeni tractatus adversus Arium Sabelliumque, cujus Photinus partiaria haereditate damnatur, decreta servamus. Ariminensis concilii statuta quorumdam tergiversatione corrupta, consensu omnium provinciarum, jure rescindimus; quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda, nec in confutando Ariminensi concilio aliqua videretur esse condissensio. Quicumque igitur nostrae unanimitatis optat habere consortium, quicumque individuam pacem nobiscum habere desiderat, quae sunt nostrae sententiae comprobare festinet, et fidei nobis memoratae subscriptionem, et rescissionem Ariminensis concilii sine ambiguitate mittendo. Id certe petimus, quod complurium harum provinciarum porrigimus ipsi consensu. Auctores autem haeresis Arianae vel Aetianae, Valentem et Ursacium, caeterosque eorumdem consortes non nunc esse quod manifestari apud Illyricum coeperunt, sed olim condemnasse( id est, ibi condemnatos esse) manifestum est. Explicit.

Intertext edge

Open linked passage

Note